QUÆSTIO V.

De partibus animæ.

Deinde transeundum est ad quæstionem de partibus animæ, et de divisione, et de propriis passionibus et operationibus quæ accidunt illi, et quæ divisio videtur manifestare substantiam ipsius per posteriora.

Quærendum est primo de ipsa.

Et quia unum individuum est in se, quæratur primo, Utrum anima sit una, vel multæ in omnibus animatis ?

Et si multæ, quæratur, Utrum ante corpus fuerint creatæ in comparibus stellis, ut dicit Plato, vel in corpore sint creatæ vel multiplicatæ ?

Et si sint in corpore creatæ, Utrum immediate causentur a Deo, vel ab intelligentiis angelicis, sicut videntur dicere quidam Philosophorum ?

Postea vero consequenter quærendum est de divisione animæ per has differentias vegetabilis, sensibilis, et rationalis, qualis scilicet sit ista divisio ?

Et, Utrum sit insufficiens, vel non ?

Et, Utrum dividi possit anima per rationale et irrationale, sicut dividitur animal ?

<--- Page Split --->

Et consequenter quaeritur, Utrum istae tres differentiae animae sint una substantia in aliquo uno corpore animato, vel non ?

Et, Utrum in quolibet animato sint plures animae, vel non ? Et tandem, Quaerendum de singulis istarum differentiarum.

ARTICULUS I.

Utrum anima sit una, vel multæ in omnibus animatis ?

Quæratur ergo primo, Utrum anima sit una, vel multæ in omnibus animatis ?

  1. Quidam enim Philosophi unam animam esse dixerunt, quæ pro diversitate corporum animatorum diversa in eis operatur, utentes pro ratione, duplici simili, quorum unum est in anima rationali in homine, quæ cum sit uná, in diversis partibus corporis diversimode operatur : in partibus enim terrestribus, sicut sunt ossa, ungues, et pili, operatur solummodo opus vegetativæ : in partibus autem commixtis accidentibus ad temperamentum, sicut est caro, et nervus sensibilis, vegetationem et sensus : in spiritibus vero lucidis et directis ad virtutes animales, quæ sunt in capite, operatur opus rationis.

  2. Secundum, Simile est in igne, qui in juxta se corpora posita pro diversitate eorum diversimode operatur : quibusdam enim tantum communicat calorem, quibusdam calorem et lumen, quibusdam calorem et lumen et speciem suam.

  3. Isti etiam nitebantur tali ratione : Distinctio est inter formam materialem, et non materialem. Et dico formam materialem, sive sit accidentalis, sive substantialis, quæ divisa sua materia manet in qualibet sui parte, sicut forma lapidis

in lapide, et forma calidi in calido. Cum autem anima non sic dividatur ad divisionem sui subjecti, ipsa non erit forma materialis : ergo non erit forma quæ est in materia, eo quod omnis forma quæ est in materia, materialis est : igitur erit forma separata : nulla autem forma separata et immaterialis diversificatur pro diversitate materiae in qua operatur : ergo nec anima : sed arbor, brutum, et homo sunt subjecta in quibus operatur : ergo ipsa non erit diversificata propter illa, sed remanebit una.

  1. Item, Detur, quod diversitas subjectorum facit ei diversitatem, et supponatur : quia sicut anima hominis tota est actus totius, ita secundum partes est actus partium : hoc enim similiter supra probatum est. Inde procedatur sic : Diversitatem essentialem animæ efficit diversitas materiae : sed in corpore hominis pro diversis partibus hæc diversitas invenitur : quia quædam sunt partes terrestres, et quædam commixtæ ad temperamentum plus accendentes : ergo oportet, quod in anima humana una pars diversa esset essentialiter ab alia, quod non est verum : ergo diversitas materiae non facit diversitatem animæ : et sic iterum redit, quod ipsa est una in omni animato. Prima vero duo similia hujus sectæ scripta sunt in libro Ptolemæi. Rationes autem continentur in libro Avicennæ.

  2. Potest autem objicere aliquis ad idem sic : Omnis forma generis si dividatur, necesse est ipsam dividi per differentias quæ non possunt similiter in unum congregari. Veritas hujus patet per inductionem divisionis omnis generis. Ergo si anima secundum se et in genere accepta dividatur per esse, ne-

<--- Page Split --->

cesse est, quod hoc fiat per differentias ex opposito ipsam dividentes : ergo a destructure consequentis si dividunt ipsam per oppositum, non erit necesse dividi animam per esse : sed differentiae animae sunt vegetabilis et sensibilis et rationalis, quae non sunt oppositae differentiae, sicut patet ex hoc quod sunt actu in uno, scilicet rationali : ergo non dividunt animam per se : et sic relinquitur, quod anima sit una secundum esse in omnibus animatis.

  1. Item, Dicit Philosophus in IV Topicorum, quod aequilaterus et quadratus eadem figura sunt, sed non idem triangulus. Ex hoc accipitur, quod quæcumque diversitas consequitur rem, quod illam rem præcedentem non facit unam neque multam. Quod patet ex hoc quod unumquodque est a forma sua : id autem quod consequitur, non est forma sua : cum igitur vegetabilis, sensibilis, et rationalis sint consequentia animam secundum se, anima ab eis non erit una neque multæ.

  2. Item, Quod convenit alicui per accidens, non facit ipsum unum vel multum : esse vegetabile, et sensibile, et rationale accidit animæ : ergo non facit ipsam esse unam vel multam. PROBATIO minoris est : quia quidquid non convenit alicui per se, convenit ei per accidens : sicut enim ens per se et ens per accidens immediate opponuntur, ita convenire per se et convenire per accidens : quod autem alicui convenit per se, convenit ubique et semper : unde si rationalis et sensibilis convenirent per se animæ, oporteret, quod omne animatum esset sensibile et rationale, quod falsum est : et ita redit, quod conveniunt per accidens, et sic non faciunt divisionem animæ secundum esse.

Sed contra Sed contra hoc sunt multæ rationes Collectani et Avicennæ.

  1. Quarum una est, quod necesse est unumquodque ens in natura propria

habere formam numero et specie differentem ab alio quod est in alia specie secundum naturam : sed homo, brutum, et planta sunt in natura æumero et specie differentia : ergo necesse est ea habere diversas formas numero et specie differentes : sed forma animati non est nisi anima quæ dat animato speciem et esse : ergo necesse est animam in istis diversam esse specie et numero.

  1. Item, Habitum est supra, quod anima est substantia secundum rationem omnium animatorum. Hoc autem patet esse falsum : quia si aliquis assignaverit rationem physicam hominis, bruti, et planta, diversam hinc inde assignabit.

  2. Item, Omnis diversitas quæ est in materia, causatur a diversitate forma. Veritas autem hujus patet ex hoc quod materia non indigeat transmutatione et dispositione per alterationes, nisi per hoc ut aptetur ad recipiendam formam. Sed expresse videmus magnam diversitatem materiae in hominibus, brutis, et plantis. Ergo haec diversitas causabitur a diversis formis substantialibus et naturalibus. Horum autem forma substantialis et naturalis non est nisi anima. Ergo anima diversificatur ab illis.

Hoc idem accipitur ab Aristotele in II de Anima 1, ubi sic dicit : Unusquisque actus et in eo quod in potentia et in propria materia sit, aptus natus est fieri. Ergo videtur, quod secundum diversitatem propriæ materiae rei naturalis diversificetur actus a forma : sed actus et forma animati est anima : ergo diversa erit in diversis animatis.

  1. Præterea, Si eadem esset anima in omnibus animatis, quæ diversa ageret pro diversitate materiae, tunc oporteret, quod in omnibus animatis ejusdem specei anima haberet easdem operationes: ergo oporteret, quod in omnibus hominibus esset ignorans vel sapiens æqualiter, quod aperte falsum est.

Si forte dicatur, quod anima variatur

<--- Page Split --->

in sapientia et ignorantia ex respectu ad corpus hoc vel illud. Contra hoc est : quia sapientia et ignorantia non sunt forma respectiva, sed absoluta, qua non in corpore aliquo, sed in ipsa anima sunt ut in subjecto. Ergo videtur, quod non diversificentur ex respectu ad hoc corpus vel illud, cum non sint in hoc corpore vel illo, sed in anima secundum se, et non per respectum vel per relationem sibi convenientes. Videmus enim in simili, quod homo non est in respectu omnium hominum pater, vel filius, vel frater, vel soror, sed respectu hujus vel illius : eo quod forma significatae pro illa natura per respectum non omni conveniunt : sed respectu omnium est sapiens si sapiens est, et ignorans si ignorans est, vel senex si senex est, vel juvenis si juvenis est, eo quod ista forma absolute sunt in homine.

Ad aliud dicendum, quod illud non est simile duplici ratione, quarum una est : quia ignis habet qualitatem activam quae est caliditas, quae transmutat maleriam, ad hoc ut sit susceptibilis ignis : et cum actio omnis sit inter contraria, est illud in quod agit caliditas ignis, primo distans a natura ignis, et postea magis appropinquans, et postea speciem recipiens : talis autem virtus activa non est in anima : quia aliter oporteret, quod planta alteraretur et fieret brutum, et brutum alteraretur et fieret rationalis, quod non contingit. Secunda ratio est : quia ignis de se et lumen de se non quaerit materiam diversificatam in partibus dissimilibus, sed accidit ei hoc. Animae vero non convenit esse nisi in tali materia quae dissimiles habet partes. Sicut enim dicit Philosophus in III de Anima 3, impossibile est simplex corpus esse animalis.

Solutio. Concedendum est, quod anima nec una numero est nec specie in diversis, sed in animatis differentibus specie est ipsa diversa specie, et in differentibus numero est ipsa diversa numero, sicut probant ultima rationes, quae propriae sunt et physicae.

Ad pnmm ergo quod objicitur, dicendum quod non est simile de partibus corporis humani, et de corporibus diversorum animatorum specie et genere et numero : et hoc duplici ratione, quarum una est, quia membra corporis humani secundum originem reducuntur ad unum membrum quod est cor, a quo recipiunt influxum vita, sicut superius habitum est. Influens autem est unum numero et specie. Talis autem reductio non est in corporibus diversorum animatorum numero et specie et genere. Secunda est : quia partes corporis humani inveniuntur omnes in forma totius compositi corporis : talis autem unio non invenitur in corporibus diversorum animatoFum specie et genere et numero.

Ad aliud dicendum, quod forma materialis dicitur quatuor modis in forma substantiali, et etiam duobus modis in forma accidentali. In forma substantiali unus modus est, quod est actus materiae simplicis non resolubilis in partes, quae virtute et potentia sint ipsa : et sic forma elementi est forma materialis. Secundus modus est, quod est actus materiae commixtae, cujus quaelibet pars est in actu illius mixti : et sic forma lapidis et mineralium est forma materialis. Tertius modus est, quod est actus materiae complexionatae, quae secundum diversas sui partes diversos habet actus mixtionis, sicut alius est actus mixtionis in carne, et alius in osse : et hoc modo anima vegetabilis et sensibilis sunt formamateriales. Quartus modus est, quod est actus materia complexionatae et diversimode commixtae in partibus, sed non secundum omnes partes sui est actus partium corporis : et hoc modo anima rationalis est forma materialis. Et cum sic diversis modis dicatur forma mate-

<--- Page Split --->

rialis, diversimode etiam dividitur a divisione materiae. Prima enim duae propter hoc quod sunt in materia simili per totum in partibus, divisa materia sunt in qualibet parte ipsius, et in qualibet parte materia exercent omnes operationes quas exercuerunt in toto. Tertia vero propter hoc quod est actus corporis totius dissimilis in partibus, et secundum omnes partes est actus partium ejus, divisa est materia in utraque parte dividente tota quidem, sed non de necessitate exercet omnes operationes in partibus quas exercuit in toto : sed quandoque sic, quandoque non. Planta enim divisa habet usum alimenti et augmenti et generationis in utraque parte. Sed brutum divisum animam habet in utraque parte quidem per sensum et motum, sed non de necessitate exercet in illis opera quae exercuit in toto, et praecipue digestionis et alimenti : et idcirco etiam talia non convalescunt. Contingit autem hoc propter defectum organorum. Quarta vero diviso corpore in nulla parte est : et hoc contingit ex hoc quod ipsa trahitur in speciem per hoc ipsum quod est rationale, et secundum illud nullius partis actus est, et ideo non manet in partibus diversis.

Forma vero accidentalis, ut dictum est, duobus modis dicitur materialis : quorum primus est, quando talis est, quod nullam essentiam activam vel passivam vel ex his consequentem adjicit materiae naturali generabilium et corruptibilium, sed tantum dicit positionem partium, vel illud quod consequitur positionem partium ejus : et hoc modo forma materiales sunt rarum et spissum, grave et leve : rarum enim est, cujus partes distant a se invicem : spissum autem, cujus partes sunt propinquae : leve autem sequitur ad rarum, et grave ad spissum. Secundus modus est, quando addit materiae generabilium et corruptibilium essentiam activam et passivam, vel consequentem ex his, sicut calidum, frigidum, humidum, et siccum, dulce, ama-

rum, album, et nigrum, quae consequuntur ex his : et ista forma accidentales dividuntur etiam divisione materiae. Sed aliter sunt in partibus dividentibus quam forma substantiales : forma enim substantiales vel materiales in partibus materiae magnis sunt nec magna nec parva : accidentales autem in partibus materia magnis sunt magna, et in parvis parva. Quantitas autem secundum intellectum est ante materiam generabilium et corruptibilium : eo quod invenitur in non generabilibus et corruptibilibus, ut in cœelo : et tamen non dividitur in his in quibus dividitur materia, sicut dividuntur forma accidentales materiales. Patet igitur, quod non sequitur hoc : Si anima non est tota in qualibet parte corporis divisi, quod sit forma non materialis et separata. Et ita non sequitur ulterius, quod propter diversitatem corporis non recipiat diversitatem.

Ad ALUD dicendum, quod non est simile de partibus humani corporis, ut patet ex praedictis.

Ad ALUD dicendum, quod vegetabile sensibile et corruptibile possunt sumi dupliciter, ut differentiae specificae constitutiva et divisiva sui generis : et hoc modo sunt opposita : quia sic vegetabile non est nisi in plantis, et sensibile non nisi in brutis, et rationale non nisi in hominibus : et anima secundum esse dividitur ex illis. Possunt etiam sumi ut potentiae et vires animae ejusdem numero : et de hoc plenius habebitur infra.

Ad ALUD dicendum, quod consequentia sunt duobus modis, scilicet consequentia potentiam materiae, et consequentia ens perfectum. Consequentia potentiam materiae semper faciunt ipsam materiam unum vel multa secundum esse : et hoc modo differentiae substantiales consequuntur genus et forma naturales materiam : et ideo etiam genus secundum esse multiplicatur per differentias, et materia per formas. Consequentia autem ens perfectum sunt accidentia : et de illis est verum quod dicitur.

<--- Page Split --->

M 7. Ad aliud dicendum, quod convenire per se dicitur duobus modis, scilicet convenire immediate et convenire substantialiter. Convenire autem immediate adhuc duobus modis dicitur, scilicet per se solum, vel in disjunctione ad alterum. Per se solum, sicut homini convenit risibile, triangulo habere tres angulos aequales duobus rectis. In disjunctione vero ad alterum, sicut par et impar conveniunt numero : et hoc modo differentiae opposite conveniunt generi, sicut rationale et irrationale conveniunt animali : et hoc modo vegetabile et sensibile et rationale insunt animae ubique et semper conveniunt. Et haec distinctio sumitur in primo Posteriorum Aristotelis.

Substantialiter autem convenire contingit etiam dupliciter, scilicet gratia inferioris, cujus superius est substantia secundum partem, et gratia superioris quod est substantia inferioris secundum totum. Exemplum primi est sicut risibile convenit animali, et habere tres angulos aequales duobus rectis, convenit figurae: risibile enim convenit animali gratia hominis cujus substantia est animal. Secundum partem habere angulos tres convenit figurae gratia trianguli, cujus substantia secundum partem est figura: genus enim pars est substantiae speciei, et differentia pars altera. Exemplum autem secundi est sicut risibile convenit Petro, et habere tres angulos convenit huic triangulo plumbeo : superius enim quod est homo et species, est totum esse formale Petri : et superius quod est triangulus et species, est totum esse hujus trianguli plumbei.

Similiter per accidens convenire dicitur duobus modis oppositis, scilicet per oppositum ad immediate convenire, et per oppositum ad substantialiter conve-

nire. Primo modo accidit rationali Petrum esse, et eidem accidit animal esse. Secundo modo accidit albedo Socrati : et de hoc solo procedit ratio prius habita.

ARTICULUS II.

Utrum anima sit idem quod Deus vel hyle, ut dixerunt quidam 1 ?

Deinde quaeritur, Utrum omnes animae ante corpus fuerunt creatae in comparibus stellis, ut dicit Plato, vel in corpore sint creatae et multiplicatae ?

Et quia sententia ponentium animas ante corpus duplex est, scilicet Pythagoricorum et Platonicorum, ideo disputandum est de utraque.

Et primo de sententia Pythagoricorum. Ponebant autem Pythagorici animam esse Deum, ut refert Joannes Chrysostomus in prima homilia super Joannem, sic dicens : « Pythagorici secundum superabundantiam confusionis delinquentes, muscas, et sciniphes, et arbores, hominum animas fieri, et Deum ipsum animam esse, et alia quaedam hujusmodi turpissime asserebant. »

De sententia autem hujus Pythagorae videtur esse Varro Philosophus, ut dicit Augustinus in libro IV de Civitate Dei 2, quod hi soli videbantur philosophi animadvertisse quid esset Deus, qui crediderunt eum esse animam motu ac ratione mundum gubernantem. Et hanc sententiam tangit Avicenna in VI de Naturalibus dicens : Quidam putaverunt, quod anima Deus est, qui est sublimis super esse. Et illi dicuntur haeretici.

<--- Page Split --->

Dicunt enim, quod ipse in aliquibus est natura, et in aliquibus anima, et in aliquibus intellectus qui est sublimior et mirabilior. Hanc etiam sententiam tangit Ptolemaeus in suo libro de Anima. Haec sententia in libro David Manthensis invenitur non solum tacta, sed etiam multis rationibus probata. Ex quibus rationibus concluditur in fine sic: Manifestum est igitur unam solam substantiam esse, non tantum omnium corporum, sed etiam animarum omnium, et eam nihil aliud esse, quam ipsum Deum. Quia vero substantia de qua sunt omnia corpora, dicitur hyle, substantia vero ex qua sunt omnes animae dicitur ratio sive mens, manifestum est Deum esse rationem omnium animarum, et hyle omnium corporum. Et inducit ibidem Platonem et Xenophanem Philosophos, qui sunt hic consentientes : quia dicebant mundum nihil aliud esse quam Deum sensibilem. Quem errorem tangit etiam Augustinus in libro IV de Civitate Dei dicens, quod « quidam credebant Deum esse omnia : secundum quod invenitur quidam poeta dixisse, Jovis omnia plena. »

Disputandum igitur est de hac sententia. Et primo ponantur eorum rationes : et haec est ratio David :

  1. Intellectus intelligit Deum et hyle : ergo oportet, quod habeat similitudinem cum Deo, et hyle, vel sit idem illis : quia nihil intelligit intellectus nisi per conjunctionem intelligibilis ad ipsum. Sed non sunt nisi duo modi conjunctionis, scilicet accidentalis, et substantialis : accidentalis facit similitudinem, substantialis vero identitatem. Ergo necesse est, quod intellectus hyle et Deum altero istorum modorum accipiat. Non autem accipit per similitudinem eorum : quia per similitudinem nihil intelligitur nisi quod habet formam quae potest abstrahi ab ipso : sed talem formam non habet Deus nec hyle : ergo non hoc modo

accipiuntur : ergo accipiuntur per identitatem : et ita intellectus et Deus et hyle idem erunt.

  1. Amplius, Omne passibile per contrarias formas est passibile, et non per subjectum quod subjicitur contrarietati formarum. Anima et hyle passibilia sunt. Ergo per contrarietatem formarum, et non per subjectum quod subjicitur illis. Prima probatur per hoc quod subjectum in passivis omnibus et activis est unum. Secunda vero probatur ex hoc, quod sentire est quoddam pati et similiter intelligere, ut dicit Philosophus. Inde proceditur sic : Omnium activorum et passivorum propter hoc subjectum est impassibile per se solum, quia ipsum est in omnibus unum. Anima autem et corpus sunt activa et passiva. Ergo subjectum quod est in eis, est propter hoc impassibile, quia est in omnibus unum. Ergo intellectus et hyle sunt unum secundum substantiam materiae.

  2. Quod etiam sit idem cum Deo utrumque istorum, sic probatur : In quantitate sic est, quod quaedam est continua, quaedam discreta. Primum autem principium continui oportet esse non continuum : quia si esset continuum, quaereretur iterum de principio illius : et sic iretur in infinitum : et ideo principium ipsius est punctum. Similiter principium discreti per eamdem rationem oportet esse non discretum : et ideo est unitas, et non differunt unitas et punctum in eo quod prima et principia sunt in quanto, sed in eo quod unum est habens per rationem positionem, alterum vero non : ergo si abstrahatur differentia illa, unitas et punctum non habebunt differentiam. Sed idem est a quo non differt differentia, ut dicit Philosophus in V Metaphysicae 1. Ergo erunt penitus idem. Ergo similiter erit in parte ista : hyle enim et Deus non differunt in eo quod prima et principia sunt, sed in eo quod unum est patiens potentia, al-

<--- Page Split --->

terum vero agens. Ergo si abstrahatur illa differentia, Deus et hyle erunt idem : et quia prius habitum est, quod hyle et intellectus sunt idem : ergo idem est hyle et Deus et intellectus.

  1. Item, Hoc videtur David accipere a verbo Philosophi ' , qui dicit, quod anima est quodammodo omnia quae sunt. Item dicit, quod scientia secundum actum est res scita. Et in alio loco : Omnino autem intellectus intelligens secundum actum est res.

  2. Amplius, Quidquid differt ab aliquo, aliqua differentia differt : ergo quod nulla differentia differt ab aliquo, idem erit illi. Item, Omnis differentia est a forma : ergo quod nullam habet formam, nullam habet differentiam. Sed prima principia simplicissima quae sunt Deus, vovc, et hyle, nullam habent formam. Ergo nullam habent differentiam : et idem est a quo non differt differentia : ergo penitus sunt idem.

  3. Amplius, In resolutionibus sic est, quod resolutio stat in ente quod est simplicissimum et primum ad id quod contingit devenire per rationem. Cum igitur omne quod est in ratione, sit per abstractionem a rebus naturae, oportet quod aliquid sic erit in quo non differunt entia determinata. Hoc autem non potest esse forma : quia per illam habent diversitatem omnia entia. Ergo illud erit hyle. Sed in natura distinguuntur primo per essentias aeternas, et spirituales, et corporales : et omnis distinctio per formam et habitum. Ergo necesse est, quod substantia quae distinguitur, in qua salvatur entitas, ante distinctionem sit eadem in illis. Sed prima substantia in spiritualibus est vovc, id est, mens vel anima. Praeterea in corporalibus est hyle. Praeterea in aeternis est Deus. Ergo vovc, hyle, et Deus sunt idem.

Iste rationes inveniuntur in libro David Manthensis per theologos facto, qui

totus est hereticus, et in quodam libro antiquo Alexandri cujusdam Græci.

SED IN CONTRARIUM obiicitur sic :

  1. Primum efficiens non subjicitur passioni alicujus : quia aliter oporteret, quod primum efficiens esset passivum, et esset agens primum et primum activum. Sed prima materia in omni passione est subjectum. Ergo impossibile est primum efficiens et primam materiam esse idem. Sed Deus est primum efficiens, et hyle est prima materia. Ergo Deus et hyle non sunt idem. Similiter vovc sive intellectus sive mens secundum dictum Philosophum separatur a corpore, sicut impassibile a passibili : ergo erit impassibilis : sed omnis passibilitas est a materia : ergo erit immaterialis : ergo Deus et intellectus sive vovc et hyle penitus sunt diversa.

  2. Item, Dicit Philosophus a, quod tres causae in unam incidunt, scilicet efficiens, finalis, et formalis : materialis autem numquam est idem cum ipsis. Cum igitur Deus sit efficiens, anima vero est actus et forma, hyle vero materia et subjectum, impossibile est haec tria esse unum et idem : efficiens enim extra non univoce, cum forma facta non potest esse idem specie et numero : Deus autem efficiens est extra non univoce, quia non est unius rationis cum effectis : ergo non erit idem cum vot vel cum anima, neque cum hyle.

  3. Item, Hyle non cognoscitur nisi secundum analogiam, ut dicit Philosophus in primo Physicorum 8. Sicut enim ad statuam es aut ad dolabram lignum, aut ad aliquid aliorum habentium formam materia et informe se habet prius quam accipiat esse formam : sic ipsa se ad substantiam habet et hoc aliquid et quod est ens. Si igitur sic est, quod materia non cognoscitur nisi in habitudine ad formam, ipsa numquam erit idem cum forma : et efficiens primum plus distat a

<--- Page Split --->

materia quam forma : ergo Deus qui est efficiens primum, et anima quæ est forma, et hyle quæ est materia, nullo modo sunt idem.

  1. Item, Ens per omnem modum per se necesse, nullo modo potest esse ens per omnem modum vel per aliquem modum possibile : si enim per se necessarium est, tunc ipsum ab aliquo non habet necessitatem : et ideo non est compositum, eo quod omne quod est compositum et habens necessitatem, est habens eam a componentibus. Si autem sic simpliciter est necessarium, tunc ipsum totum erit necessarium, et non in aliqua parte necessarium, et in aliqua possibile. Tale autem ens necessarium est primum efficiens quod est Deus. Si enim primum non esset tale efficiens necessarium, tunc oporteret, quod ipsum esset necessarium ab aliquo necessario, et ita non esset primum. Anima vero vel vovc secundum aliquem modum est possibile. Hyle autem secundum omnem modum possibile. Ergo ista tria nullo modo erunt idem. Quod enim anima secundum aliquem modum est possibilis, patet. Simpliciter enim passibile est simpliciter possibile, secundum quid vero passibile est secundum quid possibile : simpliciter autem passibile est, quod patitur ab actione rei secundum quod est res in natura, sicut calidum a frigido : secundum vero quid passibile est, quod patitur non ab actione rei secundum quod res est in natura, sed ab actione speciei rei, materia praesente, vel non praesente, tamen sine materia existente : sicut apprehensiva deforis apprehendit species sensibiles sine materia, praesente materia : apprehensiva vero deintus susceptiva est specierum sine materia, materia non praesente. Ergo patet, quod ista numquam possunt esse eadem.

  2. Item, Primum movens numquam potest esse motum et terminus transmutationis in natura : Deus est primum

movens, materia vel hyle motum, anima vel vovc terminus transmutationis in natura, quia est terminus generationis aninati : ergo Deus, vovc vel anima, et hyle, numquam possunt esse idem. PRIMA probatur ex hoc : quia si primum movens esset motum, esset motum. ab aliquo, et sic non esset primum movens. Quod autem prima materia sit motum tantum, probat Philosophus in multis locis metaphysicae, et praecipue in libro nono 3 : quia tantum cognoscitur per potentiam ad motum et transmutationem : unde in quibus nulla est potentia ad motum vel transmutationem, in illis nulla est materia, ut ibidem dicit. Quod autem anima sit terminus transmutationis in natura, patet per hoc quod est substantia et actus.

  1. Praeterea, David deberet ponere substantiam materialem animae quando ponit intellectum vel vovv : intellectus enim semper ponit vegetabile et sensibile conjuncta sibi sicut forma supponit materiam : et propter hoc intellectus vel vovc potius habent similitudinem cum forma, quam cum materia.

  2. Praeterea, Pro tanto dicit intellectum vel vovv esse substantiam materialem, quia est impassibilis, cum omnis passio sit dispositio imperfecti et materiae.

  3. Praeterea, Ipse dicit sensum esse scientiam passivam, et intellectum esse scientiam impassibilem. Unde potius deberet dici sensum esse materialem, quam intellectum. Hic autem homo ubique errat in natura et philosophia, dicens rarum sine extensione sui rarificari, et densum sine contractione sui inspissari, et alia multa abusiva, quae ponit in diffinitionibus naturae in libro suo : et sequitur quosdam antiquos qui sues vocati sunt : et descendit haec secta a Philosophis vetustissimis Pythagoricis. Et Pythagoras, ut refert Aristoteles in primo Metaphysicae 2 propter hoc quod

<--- Page Split --->

assuetus erat et nutritus in arithmeticis, posuit unum principium esse omnium et unum esse omnia. Hujus autem quidam discipulus Xenophanes magis aberrans dicebat unum solum esse omnia, et idem esse Deum. Unde dixit esse scriptum in templo Palladis, quod Pallas est quidquid fuit, et quidquid est, et quidquid erit : nec aliquis hominum detexit peplum quo facies ejus velabatur. Refert autem Plutarchus Philosophus, quod vetustissimi Philosophorum interpretati sunt illud fuisse dictum de Deo, qui peplo tectus est, quia omnes eum ignorant, et omnes nihil aliud quam eum vident. Peplum autem quo ipse tectus est, videtur esse sensus qui est in anima, et forma quae est in corpore : quibus duobus circumscriptis ab anima et corpore, apparet ipse Deus in propria sui natura.

Item, Dicit quod vetustissimi Philosophorum dixerunt unum esse ens impartibile et immobile, quod non nisi de Deo intelligi potest. Similiter inducit Orpheum hoc dicentem, mundum esse plenum diis. Inducit etiam Lucanum dicentem :

Hæremus cunctis superis temploque tacente, Nil agimus nisi sponte Deo.

Et post pauca :

Estne Dei sedes nisi terra, pontus, et aer? Juppiter est quodcumque vides quocumque [moveris.

Inducit etiam Senecam dicentem : « Quid est Deus? Mens universi. Quid est quod vides totum, et quod non vides totum? Totum ubique est, opus suum intra et extra replet : cui demum magnitudo sua redditur, quo nihil majus excogitatur. »

Sed hoc totum derisione plenum est : quia etiam dicit ibidem, quod-formae rerum non sunt nisi secundum sensum

tantum, et quod licet mundus habeat secundum sensum magnitudinem et motum, tamen secundum rationem neque magnitudinem habet neque motum, sed est impartibile et immobile, et quod tempus et locus non sunt nisi secundum sensum, et quod motus etiam omnis sive localis sive alius non sit nisi secundum sensum, et hujusmodi quae dicit, abhorret fides et ratio, quae omnia sequuntur ex primo falso supposito, scilicet quod omnia sunt unum.

Et propter hoc contra eum ostendit Collectanus in suo libro de Anima :

  1. Omne quod cepit, creatum est : anima cepit : ergo anima creata est : creatum autem et increatum non sunt idem : ergo Deus et anima non sunt idem.

  2. Item, Omne imperfectum secundum esse vel bene esse a perfecto secundum esse vel bene esse descendit : anima imperfecta est secundum bene esse, et hoc est, secundum scientias et virtutes : ergo descendit a primo perfecto : hoc autem est Deus : ergo anima et Deus non sunt idem : quia quod descendit ab aliquo per esse, non est illud a quo descendit.

  3. Item, Quæcumque sunt eadem, illorum est potentia una : ergo si Deus et anima sunt eadem, illorum est potentia una : et sic si Deus movet mundum, et anima movebit mundum : et si anima potest male facere,et Deus potest male facere.

Si forte dicatur, ut dicitur in IV Topicorum, quod Deus potest prava agere, et ita habet idem posse cum anima. Contra : Aut potentia illa reducibilis est in actum, aut non. Si sic, cum non contingat prava agere nisi per appetitum pravum, sicut dicit ibidem : per appetitum autem pravum dicitur aliquis et est pravus, ut etiam ibidem dicit, Deus posset esse pravus. Quod est contra Aristotelem in libro de Causis, ubi vocat eum puram bonitatem : et in XI Metaphysica 1, ubi probat ipsum esse nobilissi-

<--- Page Split --->

mum et optimum et desideratum ab omnibus morioribus inferioribus. Ergo relinquitur, quod haec potentia non egrediatur in actum. Unde non est potentia nisi tantum potentia permittens, sicut dicit Anselmus, quod dicitur aliquis facere aliquid cum permittit fieri quod prohibere posset, cum tamen justa ratione permittat. Et sic dicitur, Isa. LXIII, 17: Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis : indurasti cor nostrum ne timeremus te ? Et Apostolus, ad Romanos, 1, 24 : Tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam : ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis. Cum igitur potentia faciendi prava in anima sit reducibilis in actum, in Deo autem permittens tantum, patet quod non est una potestas Dei et animae : ergo non sunt idem.

Solutio. Solutio. Secundum Catholicam fidem et secundum omnium recte philosophantium attestationem dicimus, quod Deus et anima et hyle non sunt idem.

Ad auctoritatem autem Varronis Philosophi quam inducit Augustinus in libro de Civitate Dei, responsum est supra in quaestione de cælo. Aliorum autem dicta omnium putamus deliramenta.

Ad rationem autem dicendum, quod res extra res diversimode intelliguntur. Quædam enim intelliguntur per se ut primæ causæ, quædam autem a priori, quædam vero ex posteriori, et quædam intellectu composito, et quædam incompleto. Et quæ intelliguntur intellectu incompleto, sic intelliguntur duabus de causis, scilicet propter elevationem sui esse supra nostrum intellectum : et hoc modo intelligitur Deus incomplete, ut dicunt Boetius et Avicenna. Aut propter debilitatem sui esse, ut materia, tempus, et motus. Quædam etiam intelliguntur per se, ut habitus et affirmatio : quædam per suum oppositum, ut privatio et negatio, sicut infra habebitur ubi quæstio erit de intellectu et intelligibili : et

hoc ignoravit David cum dixit omnia intelligi per similitudinem propriæ formæ et per identitatem.

Ad aliud dicendum, quod hoc falsum est, quod illud quod unum est in activis et passivis, non patiatur : imo illud patitur tantum, et reliqua, id est, formæ contrariæ tantum agunt. Anima autem non patitur nisi quodammodo et secundum quid, sicut in objectione tactum est : et propter hoc non est ejusdem materiæ cum corporalibus, in quibus est passivum simpliciter. Hoc tamen melius infra discutiatur cum quæretur, Utrum anima sit ex materia vel non ?

Ad aliud dicendum, quod hoc verum est quod ostenditur de puncto et unitate. Ideo autem sunt idem abstractis differentiis : quia conveniunt in eadem natura generis discretum et continuum. In nulla autem generis natura conveniunt Deus et hyle, sicut habet probari in quaestione, Utrum Deus sit ens in prædicamento, vel non ? et, Utrum Deus sit ens cadens sub communitate entis ? Et ideo per intellectum separatis omnibus differentiis materie primæ et Dei, non remanet adhuc ens unum, sed divisum.

Ad aliud dicendum, quod David prave intellexit litteram Aristotelis. Dicit enim Aristoteles, quod scientia secundum actum est res scita, et non secundum esse : et vocat scientiam intellectum speculativum, et vocat actum speciem rei intellecte. Species autem in anima est res extra per actum ipsius speciei, et non per esse quod habet in materia extra : et ideo non sequitur, quod anima sit res intellecta, sed quod actus speculativus sit species rei intellectæ, et non ipsa res : et sic intelligitur quod dicit Philosophus, quod anima quodammodo est omnia : quia species lapidis est in anima et non lapis. De hoc autem infra melius patebit.

Ad aliud dicendum, quod hæc est falsa, quod omnis differentia est a forma quam habet res differens. Forma enim

<--- Page Split --->

non habet formam, et hyle secundum quod hyle non habet formam, et tamen forma differt a materia. Similiter hæc est falsa, quod omne quod differt ab aliquo, differt per differentiam aliquam quam habet : quia una differentia differt ab alia differentia, et tamen non habet differentiam per quam ab alia differat : quia si haberet, iretur in infinitum. Unde patet, quod multa differunt seipsis. Et cum dicit Philosophus, quod idem est a quo non differt differentia, intelligit omnem modum differendi, sive per se, sive per formam quæ insit, differentia accipiatur.

AD ALIUD dicendum, quod sicut habitum est, probari habet alibi, quod Deus non sit ens determinatum sub communitate entis. Prima enim determinatio entis est ad species ejus quæ sunt prædicamenta : Deus autem non est ens in prædicamento, neque ut generalissimum, nec ut subalternum, neque ut specialissimum, nec ut individuum, nec ut materia, neque ut forma, neque ut compositum : eo quod ipse nullo modo compositus est, neque componibilis alteri : et ideo licet omnia distinguentia eas abstrahantur, et remaneat solum ens indistinctum, quia per intellectum etiam abstrahitur a materia indistincta distinguibili per formas, cum illo ente relicto non uniunlur materia, Deus, et voùc : eo quod Deus non potest esse unum aliquid distinctum et determinatum sub communitate entis.

riale, sed causale. Et sicut dicitur in Actibus, quod in ipso vivimus, et movemur, et sumus 1.

Dictum autem Senecæ, quod Deus est mens universi, intelligitur secundum quod Deus est primus motorum et rector mundi, sicut anima regit et movet corpus. Ex hoc autem non sequitur quod Deus sit omnia.

Similiter dicimus antiquissimos veterum errasse in hoc quod Deum Palladem nominaverunt, sed non errasse in hoc quod Deum dixerunt fuisse et esse in omni eo quod est, fuit, et erit, et ipsum Deum esse rerum esse non materiale, sed causale. Et dicemus tunc, quod peplum significabat proprium esse rerum, quod habent a propriis formis : quia res in quibus cognoscitur Deus ut per imaginem et vestigium, velant eum, eo quod non perfecte repræsentant eum ad cognoscendum : et nullum sapientum per rationem posse revelare peplum hoc, quia nullus per inquisitionem naturarum perfecte posset cognoscere Deum : et ideo fides est necessaria, quæ est argumentum faciens cognoscere divina rerum non apparentia.

ARTICULUS III.

Utrum omnes animæ ante corpus fuerunt creatæ in comparibus stellis * ?

Versus autem Lucani non faciunt aliquid pro David : quia etsi Lucanus errando Deum omnipotentem appellavit Jovem, non tamen sequitur ad hoc, quod Deus sit esse omnium materiale, sed quod Deus est ubique et in omnibus præsens et extra omnia, sicut etiam beatus Bernardus supra Cantica dicit, quod Deus est esse omnium, non mate-

<--- Page Split --->

Genesis, in quadam Glossa dicere, quod anima humana creata sit ante corpus : reputat enim inconveniens, quod aliquid sit creatum post diem septimum in quo requievit Deus ab omni opere suo, id est, creationis, dispositionis, et ornatus. Cum igitur anima humana creata sit, videtur quod in operibus septem dierum sit creata. Glossæ autem quæ sunt super Genesim accipiuntur ex libro VII super Genesim ad litteram 1, ubi Augustinus sic disputat : Unde sit anima, id est, de qua velut materia facta sit, vel de qua velut perfecta beataque natura defluxerit, vel utrum omnino ex nihilo facta sit, etiamsi dubitatur et quæritur : illud tamen minime dubitandum est, et si aliquid antea fuit, a Deo factum esse quod fuit, et eam nunc a Deo factam, ut anima viva sit : aut enim nihil fuit, aut hoc quod est non fuit. Et quia consueverunt dicere, quod omnia creata sint operibus septem dierum vel in materia, vel in similitudine. In materia, ut corpora : in similitudine, ut anima, quia similitudinem habet cum Angelis. » Obviat Augustinus ibidem dicens 2, quod si in angelica natura est causalis ratio animæ creata, tunc Angeli filia esset : et si in alicujus corporis natura, tunc illius filia erit, quod durius est dicere.

  1. Item, Augustinus, ibidem : « Humanæ opinioni tolerabilius mihi videtur, Deum in illis primis operibus, quæ simul omnia creavit, prius animam etiam humanam creasse, quam suo tempore membris ex limo formati corporis inspiraret. »

  2. Item, Ibidem, « Credatur ergo si nulla Scripturarum auctoritas seu veritatis ratio contradicit, hominem ita factum sexto die, ut corporis quidem humani ratio causalis in elementis mundi, anima vero jam ipsa causaretur. »

  3. Item, Ibidem, « Melius creditur animam prius creatam naturaliter velle incorporari, sicut naturale est nobis velle

vivere : male autem vivere non est jam naturae, sed perversae voluntatis quam juste pœna subsequitur 3. » Hæc et his similia multa inveniuntur in Augustino ibidem, a quibus omnibus videtur accipi, quod animæ humanæ creatae sint ante corpus, et postea per imperium Dei et voluntatem naturalem incorporatae.

  1. Hoc idem non solum videtur dicere, sed etiam multis rationibus probare Gregorius Nyssenus in libro de Homine, loquens contra Eunomium Philosophum, qui determinavit animam sub materia incorpoream in corpore creatam. Et prima ratio sua est hæc : Omne quod habet generationem corporalem et temporalem, corporale est et mortale : si ergo anima creationem habet in corpore, mortalis erit.

  2. Alia ratio est ex verbi Moysi in qua sic dicit : « Concordant autem cum his et ea quæ sunt Moysi. Sensibilium enim generationem subscribens non inter eam, et eam quæ intelligibilium est, expressam dixit substitui naturam. Sed comminantes hoc quidam opinantur. » Et sensus est, quod inter corpora propter hoc animam rationalem et Angelos Moyses non dixit creari, ut intelligantur ante creata.

  3. Tertia ratio sua est in qua dicit sic : Si autem quis ex eo quod post plasmationem corporis immissa est anima, existimaverit post corpus generatam eam esse, excidet a veritate. Aut enim eam mortalem dicet, ut Aristoteles qui dixit eam in corpore generatam esse : aut dicet ut Stoici, qui dicunt eam substantiam esse incorpoream, et ante corpus creatam, ut non mortalis animæ intelligentiam nobis repræsentet, et ideo irrationalem.

  4. Quarta est hæc : Creationis hoc principalissimum est, opus ex non entibus facere. Si igitur ad invicem generatione animæ fiunt, ratione providentiae

<--- Page Split --->

fiunt, et corruptibiles sunt, quemadmodum alia quae ex successione generis fiunt. Si autem ex non entibus animae deducuntur, creatio quidem fit : et tunc non est verum dictum Moysi, Requievit Deus die septimo ab universo opere quod potrarat. Inconvenientia vero sunt utraque. Ergo relinquitur animas simul ante omnia corpora fuisse creatas. Et quia aliquis posset objicere in his verbis Joannis, v, 17 : Pater meus usque modo operatur, et ego operor : solvit ibidem dicens, quod non de novo creando, sed providendo hoc dictum esse bene videtur.

  1. Item, Hoc videtur consentire Damasceno in libro II de Fide orthodoxa, ubi dicit : « Ego autem Gregorio theologo consentio 1. » Dicebat enim primo intellectualem substantiam creari, et ita sensibilem, hoc est, consequenter. Cum igitur anima rationalis sit intellectualis naturae, videtur creata ante substantiam sensibilem quae est corpus.

  2. In idem teruntur dicta Platonis in libro II Timaei, ubi inducit Deum loquentem ad stellas de genere mortalium, et dicentem : « Hujus universi generis, id est, mortalium, sementem faciam, id est, animam, vobisque tradam : vosque caetera exsequi par est, ita ut immortalem cœelestemque naturam mortali textu extrinseco ambitatis, jubeatisque moveri, cibumque provideatis, et incrementa detis. At post dissolutionem id seminis quod credideratis, facta sectione animae et corporis recipiatis. » Ex hoc accipitur, quod secundum Platonem animae prius creatae sunt, et in stellis positae, et a stellis ad corpora descenderunt, et iterum post mortem ad stellas redeunt.

  3. Item, Plato : « Si quidem passiones ac perturbationes franarent ac subjugarent, justam his levemque vitam fore : sed si vincerentur, injuste victuros. Atque illum qui recte curriculum

vivendi a natura datum confecerit, ad illud astrum cui accommodatum fuerit, reversum, beatam vitam acturum. Contra vero agentem, cogi in ortu secundo sexu mutato fieri mulierem. Et qui ne tum quidem finem peccandi faciet, quatenus depravatur, eatenus in brutorum naturam suis motibus similem permutari. »

  1. Hoc idem videtur dicere Macrobius in primo libro sic : « Zodiacum circulum lacteus circulus oblique circumplexionis in occursum ambiendo complectitur, quem duo tropica signa, Capricornus scilicet et Cancer interesceant. Has solum planetas physici vocaverunt : quia in utroque obviante solstitio ulterius solis inhibetur accessus, et fit ei regressus ad zona viam, cujus terminos numquam relinquit. Per has portas animas de coelo in terram meare, et de terris in cœelum remeare credunt : ideo hominum una, altera deorum vocatur : hominum Cancer, quia per hunc in inferiora descensus est : Capricornus deorum, quia per illum animae in propriae immortalitatis sedem et in deorum numerum revertuntur. »

  2. Item, Macrobius infra in eodem : « Hoc ergo primo pondere de zodiaco et lacteo ad subjectas usque sphæras anima delapsa, dum et per illas labitur, non solum, ut diximus, luminosi, id est, visibilis corporis avertitur accessu, sed etiam singulos motus quos in exercitio est habitura, producit, et in Saturni sphæra ratiocinationem et intelligentiam, quod logisticon theoricon vocant : in Jovis vim agendi, quod practicum dicitur : in Martis animositatis ardorem, quod thiniton nuncupatur : in Solis sentiendi opinandique naturam, quod etheticon et phantasticon appellant : desiderii vero motum quod epimetricon vocatur, in Veneris : pronuntiandi et interpretandi quae sentiat, quod hententicon dicitur, in orbe Mercurii : phiticon vero,

<--- Page Split --->

id est, naturam plantandi et augmentandi corpora in ingressu globi lunaris exercet. »

  1. Item, Idem Macrobius parum ante hoc : « Anima beatae ab omni cujusque contagione corporis liberae, cœelum possident. Quae vero appetentia corporis hujus, quam in terris vitam vocamus, ab illa specula altissima et perpetua luce fulgenti, desiderio latenti descendere cogitaverit, pondere ipso terrena cogitationis paulatim in inferiora dilabitur : nec subito a perfecta incorporalitate luteum corpus induit, sed sensum per tacita decrementa et longiorem simplicis et absolutissimae puritatis recessum in quadam siderei corporis incrementa tergit. In singulis enim sphæris, quae cœlo subjectæ sunt, ætherea obvolutione vestitur, ut per eas gradatim societati hujusmodi indumenti testei concilietur : et ideo totidem motibus quot sphæras transit, ad hanc pervenit in terris quae vita vocatur. »

cum anima sit substantia, non potest fieri a formis corporalibus, sive substantialibus, sive accidentalibus. Formae autem corporales agunt in omni natura. Ergo anima non potest esse facta in natura. Relinquitur igitur, quod anima facta sit ante cursum hujus naturae, vel futura sit post : sed non est futura post : ergo factae sunt omnes animae ante corpoream creaturam.

  1. Item, Id quod operatur per se, operatur sibi simile : ergo si operaretur anima per se in natura, oporteret quod illud esset anima. Aut igitur faceret eam de nihilo, aut de aliquo. Non de nihilo : quia hoc est creare, quod competit tantum creatori. Ergo oporteret, quod faceret eam de aliquo : et sic anima fieret de aliqua materia, et esset ens compositum et perfectum in natura per generationem productum : quod iterum non est verum : ergo relinquitur, quod animae omnes sunt ante corpus, et postea incorporentur.

  2. Item, Idem videtur dicere Pythagoras : putat enim a lacteo circulo incipere Ditis, id est, Plutonis imperium : quia animae inde lapsae videntur jam a superis recessisse, et inde primum nascentibus afferri ad lactis alimoniam : quia primus eis motus a lacteo incipit in corpora terrena labentibus.

  3. Per rationem autem hoc idem videtur posse probari sic 1 : Nulla forma substantialis est activa vel passiva. Veritas hujus patet per hoc quod forma substantialis non habet contrarium : omnis autem actio vel passio est inter contraria. Ergo si anima per generationem producitur in esse, hoc non erit per actionem formarum substantialium quae sunt in corporibus. Sed accidentales formae non possunt facere substantiam. Cujus probatio est, quia accidentales formae fiunt a substantia : ens enim fit ab ente praecedente. Ex hoc igitur habetur, quod

  4. Item, Sicut se habent formae existentes in potentia ad potentiam illam, ita etiam se habent formae quae non sunt in potentia in aliquo ad ea in quibus sunt. Et veritas hujus patet ex hoc quod forma quae est potentia in aliqua materia, cum educitur ex ipsa, est actus illius. Similiter etiam anima rationalis quae non educitur de materia, ejus est actus et substantia ejus in quo est : et sic est quod formae quae educuntur de materia, omnes simul factae sunt in essentialibus rationibus in illa, ut dicit Augustinus : ergo necesse est, quod illae quae non educuntur de materia, aliquo modo etiam sint simul factae : non autem possunt simul fieri in materia : ergo simul factae sunt in actu.

Quod si concedatur, in contrarium sed con sunt rationes Avicennæ, quas ponit etiam Collectanus, sic :

  1. Si anima est ante corpus, aut est

<--- Page Split --->

unum, vel multa. Si unum, tunc oporteret, quod ex illo uno animarentur omnia corpora : et hoc non posset contingere, nisi altero duorum modorum, scilicet ut eadem anima numero esset in omnibus corporibus animatis, quod supra improbatum est : aut quod omnes animæ particulares essent partes illius : et sic oporteret, quod in cujuslibet animati corporis generatione descenderet pars ab anima illa, quod absurdum est dicere. Si vero dicatur, quod est multa, cum non sint nisi quinque causæ multitudinis, necesse est, quod aliqua illarum causarum fecerit multas animas. Causæ enim multitudinis sunt ex divisione formali, vel materiali, vel accidentali, vel causali, secundum quod causa extrinseca dividit quandoque causata extra : et divisione accidentali duobus modis, scilicet secundum quod quædam divisa sunt loco, et secundum quod quædam divisa sunt tempore. Cum enim differentia sit causa numeri, et non contingat pluribus modis inveniri differentiam dividentem quam per numerum et esse, oportet quod animarum multiplicatio sit aliquo istorum. Patet autem, quod non est hæc divisio formalis : convenientium enim in forma non est differentia vel numerus secundum formam illam : animæ autem humanæ omnes conveniunt in diffinitione et forma : ergo non est ipsarum numerus et differentia secundum formam.

Si vero dicatur, quod divisio materiae facit numerum. CONTRA : Aut materiae intra in qua est anima, aut materiae extra ex qua est corpus. Si primo modo, tunc anima esset ex materia divisibili et quanta, et sic ipsa esset corpus, quod improbatum est. Si secundo modo, tunc animæ non habebunt multitudinem nisi in generatione corporum. Et quia hoc non potest fieri nisi duobus modis, scilicet quod ante corpus fuerunt omnes una anima solum, quæ per generationem dividatur in partes, quod prius destructum est. Aut quod nec fuerunt omnino ante, sed simul esse et multitu-

dinem accipiant in corporum generatione : et hoc erit contrarium opinioni illi quæ dicit ante corpora fuisse animas.

Si vero dicatur, quod multitudinem habent per respectum ad corpus. Contra : Aut illud corpus ad quod habent respectum, erit actu, vel potentia. Si actu, tunc oporteret, quod omnia corpora essent simul facta sicut et animæ, quod esset contra sensum. Si vero potentia. CONTRA : Illud quod est in potentia materiali tantum, est contingens possibile fieri et non fieri. Ponamus eigo, quod non fiat, tunc non erit respectus ad ipsum. Ergo anima ejus non erit una per respectum illum : et quod non est unum, non est : ergo anima illius non est ante ipsum : et eadem ratio est de qualibet anima : ergo nulla est ante respectum illum.

Si vero dicatur, quod hæc multitudo est a causa extrinseca dividente, hoc nihil est : ab extrinseco enim neque res est una, neque multa : unum enim et multa sunt in his quæ sunt unum et multa ab aliquibus dividentibus vel unientibus ea : causa autem extrinseca efficiens in quantum hujusmodi, non facit unitatem, nec multitudinem : si enim faceret per se unitatem, numquam faceret multitudinem, et e converso. Sed nos videmus, quod quandoque facit unitatem dando formam unam, et quandoque multitudinem dando formas diversas.

Si vero dicatur, quod hæc multitudo est ab accidente, quod est tempus et locus. CONTRA : Loco non dividuntur quæ in nullo loco sunt per se : ergo animæ per locum non dividuntur. Eadem ratio est de tempore : quia quæcumque simul sunt tempore, non dividuntur tempore. Sed animæ ab istis ponuntur omnes simul creata. Ergo tempore non dividuntur.

Si vero dicatur, quod per accidentia spiritualia distinguuntur, sicut per gratiam, sapientiam, vel virutem, adhuc sequeretur duplex inconveniens, scilicet

<--- Page Split --->

quod ante corpus talia habeantur, et quod in illis non differant : non est enim ratio, quare una habeat gratiam, sapientiam, vel virtutem, et alia non : ergo vel omnes habent, vel nulla. Et sic patet, quod in illis accidentibus omnes conveniunt : et differentia sola est causa numeri : ergo per illam non numerantur. Cum igitur ante corpus non sint animae unum vel multa, sequitur quod non sint : quia omne quod est, est unum, vel multa.

  1. Postea ponit Avicenna unam per se solum sic : Singularitas unius est ex collectione accidentium, quam in alio non est possibile invenire. Aut igitur haec singularitas convenit animae in eo quod est anima hujus corporis. Si primo modo, tunc conveniret omni animae : et sic una numero accidentium collectio esset in omnibus animalibus : et sic omnis anima esset una anima numero, quod est inconveniens. Si vero secundo modo dicatur, tunc singularitas animae incipit quando incipit illud esse in corpore. Sed quando incipit singularitas alicujus, tunc incipit esse illud singulare. Ergo haec anima singularis non haberet esse ante corpus, quod est contra Platonicos.

  2. Adhuc etiam ponit Collectanus per se unam rationem, sic : Nihil est vanum in natura : ergo anima non habebit esse quando esse ejus erit vanum : esset autem vanum quando esset motor et actus corporis, et nullum corpus faceret esse actu et movere : et hoc esset si esset ante corpus : ergo anima non est ante corpus.

Sed quia Avicennae posset objici, quod anima humana eadem ratione non remaneret post corpus, cum non esset causa unitatis ver multitudinis vel singularitatis ejus, solvit Avicenna dicens, quod hoc non esset necesse. Anima enim in corpore incipit esse, quod tamen esse non habet a corpore, et rema-

nent sibi proprietates quas habet in corpore proprias non communicatas corpori, quibus differt ab alia anima, etiam cum corpore erit absoluta.

  1. Ad hoc idem objicitur theologice sic : Dicit Psalmus xxxii, 16 : Qui finxit sigillatim corda eorum. Fingere autem est creare : et cor ponitur ibi pro anima, ut dicit Glossa : ergo sigillatim creantur animae et non simul.

  2. Item, Dicit Apostolus de Jacob et Esau, ad Ronanos, ix, 11 : Cum nondum nati essent, aut aliquid boni ejissent aut mali. Ergo ante corpus non fuerunt.

  3. Item, Augustinus in libro X super Genesisi ad litteram : « Quia non alterius naturae est anima quam illius secundum quam sexto die factus est homo ad imaginem Dei, non recte dicit Deum ea facere nunc quae tunc non consummavit. Jam enim tunc animam fecerat, quales et nunc facit : et ideo non aliquod novum creaturae genus nunc facit, quod tunc in suis consummatis operibus non creavit '. » Ex hoc accipitur, quod nunc Deus facit animas quae sunt ejusdem rationis cum anima Adae quam in sexta die fecerat, quod expressius infra in eodem libro dicit sic : « Corporibus humanis, quorum ex illis primis operibus propagatio continuata successione protenditur, tales congruit animas inferi, quales nunc Deus facit atque inserit. »

SOLUTIO. Dicendum, quod Deus infundondo creat animas humanas, et creando infundit eas : et omnia alia reputamus deliramenta.

Ad auctoritates autem Augustini dicendum, quod opinando et opiniones aliorum sequendo talia dicit, et non sic sentiendo, ut patet per auctoritates ad oppositum ex eodem loco inductas. Si tamen vellemus distinguere, diceremus quod anima duobus modis prior est corpore, et corpus uno modo prius anima :

<--- Page Split --->

est enim substantia prius corpore, et sic corpus prius est anima : quia non infunditur ei nisi jam organizato.

Et quod Augustinus dicit difficile dicere aliquid de nihilo factum esse postquam requievit ab omni opere quod patrarat, duobus modis glossatur ab antiquis. Quorum unus est, quod cessavit ab operibus novis, et nova tunc dicuntur opera, quia ante non fuerunt per materiam, vel similitudinem. Unde omnia corpora quae generantur, fuerunt prius in materia : animae autem humanae prius fuerunt in similitudine, quia natura angelica in hoc quod intellectualis est, similitudinem habet cum anima rationali. Alius modus est, quod novum dicatur opus a quo cessavit Deus, quod ante non fuit per speciem et rationem. Licet ergo modo animae creantur, tamen Adam factus fuit sexto die, qui habuit animam rationalem, quae ejusdem speciei et rationis est cum omnibus animabus postea creatis. Et haec Glossa videtur accipi ex verbis Augustini ultimo inductis.

Possemus tamen dicere, quod hoc proprié creatur, quod fit sine omni præcedente materia. Materia autem duplex est, scilicet ex qua et in qua. Materia autem ex qua non habet formam aliquam : unde si propter defectionem illius materiae diceretur anima humana creata, tunc diceretur creari omnis forma eadem ratione : et eadem difficultas quae videtur esse de anima humana contra textum Genesis si crearetur, sequeretur de omni forma. Est etiam materia in qua, et haec est duplex. Una cum aliqua forma quae sic est in materia quod non educitur ex ipsa per actum generationis et naturae, sed tantum natura operatur aliquid respectu ejus, et talis est anima humana : unde anima humana non est omnino sine materia. nec omnino sine opere naturae. Posset igitur dici, quod requievit Deus die septimo ab omni opere creationis et dispositionis et ornatus, quae sic sunt opera divina, quod nec natura operatur ea, nec aliquid ope-

ratur ad ipsa, ut diximus supra in quaestionibus de operibus sex dierum : sed non requievit ab operibus illis quae operatur in natura, et quae operatur in se, ita tamen quod natura operatur ad ea. De his videtur intelligi illud Joannis, v, 17 : Pater meus usque modo operatur, et ego operor.

Ad 5.

Dicendum est ergo ad rationem Gregorii, quod hoc non sequitur, si humana anima sit creata in corpore, quod propter

<--- Page Split --->

circulis septem inferioribus et octavo superiori lacteo reliquerunt. Innituntur autem verbo Psalmi cxxxvi, 1 et 2 : Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion. In salicibus in medio ejus suspendimus organa nostra. Dicunt enim flumina Babylonis corruptionem esse et confusionem hujus vitae, in quam animae eorum detrusae sunt, in qua flendum est, dum recordantur Sion. Cum enim recordatio praeteriti sit, oporteret, ut dicunt, quod in praeterito fuerint in Sion, id est, in coelo. Et dicunt, quod in Sion dum descenderent, suspenderunt organa sua, hoc est, corpora sua, quae reliquerunt in circulis, quae dicuntur pro tanto suspensa in salicibus quae arbores infructuosa sunt, quia corpora illa sine vita sunt, suspensa tamen ad reiteratam reinductionem.

Innituntur etiam ei quod habetur, Sapient. vni, 19 et 20, ubi Salomon sic loquitur : Sortitus sum animam bonam. Et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum. Si igitur anima sic bona venit ad corpus, ipsa fuit ante corpus.

Sed ad hoc dicendum, quod Psalmus loquitur de filiis Israel ductis in captivitatem in Babylonem, qui ad litteram sederunt super flumina Babylonis et fleverunt super destructionem Sion.

Ad aliud dicendum, quod Salomon non potuit animam sortiri antequam esset, sicut etiam per praecedentem litteram patet, ut dicit : Puer autem eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam. Et quod dicit : Veni ad corpus incoinquinatum, intelligitur venisse per considerationem corporis, non per locum : et hoc videtur ex modo loquendi : dicit enim sic : Veni ad corpus incoinquinatum. Et ut scivi quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det, etc 1. Si autem dicatur, quod anima venit ad corpus, intelligitur ordo naturae, non temporis.

Ad illud quod objicitur per primam rationem, dicendum quod forma substantiales non sunt activa et passiva physice : sed nihil prohibet, quin sint motiva, et praecipue secundum locum : forma enim substantialis ignis movet ignem sursum, et forma substantialis terrae movet terram deorsum. Similiter anima qua est forma substantialis, movet animatum corpus multis motibus. Haec autem propositio, quod accidens non facit substantiam, vera est, si intelligitur accidens ut elementum non facere substantiam : quia nec est forma in substantia composita, nec materia. Si autem intelligitur effective, tunc iterum verum est, quod non facit substantiam illam cujus est accidens. Sed nihil prohibet transmutari materiam per ipsum accidens ad hoc ut educatur de materia forma substantiae, quae non est, sicut videmus calidum et frigidum transmutare naturam omnium generabilium et corruptibilium. Similiter qualitates elementares multa possunt, quando conjunguntur eis virtutes stellarum, et virtutes animae, quae non possunt per se solas. Nec hoc dicimus, quod velimus animam educi in esse ex materia virtute stellarum, sed potius dicimus eam creari a Deo. Utrum autem similiter sit de vegetabili in plantis, et sensibili in brutis, infra declarabitur, cum disputabitur de potentia generativa.

Ad aliud dicendum, quod hoc non oportet, quod omne efficiens sit in eadem specie cum effecto : sol enim efficit generata inferius, ut probatur in secundo de Generatione et Corruptione 2 : sed hoc tantum exigitur in efficiente habente naturam communicabilem ei quod efficitur. Et hoc infra melius patebit.

Ad ultimum dicendum, quod non est simile de formis quae non educuntur de materia, et de formis quae potentia sunt in materia, educibiles ex ipsa per actum generationis et naturae. Illa enim qua

<--- Page Split --->

potentia sunt in materia, subjectum habent in quo possunt esse simul hoc modo secundum quod sunt in potentia : et hoc subjectum est materia prima per intellectum accepta ante omnem formam. Sed illa quae non educuntur de materia, non habent tale subjectum, et ideo non sunt nisi quando sunt actu : et cum hoc non sit nisi generatione corporis, non habebunt esse ante corporis generationem.

Quæst. Si autem quaeritur, Quid Plato intellexit per compares stellas ?

Dicendum, quod compar stella dicitur duobus modis secundum Platonem. Uno modo respectu corporis in animæ descensu : et sic dicitur compar stella, quae influxum virtutis habet specialiter ad illius vel illius corporis generationem : et hoc accipitur ex verbis Platonis in Timæo, ubi dicit, quod in eodem rursus cratere, in quo mundi totius animam permiscens temperaverat, superioris temperationis reliquias miscendo perfudit, modo quodam eodem, non tamen incorruptas similiter, sed et secundo et tertio gradu a primis deficientes. Secundo modo dicitur stella compar animæ ad reditum, quæ deberet animæ justitiam coleti secundum proportionem sui meriti revertenti ad superos. Sed hæc fabulosa sunt secundum Theologos et secundum Philosophos naturales.

ARTICULUS IV.

Utrum omnes animæ immediate create fuerunt a Deo, aut ab intelligentiis 1 ?

Deinde quaeritur, Utrum animæ rationales immediate creentur a Deo, aut ab

intelligentiis angelicis? ut videntur dicere quidam Philosophorum, quorum rationes primo ponendæ sunt.

  1. Ostendit ergo Collectamus sic : Causa nunc agens et non prius, necesse est quod agat per aliquam dispositionem novam sibi advenientem : causa animæ qua fit, est causa nunc agens et non prius : ergo necesse est, quod agat per dispositionem novam sibi advenientem : primæ causæ sive Deo nulla nova dispositio advenit : ergo non erit causans immediate hanc animam. PRIMA probatur per hanc propositionem scriptam in secundo de Generatione et Corruptione : Idem eodem modo se habens facit semper idem 2. Hoc enim tenet tam in causis naturalibus, quam in causis voluntariis. De causis naturalibus est planum. In causis autem voluntariis quæ agunt per electionem, patet etiam : illa enim causa nihil agit nisi quod eligit et vult : ergo ad hoc quod agat nunc et non prius, oportet quod eligat aliquid et agat nunc, quod non prius elegit et voluit. SECUNDA patet per se.

  2. Amplius, Immediate recipere ab optimo nobilius est quam recipere per medium ab illo. Si ergo anima recipit immediate esse a Deo, recipit ipsum nobilissimo modo. Sed ad nobilissimum modum recipiendi sequitur nobilissimum esse receptum. Ergo videtur, quod anima secundum hoc deberet habere nobilissimum esse : hoc autem est esse intelligentiae angelicae : ergo anima deberet esse Angelus, quod non est verum : ergo nec recipit immediate esse a Deo, sed ab Angelis, a quibus esse ignobilius habet.

  3. Amplius, Ab infinito agente secundum potentiam agendi actus est infinitus : sed Deus est agens infinitum : ergo actus ejus immediatus erit infinitus : anima non habet esse infinitum : ergo non erit a Deo immediate sed mediantibus Angelis.

<--- Page Split --->

Istæ sunt rationes Collectani fortiores, et quasdam alias ponit debiles, quas subticemus.

  1. Ad idem videtur facere Commentator in libro de Causis super prima propositione, qui dicit sic : Causa prima creavit esse animæ mediante intelligentia.

  2. Item, Ibidem, Anima quia suscipit impressionem intelligentiae facta est inferioris operationis quam ipsa intelligentia : sed non recipit impressionem ab aliquo nisi creatum ab illo : ergo anima creata erit ab intelligentiis.

  3. Item, Supra propositionem decimam quartam : Anima facta est causa corporum, et facta est causata ab intelligentia quae est ante ipsam. Intelligentias autem vocat Commentator substantias separatas a corpore omnino : et illae sunt substantiae angelicae : ergo videtur, quod animae creentur ab Angelis.

  4. Hoc idem videtur velle Isaac in libro de Diffinitionibus, qui ponit animam rationalem creari in umbra intelligentiae, et sensibilem in umbra rationalis, et vegetabilem in umbra sensibilis.

Quæst.

Nedcontra.

GRATIA cujus etiam quaeritur, Quid sit dictum, animam unam creari in umbra alterius ?

SED CONTRA :

  1. Dicit Damascenus in libro II de Fide orthodoxa : « Quicumque aiunt Angelos conditores esse cujuscumque substantiae, ipsi os diaboli sunt, eorum quidem patris : creaturae enim existentes non sunt conditores. Omnium autem factor et provisor et contentor Deus est, solus increatus, qui in Patre et Filio et Spiritu sancto hymnis laudatur et glorificatur 1. »

  2. Item, Augustinus dicit in libro II super Genesim ad litteram, quod « Angeli nullo modo dicendi sunt creatores alicujus rei 2. »

  3. Item, Isa. LVII, 16 : Flatus ego faciam. Flatus autem est anima.

  4. Item, In Genesi, ii, 7, dicitur quod Dominus Deus inspiravit in faciem ejus, scilicet hominis, spiraculum vitae.

  5. Item, Nihil et aliquid distant in infinitum : ergo educere aliquid ex nihilo erit potentiae infinitae : hoc autem non est creare : ergo infinitae potentiae erit creare animas et omnes res.

SOLUTIO. Collectanus excusat se et a solutio dictis Sanctorum, dicens quod licet consentiat animas creari ab Angelis, non tamen dicit Angelos esse creatores : quia creator est ille, qui propria auctoritate et virtute aliquid de nihilo facit : sed Angeli faciunt hoc ministrantes Deo et auctoritate Dei. Sed indubitata fide tenendum est, quod Angeli non creant etiam ministerio : honor enim creatoris singularis est, qui exhiberi habet ei ab omni creatura : et ideo non debuit transponi honor ille in creatura aliqua. Creatura etiam non fuit possibilis suscipere potentiam creandi duplici ratione. Quarum una est, quia cum nulla materia praejaceat creationi, oportet quod creatio sit opus causae quae secundum se est causa causae : nihil autem creatum in esse per se est causa causae : et ideo creatio non potest esse opus creati. Alia est, quia cujuslibet potentiae non convenit opus aliquid secundum genus suum, impossibile est illi potentiae convenire speciem operis. Sed creatae potentiae non convenit creare secundum genus suum, cum ipsa sit terminus suae creationis et non principium. Ergo eidem non convenit creare hoc vel illud. Plures autem rationes sunt assignatae supra in quaestione de creatione.

DICENDUM ergo ad primum, quod Deus ad 1. est causa nunc agens propter hoc quod advenit sibi nova dispositio : elegit enim et voluit ab aeterno, ut anima haec nunc

<--- Page Split --->

crearetur : voluntas enim sua et scientia sua ab aeterno sunt, et non temporaliter nunc et tunc esse ab ipso accipiant.

Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod multa immediate esse recipiunt a Deo, scilicet cœlum, et terra, et materia prima, et hæc tamen non nobilissimum recipiunt esse. Et hujusmodi causa est, quia illud quod recipitur, non est tantum secundum potestatem ejus a quo recipitur, sed et secundum naturam et potestatem recipientis. Unde non sequitur ex illa ratione amplius, nisi quod unumquodque immediate recipiens esse a primo, recipiat esse nobilius quod potest habere secundum sui naturam, congruentiam, et potestatem.

Ad ALIUD dicendum, quod primum est infinitæ virtutis quodammodo, id est, si ly infinitum negative exponatur, hoc est, primum potentiam habet, quæ non terminatur loco, vel tempore, vel intellectu. Ex tali autem virtute non sequitur, quod semper sit effectus infinitus, sed quod sit tantus, quod natum est recipere illud quod creatur a potentia tali. Dicendum autem ad argumentum est, quod si ab infinita potentia semper esset effectus infinitus, oporteret quod intelligentia angelica esset infinita : quia illa immediate exit a prima causa.

Ad 4, 5 et 6. Ad 10 vero quod objicitur de commento libri Causarum, dicendum quod duobus modis intelligentia est causa

animæ. Quorum unus est, quod est per impressionem illuminationum in ipsa, sicut supra est in quæstione de Angelis est expeditum. Alius est, quia cum intellgentiæ sint motores sphærarum secundum Philosopbos, per motum illum aliquo modo causant quare anima existit in corpore, eo quod movent ad generationem corporum.

Ad ILLUD quod objicitur de Isaac, dicendum quod ipse vocat umbram occasum luminis superioris ex defectu naturæ inferioris, quæ non potest recipere illud : unde cum intelligentia intellectum semper habeat in actu et agentem, ipsa est in pleno lumine intelligentiæ. Sed rationalis anima habet intellectum cum triplici potentia, ut supra diximus, et indiget inquisitione et studio ad hoc ut fiat actu, ideo est umbra intelligentiæ, non habens plenum lumen secundum actum. Sensibilis vero non est cognitio nisi particularium, et non cognoscit quidditates et veritates rerum quas inquirit et percipit ratio : et ideo ipsa etiam est in umbra respectu rationalis. Cum autem iterum sensibilis apprehensivam et motivam habeat virtutem in quibusdam animalibus, in omnibus autem habeat apprehensionem per sensum ad minus, et insuper opera vegetabilis, vegetabilis dicitur esse in umbra ejus, co quod occidit in ipsa lumen cognitionis sensibilis.

<--- Page Split --->