QUÆSTIO IV.
De diffinitionibus animae secundum Aristotelem.
Consequenter accedendum est ad diffinitiones Aristotelis, in quibus tria consideranda sunt.
Quorum primum est de diffinitionibus quas ponit.
Secundum, Qualiter una illarum sit principium quod est medium in demonstratione, et aliae ut conclusio demonstrationis ?
Tertium, Secundum quem modum per diffinitiones suas contingit cognosere accidentia animae : et ita nulla est dialectica et vana ?
Circa primum quaeruntur tria, quorum primum est de diffinitione.
Secundum, De diffinitione faciente cognoscere substantiam ejus, secundum quod ipsa est ratio corporis organici.
Tertium, De diffinitione faciente cognoscere animam, secundum quod ipsa est natura corporis organici.
Ponamus igitur diffinitionem animae, quae ponitur in II de Anima in principio, ubi sic dicit Philosophus : « Anima est primus actus corporis physici, potentia vitam habentis. Hujusmodi autem est quodcumque organicum ' . »
Quæratur ergo primo, Quomodo anima sit actus ?
Secundo, Quomodo primus ?
Tertio, Quomodo corporis physici ?
Quarto, Quomodo potentia vitam habentis ?
Quinto, Quomodo hujusmodi est quodcumque organicum, et utrum haec sint de diffinitione ?
<--- Page Split --->
ARTICULUS I.
Utrum anima sit actus corporis 1 ?
Ad primum proceditur sic :
Dicit Avicenna in VI de Naturalibus, quod anima est perfectio propria corporis physici, etc. Ergo videtur, quod perfectio et actus idem sunt.
Item, Dicit Averroes super libros de Anima : «Endelechia enim in Graeco, actionem vel perfectionem sonat in Latino. »
Sed videtur quod anima non sit perfectio. Omnis enim perfectio fundatur in perfecto, nec habet esse nisi in illo : ergo si anima erit perfectio, esse suum non habebit nisi in corpore cujus est perfecc tio 2. Hoc autem non convenit anima : quia non convenit anima rationa Ergo male ponitur diffinitivum ipsius anima. PROBATIO PRIMA est ex ratione perfectionis. Perfectio enim est alicujus perfectio : non autem nisi perfecti : et ita patet, quod non habet esse nisi in illo, si substantiale est ei perfectionem esse : sic enim perfectio substantialis est, in cujus cadit diffinitionem.
Item, Philosophus in XI Metaphysica 3 primo dicit, quod forma quae sunt perfectiones naturales, simul sunt cum materia, nec praecedunt eam, nec sequuntur tempore. Si ergo anima sic est perfectio naturalis corporis, videtur quod ipsa secundum sui partem inseparabilis sit a materia, quod falsum est.
Praeterea, Quidquid substantiale est alicui, sine ipso non habet esse illius :
sed quidquid diffinitivum est alicujus, substantiale est illi : ergo sine eo non erit esse ipsius : sed diffinitivum anima est perfectionem corporis esse : ergo sine eo non erit perfectio ipsius anima : et ita anima non erit nisi perfectio corporis.
Si forte diceretur, quod hoc non est commune omnium anima. CONTRA occurrit textus Aristotelis 4 sic dicentis : Si autem aliquid commune quod quidem est in anima, oportet dicere, erit anima actus primus corporis physici organici.
Praeterea, Perfectio, non videtur esse bene positum in diffinitione : dicit enim Avicenna, quod quaedam perfectio rei est extrinseca, quaedam autem intrinseca. Extrinseca, sicut faber lignarius est perfectio domus et navis. Intrinseca autem, sicut forma domus et navis. Similiter in V Metaphysica 5 distinguitur perfectum multis modis. Ergo videtur in diffinitione anima non debere poni nisi determinatum.
Praeterea, Dicit Philosophus 6, ubi venatur istam diffinitionem per divisionem sic : Dicimus esse quoddam genus eorum quae sunt substantia hujus, aut aliud quidem compositum secundum materiam quod secundum se non habet hoc aliquid. Alterum autem formam et speciem secundum quam jam dicitur hoc aliquid. Tertium quod est compositum ex ipsis. Est autem quidem materia potentia, species autem endelechia, scilicet actus. Cum igitur anima secundum eum sit forma, quare non dicit : Anima est forma prima corporis, potius quam anima est actus primus?
Item, Quidquid est diffinitivum alicujus, convenit omni parti diffiniti secundum unam diffinitionem. Ergo si anima est perfectio vel actus corporis,
<--- Page Split --->
quælibet pars illius, actus vel perfectio erit illius corporis. Contrarium cujus dicit Philosophus in littera, scilicet quod intellectus nullius corporis est actus.
Præterea, Objicit Gregorius in libro X Moralium contra hoc, quod anima dicitur endelechia vel actus sive forma, sic : Nulla species separatim est susceptiva contrariorum : anima separatim suscipit contraria : ergo anima non est species vel actus. VERITAS PRIME patet per Boetium in libro de Trinitate, et ibi dicit : Formæ subjectum esse non possunt : non quod cæteræ formæ a separatis subjectis accidentibus sunt, ut humanitas non ita accidentia suscipit in eo quod ipsa est, sed in eo quod materia sibi substantia est. VERITAS SECUNDE habetur ex hoc quod habitus virlutum et scientiarum, similiter autem et malarum dispositionum in errore et vitio sunt in anima per se, præter hoc quod sint in corpore.
Præterea, Cum in anima sit vis et potentia quædam, quæ operatur in organis corporis, videretur potius debere diffiniri per rationem virtutis vel potentiae, quam per nomen actus.
Præterea, Actus et perfectio habere videntur quamdam differentiam : sicut enim omnis motus movetur a movente, ita actus ab agente videtur esse. Et determinemus actum ad esse et non ad operari : tunc enim videtur actus esse perfectum dicere : perfectio autem est id a quo est id, sicut expresse innuit Philosophus in verbo illo, ubi dicit, quod forma est substantia secundum quam materia sive potentia est hoc aliquid. Ergo videtur quod actus non bene exponatur per perfectionem. Est enim actus esse quod est a perfectione in eo quod est perfectum.
Præterea, Ostendit Gregorius in libro X Moralium, quod omne quod difnitur, ab optimo sui debet diffiniri. Si igitur anima diffinitur ab Aristotele,
debet diffiniri ab anima rationali. Ipse autem diffinit eam ab infimo, quod est pars vegetabilis. VERITAS PRIME accipitur ab ipso Aristotele in II de Anima 2, ubi dicit, quod omnia appellari a fine justum est. A quo autem ponitur nomen, ab eodem necesse est dari diffinitionem : quia diffinitio est ipsius nominis, ut dicit Aristoteles in Topicis. Idem enim est nomine et diffinitione. Quod autem ipse diffiniat animam ab anima vegetabili, patet in principio secundi de Anima, ubi venatur diffinitionem gratia istius membri, quod est potentia vitam habentis. Vitam autem dicimus secundum alimentum, augmentum, et nutrimentum.
Item, Nihil dictum æquivocæ de speciæbus alicujus, est diffinitivum ipsius: actus æquivocæ dicitur de vegetabili, sensibili, et rationali : ergo non bene ponitur diffinitivum animæ. VERITAS PRIME est in VI Topicorum. SECUNDUM autem expresse dicit Avicenna in com- -ento.
Præterea, Dicit Gregorius in libro X Moralium, quod Aristoteles animam endelechiam dicens, nullo modo concordat cum his qui qualitatem eam dicunt : ergo videtur, quod anima si non est actus, sit qualitas.
Item, Gregorius in eodem libro dicit, quod secundum Aristotelem, oportet quod neque sine corpore sit anima umquam, neque corpus sine anima : hoc autem est inconveniens.
Præterea, Hoc idem videtur per rationem. Quæcumque enim se invicem diffiniunt, unum horum non est sine alio : anima et corpus se invicem diffiniunt secundum Aristotelem : ergo unum horum non est sine alio. Quod autem corpus diffiniat animam, patet in præhabita diffinitione. Quod vero anima corpus, patet ex relatione relativorum : licet enim corpus non sit relativum, tamen organicum, cujus, inquam, organici anima est actus, diffinitur ad id
<--- Page Split --->
cujus est organum : et ita necesse est utrique in utrorumque rationibus uti, ut dicit Porphyrius.
cundum, quod perfectio et actus secundum Commentatorem sunt idem : et si aliquam habent differentiam, illa infra ostendetur.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod supra determinatum est de Angelis, quod substantialis differentia animae et Angeli est in hoc quod anima inclinatur ad corpus ut actus, Angelus autem non. Et ideo substantiale dicimus animae esse, quod sit actus corporis.
Si tamen attenditur id quod est anima, tunc potest considerari duobus modis, scilicet secundum esse quod habet in se, et sic non diffinitur in comparatione ad corpus : vel secundum comparationem ad corpus, et sic diffinitur. Et hoc pro tanto dicitur ei accidere, quia quaedam species animae potest considerari et esse sine corpore. Et ideo dicit Avicenna in VI de Naturalibus, quod hoc nomen, anima, non est nomen hujus rei ex ejus essentia, nec ex praedicamento in quo continetur : et cum anima diffinitur, sicut diffinita est ab Aristotele, non affirmatur esse ejus, nisi secundum quod est principium emanandi a se affectiones, quae non sunt unius modi et sunt voluntarie : et sic affirmatur esse ejus ex hoc quod habet aliquod accidens : quod tamen accidens valet ad certificandum ejus essentiam et ad cognoscendum quid sit. Et dat Avicenna simile dicens : « Fortassis enim jam dicimus, quod id quod movetur, motorem habet : tamen non scimus propter id essentiam hujus motoris quid sit. » Et intendit Avicenna, quod sicut motor dupliciter diffinitur, scilicet penes proprietatem hanc quae est movens, vel penes suam essentiam : ita anima dupliciter potest diffiniri, scilicet secundum quod est anima, id est, actus corporis et motor, et secundum quod est substantia quaedam contenta secundum seipsam in praedicamento substantiae.
Ad idem dicendum, quod quaedam Ad 2. forma est, quae est perfectio in natura quae est tantum forma et ooza, et non substantia per se existens in praedicamento, sicut sunt forma substantiates elementorum, et corporum commixtorum tantum mineralium, et forma quorumdam complexionatorum, sicut sunt forma vegetabiles et sensibiles, quae non sunt substantiae nisi quia constituunt et faciunt substantiam in brutis et in plantis, nec etiam per se sunt in praedicamento substantiae. Quaedam autem formae sunt substantiae utroque modo : non enim sunt tantum ooza, sed etiam oozaoza, ut dicit Boetius in commento super Praedicamenta : et illae sic sunt perfectiones, quod secundum esse substantiale non fundantur in perfecto.
Ad id autem quod objicitur, quod ratio perfectionis est esse in perfecto, dicendum quod hoc verum est secundum quod est perfectio : sed non oportet, quod conveniat substantiae rei perficientis, ut patet ex praehabitis.
Ad aliud dicendum, quod ibi Aristoteles accipit animam rationalem sic dicens : « In quibusdam formis est impossibile eas esse praeter materiam, in quibusdam vero non '.» Verbi gratia : Si est anima talis dispositionis non tota, sed intellectus, hoc est, intellectualis anima : tota enim forte impossibile semper est ut mancat post corpus.
Ad aliud dicendum, ut patet ex praedictis, quod motori aptantur duae diffinitiones. Una secundum quod est motor. Alia secundum suam substantiam, secundum quod per se est in praedicamento substantiae ut species praedicamenti : et quidquid est diffinitivum ejus hoc modo, sine hoc non potest esse. Et hoc ignoraverunt Themistius et Alexander Philo-
<--- Page Split --->
sophi, qui propter illud verbum animam cum corpore destrui dixerunt.
Ad 5. Ad aliud dicendum, quod duae rationes sunt quare non determinatur perfectio. Una est, quod quaedam anima, ut rationalis, secundum quamdam partem sui est perfectio corporis extrinseca ab eo, id est, non commixta organo corporis. Quaedam autem est ut intrinseca et organo conjuncta, ut vegetabile, et sensibile. Et ideo cum perfectionem esse secundum utrumque modum conveniat animae, non debuit in diffinitione ad alterum modorum determinari. Secunda ratio est, quod anima non est tantum perfectio corporis ut forma, sed ut motor et efficiens operationem animati corporis.
Ad 6. Ad aliud dicendum, quod etiam duplex est ratio quare melius dicitur actus vel perfectio quam forma. Quarum una est, quia forma proprie secundum naturalem philosophiam est illa quae habet esse in hac materia, et non est sine ea. Perfectio autem quaedam bene est sine perfecto secundum suam substantiam, sicut nauta sine navi. Cum igitur anima secundum aliquam sui speciem separetur, convenit magis ei secundum omnem sui partem dici perfectionem quam formam. Secunda est, quia forma dicit comparationem ad id quod remotissimum est a complemento, hoc est, ad potestatem materiae. Perfectio autem dicit comparationem ad rem perfectam non tantum in materia, sed in omnibus quae exiguntur ad perfectionem rei, sicut dicit Philosophus : Perfectum est illud cui nihil deest 1. Et Avicenna, quod perfectio dicit comparationem ad rem perfectam, ex qua emanat accidens quod perfectio est respectu speciei : et cum sic anima comparetur ad corpus, melius dicitur perfectio quam forma.
Ad 7. Ad aliud dicendum, quod quaelibet
species animae est actus corporis. Anima enim rationalis habet in se potentiam vegetabilem et sensibilem, secundum quas ipsa est actus corporis : sicut enim trigonum est in tetragono potentia et non per esse proprium, sic vegetativum et sensitivum sunt in rationali potentia non habentia esse speciei rationalis animae. Non tamen oportet, quod si anima rationalis est actus corporis, quod quaelibet potentia ejus sit affixa organo. Ideo dicit Philosophus 2, quod quasdam partes animae nihil prohibet separari, propter hoc quod nullius actus corporis sunt, hoc est, nullius partis corporis. Et ideo alibi dicit 3, quod de intellectu aliud est quam de vegetativo et sensitivo. Vegetabilis enim anima ubi est per speciem, ibi est. Similiter et sensibilis ubi est per speciem, secundum omnes partes conjungitur organo. Sed rationalis in illo corpore cujus est species, non secundum omnes partes conjungitur organis. Vegetativum autem et sensitivum non sunt in rationali ut species, sed ut potentiae. Et hoc infra probabitur et explanabitur.
Unde de hoc decepti sunt plurimi, quorum primus est ipse Commentator Averroes 4, qui dicit, quod haec diffinitio per prius et posterius aptatur animae. Quod patet non esse verum, nisi ponerentur in homine esse tres perfectiones, quod est impossibile. Quia secundum perfectiones differunt perfecta. Unde si tres perfectiones essent in homine, vegetativa, sensibilis, et rationalis, non esset homo unus. Praeterea secundum Philosophum hoc non esset anima. Anima enim secundum Philosophum est uniens partes diversas, non diversa in partibus pluribus. Et ideo patet, quod anima vegetabilis in plantis perfectio est corporis plantarum a qua est esse, et ratio plantea, et operatio ejus. Et per hanc eam-
<--- Page Split --->
dem rationem communém anima sensibilis est in brutis, et anima rationalis in homine. Et sic patet, quod diffinitio generis per unam rationem convenit specciebus. Non autem necesse est, quod per eamdem differentiam contrahatur ita quod sit convertibilis cum qualibet specie : sic enim numquam diffinitio generis participaretura speciebus : quia sic oporteret, quod diversarum specierum differentia esset una ultima constitutiva, quod est impossibile.
Alii vero dixerunt, quod vegetabile et sensibile sunt immediatae perfectiones corporis cui uniuntur : sed rationalis est perfectio mediata, eo quod non nisi mediantibus vegetabili et sensibili conjungitur corpori in homine. Sed si hoc esset, tunc oporteret, quod illud a quo diffinitur homo, et quod dat ei esse in speciem et rationem, non esset immediatus actus : quod est contra communem philosophiam et rationem : quia nihil est ita immediatum rei sicut id a quo est esse et perfectio ipsius : hoc autem in homine non est vegetabile, neque sensibile, sed rationale.
Alii autem magis delirantes dixerunt, quod dupliciter aliquid est perfectio alicujus, scilicet per inesse ut actus, vel per inesse tantum : unde vegetabilis et sensibilis insunt ut actus, rationale autem inest tantum. Quod iterum stare non potest : quia illud quod inest tantum, est accidens. Praeterea, Quod aliquid sit perfectio rei substantialis et non sit actus ejusdem, est eidem convenire opposita contradictorie. Omnis enim perfectio inest rei. Aut igitur inest ut actus substantialis, aut ut accidens. Constat autem, quod non ut accidens. Ergo inest ut actus substantialis.
Et propter hoc alii totum inconveniens volentes evadere, dixerunt duplicem esse intellectum, scilicet practicum, et theoricum. Practicus autem est movens in motu processivo : theoricus vero con-
templativus est veritatis : et ideo cum motus processivus non expleatur sine motu organorum, videtur ille uti corpore sicut organo et esse actus corporis hujus. Etiam dicunt, quod secundum opus suum, scilicet docendi et loquendi est commovere linguam in interpretatione vocum. Alter enim intellectus qui theoricus est, nullius est corporis actus. Sed probatur hoc nihil esse. Esse enim aliquam potentiam actus corporis, est habere situm in corporeo organo et determinari ad illud, ita quod non operatur extra illud, sicut visus determinatur ad nervum opticum oculi, et auditus ad nervum qui expanditur in cartilagine auris interius, et sic de aliis. Sic igitur intellectus practicus si actus est, oportebit ipsum habere situm in nervis motivis. Ergo cum ipsius sit accipere species et formas appellutum et operabilium secundum quod hujusmodi, non accipiet aliquas nisi quae sunt de natura organi sui. Ergo non omnes accipiet : quia impossibile est, quod rationes omnium operabilium et appetituum aequaliter accedant ad complexionem illorum nervorum.
Si forte dicatur, quod practicus intellectus non sic dicitur actus, sed tantum ideo dicitur actus, quia utitur corpore. Contra hoc est, quod actus non est perfectio rei nisi sit primus actus qui dat et facit esse, quemadmodum dicit Philosophus 1, quod si oculus esset animal, visus esset anima ejus. Si igitur intellectus practicus sit ejus actus, hoc non erit ab usu, sed potius a determinatione ad organum cui dat esse et speciem. Praeterea, Si intellectus practicus utitur corpore in movendo, ergo et theoricus in cognoscendo : non enim habet cognitionem naturalem quam non abstrahit a sensibus : et ita theoricus erit actus corporis sicut et practicus. Unde omnibus istis opinionibus improbatis standum est solutioni prime.
<--- Page Split --->
Ad 8. Ad aliud dicendum, quod est endelechia sive species quae est ostra tantum, et haec secundum se non potest esse subjectum accidentium : et est species sive endelechia quae est ostra et ostra, et haec secundum se potest esse subjectum accidentium, et talis est anima et intelligentia : et hoc ignoravit Gregorius Nyssenus.
Ad 9. Ad aliud dicendum, quod potentia duobus modis est diffinita, scilicet activa, et passiva. Activa enim est principium transmutandi aliud secundum quod aliud. Passiva est principium transmutandi ab alio secundum quod aliud, ut dicitur in V Metaphysicae 1. Et vis similiter duplex est secundum eumdem modum : et uterque modus convenit animae in partibus suis : est enim ipsa secundum sensus et possibilem intellectum potentia et vis receptiva, quae potentia determinatur passioni : sed secundum nutritivam et generativam et quasdam alias est ipsa potentia et vis activa. Cum igitur nomen potentiae et vis sive virtutis non conveniant animae per unum modum, sed aequivoce, non poterat anima diffiniri ab ipso. Et haec est ratio Avicennae in VI de Naturalisbus. Alia posset assignari ratio ejusdem : quia potentia a forma vel materia causatur, et praecipue potentia ad opera : et ideo potentia vel vis sive virtus est de consequentibus esse : et propter hoc cum anima diffiniatur hic ut est actus proprius faciens esse, non potest diffiniri a nomine potentiae.
Ad 10. Ad aliud dicendum, quod actus duobus modis dicitur. Uno modo dicitur secundum proprietatem nominis, scilicet secundum id quod actus est ab efficiente per motum et transmutationem materiae, et sic forma in natura ultima dicitur actus, et ad similitudinem etiam hujus in artificiatis dicitur forma artificialis actus. Dicitur etiam actus illud quod actum est a forma in materiaet composito, et hoc est esse. Primo ergo modo
dicitur anima hic esse actus. Secundus modus tamen innuitur in verbo Philosophi, ubi dicitur, quod forma est secundum quam est hoc aliquid.
Ad aliud dicendum, quod Gregorius Ad 11. Nyssenus supponit quoddam falsum. Aristoteles enim in verbo illo non quaerit proprium vegetabile animae, sed id quod convenit animae secundum suum genus, a quo omnis anima possit diffiniri. Tale autem est principium quod est vegetabile : hoc enim est in omni anima, non autem sensibilis, vel rationalis. Et quod dicit Aristoteles, quod a fine sumenda sunt diffinitiones et nomina, sic intelligendum est, quod sumenda sunt ab ultimo perfectivo : quia hoc est finis. Sed hoc aliter sumitur in genere secundum naturam generis, aliter in specie secundum naturam speciei. Et cum hic diffiniatur anima secundum naturam generis, non debet a rationali diffiniri : quia haec est una suarum specierum.
Ad aliud patet solutio per praedicta : Ad 12. non enim bene exponit Commentator dicens actum sumi aequivoce. Et haec est ratio quia sumit rationale ut potentiam non ut animam : cum tamen hoc multum differat, ut infra probabitur.
Ad aliud dicendum, quod Gregorius Ad 13. Nyssenus supponit hoc ab Aristotele, quod Aristoteles appellaret ibi actum secundum genus suum : est enim quidam actus accidentalis, et quidam actus substantialis, et quidam ostra tantum, et quidam ostra et ostra; et iste ultimus differt a qualitate accidentali et substantiali, quae est differentia simpliciter in quale praedicata. Unde patet, quod Gregorius Nyssenus non sufficienter distinguit, nec secundum intentionem Aristotelis procedit.
Ad aliud patet solutio per praedicta in Ad 14. principio determinationis.
Ad ultimum dicendum, quod anima ut Ad 15. anima refertur ad corpus, et e converso, sed non anima ut est substantia consti-
<--- Page Split --->
tuta in prædicamento, ut prius habitum est: ct ideo non sequitur, quod secundum aliquam speciem sui anima non separetur a corpore.
ARTICULUS II.
Quomodo anima sit actus primus ?
Secundo quaeritur, Quomodo anima sit actus primus ?
Et accipiantur exempla Philosophi 1, quae sunt scientia, et considerare, et somnus, et vigilia, et figura ensis, et incidere.
Videtur enim secundum illa exempla, quod esse actum primum et secundum conveniat omni formae tam substantiali quam accidentali : et sic non videtur ipsum esse proprium animae, eo quod conveniat etiam his quae sunt extra genus ejus.
Item, Transcendentia communia quae inveniuntur in singulis, non sunt de diffinitione naturali : diffinitiones enim naturales dantur vel per formam et materiam, vel per efficientem et materiam, sicut in IV Meteororum 2 est diffinitio digestionis : quia digestio est completio a naturali et proprio calore facta ex contrajacentibus passionibus : naturalis enim et proprius calor efficiens est, et contrajacentes passiones materia. Cum igitur in ista diffinitione sint transcondentia, quae tam his quae sunt in genere animae, quam his quae sunt extra genus ejus conveniunt, videtur ipsa esse dialectica et vana.
Item, Per exempla videtur, quod actus secundus qui est operatio, non semper insit. Hoc autem non videtur verum de partibus animae : vitam enim semper anima influit, et nutrimentum
attrahendo et alimentum digerendo vel distribuendo per membra. Et hoc patet per verba Avicennæ in VI de Naturalibus, ubi sic dicit : « Virtus nutritiva ex viribus animæ vegetabilis operatur omni tempore vitæ singularis, quæ dum permanserit exercens suas operationes, vegetabilia et animalia erunt viva. Cum autem defuerit, vegetabilia et animalia non erunt viva. »
Item, Scientia et considerare, similiter figura ensis et incidere consequuntur se invicem tempore. In anima autem præcipue secundum hunc actum qui est vivere, esse primum actum et secundum actum in operatione non videntur se consequi tempore, sed simul esse tempore. Ergo videtur non esse similitudo.
Præterea, Illa exempla quae sunt somnus et vigilantia, nihil videntur valere : utrumque enim horum, ut probatur in libro de Somno et vigilia, est passio consequens animal propter sensibilem partem ejus : et ita neutro modo similitudinem habebit cum actu primo.
Item, Ibidem, Anima in animali principium est omnium operationum. Cum ergo iste modus sit secundi actus, videtur anima ita esse secundus actus sicut actus primus.
Item, Actus primus et actus secundus habent ordinem inter se. Si igitur secundus est sine corpore, actus primus non erit corporis. Si actus secundus animae rationalis est ratiocinari et intelligere, qui est actus sine corpore : ergo anima rationalis non erit primus actus corporis : et sic corpus humanum non habebit aliquem actum primum, cujus contrarium supra probatum est.
Si vero dicatur, quod actus primus et secundus non habent talem ordinationem, quod si unus sit cum tempore, quod et alius. CONTRA hoc est quod dicit Philosophus in libro XVI de Animalibus 3,
<--- Page Split --->
necesse misceri. Unde forma accidentalis semper est sicut considerare, et numquam sicut scientia: sed forma substantialis illa potest movere et non movere, et ideo potest esse sicut scientia, et sicut considerare. Patet autem hoc esse falsum per prædicta, et non facere ad propositum. Præterea, Non omnisforma accidentalis habet contrarium. Præterea, Forma accidentalis quæ habet contrarium, non de necessitate est activa vel passiva simpliciter vel secundum quid: albedo enim et nigredo non aguntur, nec patiuntur invicem, etiamsi contingant se.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod si actus proprie secundum nomen suum accipitur, erit forma inducta ab efficiente supra materiam, ut supra dictum est: et sic erit proprium diffinitioni materiali.
Ad exempla autem Philosophi dicendum, quod non ponuntur nisi gratia similitudinis, et non nisi in his quae secundum aliquid sunt ab anima. Scientia enim et considerare sunt secundum intellectum speculativum, et scientia est facies ipsius actu, considerare autem est operatio ejus secundum quod in actu existit. Somnus autem et vigilia sunt secundum primum sensitivum, ut dicit Philosophus 1 : et in somno ligata est vis ab actu exteriori. Nihilominus tamen vis sensitiva organum constituit in esse, et sic est actus primus. Vigilia autem est expansio sensuum ad exterius in actibus exterioribus, et sic est ut actus secundus. Similiter figura ensis est illa quæ est inducta in ferrum, quæ dat esse et rationem ensi: quia in artificialis figura dat esse et rationem. Incidere autem est ut actus consequens speciem constitutam. Unde figura ensis primo fuit in anima artificis, et postea perducta supra materiam ensis per intellectum dirigentem et moventem ad opus.
Ad aliud dicendum, quod prioritas et posterioritas in actu primo et secundo
non attenditur in tempore, sed secundum naturam : prius enim secundum naturam est esse quam operatio ejus quod est : et secundum hunc modum dicitur actus primus et secundus. Nihilominus tamen hoc argumentum provenit ex prava intelligentia litteræ Philosophi. Non enim intendit dicere, quod in quolibet instanti nutritiva agat, licet tamen forte hoc verum sit : sed intendit, quod in vita individui nutritiva non habet tempus determinatum in quo tantum agat, sicut augmentativa quæ non agit nisi usque ad perfectum statum magnitudinis secundum longitudinem præcipue, generativa autem post duos septenos. Unde dicit Philosophus in libris de Animalibus : « Incipit in homine descendere semen, et post tres septenos incipit perfecte maturare ipsum ad robur natorum. » Sed nutritiva semper nutrit : et propter hoc animata tamdiu vivunt, quamdiu possunt accipere nutrimentum, ut dicit Philosophus. Ex ignorantia tamen hujus Commentator 2 coactus est dicere, quod nutritiva in quibusdam animalibus non semper nutrit. Unde dicit, quod hoc verum est quod dicit Philosophus de sensibili, et non de nutritiva, nisi forte in quibusdam animalibus ad tempus, ut sunt ranae magna manentes in paludibus in hieme et non thesaurizantes cibum, similiter et quidam serpentes.
Ad aliud patet solutio per prædicta.
Ad aliud dicendum, quod non in omnibus est similitudo, sed debet accipi similitudo ut explanata est in exemplis.
Ad aliud dicendum, quod si anima rationalis accipiatur ut anima, tunc erit actus corporis a quo emanant quaedam virtutes affixæ organis, et quaedam non affixæ. Et quod hoc non sit inconveniens, infra ostendetur. Et si accipiatur ut actus corporis, habebit quasdam operationes, quæ non sunt sine corpore quæ egrediuntur a potentiis quæ sunt affixæ or-
<--- Page Split --->
ganis : quasdam autem habebit, quae sunt sine corpore. Et penes hanc distinctionem potentiarum intelligitur verbum Philosophi in libro XVI de Animalibus.
Ad 8. Ad ultimum dicendum, quod similitudo non attenditur in hoc quod somnus est causa immobilitatis, sed in hoc quod sensus in somno est faciens esse tantum, in vigilia autem expanditur ad opera. Vel posset dici, quod licet somnus et vigilia sint passiones consequentes sensitivum principium, tamen ut habetur in principio libri de Somno et vigilia, propter causam somni quiescunt in matricibus embryo primum. Causa autem est continuus fluxus in superiora, et ita sensus in sui generatione primum secundum esse est in somno, et consequenter in vigilia.
ARTICULUS III.
Utrum anima sit actus corporis simplicis, sicut caeli, et elementorum ?
Tertio quaeritur, Quomodo anima sit actus primus corporis physici? Quaeritur enim, Utrum omnis corporis physici tam simplicis quam commixti ex contrariis ?
Et videtur, quod sit actus maxime simplicis, hoc est, cœli.
Philosophus enim assignans causam quare corpus hominis habeat nobiliorem animam, dicit quod corpus hominis magis est accedens ad æqualitatem complexionis, et propter hoc magis assimilatur corpori superiori, et ideo animam habet simillimam animæ ipsius. Ex hoc accipitur, quod anima est actus cœli : et ita anima est actus corporis physici simplicis.
Item, Nobilioris perfectibilis nobilior est perfectio : sed cœlum est nobilissimum corpus perfectibile : ergo nobilissimam habet perfectionem. Nobilissima autem perfectio est anima intellectualis. Ergo cœlum habet animam intellectualem.
Item hoc probat Avicenna multis rationibus in libro IX suæ prime philosophiæ dicens, quod proximus motor cœli anima est, et separatur ab intelligentia 1.
Item, Dicitur ibidem, Anima quæ movet cœlum, est, sicut jam motum est, corporalis, convertibilis, variabilis : nec est spoliata a materia, cujus comparatio ad cœlum, sicut comparatio animæ nostræ animalis ad nos : cujus est ut intelligat aliquo modo intelligibilitate scilicet commixta materiae : et omnino suæ æstimationes vel quæ videntur æstimationes sunt certæ, et ejus æstimationes et quæ videntur imaginationes sunt sicut intellectus activus in nobis, qui omnino initietur corpori.
Item, Ibidem, Cœlum movetur per animam, et anima est principium propinquum sui motus : et in ista anima renovantur imaginatio et voluntas, et ipsa æstimat se habere apprehensionem rerum variabilium particularium, et voluntatem essendi ipsas res particulares : et ipsa est perfectio corporis cœli et ejus forma.
Ratio autem cui innititur Avicenna hæc est : quia si naturalis motus esset circularis, tunc moveretur cœlum vel a loco non naturali, vel a situ non naturali, fuga naturali ab ipso. Omnis autem fuga naturalis ab aliquo, non potest ipsa esse eidem naturalis ad ipsum. Motus autem circularis separatur ab omni puncto et relinquit ipsum, et sic facit in singulis punctis, et non fugit ab aliquo ad quem postea non redit. Ergo motus circularis non est motus naturalis organo. Oportet igitur, quod sit ab aliquo proximo principio. Hoc autem erit vel intelligentia
<--- Page Split --->
pura separata, vel anima. Si autem est intelligentia pura separata, cum illa sit super totum universale, quod non varietur nec removeatur in partibus ejus, esset motus cœli non renovatus in partibus: quod falsum est: quia motus cœli non videtur aliud esse quam renovatio situs in partibus : igitur oportet, quod sit ab anima tamquam a motore proximo. Anima enim habet imaginationem et æstimationem particularium, et appetitum consequendi illa per motum partium diversis sitibus : et ita anima est actus cœli, quod est corpus simplex physicum.
- Item, Averroes super librum II de Cælo et mundo, et super XII Metaphysicae dicit 1, quod cœlum habet animam : sed diversificatur ab Avicenna in hoc quod dicit, quod anima haec non habet vegetationem, nec sensum, sed est intellectus purus : si enim haberet vegetationem, esset ipsum corpus corruptibile : eo quod omnes partes vegetabilis animae sunt propter corruptionem corporis, sicut nutritiva ad deperditi restaurationem, augmentativa propter quantitatis perfectionem, generativa propter impossibilitatem permanendi in identitate secundum numerum. Similiter partes animae sensibilis sunt, ita quod prima est tactus, sine quo anima sensibilis non est. Tactus autem est secundum mutationem primarum qualitatum activarum et passivarum, quae non competit cœlo. Cæteri vero sensus sunt in organis determinatis, quae non videntur esse in corpore cœli. Potentiae autem apprehensivæ sensibilis animæ sunt sicut phantasia : et cum phantasia sit motus a sensu secundum actum factus, cum non sit in corpore cœli sensus, non erit in ipso phantasia, neque cæteræ potentiae quae sine phantasia esse non possunt.
Et si forte diceretur, quod anima diffi-
nitur tribus, scilicet motivo secundum locum, et cognitivo, et incorporeo. Unde licet cœlum sensibilem animam non habeat secundum partes sensibiles apprehensivas deinlus vel foris, habet tamen sensibilem animam secundum partem ejus motivam, eo quod motiva potentia pars sit sensibilis animæ, ut dicit Philosophus 2. Si, inquam, sic dicatur, hoc patet nihil esse: quia phantasia movet, et appetitus sequens phantasiam. Unde cui phantasia inesse non potest, eidem non potest inesse motus processivus.
Præterea, Cujus est potentia, ejus est actus. Unde si potentia movendi in loco inesset cœlo, oporteret quod cœlum haberet motum processivum, quod a Philosopho in libro II de Cœlo et mundo 3 improbatum est, et a nobis supra in quaestione de cœlo. Relinquitur igitur, quod si habet animam, quod illa non erit nisi intellectualis.
Item probatur hoc per rationem. Omnis enim motor principium ponens motus in parte sui mobilis, et non in toto, est motor discretus a natura et naturae ratione : motor cœli est hujusmodi : ergo est discretus a natura et naturae ratione. Prima probatur ex hoc quod in motu naturali locali idem est motus partis et totius, sicut glebæ et totius terræ, et scintillæ et totius ignis. In motu enim locali naturali movens est forma substantialis ipsius mobilis, ut probatum est in VIII Physicorum 1. Cum autem omnes partes mobiles in actu sint per formam illam, omnes partes æqualiter se habent ad motum localem per formam illam. Minor probatur ex hoc quod motus cœli est a dextra incipiens et regyrans per sinistram.
Si concedatur, quod anima sit actus corporis quod est cœlum. Contra : Omne corpus cujus actus est anima, est organicum : ergo si anima est actus corporis
<--- Page Split --->
quod est cœlum, ipsum erit organicum, quod falsum est.
Omne autem quod nutritur, habet animam vegetabilem.
JUXTA hoc iterum quaeritur de opinione Orphei, qui dicebat elementa plena esse animabus, et praecipue aerem. Unde dicebat animas afferri in corpora respirantibus ventis, id est, ab aura tracta per respirationem. Nihil autem affertur ex aliquo quod non est in eo. Ergo videtur, quod totus mundus et maxime aer sit plenus animabus.
Ad idem Tharsis Philosophus induxit rationem, quod anima est forma simplex et imperceptibilis. Cum ergo perfectioni debeat respondere perfectibile, anima magis erit perfectio corporis simplicis quam ejus quod est divisibile in partibus : et ita anima magis erit actus aeris vel ignis, quam corporis complexionati.
Item sic potest objici : Uumquodque movetur ad hoc ut participet esse divinum in quantum potest : esse autem divinum est esse permanens : et quae non possunt manere in identitate numeri, per generationem moventur ad hoc ut permaneant eadem secundum speciem 1. Cum igitur simplicia corpora quae elementa vocantur, corruptibilia sint, oportet quod reiterentur per generationem, non eadem numero, sed eadem specie. Cujus autem est actus, ejus est potentia : et cujus est motus, ejus est et motor. Ergo in talibus erit motor ad generationem, et potentia sive virtus generativa. Hoc autem est animae vegetabilis. Ergo talia habent animam vegetabilem.
Item dicit Philosophus in II de Anima : « Aqua quidem ignis alimentum est : ignis autem non alit aquam 2. » Et ita videtur, quod ignis habeat potentiam nutritivam.
SED CONTRA ponit Philosophus plures Sed contra rationes sic :
Si anima est in acre, aut in igne, et in quocumque est anima, illud facit esse animal, tunc ignis et aer erunt animalia : vel dicatur quare in commixtis corporibus potentior est facere animal, quam in simplicibus : cujus ratio non poterit assignari.
Item, Nihil existens dissimilium partium potest esse actus ejus quod est similium. Anima est dissimilium partium. Ergo non erit actus ignis et aeris, quae sunt corpora similia in partibus. VERITAS PRIMÆ patet ex hoc quod actus secundum se est actus totius, et secundum partes est actus partium, ut scribitur in libro secundo de Anima. VERITAS autem secundæ patet in enumeratione partium animæ.
Actus diversus in partibus secundum omnes partes diversas non inest corpori simili in partibus : ergo si anima inest aeri ut actus, cum sit divisa in partibus, et aer corpus simile in partibus, non inerit aeri secundum omnes partes : et ita secundum aliquas partes est in aere, et secundum aliquas extra, quod est inconveniens dicere. Et eadem ratio est de quolibet aliorum elementorum.
Item, Nutritiva est ad restaurationem deperditi in corpore complexionato : ergo ubi est eadem necessitas, ibi erit eadem potentia, nisi natura deficiat in necessariis, quod non contingit. Sed in elementis est eadem necessitas : quia per maximam actionem et passionem deperduntur in partibus. Ergo eadem virtus inerit eis : ergo habebunt nutritivam.
SOLUTIO. Dicendum, quod anima est actus corporis physici, non simplicis, sed complexionati.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod Philosophus in illo loco non intendit dicere, quod cœlum habeat animam quæ sit ejusdem rationis cum nostra anima, sed quod secundum nobilitatem et dignitatem complexionis corporum infundantur
<--- Page Split --->
etiam animæ nobiliores, et motori cœli magis similes, secundum etiam quod sancti, scilicet Dionysius et Gregorius dicunt, quod quanto aliquis plus congregat de bonitatibus naturalibus, quæ sunt esse, vivere, sentire, ratiocinari, et intelligere, tanto ipsum est propinquius principio universitatis et motori celestium. Et hoc patet per eumdem Philosophum, qui dicit ibidem in VI de Naturalibus, solvens prædictam objectionem : Animalia et cœlum non conveniunt in intellectu nominis vitæ, sed in intellectu nominis rationalitatis. Rationalitas autem quæ est hic, convenit animæ habenti duos intellectus materiales : hoc autem non est possibile esse illic : intellectus enim illic est intellectus in effectu : intellectus autem in effectu non est constituens animam quæ est pars diffinitionis animalis. Similiter etiam sensus dicitur hic vis quæ apprehendit sensibilia ad modum recipiendi similitudines eorum et patiendi ab eis : hoc autem non potest esse illic. Materialis autem intellectus debet intelligi, sicut supra expositum est de potentia propinqua et remota in quæstione de diffinitione animæ quam ponit Damascenus. Fuerunt tamen quidam, qui dixerunt solventes ad rationem, quod cœlum habeat animam sicut hic diffinitur, et quod vis cujuslibet stelle conficitur non tantum ex se, sed ex multis sibi conjunctis, tum ex proprietate partium orbis, tum etiam ex proprietate quæ sit per motum stelle, quæ est in sphæra una ad stellam quæ est in sphæra alia. Sed hæc solutio quoad ejus primam partem, scilicet quod cœlum habeat animam, prout hic tractatur de ea, inter Philosophos est reprobata.
Ad aliud dicendum, quod perfectio nobilissima quæ est corporis complexionati est anima: sed non oportet propter hoc, quod sit perfectio corporis simpliciter nobilissimi, sed illius perfectio erit intelligentia hoc modo, quo motor est perfectio mobilis. Et hoc dico nisi anima
æquivoce hic sumatur: quia hoc modò non erit inconveniens cœlum habere animam: sed quidquid tunc de illa concluditur et nostra anima, nihil valet, sicut quod cœlum sit animal, et quod anima ejus possit mereri et demereri sicut nostra, sicut supra in quæstione de cœlo patenter ostensum est.
Ad aliud dicendum, quod si volumus Ad 3 et salvare Avicennam, tunc faciemus vim in verbo ejus quod dicit, quod omnis comparatio animæ cœli ad cœlum, est sicut intellectus activus ad corpus nostrum. Intellectus autem activus in nobis in quatuor distinguitur ab intellectu speculativo. Quorum primum est, quod activus habet formam quæ principium est operis, quod possibile est fieri per voluntatem. Speculativus autem habet formam scibilis secundum quod scibile est causativum scientiæ in nobis. Dico autem opus possibile fieri per voluntatem, sive sit opus civilitatis, sive sit opus artis mechaniæ. Secundum est, quod forma quæ est in intellectu activo est operativa rei, et propter hoc magis dicitur forma compositionis quam abstractionis, eo quod ipsa quasi ab anima movetur in rem extra, secundum quod dicit Philosophus, quod sanitas quæ est in ægro, inducta est a sanitate quæ est in scientia medici. Forma vero quæ est in intellectu speculativo, est a re extra, quæ est causa scientiæ : et ideo magis dicitur forma abstractionis et separationis a materia et appendiciis materialibus. Tertium est, quod ideo quia omnes actus et operationes sunt particulares et particularium in singularibus circumstantiis loci et temporis et partium materiæ circa quam est opus, forma quæ est in intellectu activo, est considerans particularia : et fertur non tantum circa totam materiam, sed etiam super partes ipsius, et super ordinem partium inter se, et ad formam totius artificiati, sicut patet in forma quæ est in intellectu arcarii. Hic enim primo præparat lignum pro materia, postea partes ligni diversas, postea fertur ad fun-
<--- Page Split --->
dum, latera, et operculum, et ordinem istarum partium et compositionem, ut æqualiter congregatæ in unum uniantar sub forma totius. Sed forma quæ est in intellectu speculativo, propter hoc quod est universalium in quibus est scientia, nihil considerat de materia et de partibus in quibus diversificatur tantum secundum numerum, sed accipit intentiones communes simplices denudatas in partibus et indifferentes secundum ipsa particularia. Quartum est, quod propter hoc quod intellectus activus est movens, fluit ab ipso vis et dispositio mobilitatis in organa exsequentia motum. Unde ipse non accipit a corpore, sed influit in ipsum : et idcirco dicitur inniti corpori secundum Avicennam. Sed intellectus speculativus non influit aliquid corpori, eo quod ipse non est movens, sed potius recipiens : unde et accipit a corpore hoc modo acceptiones quoad inferiores virtutes, quæ affixæ sunt organis, ut sensus et imaginatio subserviunt sibi ut compleatur abstractio universalis a particularibus.
Dicendum ergo, quod Avicenna vult dicere, quod propinquus motor cœli pro tanto dicitur anima ejus, quia influit ei motum, cognoscens particularia quæ consequuntur per motum partium cœli et per partes motus : cognoscens autem non per formam acceptam ab ipso mobili per abstractionem, sed potius per formam compositionis ad rem motam : et si est accepta, hoc erit per alium motum, secundum quem scilicet intelligentia separata et prima movet secundam intelligentiam inferiorem conjunctam mobili de bonitatibus suis influendis ei, quas bonitates possibile est assequi et acquirere per motum : et propter hoc quod illæ sunt particulares secundum partes mobilis et motus, dicit Avicenna motorem proximum cœli habere imaginationem et æstimationem. Imaginatiö enim, ut dicit Philosophus in libro de Memoria et reminiscentia, est forma imitans rem et ad rem extra, quæ est particularis.
Æstimatione autem accipit intentiones boni vel mali in imaginationibus. Non tamen intendit Avicenna, quod habeat imaginationem et æstimationem, quæ sunt partes sensibilis animæ : quia illæ non sunt certæ, sed deceptoriae frequenter. Et hoc innuit in modo loquendi, cum dicit : « Imaginationes vel quæ videntur imaginationes, et æstimationes vel quæ videntur æstimationes, sunt certæ. »
Et per hoc patet solutio ad sequentem auctoritatem ipsius.
Ad RATIONEM ejus dicendum, quod ipse non negat quin motus cœli sit a natura, sed non est a natura tantum, sed, sicut probatum est supra in quaestione de cœlo, motor cœli est movens cœlum secundum naturam ipsius mobilis : et iste motor non potest esse intelligentia simplex et pura, id est, quæ nullo modo consideret materiam et partes materiae : hæc enim, ut habitum est, nihil influit corpori, et non diversificatur secundum variationem aliquam motus vel partium mobilis. Unde hæc intelligentia non est movens, nisi ut desideratum movet desiderium et desiderantem : et hoc modo non movet corpus, sed intelligentiam inferiorem, quæ est proximus motor cœli. Nihilominus tamen motor cœli potest esse intelligentia activa, quæ si dicatur anima a Philosophis, eo quod comparatur ad cœlum sicut intellectus activus ad corpus, erit anima æquivoce dicta cum anima nostra. Unde si Sancti contradicunt hic dictis Philosophorum, non erit contradictio in re, sed in nomine tantum : non enim contra Sanctos est nec Catholicam fidem Angelos aliquos Deo subservire in hoc quod movent sphæras ad generationem et complexionem inferiorum. Quod autem sic intelligentia pura moveat motores sphærarum influendo bonitates, et illi moti moveant ulterius naturalem productionem rerum, patet ex secunda propositione libri Causarum, quæ sic dicit : « Omnis intelligentia scit quod est sub se, et quod est supra se : sed hoc quod est sub se, scit, quoniam
<--- Page Split --->
est causa ejus : et scit quod est supra se, quoniam acquirit ab eo bonitates. »
Ad 6. Ad ILLUD quod objicitur ex dictis Averrois patet solutio similiter : et bene concedimus, quod in cœelo non est anima sensibilis, nec etiam simpliciter anima, si anima stricte accipiatur.
Ad quest. Ad ILLUD quod ulterius quaeritur de elementis, dicendum est, quod opinio Orphei falsa est.
Ad 2. Ad RATIONEM Tharsis dicendum, quod anima est simplex et indivisibilis secundum quantitatem, et tamen divisibilis est secundum discretionem suarum virium, et secundum harum divisibilitatem est ipsa actus corporis similis in partibus. Similiter ex aere non trahitur anima, ut dicebant carmina Orphei, sed attrahitur aer ad refrigerium pectoris.
quod nutritur proprie in aliquo, anima est primus motor, et calor ut concausa sive instrumentum, et nutrimentum per digestionem assimilatum, et calore dividente per partes membrorum introductum ad singulas partes corporis nutriti. Improprie autem nutritur id ab aliquo, quod habet virtutem simpliciter activam, licet non digerat, nec per digestionem introducat ad partes ipsum nutrimentum. Et hoc modo dicit Philosophus in II de Anima, quod aqua alit ignem secundum Empedoclem, et non e converso. Et hoc modo etiam intelligitur in principio quarti Meteororum, quod tria elementa materia erunt igni.
Ad 3. Ad ALIUD dicendum, quod generatio, sicut quilibet alius motus, diversos habet motores, secundum quod est ad diversa ut ad fines : et ideo ad ignem movet species ignis, et ad animam anima : et ideo licet generatio sit in omnibus generabilibus et corruptibilibus, non tamen oportet quod anima in eis sit : quia anima non movet ad quamlibet generationem, sed ad generationem animati tantum, et non quolibet motu generationis, sed motu qui expletur per organum in corpore complexionato.
Ad 4. Ad ALIUD dicendum, quod est nutrimentum quod alteratur, non a virtute sumente, sed digerente et assinillante, et hoc est nutrimentum animati corporis : et est nutrimentum quod consumitur a virtute consumente ignei caloris, et cujus actio infinita est, eo quod non ponit terminum alterationis sua» nisi in specie alterantis, et hoc modo dictum est a quibusdam, licet improprie, quod fit restauratio in elementis per circularem generationem elementi ex elemento.
Ad 5. Ad ULTIMUM dicendum, quod illius
ARTICULUS IV.
Quomodo anima sit actus corporis potentia vitam habentis ?
Quarto quaeritur, Quomodo anima sit actus corporis potentia vitam habentis ?
CONTRA hoc enim ostendit Gregorius Nyssenus in libro suo de Homine, dicens : « Aristoteles ait corpus potestate vitam habere etiam antequam generata sit anima. Dicit enim corpus potestate vitam habere etiam in seipso. Oportet autem corpus quod potestate vitam habet, prius actu esse corpus. Non potest autem esse corpus antequam suscipiat speciem hyle. Hyle autem est sine qualitate, et non corpus est. Impossibile ergo est quod non est actu, potestate habere ut fiat qui:el ex eo. Si autem et corpus potestate est; qualiter quod potestate est corpus, potestate vitam habere in seipso potest 1. » Sensus hujus objectionis est iste : Potentia est ante actum : ergo corpus potestate habens vitam, est
<--- Page Split --->
ante vitam : et ante vitam corpus est, non in specie corporis organici : organicum enim jam habet vitam : ergo non tantum est in potentia habens vitam, sed etiam in potentia corpus : et oportet, quod prius educatur ad actum corporis, quam ad actum vitæ. Si autem propter talem potestatem materialem dicitur potentia vitam habens, tunc quælibet potentia est vitam habens : quod non est verum : quia nihil est in potentia in alio nisi quod uno motore educitur ex ipso, ut dicit Averroes super IX Metaphysice in commento 1.
Item, Objicit similiter dicens, quod « aliter in aliis actibus possibile est habentem quidem non uti eo, in anima autem impossibile est : neque enim qui dormit, sine speciali actu est : etenim nutritur et augetur et imaginatur et respirat, quod maxime vitæ est argumentum. » Ex his igitur manifestum est, quoniam potestate vivere non potest alicui inesse, sed omnino actu : ergo nihil est dicere, potentia vitam habens, sed actu.
Adhuc, Objicit tertio sic : « Quod principaliter et antecedentec specificat animam, vita est et non aliud : nam animae quidem copulata et innata est vita, corpori autem secundum participationem. » Dicit igitur sanitatem esse proportionalem vitæ, non autem hanc animæ vitam esse dicit, sed eam quæ est corporis : et ita sophisticatur, et intendit, quod decipiatur Aristoteles in hoc quod dicit, Corporis potentia vitam habentis : quia vita est antecedens et primus actus animæ, non corporis, et ita anima est potentia vitam habens, et non corpus.
Item, Objicitur sic : Quidquid advenit corpori jam habenti vitam, si ipsum est actus, illud erit actus corporis, non potentia, sed actu jam vitam habentis : anima sensibilis et rationalis sic adve-
niunt corpori : ergo sunt actus corporis actu vitam habentis. PRIMA patet per se. SECUNDA scribitur in libro XVI de Animalibus, ubi dicitur, quod embryonibus inest anima vegetabilis propter acceptionem nutrimenti ante sensum et rationem. Et per hanc rationem ulterius concludit Avicenna, quod anima sensibilis et rationalis sunt accidentia, sic dicens : Videtur, quod vegetabilis perficiat materiam ad quam postea advenit anima animalis : ergo anima advenit materiae quae prius constituta est ab illa, quae est causa perficiendi materiam, in qua advenit illa alia, scilicet animalis : ergo non est animalis nisi existens in sub-jecto : ergo est accidens.
Item, Vita quæ est in potentia vita, est in potentia materiae secundum intellectum Philosophi. Cum igitur sola anima vegetabilis sit in tali potentia, sola ipsa erit actus talis, qui est actus corporis potentia vitam habentis.
Item, Vivere dicitur multipliciter, ut dicit Aristoteles in II de Anima 1 : et uno modo est intelligere : ergo aliquid habens vitam in potentia, est habens vitam intellectivam in potentia : et secundum hoc intellectus esset ejus actus, quod est contra Philosophum qui dicit, quod intellectus nullius corporis est actus.
Item, Anima intellectiva est actus habentis intelligere in potentia 3 : nihil autem potest intelligere nisi ipsa : ergo ipsa est actus suiipsius.
Item, Philosophus in libro I de Somno et Vigilia dicit, quod cujus est potentia, ejus est actus. Si igitur vivere dicitur intelligere, cujus est potentia vivere, ejus erit intelligere secundum actum : sed corporis est potentia vivere : ergo ejus erit secundum actum intelligere, quod falsum est.
Item quaeritur, Quare dicat, Potentia vitam habens, non potentia vivens.
<--- Page Split --->
Item, Cum suscipere vitam, secundum rationem, sit ante habere vitam, videtur quod potius deberet dicere, Potentia vitam suscipiens, quam potentia vitam habens.
Item, Semina animalium et fructus plantarum sunt potentia vitam habentia et corpora physica : ergo videtur, quod anima talium corporum sit actus, quod falsum est : quia nullus actus animæ manifestatur in illis, nisi transmutatis illis corporibus ad aliam formam.
Solutio. Solutio. Dicimus et supponimus hic, quod anima vegetabilis prout est species animæ, non est nisi in plantis, sed prout est potentia est in animalibus. Etiam sensibilis prout est species animæ, non est nisi in brutis : prout autem est in potentia, est in hominibus. Similiter rationalis prout est species animæ, est in hominibus. Si vero accipiatur anima secundum suum genus, tunc illud genus ponet naturam animæ secundum primas potestates animæ, quæ postea determinantur per consequentes differentias : et illæ sunt potestates vegetabilis : et sic dicta anima vegetabilis secundum genus erit in qualibet suarum specierum. Dico igitur, quod anima vegetabilis non est actus corporis hominis, nec etiam sensibilis. Similiter non est actus corporis bruti, sed illius, id est, hominis est actus rationalis tantum, et illius, id est, brutis sensibilis, tunc et plantæ vegetabilis tantum.
Ad t. Ad Primum ergo dicendum, quod diffinitio animæ physica est, hoc est, explicans substantiam animæ in hac materia hoc modo quo proprium est naturalis diffinire : et ideo necesse est corpus organicum oblique cadere in diffinitione : quia forma naturalis habet diffinitionem, secundum quod habet esse in hac materia. Et quod Aristoteles dicit, Potentia vitam habentis, ly potentia non dicit nisi respectum materiae ad
actum animæ qui est vivere. Ille enim respectus potentiae est, et non actus numquam enim Aristoteles intendit hoc quod Gregorius ei imponit, scilicet quod sit anima actus corporis existentis in potentia ad animam, imo illius non est actus. Et hoc patet per Philosophum, qui dicit in II de Anima : « Est autem non abjiciens animam et cum potentia sit : sicque vivere secundum quod est habens vitam, illud non est abjiciens animam, quia ipsa est jam actus ejus. Illud autem quod est potentia corpus hujusmodi, non est habens animam, sicut est semen animalis, vel fructus plantae 1. » Potentia enim vitam habens ponitur in diffinitione ad differentiam quorumdam physicorum corporum, quæ non habent potestatem vivendi, sicut mineralia, et lapides.
Ad aliud dicendum, quod licet corpus suscipiat vitam, tamen respectus corporis ad actum est respectus potentiae.
Ad aliud dicendum, quod vita est animæ sicut potentiae activæ, et corporis sicut passivæ. Unde patet, quod illæ rationes Gregorii ex prava intelligentia litteræ Aristotelis procedunt.
Ad aliud dicendum secundum præhabita, quod in solis plantis est anima vegetabilis ut species et ut actus : in brutis autem sensibilis est ut actus : et propter hoc illa immediate advenit corpori organico, et vegetabilis non est in eo nisi ut potentia. Nihil tamen prohibet, quin operatio unius potentiae sensibilis animæ prius manifestetur, quam operatio alterius potentiae. Et similiter dico de anima rationali in homine. Et hoc dicit Avicenna in VI de Naturalibus. Dicit enim, quod anima vegetabilis est in plantis faciens suum corpus, et sensibilis in brutis in qua non est vegetabilis nisi ut potentia, et similiter est de rationali in hominibus. Et hoc innuit etiam Philosophus in II de Anima dicens, quod
<--- Page Split --->
vivere viventibus est esse, et sentire sentientibus est esse : hoc enim vivere quod est esse secundum actum viventibus, est tantum habere principium vitae, quod est anima vegetabilis. Sed vivere non est esse sentientibus, sed sentire, hoc est, principium primi sensus habere, quod non est anima vegetabilis, sed sensibilis. Et per hoc patet quod anima rationalis et sensibilis non sunt accidentia : quia proxime adveniunt materiae.
Et per hoc patet solutio ad sequens. Ad aliud dicendum, quod vivere quod dicitur intelligere, est illud quod est ab anima intellectiva. Non quidem a potentia est, quae dicitur intellectus. Et hoc bene potest suscipere corpus organicum hominis.
d 7. Ad aliud patet solutio per diffinitionem duplicis potentiae, scilicet activae, et suscipientis.
d 8. Ad aliud dicendum, quod cum dicitur, Cujus est potentia, ejus est actus : actus potest intelligi duobus modis, scilicet secundus et primus. Secundus autem est operatio : et si de hoc intelligatur, potentia supponit potentiam activam, quae non convenit corpori, nec actus ejus : et sic procedunt objecta. Si autem actus supponit actum primum, tunc potentia est potentia materialis receptiva, quae convenit corpori et similiter actus, et hoc modo objectio non procedit.
d 9 Ad aliud dicendum, quod habere sonat in habitum, qui competit actui formali : vivens autem sonat in agere, quod competit corpori : bene autem convenit ei habere actum formae quae est actus perfectivus secundum esse.
Ad aliud dicendum, quod anima non est actus corporis vitam suscipientis, sed habentis, ut patet ex prædictis.
Ad ultimum patet solutio per prædicta.
ARTICULUS V.
Quomodo anima sit actus corporis organici? et, Utrum hoc sit de diffinitione animae ?
Quinto quaeritur, Quomodo hujusmodi est quodcumque organicum ? et, Utrum hoc sit de diffinitione ?
Videtur autem non esse de diffinitione : quia
Potentia vitam habens non est nisi corpus organicum, utdicit Constabulinus. Ergo videtur supponi per hoc quod potentia vitam habens, non est nisi corpus organicum, ut dicit Constabulinus.
Præterea, Dicit Philosophus in IV Topicorum, quod peccant ponentes genus in partem : quia genus prædicatur de eo cujus est genus : pars autem non. Cum igitur corpus vivens secundum Porphyrium sit genus totius animalis, non debet poni in diffinitione partis.
Si forte dicatur, quod haec diffinitio materialis est. CONTRA hoc est, quod non assignatur in ea ex qua fit, sicut in diffinitione materiali assignari consuevit.
Item, Omne organicum est corpus perfectum in distinctione suarum partium, et figura suorum organicorum, et compositione suarum partium. In toto igitur erit actu existens. Nullum autem actu existens sic unitur alteri, quod ex ipso et altero essentialiter fiat unum. Ergo ex tali corpore et anima non fiet unum.
Item, Omnis motor, præcipue secundum locum in motu processivo, non tantum est actus, sed etiam est actu ens in seipso : anima sensibilis et rationalis est talis motor : ergo est actu ens in seipso : ex actu autem ente in seipso et alio non fit unum essentialiter : ergo ex anima tali et corpore non fit unum.
<--- Page Split --->
- Item, Substantia cognoscitur actu ens in seipsa et non habere dependentiam ad accidens per hoc quod separatur ab accidente, licet accidens corrumpatur quando non est substantia. Cum igitur anima rationalis separetur a corpore et maneat in seipsa, ipsa substantia erit in se perfecta : nihil autem talium unibile est alteri per essentiam, ut probatur in VII Metaphysicae 1 : ergo videtur, quod anima rationalis non possit esse actus corporis.
Item, Materia magis est separabilis a forma, quam forma a materia : quia, sicut habetur in fine primi Physicorum 2, una materia numero potest esse sub diversis formis successive, sed non una forma in diversis materiis : ergo videtur, quod magis contingat corpus esse sine anima, quam animam sine corpore : sed anima rationalis est sine corpore : ergo corpus multo magis sine anima : ergo utrumque actu ens est sine altero : ergo ex ipsis non flet essentialiter unum. .
- Item, Commentator super Metaphysicam 3 dicit, quod si duo componantur, et unum eorum inveniatur sine altero, quod et reliquum potest inveniri sine alio : et dat exemplum in hydromelle. Cum ergo anima inveniatur sine corpore, corpus erit sine ea, ita quod utrumque sit actu ens : ergo ex ipsis non fit unum.
lia non possunt esse unum : ergo corpus organicum non est unum.
- Praeterea, Si esset unum simpliciter, tunc vel esset ratione unum, vel ut indivisibile, vel ut continuum. Non ratione : quia os non habet rationem carnis, nec caro nervi, nec pes manus. Nec ut indivisibile, nec ut continuum : quia continua sunt, quorum terminus idem : sed non est idem terminus carnis et ossis, cum sint diversarum naturarum : ergo nullo modo est unum.
Si forte dicatur, quod est unum in ordine ad unum. CONTRA : Unitas in ordine dicit multitudinem simpliciter et unitatem secundum quid : et talis unitas non est receptiva unius formae naturalis et substantialis : ergo videtur, quod corpus organicum non habeat animam unam, cum anima sit forma naturalis et substantialis. Et hic fuit quidam error antiquorum, quem tangit Avicenna in libro VI de Naturalibus, dicens quod secta fuit quæ dixit, quod anima non est una, sed multæ : et quod anima quæ est in uno corpore, est collectio animarum, scilicet animæ regentis et apprehendentis, et animæ rationalis et irascibilis. Et ratiocinati sunt dicentes, quoniam non possumus dicere omnes animas esse unam animam, cum unaquæque differat ab alia, et habeat proprium locum : rationalis enim habet cerebrum, irascibilis cor habet, concupiscibilis habet hepar.
Quæst. JUXTA hoc quæritur, Utrum corpus organicum sit unum vel plura ?
Et videtur, quod unum : quia omnis perfectio una est unius perfectibilis. Cum igitur anima sit una in quolibet corpore ut perfectio in perfectibili, ipsum corpus organicum est unum.
Sed contra. SED CONTRA hoc est, quod
- Corpus organicum diversitatem habeat partium in natura et specie : et ta-
In idem videtur incidere sententia de harmonia, quam tangit Aristoteles in primo de Anima, et est sententia Empedoclis. Et quia hæc sententia credibilis fuit multis, et est hodie credibilis, ideo fortius disputandum contra ipsam.
Et ponantur primo rationes Aristotelis quibus eam esse improbat 4, et suæ rationes in universo sunt septem.
Quarum prima hæc est : Omnis har-
<--- Page Split --->
monia ratio sive concordia est contrariorum compositorum, vel ipsa compositio eorumdem : nulla anima est talis : ergo nulla anima est harmonia sive consonantia contrariorum. PRIMA probatur ex diffinitione harmoniae : quia harmonia nihil aliud est, quam concordia sive æqualitas contrariorum commixtorum in compositione corporis complexionati . SECUNDA probatur ex hoc, quod anima movet motu alio quam corpus complexionatum moveatur ex natura : movet enim processive, qui motus inducit pænam et lassitudinem, propter hoc quod non est de natura corporis complexionati sic moveri.
Secunda hæc est : Nulla harmonia movet aliquid nisi ad locum unum : anima sensibilis et rationalis movent ad loca multa : ergo non sunt harmonia. PRIMA probatur in primo de Cælo et Mundo 1, quod corpus compositum et commixtum sequitur motum dominantis in ipso. Et ideo si dominatur in eo grave, movetur deorsum : si vero leve, movetur sursum. Sed in omnibus corporibus animatorum dominatur grave, scilicet aqua et terra, ut dicitur in secundo de Generatione et Corruptione 2. Ergo, etc. SECUNDA probatur ad sensum : quia videmus animalia moveri ante et retro, ad dextrum et sinistrum, sursum et deorsum.
Tertia est hæc : Omnis harmonia est in contrariis commixtis ut corporea virtus sive forma corporalis : nulla anima sic est in contrariis : ergo, etc. PRIMA probatur sic : Dicitur in fine primi de Generatione et Corruptione, quod commixtio est mixtibilium alteratorum unio, et illa unio eorum est harmonia mixtorum. Unio autem illa est in ipsis mixtis ut forma corporis quæ resultat ex contrariis sic adæquatis, et ita erit forma corporea. SECUNDA vero probatur indirecte sic : quia si daretur, quod anima
esset talis unio mixtorum, oporteret quod ubicumque esset unio mixtorum, quod ibi esset anima : et ita lapides haberent animam. Præterea, Cum ars faciat multas commixtiones electuariorum et colorum et aliorum, oporteret quod in qualibet mixtura esset anima.
Quarta est hæc : Quorumcumque passiones et opera habent diversas rationes penes essentiam sumptas, illa differunt per substantiam et rationem : passiones et opera animæ et passiones harmoniæ et opera ejus habent diversas rationes penes essentiam sumptas : ergo anima differt ab harmonia per substantiam et rationem. PRIMA patet per se. SECUNDA vero probatur per inductionem passionum et operum harmoniæ et animæ. Opus enim harmoniæ est æquare contraria in mixto : opus vero animæ est sentire, intelligere, et movere secundum locum, et vegetare, et nutrire, quorum patet esse diversas rationes secundum substantiam sumptas.
Quinta est procedens super divisione : in harmonia enim non possunt accipi nisi duo, scilicet composita, et compositio. Composita autem nihil faciunt ad propositum secundum quod penes materiam tantum considerantur : quia sic non constituunt corpus animatum, et ita non erunt proxima animæ ita quod habeant convenientiam ad ipsam. Compositio vero facit contraria esse in corpore ænimato substantialiter diversa ab anima ; cujus probatio hæc est : Quæcumque sunt composita et non aliter habent potentiam ut moveantur ab aliquo motore, illa sic composita differunt substantialiter a motore illo : contraria sic composita et complexionata in tali harmonia habent potentiam, quod moveantur ab anima : unde compositio talis substantialiter differt ab ipsa anima. PRIMA probatur ex hoc quod motor et motum substantialiter differunt. SECUNDA patet
<--- Page Split --->
D. ALB. MAG. ORD. PRÆD.
ex hoc quod anima non movet omne corpus, sed sic complexionatum.
Sexta ratio est hæc : Omnis harmonia quæ est in multis, multipliciter fit. In quibusdam enim fit dominante sicco, in quibusdam dominante frigido, in quibusdam calido, in quibusdam humido, in quibusdam frigido et sicco, in quibusdam calido et sicco, in quibusdam frigido et humido, in quibusdam calido et humido. Et dominium eorum multiplex est, scilicet in parte dupla, et tripla, et quadrupla, etc., vel sextupla, vel sexquitertia, etc., vel superbipartiente, et subquadripartiente, etc. Est autem harmonia ad æquale omnium contrariorum. Cum igitur diversæ sint potentiae animæ, si anima est harmonia, causabitur diversitas potentiarum animæ ex diversitate harmoniae : et ita ex aliqua harmonia causabitur intellectus, et ex aliqua sensus, et sic de aliis, quod omnino absurdum est et impossibile, et etiam volenti fingere impossibile assignare.
Septima ratio est hæc : Cum videammus in corpore multa esse membra, quæ habent harmonias, in corpore uno erunt diversæ numero et in uno membro diversæ erunt animæ, ut in manu : quia in manu alia est harmonia ossis, alia autem carnis, alia nervi.
Postea ponit Philosophus duas rationes Empedoclis 1, quibus probat suam sententiam. Quarum prima hæc est : Quidquid removetur remoto aliquo universali, est idem secundum naturam vel secundum formam : anima sic removetur remota harmonia corporis : ergo idem est illi secundum naturam vel secundum formam.
Secunda est, quia nos videmus, quod sensus solvitur soluta harmonia carnis, et ponitur posita harmonia carnis : ergo videtur, quod sensus sit harmonia.
Hanc opinionem tangit Gregorius Nyssenus attribuens eam Dinarcho et Synnae Philosophis, qui contradixerunt Socrati:
quia positio Socratis fuit animam non esse harmoniam : et dixerunt animam quidem assimilari harmoniae, corpus autem lyrae.
Et his in Phædro contradicit Plato per sex rationes, quarum prima est hæc:
Si doctrinae sunt rememorationes, erat anima nostra antequam in humana specie generaretur : si autem harmonia est, prius quidem non erat. Doctrinas autem supponit esse rememorationes, sicut prius probatum est in Phædro.
Amplius, Anima quidem adversatur corpori, et habet rationem principatus in ipso : harmonia autem nec praest, nec adversatur : non igitur anima est harmonia.
Amplius, Harmonia magis et minus est harmonia intensione et remissione : anima autem non est magis et minus : ergo anima non est harmonia.
Amplius, Harmonia alterationem suscipit secundum diversam compositionem : anima non : ergo non est harmonia.
Amplius, Anima virtutem et malitiam suscipit : harmonia non : ergo, etc.
Amplius, Anima cum suscipiat contraria seorsum, id est, sine corpore, substantia est et subjectum : harmonia autem qualitas est et in subjecto : substantia autem a qualitate aliud est : anima ergo ab harmonia aliud est.
Postea solvit Gregorius Nyssenus ad rationem Dinarchi et Synnae ex verbis Platonis sic dicentis in Phædro : Nempe harmoniam participare animam non inconveniens : sed non ex hoc harmonia est. Et dat instantiam : Neque enim quod virtutem participat, virtus est. Ratio enim illorum fuit hæc : Quidquid participat aliquo, semper est illud : anima participat harmoniam : ergo semper est illud, scilicet harmonia. Inde sequitur, si anima dicatur crasis vel eucrasia corporis, quod crasis tantum valet, quantum harmonia sive complexio contrario-
<--- Page Split --->
rum secundum distinctionem complexionum.
CONTRA hoc autem, quod plures animae ponuntur in uno corpore, dicit Aristoteteles in libro XVI de Animalibus sic: Anima una est in corpore, et quodlibet membrum habet communicationem cum anima: et inde dicitur membrum æquivoce sicut membrum mortui. Unde manifestum, quod in quolibet membro anima est potentia, et in quodam propinquior, et in quodam remotior. Infra tamen disputabimus de hoc, utrum in uno animato anima sit una, ampliori inquisitione.
Solutio. Dicendum secundum Avicennam, quod anima est perfectio prima corporis naturalis instrumentalis habentis opera vitæ. Et secundum hanc diffinitionem organicum est pars diffinitionis, et instrumentale et organicum accipitur pro eodem.
Ad i. Et secundum hoc dicendum ad rationem Constabulini, quod licet corpus organicum accipiatur pro eodem, et secundum hoc supponatur per potentia vitam habentis, tamen ly potentia vitam habens alium respeclum materiae ad formam sive corporis ad animam dicit: ly organicum enim dicit respectum ad potentias animae, quae operantur in organis: sed ly potentia vitam habens dicit respectum corporis ad ipsam animam: quia vita est actus animae secundum se, ut infra prohabitur: quia vivere secundum Aristotelem viventibus est esse 1. Secundum vero Constabulinum qui dicit non esse de diffinitione, dicendum quod ipse intelligit, quod supponatur per ly potentia vitam habens, licet omnino non sint idem secundum rationem. Et hoc videtur velle Aristoteles ex ipso modo loquendi, cum dicit: «Anima est perfectio prima corporis physici potentia vitam habentis. » Hujusmodi autem est quodcumque organicum.
Ad aliud dicendum, quod diffinitio animæ materialis non est data per materiam ex qua sit anima, sed in qua est: et ideo corpus quod ponitur in diffinitione, non est corpus quod ponitur genus in Porphyrio.
Ad aliud dicendum, quod corpus organicum non est actu nisi per animam. Cum autem non habeat animam, non est corpus organicum, nisi æquivoce, ut homo mortuus dicitur homo. Figurae vero corporis et membrorum et cæteræ qualitates non faciunt corpus actu esse, sed sunt proportiones et adaptations materiae, quæ substantia et ratione sequuntur animam. Tempore autem nihil prohibet eas præcedere ipsam: sicut omnis materia generabilium et corruptibilium suam formam tempore præcedit.
Ad aliud dicendum, quod hæc propositio est falsa si universaliter ponatur: Omnis motor secundum locum processivum non solum est actus, sed actu ens per seipsum: sensibilis enim anima est motor processive secundum locum in brutis, et tamen non est actu ens per seipsam, sed est actus corporis solum. Si vero non universaliter, sed de anima rationali tantum proponitur, tunc supra soluta est argumentatio, ubi distinctum est, quod anima rationalis non tantum est substantia per se ens, nec tantum actus, sed substantia et actus: sed si esset substantia per se ens tantum, non esset umbilis alteri per constitutionem unius per substantiam.
Ad aliud dicendum, quod corpus bene separatur ab anima ut materia, sed non ut actu manens ut subjectum separatur ab accidente. Similiter anima rationalis dependentiam habet ad corpus, eo quod est umbilis ei et unitur ei in resurrecione novissima. Et ideo cum sic utrumque dependeat ad alterum, ex eis fit unum per substantiam.
Ad aliud dicendum, quod dictum Commentatoris intelligitur de his quae
<--- Page Split --->
conveniunt ut mixta in commixtione, sicut mel et aqua in hydromelle : omnia enim miscibilia separata actu sunt antequam misceantur, sicut dicitur in fine de Generatione et Corruptione : sed non intelligitur illud de his quae conveniunt ut essentialia sicut actus materia.
Ad qüest. Ad aliud quod juxta hoc quæritur de unitate corporis organici, dicendum quod corpus organicum est unum specie, actu, numero, et ratione. Specie, quia nullum membrorum habet speciem nisi totius. Similiter actu, quia omnia actu sunt per unam animam, ut habitum est ex auctoritate Aristotelis in libro de Animalibus. Ratione vero, quia anima omnibus dat rationem et esse. Numero vero, quia totum corpus organicum est una materia cujus perfectio est anima. Idem autem numero, ut dicitur in V Metaphysica 1 quod est idem materia.
Si vero quæritur de unitate et multitudine, dicendum quod duplicem habet unitatem. Unam materiae et originis : quia sicut dicit Aristoteles in libro XVI de Animalibus, primo generatur cor, et ex corde producuntur omnia membra animalis consequenter : et ideo ad ipsum diriguntur per colligationem nervorum et venarum et arteriarum. Aliam unitatem habet a forma : omnia enim membra influxum vitae recipiunt a corde, ut dicitur in primo de motu cordis. Unde quod dicitur in objectione, quod non sit unum specie et forma, falsum est.
Ad object. Ad hoc autem quod objicitur, quod alia est ratio carnis et ossis, dicendum quod hoc verum est secundum quod sunt ossa et caro, sed non secundum quod sunt partes animati : hoc enim modo una sola anima est, quae dat eis esse et rationem.
Ad object. Ad aliud quod quæritur de harmonia, dicendum quod omnes rationes Aristotelis sunt necessariæ procedentes vel ex
per se notis, vel ex necessario probatis, ut patet in objiciendo. Rationes autem Empedoclis non valent: non enim necessarium est si aliquid solvitur soluto alio, quod ipsum sit idem illi. Solvitur enim omnis forma soluta materia præter animam rationalem: nec tamen idem est illi. Rationes etiam positæ a Gregorio extractæ de Phædro Platonis, stare possunt præter primam. Gregorius enim iste Platonicus fuit valde, concedens cum Platone doctrinas esse rememorationes, et animas ante corpora esse creatas. Unde etiam reprehendit Armonium Philosophum, qui dixit animam esse substantiam incorpoream et in corpore creatam. Gregorius enim tenebat istam conclusionem, quod si anima rationalis non crearetur nisi in corpore, etiam destrueretur destructo corpore. Sed nos non ita probabimus, quia nec doctrinae rememorationes sunt, nec etiam destrueretur destructo corpore.
ARTICULUS VI.
Quare anima dicitur ab Aristotele substantia secundum rationem, sive ratio corporis physici habentis principium motus et status in seipso 2 ?
Deinde, Quæritur de diffinitione faciente cognoscere substantiam animæ secundum quod ipsa est ratio corporis.
Et ponamus diffinitionem ab Aristotele positam in secundo de Anima, ubi sic dicit : Anima est substantia secundum rationem, sive anima est ratio physici corporis hujusmodi habentis principium motus et status in seipso.
Quæritur, Ad quid dicatur hic ratio physici corporis ?
<--- Page Split --->
Et videtur secundum ipsum, quod ratio dicatur quod quid erat esse et diffinitio: quia sic explanat in littera, et dat simile in instrumentis artificialibus, ut in dolabra, cujus dolabra esse est substantia et ratio. Et dicitur dolabrale esse forma et figura dolabra in materia debita, quae est ferrum et chalybs. Cum igitur ars imitetur naturam, sic etiam erit in natura, quod forma naturae in debita materia substantia erit, et ratio ipsius materiae.
Sed contra hoc videtur esse, quod
Omnis ratio quae est diffinitio, praedicabilis est de eo cujus est diffinitio. Si ergo anima sit ratio animati, anima praedicabitur de animato, quod falsum est.
Item, Omnis diffinitio, sive sit materialis, sive formalis, sive per causam efficientem, sive finalem sit data, numquam aequipara est seu probatio rei diffinita, hoc est, aequalium terminorum secundum numerum. Cum igitur anima sit terminus unius tantum, sicut et animatum, non potest anima esse ratio animati.
Praeterea, Objicitur de simili inductione de dolabra 1. Remota enim forma et figura a ferro et chalibe dolabra, adhuc ferrum et chalybs est materia dolabrae, quae potentia suscipit dolabile esse : ergo videtur a simili, quod remota anima ab animato corpore, adhuc corpus remanet potentia suscipiens vitam et animam, quod non est verum in omni animato.
Praeterea, Quaeritur de hoc quod dicit, Corporis physici hujuscemodi habentis principium motus et status in seipso. Tale enim videtur esse corpus physicum. Natura enim, ut dicit Philosophus in secundo Physicorum 2, est principium et causa movendi et quiescendi ejus in quo est principium per se et non secundum accidens. Et sic anima
videtur esse substantia et ratio scilicet corporis physici, quod supra improbatum est.
- Item, Quæritur de hoc quod dicit in secundo de Anima 3, quod oportet considerare in partibus quod dictum est de anima. Si enim esset oculus animal, anima utique ipsius visus esset : hic enim substantia est oculi secundum rationem. Hoc enim non videtur verum : quia cum partes integrales materia sint totius, videtur quod non habeant esse et rationem nisi in esse et ratione totius : et ita licet oculus etiam non videat, vere tamen erit oculus, dummodo sit in animato corpore.
Solutio. Dicendum, quod duplex est 1 Solutio. diffinitio, scilicet lcgica, et naturalis. Logica est, quae sumitur a forma totius : et dico formam totius, quae praedicabilis est de toto sicut genus, differentia, et species : et omnis talis diffinitio de rebus in natura consideratis est transcendens : eo quod non tangit principia quibus res est, sed cognitionis tantum. Et similiter est vana : eo quod accidentia et opera rei existentis secundum quod est existens in natura, non possunt concludi vel excludi per ipsam. Physica sive naturalis sumitur ex principiis rei existentis, secundum quod est in natura existens. Principia vero illa sunt materia et forma : et dico formam non quae est totius, sed partis quae est materia. Sunt etiam principia efficiens et finis. Et ideo diffinitio naturalis quandoque datur per efficientem et materiam, sicut haec : Digestio est completio a naturali et proprio calore facta ex contrajacentibus passionibus, quae ponitur in quarto Meteororum 4 : proprius enim et naturalis calor digestivus efficiens est, completio vero effectus, contrajacentes autem passiones materia. Per formam et materiam datur diffinitio naturalis : et tunc
<--- Page Split --->
non debet dari ut quidam vitiose dicunt, quod homo est id quod constat ex corpore et anima : talis enim modus diffiniendi materialiter non est nisi in artificiatis, in quibus sola compositio forma est. Sed diffinitio naturalis debet dari per formam naturalem, secundum quod complet et terminat materiam in esse et specie. Per quem modum etiam data sunt istae duae diffinitiones animae, praecedens scilicet et de qua nunc loquimur : et non differunt in aliquo nisi in hoc, quod prima datur de anima prout terminat materiam suam quae est corpus organicum in esse : secunda vero prout terminat ipsam in specie naturae : et ideo utraque est de anima secundum quod ipsa est substantia : et hoc modo facit cognoscere substantiam ejus.
Ad 1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod objectio procedit de diffinitione logica.
Ad aliud dicendum, quod objectio procedit ex prava intelligentia litterae : non enim sic intelligitur anima esse substantia corporis secundum rationem, quod sit diffinitio ejus, prout diffinitio est oratio explicans esse rei per substantialia : sed intelligitur anima esse substantia et ratio corporis, quia dat ei esse secundum substantiam et rationem specie in naturali.
Ad aliud dicendum, quod materia aliter subjicitur operi artis, et aliter operi naturae. Operi enim artis subjicitur materia quae est actu per formam naturalem. Unde nec ab arte suscipit nisi formam accidentalem, quae est forma divisionis vel compositionis : et propter hoc etiam materia remanet post solutam formam artis susceptibilis adhuc ejusdem. Sed operi naturae subjicitur hyle solum quod est simplex substantia, sicut supra diximus in quaestione de materia : et ideo formam materialem non amittit nisi per corruptionem et privationem naturalis formae, quae corrupta non est nisi æquivoce. Unde non per omnia est
simile, sed in hoc tantum : quia sicut figura dolabrae esse et rationem dat dolabrae in specie artis, ita anima esse et rationem dat animato corpori in specie naturae.
Ad aliud dicendum, quod per ly hujuscomodi supponitur organicum. Per principium autem motus et status intelligitur principium motus processivi. Et sic patet solutio.
Ad aliud dicendum, quod quando materia alicujus formae non variatur in partibus, tunc formam illam in terminando materiam non est necesse variari, sicut patet in elementis et mineralibus : et propter hoc etiam virtus consequens essentiam una est per totum in talibus, sicut caliditas in igne, et vis attractiva in adamante. Quando autem diversitas est ex parte materiae sicut in corpore organico, tunc necesse est et diversitatem esse ex parte formae : et ideo anima secundum se perfectio totius est et ratio, sed non secundum se est substantia et ratio oculi, sed secundum potentiam visivam. Nihilominus tamen si oculus separaretur vel excaecaretur, separatus non esset oculus nisi æquivoce : quia expresse dicit Aristoteles 1, quod pupilla et visus sunt oculus, sicut anima et corpus sunt animal.
ARTICULUS VII.
Qualiter anima dicatur esse principium et causa vitae in mortalibus ? et, Quomodo haec diffinitio faciat animam cognoscere ?
Sequitur quaerere de diffinitione anima, quae facit cognoscere eam secundum quod est natura organici corporis. Et ponamus diffinitionem positam ab
<--- Page Split --->
Aristotele in II de Anima 1, quae est talis : Anima est principium et causa vitae in mortalibus. Dicit enim Philosophus ibidem, quod ista diffinitio convenit animae secundum se et partibus ejus, et quod ipsa demonstrat causam in esse, et non tantum dicit quid est esse rei. Praecedentes autem duae sunt sicut conclusiones conclusae per istam.
Quæratur igitur primum de ipsa diffinitione, et qualiter ipsa est faciens cognoscere animam secundum quam ipsa est natura et demonstrans causam in esse? Quæratur igitur, Secundum quem modum ipsa dicitur principium? Est enim principium esse causa formalis : et in praecedentibus diffinitionibus est ipsa diffinita secundum quod est forma : ergo videtur, quod in compositione illa etiam dicatur principium.
Si forte dicatur, quod non dicitur principium vitae, hoc erit contra diffinitionem.
et non animae secundum se : et ita non erit diffinitivus animae. Prima patet ex hoc quod dicit Philosophus, quod anima secundum se est actus totius, et secundum suas partes est actus partium. Unde pars animae est in organo corporis, et ita actus organi erit specialis actus partis animae. Secunda probatur per suppositionem naturalium et medicorum, scilicet quod a corde est influxus vitae per arterias, et spiritus vitalis in totum corpus.
Hoc idem videtur per diffinitionem Dionysii Philosophi, quae tangitur in VII Topicorum, scilicet quod vita est motus generis nutribilis naturam assequens. Genus enim nutribile est genus vegetable tantum. Naturam autem assequens dicitur, quod mo vet ad motum natura, secundum etiam quod Damascenus dicit, quod actus vegetabilis potentiae gubernatur tam natura quam ratione.
Actus enim potentia vitam habentis est principium vitae : et hoc totum suppositum est per praecedentes diffinitiones.
Praeterea, Per causam supponitur principium, et per principium causa : et ita videtur esse superfluum quando dicit, quod anima est principium et causa vitae.
Item, Vita videtur esse actus determinata potentiae animae, ut videtur Damascenus ponere in libro II de Fide orthodoxa 4. Inobediens quidem et quod non persuadetur ratione, vitale est, quod etiam pulsativum vocatur, et seminativum, sive generativum, augmentativum, et nutritivum, et omnino generativum quod et plasmat corpora.
Item, Omnis actus procedens ab organo determinato in corpore, est actus determinatae potentiae et non animae secundum se. Vita est hominis actus. Ergo erit actus determinatae potentiae,
Item, Omnis effectus in aliquo genere causae inventus, reducitur ad causam primam in genere illo, sicut omne calidum ad calidissimum, ut probatur in II Metaphysica 5. Igitur cum vivere sit effectus inventus in genere causae quod est anima, reducitur ad primum in genere illo : sed primum in genere illo est vegetable : ergo vivere erit actus vegetabilis : inter potentias autem vegetabiles est primo nutritiva : ergo videtur, quod vita sit proprius actus nutritiva potentiae.
Hoc etiam videtur per illam propositionem Auctoris libri Causarum : Omnis causa primaria plus est influens super causatum quam secundaria. Prima enim causa est, quae causat non causante alia : secundaria vero, quae non causat sine prima : et in hoc plus influit prima, quia subtrahente secundaria causalitatem suam, non de necessitate subtrahit prima. Et secundum hunc modum videtur
<--- Page Split --->
esse de vita in vegetabili et sensibili et rationali : sensibili enim et rationali subtrahentibus influxum vitae sensibili et rationalis, non de necessitate subtrahit nutritiva vegetabilis : ergo vita erit proprius actus vegetabilis. Et similiter est in potentis animae, scilicet nutritiva, augmentaliva, et generativa. Augmentativa enim et generativa subtrahentibus causalitatem suam, non de necessitate subtrahit nutritiva. Ergo nutritiva erit potentia, cujus actus erit vita : et sic non erit vita diffinitiva animae, sed potius nutritivae potentiae.
Sed contra. QUOD SI CONCEDATUR. CONTRA :
Omnis actus animae in omni organo corporis est actus secundum se, et non secundum aliquam partem ipsius : vita est hujusmodi actus animae : ergo est actus animae secundum se, et non secundum aliquam partem ipsius. VERITAS PRIMÆ patet ex hoc quod actus partis animae est in parte corporis secundum aliquod organum speciale, sicut actus virtutis visivae est in pupilla oculi tantum. SECUNDA patet ex hoc quod totum corpus dicitur vivum in omnibus organis, sicut et totum est potentia vitam suscipiens.
Item, Omnis actus qui secundum omnes vel multas potentias est alicujus, non videtur esse alicujus illarum potentiarum proprius : vita est hujusmodi actus in potentiis animae : ergo non est alicujus virtutis animae proprius. PRIMA patet per diffinitionem proprii : proprium enim est, quod uni soli convenit. SECCUNDA patet in secundo de Anima 1, ubi dicitur : Multipliciter autem ipso vivere dicto : et si unum horum aliquid insit, solum ipsum dicimus vivere, ut intellectus, sensus, et motus, et status secundum locum, adhuc et motus secundum alimentum est vivere.
Quæst. 1. JUXTA hoc quæritur, Quomodo hæc
diffinitio sit dicens causam propter quid in demonstratione, præcedentes vero sint ut conclusiones demonstrationum ?
Probatur enim in secundo Postericrum 2 per multas rationes, quod diffinitio non potest esse conclusio demonstrationis, sed medium. Unde dicit ibidem, quod principia demonstrationum diffinitiones sunt, quarum non esse demonstrationem ostensum est : prius autem erunt principia demonstrabilia et principiorum principia : et hoc in infinitum ibit.
Item, Ibidem, Diffinitio quidem ipsius quid est et substantia est : sed demonstrationes omnes videntur esse omnes suppositivæ et accipientes quid est, ut mathematicæ, quid est unitas, quid par, quid impar. Et alibi ponit ibidem pluries, quod diffinitio non potest esse conclusio demonstrationis. Ergo videtur, quod non verum dicat Philosophus de ista diffinitione, quod est ut medium demonstrationis, aliae vero duæ ut conclusio.
PRÆTEREA quæritur juxta hoc, Quæst.
Quomodo hæc diffinitio demonstrat naturam animæ ?
Quomodo applicatur toti animæ et partibus ejus ?
SOLUTIO. Dicendum, quod in omni Soluti natura tres causæ coincidunt in unam, sicut dicit Aristoteles in II Physicorum 3, efficiens, finalis, et forma. Dico autem has incidere in unam, non quod modus causalitatis sit unus, sed quia una res quæ est forma, diversis rationibus et considerationibus sit forma efficiens et finalis : efficiens autem non est formam : quia sic efficeret seipsam, sed est efficiens esse compositi et compositiones consequentes esse : sed esse compositi efficit per seipsam formam, compositiones autem consequentes efficit per
<--- Page Split --->
potentias et virtutes suas. Et de hoc effectivo proprie intelligitur quod dicit Philosophus in II de Anima 1, quod in patienti et disposito activorum videtur esse actus. Secundum enim hunc modum vult ibi dicere, quod anima est activum, et etiam est actus ejus in animato corpore. Unde distinguit, quod dicitur dupliciter quo vivimus, et quo sanamur, et quo scimus. Uno enim modo dicitur quo vivimus ut forma effectiva vitæ : et alio modo ut corpore organico vitam suscipiente, et secundum hunc modum vivere viventibus est esse secundum naturam, ut dicit ibidem : et quo vivimus sicut effectivo formali vitæ, est ratio et substantia viventis : sicut et quo sanamur et quo scimus ut formali effectivo, est sanitas et scientia : quo autem sanamur et quo scimus ut suscipientes sanitatem et scientiam, est subjectum scientiae quod est anima, et subjectum sanitatis, quod est corpus secundum totum vel secundum partes. Anima vero est forma secundum quod est in hac materia, et est finis secundum quod est intenta ab efficiente primo ut terminans operationem ejus super materiam.
1 et 2. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod ut vult Aristoteles in IV Topicorum primum et principium sunt idem : et propter hoc principium non supponit hic causam, sed conditionem causæ, quæ conditio est principium esse et proprium proximum sive immediatum, causa vero supponit efficientem, efficiens vero secundum rationem suæ causalitatis solum sic causa est et non est causata. Quod patet, quia forma effectiva est per efficientem, et finis est inductus per operationem ejus : materia vero transmutata est per motum qui est ab efficiente. Unde causalitas efficientis est super tres alias causas : et ideo ipsa principium dicitur causarum : et sic sumitur hic causa in diffinitione
Aristotelis quando dicitur : Anim a est principium et causa vitæ.
Et per hoc patet solutio ad duo prima.
Ad aliud quod objicitur de vita, dicendum quod ut probant objectiones, vita est actus animæ secundum se, et non alicujus partis animæ per se. Et hoc etiam patet per diffinitionem animæ supra habitam, in qua ex parte corporis animati ponitur vitam suscipiens : ex quo de necessitate relinquitur, quod eadem est potentia corporis organici ad vitam, et ad esse animati secundum naturam. Damascenus autem non intendit dicere, nisi quod vita sit alicujus partis animæ secundum quod vivere est opus non gubernatum ratione.
Ad aliud dicendum, quod cor non tantum est organum, sed etiam principium membrorum omnium, ut supra habitum est: et in quantum sic consideratur, fluit ab ipso actus vitæ, qui est actus animæ secundum se : quia cor talem rationem habet ad membra, qualem anima ad vires.
Ad aliud dicendum, quod anima in suis partibus est ut totum potestativum, ut infra determinabitur : totum autem potestativum unum est in propriis partibus suis sine sequentibus, in sequentibus autem non sine primis, secundum quod dicit Philosophus, quod vegetativum tantum separabile est a sensitivo et rationali, sed non e converso : et similiter nutritivum bene separabile est in opere illo ab opere augmentativæ et generativæ, et non e converso. Dicatur ergo, quod vivere non reducitur ad nutritivam ut proprius actus illius potentiae, quia sic non conveniret aliis : sed reducitur ad ipsam ut in qua salvatur anima prius ut totum potestativum operans : quod tamen quando conjungentur ei caeteræ partes potestatis ejus, etiam in illis exercet eumdem actum : ex hoc enim quod vita est actus animæ secun-
<--- Page Split --->
dum se, et anima secundum se salvatur in qualibet parte ejus potestativa, relinquitur vitam esse actum cuilibet parti animae convenientem.
Ad 6. Ad aliud dicendum, quod vita est primae animae quae est vegetabilis : sed quia non convenit ei per partes vegetabiles, sed per seipsum, ideo etiam est actus animae sensibilis et rationalis. Unde sicut dicit Philosophus, vivere viventibus est esse : ita dicitur, quod vivere inest animalibus propter sensum primum qui est tactus : tactus enim inter sensus solus est, et sensus et differentia constitutiva animalis, ut infra probabitur. Et ideo dicit, quod sentire sentientibus est esse : hoc autem sentire non est nisi sensibilem animam habere. Et secundum hunc modum etiam intelligere intelligentibus est esse, et hoc intelligere erit intelligibilem animam habere secundum actum : et sicut anima diffinitur per sensum et intellectum in specie, ita determinatur actus ejus qui est vita per sentire et intelligere : aliter enim, ut supra habitum est, male diceretur corpus animatum potentia vitam suscipiens.
Ad 7. Ad aliud dicendum, quod verum est quod prima causa plus influit : sed hoc non est prima causa potentia aliqua animae, sed potius anima secundum se : cujus prima potestas in vegetabili, secunda in sensibili, tertia in rationali. Rationes autem quae contra hoc sunt, concedimus de plano.
Ad quest. Ad aliud quod ulterius quaeritur, scili- 1. cet quando haec diffinitio dicit causam propter quid? Dicendum, quod duplex est diffinitio, sicut supra habitum est, scilicet logica, et physica quae est per essentialia rei. Diffinitio autem logica praedicatum est in problematibus, et ideo habet principia et considerationes, quibus constituitur et destruitur in esse ut diffinitio, et hoc ex probabilibus com-
munibus, et non propriis immediatis : et de hac nihil ad praesens : quia haec nec est medium demonstrationis, nec conclusio. Illa vero quae est per essentiam rei, est duplex : quaedam enim non dicit nisi quid est, et haec reducitur ad scientiam quia : quaedam autem dicit propter quid et quid, et illa reducta ad demonstrationem facit scientiam propter quid. Exemplum primae est, ut si diffiniatur eclipsis solis sic : Eclipsis solis solum est defectus luminis in sole : sic enim dicendo dicitur quid est eclipsis, sed non determinatur causa in esse. Aliud exemplum ejusdem datum est a Philosopho in II de Anima 4, ut si diffiniatur tetragonismus sic : Tetragonismus est quadratum orthogonum aequaliterae aequale altera parte longiori quadrato : haec enim diffinitio non dicit nisi quid est tetragonismus : quod patet : quia tetragonismus nihil aliud est, quam figura quadrata aequalium laterum tantae capacitatis, quantae est quadratum non aequalium laterum, sed habens duo latera longiora duobus aliis. Verbi gratia : protrahantur duae lineae, quarum utraque sit sex cubitorum, et conjungantur per duas reclas lineas cadentes super ipsas in extremis punctis, quarum utraque sit duorum cubitorum. Superficies igitur inter has duas lineas contenta, quadratum erit habens duo latera longiora duobus aliis, quod habebit in universo latera sedecim cubitorum. Tetragonismus autem est quadratum aequalium laterum aequale illi : et orthogonum, id est, rectorum angulorum, ut scilicet quatuor latera habeat, quorum quodlibet sit quatuor cubitorum. Illud enim quadratum erit sedecim cubitorum, sicut et illud quod est altera parte longius. Diffinitio autem propter quid est dicens essentiam et causam illius propter quam est, sicut si diffiniatur eclipsis solis, quod est detectus luminis in sole ex eo quod subjicitur ei luna : sic enim tangitur essentia
<--- Page Split --->
eclipsis per hoc quod dicitur defectus luminis in sole, et tangitur causa propter quam est per hoc quod dicitur, eo quod subjicitur ei luna. Et etiam in exemplo Philosophi in II de Anima, ubi dicit, quod media inventio est causa æqualitatis tetragoni cum altera parte longiori quadrato, est hæc diffinitio dicens propter quid: quia tetragonus est orthogonum æqualiterale æquale altera parte longiori quadrato, ex inventione media inter latus brevius et latus longius. Quod sic patet: Supra dictum est, quod tetragonus sit omnium laterum æqualium, vel quodlibet latus habens latitudinem quatuor cubitorum. Quadratum vero altera parte longius unum latus habet sex cubitorum, alter vero duorum. Medium autem inter sex et duo sunt quatuor, eo quod æqualiter distant a duobus et sex: vincunt enim duo in duobus, et vincuntur a sex in duobus. Et ita patet, quod hæc inventio media inter duo et sex, causa est æqualitatis tetragoni ad tetragonum altera parte longius.
Dicendum ergo, quod diffinitiones dicentes quid tantum et præcipue materiales, sunt communes in demonstrationibus, et non notæ per se: sed diffinitiones dicentes quid et propter quid, sunt principia demonstrationum secundum quod medium dicitur primum: quia illæ sunt notæ per se. Et de his intelligit Philosophus in II Posteriorum, quod non possunt esse conclusiones in demonstrationibus.
Si vero quæratur, Quomodo concludatur una per alteram? fiat talis demonstratio : Omne per se lucens cui supponitur corpus non perviun, deficit in illuminando : sol eclipsatus est per se lucens cui supponitur corpus non pervium, deficit in illuminando : sol eclipsatus est per se lucens, cui supponitur corpus non perviun : ergo deficit in illumiinando. Item, Secundum aliud exemplum quadratum orthogonum æqualiterum protractum super lineam, quæ est media
inventio proportionis lateris longioris et brevioris in quadrato altera parte longiori, est æquale quadrato altera parte longiori : tetragonus est quadratum orthogonum protractum super lineam, quæ est media inventio proportionis lateris longioris et brevioris quadrato altera parte longiori : ergo tetragonus est quadratum orthogonum æqualiterale æquale quadrato altera parte longiori.
Similiter se habent diffinitiones datæ de anima. Primæ enim diffinitiones non dicunt nisi quid est anima, secundum quod est actus corporis physici organici potentia vitam habentis, et quod est substantia talis corporis vel substantia secundum rationem. Propter quam autem causam sit actus talis corporis vel substantia secundum rationem, non demonstratur illis diffinitionibus: et ideo sunt ut conclusiones et non ut principia in demonstratione. Et quia conclusiones sunt ut incertæ certificatæ tamen ex certioribus, ideo necesse est aliam diffinitionem reperiri, quæ dicat causam propter quam anima est actus talis corporis vel substantia secundum rationem : hæc autem est ista, quia anima est principium et causa vitæ corporis physici potentia vitam habentis. Potentia enim viventis actus est vita : actus enim viventis potentia est vita. Causa igitur propter quam anima est actus potentia viventis, est quia est principium et causa vitæ. Fiat ergo talis demonstratio : Omne quod est per se principium et causa vitæ, est actus potentia viventis et substantia ejus secundum rationem : anima est per se principium et causa vitæ : ergo est actus potentia viventis et substantia secundum rationem.
Ad iLLUD quod dicitur, Quomodo Ad 2. 1. 1. 1. 1. 1. 1. 1.
Dicendum, quod hoc modo quo monstrat animam ut naturam : natura enim est intrinsecum principium movendi et quiescendi. Unde cum dicitur, Anima
<--- Page Split --->
est principium et causa vitæ, et vivere dicitur multipliciter secundum opera animæ, accipitur anima ut natura movens ad opera illa.
Ad ultimum dicendum, quod sicut se habet anima ad corpus, ita partes ipsius se habent ad partes corporis. Unde sicut ipsa est causa vitæ in toto, ita per partes influit vitam partibus corporis: propter quod dicit Philosophus, quod si oculus esset animal, visio esset anima ipsius. Et ideo ista diffinitio tangit causas accidentium et passionum. Animæ enim omnia accidentia et passiones sunt se-
cundum partes ipsius et secundum opera ejus in quibus ipsa anima est principium et causa.
Sic igitur patet determinatio duorum quæ quæruntur de anima, scilicet substantia ipsius, et natura. Restat quærere modo quæcumque accidunt circa ipsam. Et sic patet qualiter hæ diffinitiones sic se habent, quod una concluditur per aliam, et qualiter causæ accidentium animæ cognoscuntur per ipsas: et ideo non est necesse specialiter de ipsis disputare.