QUÆSTIO LXXII.

De Ipsis creatis distinctis et ornatis. Et primo, An omnia simul creata sunt ?

Consequenter quaeritur de ipsis creatis distinctis et ornatis. Et duæ sunt circa hoc sanctorum patrum opiniones. Dicunt enim quidam omnia creata fuisse simul in materia et forma, ut Augustinus in libro super Genesim ad litteram probat. Alii vero dicunt omnia quidem simul creata fuisse in substantia materie, sed non simul per speciem formæ.

Quærendum est igitur primo, Utrum omnia simul facta sunt in materia et forma, vel non ?

Et si sunt simul creata, secundum quemdam modum, quid vocetur ibi dies primus, et secundus, et tertius, etc. ?

Postea vero quaerendum est de singulis operibus, quæ in principio Genesis enumerantur.

in æternum, creavit omnia simul. Ergo videtur, quod simul omnia sint facta.

ARTICULUS I.

Utrum omnia simul facta sunt 1 ?

Ad primum proceditur sic : 1. Dicitur, Eccli. xviii, 1 : Qui vivit

  1. Item, Glossa super eumdem locum : « Cum simul factum coelum et terra describitur, simul facta spiritualia et corporalia, simul quidquid de coelo oritur, simul factum quidquid de terra producitur, indicatur 2. » Ergo cum de terra producantur animalia et plantæ, et stellæ de coelo quæ per distinctionem dierum a

1 Cf Opp. B. Alberti Comment. in II Sententiarum, Dist. XII, Art. 1. Tom. XXVII hujusce novæ editionis. Cf. etiam II™ Part. Summa theologiæ, Quæst. 46. Tom. XXXII ejusdem

editionis.

2 Cf. S. GREGORIUM, Lib. XXXII Moralium, cap. 10.

<--- Page Split --->

Moyse facta narrantur, facta videntur esse simul.

  1. Item, Adducantur rationes Augustini 1. Quarum prima sumitur ex illo verbo Genesis : Iste sint generationes ccli et terr, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus Deus cclum et terram : et omne virgultum agri antequam oriretur in terra, omnemque herbam regionis priusquam germinaret 8. Sed constat, quod virgultum agri et herba regionis facta sunt tertio die : et hic dicuntur facta in die quo fecit Deus cœelum et terram, et haec fuit prima dies. Ergo opera omnium dierum facta sunt illa die, cum non est alia ratio de aliis : et sic tertia dies est idem cum prima die.

  2. Item, Hoc expressius accipitur ex alia translatione in eodem loco, quae sic habet : « Hic est liber creaturae ccli et terr, cum factus est dies, fecit Deus cœelum et terram, etc. » Ex hoc enim, ut ait Augustinus 9, intelligitur Deus fecisse unum diem, in quo fecit Deus cœelum et terram et virgultum agri. Unde in hoc die tempus intelligimus, quo ante omnem creaturam hujus saeculi dicit, facta sunt omnia simul.

  3. Item, Job, xi, 10 : Ecce Behemoth, quem feci tecum. Constat enim, quod Behemoth antiquum hostem significat, qui cum aliis Angelis factus est, et homo sexto die. Ergo opus prime diei factus est cum opere sexte diei : et ita facta sunt omnia simul.

  4. Item, Sunt rationes Augustini in libro primo super Genesis ad litteram, ducentes ad inconveniens distinctionem trium dierum, qui fuerunt ante creationem solis et luna et stellarum.

Dicit enim, quod non potest dici : Fiat lux et dies per circulum aliquem : quia non erat circulus distinctus, in quo lux illa rotaretur : nec erant animalia, ad quorum salutem hoc fieret : nec erat ali-

quis, in cujus habitatione esset dies, ita quod in opposita habitatione esset nox, sicut modo quando dies est in nostro hemisphærio, in inferiori est nox.

Nec potest adstrui aliquo exemplo, nisi forte dicatur de radio oculi : sed hoc non est simile : quia in cœlo non invenitur claudens et aperiens lucem. Similiter radius oculi propter sui debilitatem indiget ut exteriori luce juvetur : lux autem superior non indiget.

Nec potest intelligi, quod per contractionem et emissionem luminis fuerit illa distinctio : quia ratio hujus nulla haberetur.

Præterea, Hæc expositio auctoritatem a sacra Scriptura non habet. Et sic probat Augustinus, quod nulla est distinction primorum trium dierum. Et eadem est ratio de omnibus. Ergo videtur, quod sex illi dies per moras temporum non sunt distincti.

  1. Item, Aliter potest objici pro hac opinione. Dicitur in Psalmo xxxii, 9 : Ipse dixit, et facta sunt : ipse mandavit, et creata sunt. Cum igitur dictio Dei non exigat moras temporis, non videtur, quod sex illi dies per moras temporum sunt distincti.

Item, Totum spatium sex dierum deputatur operi, et septimus dies quieti.

Quæratur ergo, Cum opus unius diei in momento factum sit, quid per residuum spatium ejusdem diei fecit Deus? Non enim quievit : quia non quiescit artifex donec aliquid restat operandum, nisi lassetur in opere : Deus autem infatigabilis artifex est : et restabat aliquid operandum, sicut patet in opere sequentis diei : ergo non quievit : et tamen non invenitur quid operatus sit : ergo patet, quod opus diei per spatia temporis non distenditur.

  1. Item, Perfectissimi agentis perfecta est operatio : sed perfectissima est opera-

<--- Page Split --->

tio omnia creare simul in materia et forma : ergo hæc debetur perfectissimo agenti, qui est Deus : ergo Deus simul omnia creavit in materia et forma.

  1. Item, Si factæ essent res in materia, aut hoc esset in materia sola, aut in materia cum forma aliqua, sed non distincta et perfecta, qualis est forma confusionis.

Sed contra objicitur multiplici ratione. Si enim in materia sola essent, oporteret quod materia sola sine omni forma quandoque in esse actuali esset, quod est impossibile : quia omne esse actuale materiæ est a forma.

Item, Secundum hoc nulla esset ratio, quare materia illa terra vel aqua nominaretur potius, quam alio nomine.

Item, Secundum hoc materia esset sola terminus creationis : quia sola materia per creationem ad esse deduceretur : quod iterum falsum : quia materia sola non potest esse terminus alicujus operationis. Si enim esset terminus, cum nihil terminet opus nisi quod est actu, oporteret quod ipsa esset actu : et sic esset aliquid sine omni forma, quod est impossibile. Si vero dicatur materia cum aliqua forma supponi, et non sub forma distincta, sed forma confusa et permixta. Contra : Aut hæc forma est accidentalis, aut substantialis. Si accidentalis, ergo substantia materiae prius recipit formam accidentalem, quam substantialem, quod est impossibile : quia ma teria primam potentiam habet ad formam substantialem per quam perficitur, et sine qua non potest esse subjectum accidentium. Item, Materia desiderat formam sicut femina masculum et turpe bonum, hoc est, quod desiderat in quantum est imperfecta forma ut perficiatur. Et propter hoc forma divinum dicitur et optimum et appetibile in fine primi Physicorum 1. Ab accidentali autem non perficitur. Ergo illam non desiderat : ergo forma illa confusionis non est ex formis

accidentalibus præter formas substantiales. Si vero dicatur, quod formæ substantiales erant ibi confusæ et mixtæ. Contra hoc erit, quod miscibilia sunt ante mixtum, et ea quæ confunduntur ante confusum, ut dicit Philosophus 2, et componentia ante compositum. Ergo prius fuerunt distincta quam confusa : et ita ante primam confusionem fuerunt elementa distincta in suo esse et in suis formis.

Si vero dicatur, quod hoc est secundum naturam et non secundum tempus, secundum hoc opus Dei non habebit ordinem naturae, sed erit contrarium ordini, quod est contra sapientiam artificis omnia sub ordine recto ad esse deducentis, quod est inconveniens.

  1. Præterea, Elementa non confunduntur et commiscentur, nisi aliquid moveat ad confusionem et commixtionem illam. Et quæratur, Quid hoc fuerit ? Et cum non possit corpus aliquod assignari movens, quia nullum corpus cœeleste adhuc movebatur secundum hanc opinionem, non erit movens nisi voluntas Dei ad mixtionem et confusionem illam.

Et tunc quæratur, Quare voluntas Dei potius fuit contra ordinem naturae, quam ordini consentanea? et non erit assignare.

In contrarem sic objicitur :

  1. Dicit Chrysostomus super Joannem in homilia 32 : « Oportebat generari creaturas, sed non simul, et hominem cum muliere, sed non hæc simul. »

  2. Item, Gregorius in libro XXXII Moralium : « Rerum substantia simul creata est, sed simul species formata non est : et quod simul existit per substantiam materiae, non simul apparuit per speciem formae 3 . »

  3. Item, Beda super Genesim : « Cælum creatura spiritualis est ab exordio perfecta et beata, terra vero corporalis materies adhuc imperfecta. »

<--- Page Split --->

  1. Item, Hoc accipitur ex verbis Alcuini supra positis, qui secundum opus Dei dicit esse in materia, tertium vero per opera sex dierum varias distinguere creaturas. Et quia multi Sanctorum ad hoc concordant, quod non omnia simul facta sint in materia et specie, videlicet Damascenus, Dionysius, Basilius in Hexameron, Ambrosius in Hexameron, et Strabus, et alii, sufficiant auctoritates praeinductae.

  2. Præterea, Augustinus ipse hoc videtur dicere. Dicit enim per cœlum informem naturam spiritualem significari, quae per lucem postea est formata.

  3. Item, Dicit Augustinus in libro II super Genesis ad litteram, quod « major est Scripturae Genesis auctoritas, quam omnis humani ingenii capacitas 1. « Cum ergo Genesis apte sex distinguat sex dies, videtur quod humanum ingenium contra hoc non debeat laborare.

  4. Item, Super illud, Terra erat inanis et vacua 2, dicit in libro XII Confessionum : « Nonne tu, Domine, docuisti me, quod prius quam istam informem materiam formares atque distingueres, non erat aliquid, non color, non figura, non corpus, non spiritus, non tamen omnino nihil? erat enim quaedam informitas sine ulla specie 3. »

  5. Item, Per rationem sic objiciur : Omne quod est in natura, causaliter et exemplariter acceptum est a Deo : sed in natura est processus ab imperfecto ad perfectum, hoc est, a potentia ad actum, sive a materia ad formam : ergo hoc erit per prius per exempla in operibus divinis : sed non potest esse nisi prius sit materia per creationem, et postea distinguatur per formas et ornetur : ergo videtur, quod creationis et distinctionis et ornatus opus non fuerit simul, sed per successionem temporis.

  6. Item, Id quod fit subito et id quod fit

in tempore, non possunt esse simul : sed creatio materiae est subito, cum inter ens et nihil nullum est medium : perfectio autem materiae secundum formam fit in tempore, quia omnis motus et multatio sunt in tempore, ut dicit Philosophus 4. Cum ergo opus distinctionis et ornatus sit opus materiam ad formas deducens, non erunt simul tria haec opera creationis, distinctionis, et ornatus.

  1. Item, Quatuor sunt extrema, scilicet ens et nihil, potentia et actus : et haec sunt extrema mutationum, quae inveniuntur in rebus. Iste autem mutationes non sunt ejusdem rationis : quia una habet subjectum, et altera non, et una fit subito, et altera in tempore, et una habet medium, et altera non. Cum igitur summae sapientiae sit ostendere unumquodque in suo esse distincto,-videtur quod istae mutationes non poterunt simul esse in eodem, sed una post aliam. Cum igitur creatio sit inter ens et non ens, dispositio autem et ornatus inter potentiam et actum, illa opera non erunt simul.

  2. Præterea, Omnia in principio fuisse confusa dicunt quidam Philosophi, sicut Anaxagoras et Empedocles et Plato et Ovidius et Boetius. Dicitur enim in primo Physicorum 5 : Quidam ex uno mixto scilicet inhærentes contrarietates segregant, quemadmodum Anaximander dixit, et quicumque alii unum et multa dicunt esse, sicut Empedocles et Anaxagoras : ex commixtione enim segregant alia. Differunt autem ab invicem in eo quod hic, scilicet Empedocles, circulationem horum facit : hic autem, scilicet Anaxagoras semel. Et hic, scilicet Anaxagoras,6 infinitas simul partes et contrarias : ille vero, scilicet Empedocles, vocata elementa solum. Plato autem in Timæo in ultima parte, ubi agit de materia, sic dicit : « Mixta siquidem

<--- Page Split --->

mundi sensibilis ex necessitatis intelligentiaeque cœtu constituit generatio, dominante intellectu, et salubri persuasione rigorem necessitatis assidue trahente ad optimos actus, hoc est, generatio mundi sensibilis prima mixta erat, ex cœtu quoque constituit necessitatis et intelligentiae, hoc est, materiae et idearum, quae fueruntin intelligentia prima : et constituit postea formata dominante intellectu divino super materiam, et trahente ipsam materiam rigidam, hoc est, nulli forma inclinatam, ad optimos actus uniuscujusque forma substantialis. »

  1. Item, Plato, « Quo fit, ut nullam sibi propriam habeat speciem, quod est omnia genera suscepturum. Ut qui unguenta suaviter redolentia confecturi sunt, humidam materiam quam certo condire odore volunt, ita præparant, ut odorem nullum proprium habeat : et qui materiis mollibus impressionique cedentibus figuras imprimere aliquas volunt, nullam omnino priorem in eis figuram apparere patiuntur, sed exactissima quadam lævigatione eas poliunt. Ita illud quod in omnibus passim æternorum omnium simulacris recte figurandum est, his omnibus formis natura sua carere necesse est. »

  2. Item, Plato, « Opinoromnium quae gignuntur, receptaculum esse quasi quamdam nutriculam.

  3. Item, Plato, « Tria in præsenti genera sumenda sunt. Unum quod gignitur : aliud in quo gignitur : aliud a quo similitudinem trahit quod nascitur. Idcirco comparare hæc ita decet. Quod recipit, matri : unde recipit, patri : naturam istorum mediam, proli. » Et propter hoc etiam dicit Philosophus in fine primi Physicorum loquens de materia, quod est parens in totam naturam 4.

  4. Item, Boetius in libro III de Consolatione philosophiae 2 :

O qui perpetua mundum ratione gubernas, Terrarum cœlique sator, qui tempus ab ævo Ire jubes, stabilisque manens das cuncta mo- [veri : Quem non externæ pepulerunt fingere causæ Materiae fluitantis opus.

16. Item, Ovidius 3 :

Ante mare, et terras, et quod tegit omnia [cœlum, Unus erat toto naturae vultus in orbe, Quem dixere chaos, rudis indigestaque moles.

SOLUTIO. Sine præjudicio sententiae solutio. melioris, videtur Augustino consentiendum.

Et ut melius intelligantur solutiones, accipienda est 'ejus' sententia in libro super Genesim ad litteram, ubi sic dicit in primo libro : « Sicut vox materia verborum est, verba vero formatam vocem indicant : non autem qui loquitur, prius emittit informem vocem, quam postea possit colligere, atque in verba formare : ita creator Deus non priorem tempore fecit informem materiam, et eam postea per ordinem quarumcumque naturam quasi secunda consideratione formavit, formatam quippe creavit materiam : sed quia illud unde fit aliquid, etsi non tempore, tamen quadam origine prius est quam illud quod inde fit, potuit dividere Scriptura loquendi temporibus, quod Deus faciendi temporibus non divisit 4. »

Dicendum ergo, quod per distinctionem quam ponit Moyses, intelligitur distinctio rerum secundum naturae principia, et non distinctio temporum, secundum quem modum distinguitur substantia materiae a forma, et forma generalis activorum et passivorum sicut elementorum a forma speciali, quae de-

<--- Page Split --->

terminatam in specie habet actionem et passionem, secundum quod supra distinximus opus creationis ab opere dispositionis sive distinctionis, et opus distinctionis ab opere ornatus.

Ad object. Ad auctoritates Sanctorum supra positas dicendum, quod simul potest notare simultatem temporis : et in hoc sensu esset contrarietas ad Augustinum. Si vero notetur simultas in ordine principiorum naturae secundum viam generationis, sic non erit contrarietas : quia secundum illam viam substantia materiae sive potentia est ante actum. Et actus primorum principiorum, cœeli videlicet et elementorum, est ante actum creaturarum, quae sunt in determinatis speciebus.

Ad object. Ad id quod objicitur de Augustino, 5. dicendum quod loquitur secundum consequentiam naturae, et hoc quando loquitur de terra. Cum vero per caelum dicit intelligi angelicam naturam, loquitur allegorice, et informitatem appellat considerationem illius naturae in se, formationem autem vocat perfectionem ipsius per gratiam : nec tamen intelligit, quod natura gratiam tempore praecesserit, sed ratione, ut supra est ostensum.

Ad object. Ad aliud est dicendum, quod humaa. num ingenium non laborat contra Scripturam a Deo omnia simul esse creata, sed nititur ad expositionem quae secundum rationem est verisimiiior.

Ad object. Ad aliud dicendum, quod Augustinus 7. appellat informitatem puram substantiam materiae sine omni forma, quae tamen numquam tempore fuit sine forma, ut supra in quaestione de materia est probatum.

Ad object. Ad aliud dicendum, quod natura non 8. in toto potest imitari opus divinum : ex nihilo enim non potest facere aliquid : quia, sicut dicit Philosophus in fine primi Physicorum 1 : Nos autem dicimus et ipsum fieri quidem simpliciter nihil

ex eo quod non est, sed tamen fieri ex eo quod non est ut secundum accidens. Ex privatione enim aliquid fit, ut ex non homine homo. Similiter non potest natura imitari opus Dei in subito faciendo aliquid : omnia enim quae facit natura, in tempore facit. Sed natura imitatur opus Dei, quod est ex nihilo aliquid facere, faciendo ex eo quod quodammodo est nihil, et non simpliciter nihil. Aliud autem opus quod est subito facere, imitatur faciendo in brevissimo tempore quod potest. Nihil enim multiplicem habet expositionem, ut dicit Anselmus in libro de Casu diaboli, ubi dicit quod tribus modis dicitur aliquid fieri de nihilo. Primo modo, quando volumus intelligi, quod aliquid penitus non sit factum, quod factum dicitur de nihilo, quia nihil est : et est simile cum aliquis tacet, et quaeritur, de quo loquatur ? respondetur de nihilo : quia nihil loquitur. Secundo modo dicitur, sed non vere aliquid fieri de nihilo ut ex ipso nihil, id est, ex eo quod penitus non est, effectum sit, quasi ipsum nihil sit aliquid existens, ex quo aliquid possit fieri. Tert'o modo, cum intelligimus esse quid factum, sed non intelligimus unde factum sit, sicut ex materia : sicut nihil accipitur in diffinitione creationis, quando dicitur, quod creare est de nihilo aliquid facere. Et est simile cum homo contristatur sine causa, dicitur de nihilo esse contristatus. Est etiam quoddam nihil secundum quem modum dicimus aliquem de nihilo recepisse sanitatem, cum ex aegritudine sanus factus est : et aliquem ex nihilo factum esse divitem, cum ex paupertate factus est dives : quia aegritudo nihil est sanitatis, et paupertas nihil est divitiarum : et hoc nihil est nihil privationis, non negationis purae : relinquit enim materiam cum privatione, et ex illo operatur natura.

Ad aliud dicendum, quod mutatio 4 obj 9. materia ad formam est in tempore,

<--- Page Split --->

quando motor materie est natura sive virtus alicujus corporis physici : et hoc ideo, quia necesse est prius disponi materiam ante formam, quae dispositio exigit tempus et prius et posterius in ipso tempore.

Item, Omnis motus est mutatio in natura, et ut ad causam primam in genere suo reducitur ad motum cœli, et ille est in tempore. Cum vero motus materiae ad formam reducitur ad motorem primum qui est Deus, sicut est in opere dispositionis et ornatus, tunc fit subito. Et ita patet, quod simul potest esse cum opere creationis, præcipue cum ante in materia non sint inventæ formæ contrariæ et dispositiones, quas necessarium fuit purgari per alterationes præcedentes inductionem formæ substantialis in materiam, sicut est in opere naturae : ibi enim generatio unius est corruptio alterius, et e converso, quod non fuit in primordiali rerum creatione, dispositione, et ornatu.

4 object. AD ALIUD dicendum, quod sapientia requirit ordinem qui est secundum rationem rectam naturae, et non requirit ordinem temporis. Sæpe enim sequuntur in tempore, quæ priora sunt in natura, sicut dicit Philosophus in libro I de Anima 1, quod animal universale posterius est particulari, cum tamen secundum naturam sit prius. Et Joannes Baptista dixit de Christo : Qui post me venturus est fortior me est, cujus non sum dignus calceamenta portare 2.

4 object.

Ad ILLUD quod objicitur de Anaxagora et Empedocle, dicendum quod ipsi de plano mentiti sunt. Anaxagoras autem posuit omnia esse in omnibus per materiam et formam, et per intellectum agentem segregari potius quam generari, et unumquodque accipere nomen a dominante in ipso. Lignum enim secundum eum non dicitur lignum, quia non sit in eo lapis, sed potius quia vin-

cit in eo natura ligni. Hanc autem confusionem dicit tantum fuisse semel in principio mundi, et postea semper ex illo confuso fuisse segregationem per operationem intellectus agentis. Empedocles autem non ponebat omnia commisceri, sed tantum quatuor elementa : et cum hoc dicebat unum corporum non transmutari in formam alterius, sed resumere formas easdem. Causas autem congregationis in illud unum mixtum, et segregationis ab illo, dicebat esse litem et amicitiam : amicitia enim congregat, et lis segregat. Et dicebat etiam, quod quandoque omnia congregantur in mixtum, et quandoque segregantur ab ipso. Et haec vicissitudo fit multis modis et vicibus in infinito tempore.

Unde patet, quod ratio horum Philosophorum non concordat alicui opinioni Sanctorum.

Ad primam vero auctoritatem Platonis dicendum, quod ipse mixtionem improprie accipit : mixtio enim proprie, ut dicit Philosophus in fine primi nsp: yevswo, est miscibilium alteratorum unio 3. Et secundum hanc rationem mixtionis, miscibilia præcedunt mixtum secundum materiam et formam. Sed Plato vocat mixtionem ibi, quæ est materiae solius.

Et ad hoc intelligendum, notandum quod materia accipitur duobus modis, scilicet ut prima, quae non est disposita vel inclinata ad aliquam formam, quam Plato vocat rigidam necessitatem : et est materia disposita et inclinata ad hanc vel illam formam. In materia vero primo modo dicta dicitur esse natura mixti, non ideo quia formæ miscibilium sint ibi alteratæ, sed quia sicut in mixto indeterminati sunt actus miscibilium ad unum vel ad alterum, ita in materia illa indeterminatæ sunt potentiat et desideria materiat ad unam formam vel ad aliam. Et propter hoc dicit Plato, quod

<--- Page Split --->

divinus intellectus sapientiæ scilicet creantis, assidue distinguendo et ornando traxit eam ad oppositos actus in natura, scilicet substituens ideatum juxta exemplar ideæ, quæ est in sapientia creante.

Ad aliquid dicendum, quod Plato ibi assimilat materiam primam duplici materiæ in arte mechanica architectonica: hi enim qui per sigillationem quærunt inducere formam, accipiunt materias molles unicuique sigillationi de facili obedientes, quæ tamen posterius retinent sigillationem. Sic etiam est materia prima obedibilis quidem ad omnis formæ susceptionem, et etiam retinens hanc et illam impressam. Hi vero qui volunt inducere formam incisionis, accipiunt ligna lævigabilia per detruncationem partium, et polibilia per remotionem præcedentium figurarum, ut sic non obstante figura præcedente inducatur forma incisionis. Sic materia prima talis creata est, quæ dividi possit per actum generationis, ita quod pars ejus sit sub forma una, et pars altera sub forma altera. Similiter creata est talis, quæ possit amittere formam unam et recipere alteram. Ponit etiam Plato similitudinem ad proprium subjectum saporum, quod est humidum aqueum: hoc enim nullum saporem habet actu, po'entia autem omnes. Si enim aliquem haberet actu, ille impediret generationem cæterorum in humido illo. Et similiter est de materia prima, quod nullam habet formam actu: potens est tamen suscipere omnes. Et hoc est quod dicit Plato, quod materiam non est appellandum ex quibus et ipsa sustinuit, hoc est, ex clementis sensibilibus: sed appellandum est eam potius invisibilem quamdam et informem capacitatem mira quadam et incomprehensibili ratione inter nullam et aliquam substantiam, nec plane intelligibilem, nec plane sensibilem positam: sed quæ ex his quæ in ea commutantur,

intelligi tamen pòsse videatur. Et de hoc dicit Augustinus in libro XII Confessionum, quod « prima informitas quæ pene nihil est, extra omne tempus est : capax tamen ipsa est formarum omnium, in quas mutantur res mutabiles. » Non tamen intelligunt Plato et Augustinus, quod hæc materia aliquando sic fuerit tempore, sed natura, ut supra in quæstione de materia satis explanatum est.

Ad aliquid dicendum, quod materia dici- 13. 13.

Ad aliquid dicendum, quod mater dici- 14. 14. 14. 14. 14. 14. 14. 15. 15. 15. 15. 15. 15. 15.

Ad 10 quod objicitur de Boetio, di- 15. 15. 15. 15. 15. 15. 15. 16. 16. 16. 16. 16. 16. 16.

Tu cuncta superno Ducis ab exemplo, pulchrum pulcherrimus ipse Mundum mente gerens, similique imagine for- [mans, Perfectasque jubes perfectum absolvere partes.

Ad ultimum dicendum, quod Ovidius 16. 16. 16. 16. 16. 16. 16. 17. 17. 17. 17. 17. 17. 17.

Si quis autem aliam velit tenere opinionem, scilicet quod non omnia simul tempore facta sunt, sed secundum ordinem illum quem ponit Genesis.

Respondebit ad objecta in contrarium, Ad 1. quod omnia simul facta sunt duobus modis, scilicet in substantia materiae, et sic respondet Gregorius in libro XXXII Moralium 1 : et ex parte efficientis, qui

<--- Page Split --->

non variatur in operando per vicissitudines temporum : sed ex parte formationis non sunt simul facta, sed per senarium dierum spatium, ut distinguit Moyses.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod Glossa Ecclesiastici sumitur ex verbis Gregorii : et non intelligit Glossa, quod stella celi cum celo simul facta sunt in forma, sed simul in materia substantia : et similiter est de plantis ad terram. Et hoc patet per originale, in quo sic post supradictam Glossam infertur : « Sol quippe, luna, et sidera quarto die in celo esse facta perhibentur : sed quod quarto die processit in speciem, primo die in celi substantia exstitit per conditionem. Primo die creata terra dicitur, et tertio arbusta condita, et cuncta terrae virentia describuntur : sed quod die tertio se in specie protulit, nimirum primo in ipsa de qua ortum est terra substantia, conditum fuit. »

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod Moyses post senarium dierum infert : Ista sunt generationes celi et terra, quando creata sunt, in die quo fecit Dominus, etc. 1, ut ostendat successione creata esse, disposita et ornata, et tamen simul facta fuisse in substantia. Unde Gregorius : « Qui diversis diebus creatum celum et terram, virgultum herbamque narraverat, nunc uno die facta manifestat, ut liquido ostenderet, quod creatura omnis simul per substantiam exstitit, quamvis non simul per speciem processit. »

Ad 4. Ad aliud dicendum, quod secundum aliam translationem factus est dies in causa sua, scilicet in claritate celi, in cujus tamen successione creaturae formarentur.

Ad 5. Ad aliud dicendum, quod cum dicitur : Ecce Behemoth, quem feci tecum 2, per ly tecum duplex simultas significatur, scilicet ex parte efficientis, et ex parle similitudinis. Cum igitur Angelus factus est, tunc anima hominis in quadam simi-

litudine sui facta est. Anima enim hominis similitudinem habet cum Angelo in hoc quod in ipsa est imago Dei sicut in Angelo, et quod est intellectualis naturae. Et inde est quod Sancti dicunt, quod omnia simul. creata sunt, vel in materia, vel in similitudine. Corporalia vero in materia simul creata sunt : spiritualia vero in similitudine : licet enim Deus sigillatim creet animas, tamen omnium similitudo in Angelis in prima rerum conditione praecessit : sic enim dicitur in Psalmo xxxii, 13 : Qui finxit sigillatim corda eorum, qui intelligit omnia opera eorum. De hoc tamen melius postea habebitur in quaestione de origine animarum.

Ad rationes Augustini ducentes ad inconveniens, dicendum quod quando facta est lux, tunc in efficiente generali factus est dies : nec oportuit specialem circulum esse, in quo lux illa rota retur : quia naturalis ejus motus est circularis.

Ad aliud inconveniens dicendum, quod dies non tantum fit ad solamen animalium habitantium in terra, sed etiam ut per lumen ipsius moveantur elementa ad diversam actionem et passionem. Et hoc modo lux illa movet primam confusionem materia, ut magis habilis esset ad distinguibilitatem.

Ad tertium inconveniens dicendum, quod sicut modo est abundantia lucis in sole, ita tunc abundantia lucis fuit in quadam parte celi, quae circulari motu in una parte materia fecit diem, et ex umbra opacitatis materia mixta in reliqua parte fuit nox, et e converso, non ad solatium hominum, sed ad majorem distinguibilitatem elementorum, ut dictum est. Lux enim diffundendo calorem rarificat et subtiliat materiam. Calor enim subtilia homogenia sibi attrahit sursum ad se, et grossa terrestria et aquosa relinquit deorsum : et per has operationes illustratio lucis prima operabatur ad distinctionem elementorum.

<--- Page Split --->

Circulari ter autem ferebatur, ut æqualis esset distinctio in rotunditate mundi sensibilis.

Ad id autem quod objicitur de contractione et emissione radiorum, solutio patebit posterius.

Ad aliud dicendum, quod licet haec expositio expresse non inveniatur in textu Bibliæ, tamen invenitur per hoc quod dicitur dies primus, et dies secundus, et dies tertius, etc.

Ad aliud dicendum, quod sapienti non est quiescere ab opere frustra : sed opus unius diei non perficitur tantum in hoc quod ducitur in esse. Est enim perfectio rei in se, et perfectio rei in opere suo, et utrumque intendit artifex cujus perfecta sunt opera. Unde cum primo die subito facta sit lux in esse, tamen quia opus lucis est circulariter movere materiam quatuor elementorum, oportuit spatium illius circulationis transire anlequam perfecta ostenderetur lux in opere, et in hoc factus est dies primus. Similiter secundo die positum est firmamentum in medio aquarum, quod licet in esse suo in momento completum fuerit, tamen cum opus firmamenti etiam sit circulatio, perfectio ejus in opere in spatio unius diei ostendeba'ur : et sic de aliis diebus est. Ad elementorum distinctionem et terrænascentium procreationem, et similiter animalium generationem perfecta revolutio firmamenti exigitur, ut scilicet per diversitatem luminis diversificentur virtutes activæ et passivæ. In mane enim major est motus secundum calidum et humidum, et in meridie secundum calidum et siccum, et in vespera secundum frigidum et siccum, et in nocte secundum frigidum et humidum : et ad hæc exigitur revolutio firmamenti spatio unius diei naturalis.

Ad 7. Ad nq quod objicitur : Ipse dixit, et facta sunt 2. Dicendum quod hoc intelligitur de perfectione rerum secundum suum esse, et non de perfectione in actu et opere.

Ad aliud dicendum, quod perfectisAd 8. simi agentis est perfectissimus actus qui potest esse secundum virtutem materiae secundum quam operatur. Sed quia materia non simul susceptibilis est esse et formae, oportet enim prius eam esse, et postea formis subjici, ideo non poluit simul fieri opus creationis et dispositionis et ornatus : et hoc non est de imperfectione agentis, sed materiae.

Ad aliud dicendum, quod nomine Ad 9. confusionis non supponitur materia sola, nec etiam materia cum formis accidentalibus, sicut bene probatum est : sed materia cum formissubstantialibus et activis et passivis qualitatibus, indistinctis tamen secundum locum.

Et ad id quod in contrarium objicitur, dicendum quod est mixtio, quando miscibilia omnia removentur a suis actibus in actum medii, et tale mixtum praecedunt miscibilia tempore et natura : et est mixtum in quo miscibilia non sunt remota a suis actibus, sed tantum composita secundum indistinctionem loci : et hoc mixtum est via ad distinctionem et locationem uniuscujusque in loco sibi convenienti, et tale fuit mixtum in primordiali sua natura. Potest enim illud mixtum comparari ad locum miscibilium, vel attendi secundum naturam compositi. Et si primo modo, tunc confusum et mixtum est ante simplex, sicut indistincta secundum locum sunt ante distincta. Si vero secundo modo attendatur, tunc verum est quod dicit Philosophus, quod miscibilia sunt ante mixtum, sicut simplicia ante composita.

Ad ultimum dicendum, quod nullum Ad 10. corpus movet ad hanc mixtionem, sed voluntas et sapientia creantis, cujus prius est producere materiam indistinctam secundum formam et locum, et postea distinguere et ornare, ut patet ex prædictis.

<--- Page Split --->

ARTICULUS II.

Quid secundum opinionem beati Augustini vocatur dies primus, secundus, tertius, etc. ?

Secundo quaeritur, Quid secundum opinionem beati Augustini vocetur dies primus, secundus, tertius, etc.

Et quaeruntur tria.

Quorum primum est, Quid vocetur dies ?

Secundum, De dierum numero, et mane et vespere, et quare nox a Moyse non connumeratur ?

Tertium, De reductione suae opinionis ad sententiam aliorum Sanctorum.

ARTICULI SECUNDI

PARTICULA I.

Quid vocatur dies ?

Ad primum proceditur sie :

  1. Dicit Augustinus in libro V super Genesim ad litteram1 : « Cum dicit Scriptura : Cum factus est dies, fecit Deus cœlum et terram2, admonet ut istum diem et septies intelligas repetitum, ut fierent septem dies. Et cum audis tunc facta omnia, cum factus est dies, illam senariam vel septenariam repetitionem sine intervallis morarum spatiorumque

temporalium factam si possis apprehendas. » Et dicit, quod dies ille angelica natura est per cognitionem matutinam formata et lucem illustrationis Verbi Dei.

Et si objicitur Augustino, quod hoc est allegorice exponere, dicit Augustinus quod non, volens quod lux magis proprie dicatur de spirituali intelligentia, quam de lumine corporali. Christus enim alio modo dicitur petra, et alio modo dicitur lux. Nam petra figurative dicitur : lux autem proprie. Unde in Evangelio Joannis, 1, 9 : Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Et ipse de se alibi dicit : Ego sum lux mundi : qui sequitur me, non ambulat in tenebris 3. »

  1. Item, Augustinus in libro IV super Genesim ad litteram : « Ubi melior et certior lux, ibi verior et certior dies. Cur non etiam verior vespera et verius mane ? Nam si in istis diebus habet quamdam declinationem suam lux in occasum, quam vespere nomine nuncupamus, et ad ortum iterum reditum, quod mane dicimus, cur et illic vesperam non dicamus, cum a contemplatione creatoris creatura despicitur, et mane cum a cognitione creaturae in laudem creatoris assurgitur 4 ? »

  2. Item, Ibidem : « Quoniam lux corporalis antequam fieret cœlum quod firmamentum vocatur, in quo etiam luminaria facta sunt, quo circuitu vel processu vel recessu vices diei vel noctis exhibere potuerit, non invenimus, istam quaestionem relinquere non debemus sine aliqua nostrae prolatione sententiae : ut si lux illa quae primitus creata est, non corporalis sed spiritualis est, sicut post tenebras facta est, ubi lux a sua quadam informitate ad creatorem conversa atque formata : ita et post vesperam fiat mane,

<--- Page Split --->

cum post cognitionem suae propriae naturre, quae non est quod Deus, refert se ad laudandam lucem, quae ipse Deus est 4. » Et ex his accipitur, quod lux ibi dicitur spiritualis natura, et dies dicitur cognitio ejus.

  1. Item, Per rationem hoc idem argui potest : Dicit enim Philosophus 5, quod intellectus agens est sicut lux. Cum ergo angeli sint intelligentiae agentes, videntur esse lux, et ita congrue dies appellari.

  2. Item, Apostolus, II ad Corinth. iv, 6 : Deus, qui dixit de tenebris lumen splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris. Et ex hoc accipitur, quod lumen convenienter dicitur de luce spirituali.

retulerunt. Et tunc appellati sunt dies, et informitas rerum corporalium nondum formata et a luce Angelorum nondum illustrata appellata est nox. Et ideo Augustinus vult, quod dies de spirituali luce intelligatur.

Si quis vero ad litteram magis vellet intelligere, posset dicere, quod dies accitur ibi proprie pro actu scilicet illuminationis, quae processit a luce primo creata, quae naturaliter circulariter terebatur, ut supra dictum est.

Et ita videtur intelligere Glossa in contrarium adducta.

Sed contra. SED CONTRA :

  1. Dicit Glossa super illud, Fiat lux3 : « Bene ab aeterna luce prius fit temporalis lux, ut per eam caetera viderentur. » Constat autem, quod per spiritualem lucem caetera non videntur, sed per corporalem. Ergo videtur, quod de spirituali luce non intelligatur.

ARTICULI SECUNDI

PARTICULA II.

  1. Item, Damascenus dicit, quod per lucem intelligitur ignis, et ignis non est spiritualis lux : ergo non intelligitur de spirituali luce.

Quid dicatur mane secundum Augustinum, et quid vespere ? et, Quare non fit mentio noctis per septenariam repetitionem ? et, De numero dierum.

Solutio.

SOLUTIO. Dicendum, quod revera Augustinus intelligit per creationem cæli creationem Angelorum cælestium, secundum quod in propria natura considerantur. Per terram autem intelligit corporalia in sua natura considerata. Per hoc autem quod dicitur: Tenebrae erant super faciem abyssi 4, intelligit absentiam illustrationis rerum, quae postea ex angelica luce processit, cum creaturas in se et in Verbo cognitas ad laudem Dei retulerunt. Per lucem vero intelligit primam formationem Angelorum, quando scilicet hoc quod seipsos noverunt, ad Verbum Dei conversi ad laudem creatoris

Secundo quaeritur, Quid dicatur mane secundum Augustinum, et quid vespere ? Et, Quare non fit mentio noctis per septinariam repetitionem ?

Et, De numero dierum.

Et accipiantur verba Augustini in libro quinto super Genesim ad litteram, ubi sic dicit : « Non temporali sed causali ordine prius facta est informis formabilisque materies, et spiritualis et corporalis, de qua fieret quod faciendum esset. In his vero quae jam ex informitate formata sunt, evidentiusque appellantur creata facta vel condita, primum factus est dies. Oportebat enim ut primatum creatura obtineret illa creatura, quae creaturam

<--- Page Split --->

per creatorem, non creatorem per creaturam posset cognoscere. Secundo, firmamentum, unde corporeus incepit mundus. Tertio, species maris et terræ. Quarto die lumina et sidera creata sunt. Quinto, aquarum natura, quia cœlo aerique conjungitur, produxit ad Dei verbum indigenas suos. Sexto, terrestria similiter animalia tamquam ex ultimo elemento mundi ultima nihilominus produxit potentialiter, quorum numeros tempus postea visibiliter explicaret. Hunc ordinem creaturæ ordinatæ dies ille cognovit: ut per hanc cognitionem sexies quodammodo præsentatus tamquam sex dies exhibuit, cum sit unus dies, ea quæ sunt in creatore primitus, et in ipsis consequenter agnoscens, nec in ipsis remanens, sed eorum etiam cog narration posteriorem ad Dei referens dilectionem vesperam et mane et meridiem in omnibus præbuit, non per moras temporum, sed per ordinem conditorum 1. » Et ex hujus auctoritatis principio habetur numerus dierum, et ex fine ejus habetur vespera et mane et meridies sive dies.

Item, Augustinus contra hoc videtur dicere in libro IV super Genesim ad litteram, sic: « Diei nomen intelligamus in specie rei quæ creata est, noctemque ejus privationem vel defectum: vel si quo alio nomine melius significantur, cum amittitur species aliqua mutatione, a forma ad informitatem declinante atque vergente: quæ mutatio in omni creatura sive possibilitate inest etiamsi desit effectus, sicut in cœlestibus superioribus: sive ad implendam in infimis rebus pulchritudinem temporalem, per ordinatas vices quorumcumque mutabilium decessionibus successionibusque peragitur, sicut manifestum est in rebus terrenis atque mortalibus: vespera vero in omnibus perfectæ conditionis quasi quidam terminus sit, mane autem incipientis

exordium 2. » Ex hoc accipitur, quod dies perfectio rei est in esse et forma, nox autem corruptio ipsius, et mane principium ejus, et vespera terminus complementi ejus in esse.

Sed videtur, quod plures esse debeant dies secundum Augustinum. Sunt enim quaedam, quæ nec sunt plantæ nec animalia, sicut sunt mineralia quæ tamen a Deo creata sunt, et a luce angelicæ cognitionis illustrata.

Præterea, Videtur quod commemorari debeat nox in repetitione septem dierum secundum Augustinum : quia sicut dies fit in bonis Angelis ex conversione ad Verbum, ita nox in malis ex aversione ab eodem.

SOLUTIO. Dicendum, quod senarius dies Solutio. accipitur secundum numerum causarum naturalium, ut supra habitum est. Ad naturam enim operantem requiritur substantia principiorum, et distinctio ipsorum per qualitates moventes agentes et patientes, et determinatio ipsorum ad species secundum quas movent ex similibus similia producendo. Quorum primum pertinet ad creationem, secundum ad distinctionem, tertium ad ornatum. Et de sufficientia creationis et distinctionis jam habitum est. De sufficientia autem ornatus sic dicendum est: Ornatus aut est in principio movente non habente contrarium, aut in habente contrarium. Et si primo modo, tunc est ornatus quartæ diei, quando determinatus est motus superiorum ad motum specialium stellarum, quarum motus specificatur ex diversitate naturæ et magnitudinis et situs. Si vero secundo modo, tunc dicitur ornatus secundum divisionem animalium. Hæc enim sunt aut natalitia, aut volatilia, aut gressibilia. Et volatilia et natatilia pertinent ad ornatum quintæ diei : gressibilia autem cum homine pertinent ad ornatum sextæ diei. Et hujus ratio

<--- Page Split --->

conjunctionis infra patebit, De minerabilibus autem dicendum, quod nec habent animam, nec partem partis animæ : et ideo non pertinent ad dispositionem vegetabilium, nec ad ornatum animalium, sed in causis suis intelliguntur facta, quando elementa in formis et locis distincta sunt, sicut quod per actionem et passionem diversimode possint commiseri.

Ad id quod quæritur de mane, etc.

tione. Sed mane est cognitio in Verbo creaturæ fiendæ, et cum facta sit, laus : vespera autem est cognitio rei in seipsa, cum res jam facta est : dies autem sive meridies, in quo est plena lux, est illuminatio angelicæ substantiæ in cognitione creatoris.

Ad aliud dicendum, quod beatus Augustinus ibi adaptat metaphorice mane, et vesperam, et diem, et noctem, et periodum dierum.

Dicendum quod mane secundum Augustinum duo importat: unum per se, et alterum ex consequentii, scilicet creaturæ jam in se cognitæ in Deum per laudum relationem: et hoc importat per se, secundum quod dicit inceptionem lucis. Alterum est acceptio notitiæ de creatura fienda sive facta, quæ conspicitur in Verbo antequam fiat in propria natura et cognoscatur. Et ideo etiam dicit Augustinus,quod prima dies non habet mane: quia cum opus primæ diei sit cœlum et terra et lux, per cœlum intelligitur angelica natura, quæ non potuit sui vel alicujus naturæ fiendæ in Verbo accipere notitiam prius quam esset: sed tantum postquam creata fuit, se in se cognovit, et hæc est vespera, quia vespera secundum Augustinum nihil aliud est, quam cognitio rei in seipsa: et se cognitam per conversionem ad Verbum in laudem Dei retulit, et notitiam firmamenti in medio aquarum sequenti die locati accepit, et hoc est mane sequentis diei. Unde prima dies mane habere non potuit in luce coginitionis angelicæ.

Ad id quod objicitur de nocte, dicendum quod nox per omnes sex dies non nominatur: quia secundum Augustinum omnia facta sunt simul, et distinctio sex dierum non est in spatiis temporum, sed in ordine naturali rerum : et ideo diabolus in senario dierum Angelus adhuc, factus est diabolus per casum : quia a principio cecidit, sed aliquamdiu cum bonis Angelis in cœlis remansit. Cum igitur nulla obscuritas inveniatur in luce Angeli, non invenitur nox in illa repeti-

ARTICULI SECUNDI

PARTICULA III.

De reductione opinionis Augustini ad opinionem aliorum sanctorum.

Tertio, Quæritur de reductione opinionis Augustini ad opinionem aliorum sanctorum.

Et videntur non consentire : quia contradictoria dicunt.

  1. Dicit enim Augustinus omnia simul in uno momento facta fuisse in materia, et distincta in forma et loco, et ornata in propriis speciebus. Alii autem sancti, scilicet Gregorius, Hieronymus, Ambrosius, et caeteri dicunt omnia facta esse simul in substantia materiae, sed per spatia sex dierum formata esse et distincta. Simul autem omnia facta esse in forma, et non simul facta esse in forma, sunt contradictoria, quae simul non possunt verificari. Ergo videtur, quod opiniones eorum ad idem non possint reduci.

  2. Item, Diem esse ex præsentia lucis corporeæ, et non esse ex præsentia lucis, contradictoria sunt: et cum unum eorum sit de opinione Augustini, et alterum de opinione reliquorum sanctorum, non videntur simul posse verificari opiniones eorum.

<--- Page Split --->

SUMMA DE CREATURIS, TRACT. IV, QUÆST. 72.

ontra. SEDCONTRA :

Sancti eodem spiritu inspirante locuti sunt : sed spiritus idem sibi contraria per diversos non dicit. Item, expresse videtur Augustinus consonare aliis sic dicens in libro V super Genesim ad litteram : « Tertia die species maris et terræ facta est, atque in terra potentialiter, ut ita dicam, natura herbarum atque lignorum. Sic enim terra ad Dei verbum ea produxit antequam exorta essent, accipiens omnes numeros eorum quos per tempora exerceret secundum suum genus 1. »

Similiter dicit Augustinus de quinto die, quod aqua natalitia et volatilia produxit, et hæc potentialiter in numeris qui per congruos temporum motus exercerentur.

Similiter, de sexto die, quod tunc nihilominus potentialiter terra produxit animalia, quorum numeros-tem pus postea visibiliter explicaret. Secundum hoc videtur Augustinus dicere, quod opera sex dierum simul fuerunt creata duobus modis, scilicet in potentia, et numeris. Numeri autem ibi dicunt causarum proportiones, quibus formæ rerum postea per tempus fuerint explicatæ. Hoc autem non contrariatur aliis sanctis, et sic videntur esse consoni.

Solutio. Solutio. Dicendum, quod Augustinus in tribus locis ex intentione et proposito principium Genesim exposuit, in libro scilicet Contra epistolam fundamenti, et in ultimis duobus libris Confessionum, et in libro XII super Genesim ad litteram. Sed in nullo loco dicit omnia creata fuisse simul in materia et forma, et ordinem dierum ponendum esse in ordine rationis, et non in spatiis temporum nisi in libro super Genesim ad litteram. In aliis enim duobus operibus magis intendit mysterium, quam historiae verificationem.

Unde sciendum est, quod Spiritus sanctus duobus modis inspirat expositiones sacre Scripture, scilicet quantum ad consentaneum rationi et non contrarium fidei, et quantum ad consentaneum auctoritati. Et quia in textu Auctorum sepius aliquid dicitur aliter intelligendum propter rudes et indoctos quos instruit sacra Scriptura, ideo Augustinus magis eligit sequi rationem, non contradicens tamen, quin distinctio temporum necessaria sit: cum propter hoc ut ostendatur distinctio rerum per distinctionem temporum, tum etiam propter hoc, quia magis hoc modo instruuntur simplices, qui nesciunt res distinguere nisi per tempora. Alii vero sancti magis elegerunt sensum, qui est juxta auctoritatem: non tamen negantes illud quod est secundum rationem consequens. Unde Augustinus in libro V super Genesim ad litteram: « Cum audis tunc facta esse omnia, cum factus est dies, illam senariam vel septenariam repetitionem sine intervallis horarum spatiorumque temporalium factam si possis apprehendas. Si vero nondum possis, hæc relinquas conspicienda valentibus. Tu autem cum Scriptura non deserente infirmitatem tuam et materno incessu tecum tardius ambulante proficias: quae sic loquitur ut altitudine superbos irrideat, profunditate attentos terreat, veritate magnos pascat, affabilitate parvos nutriat 2. » Et ideo dicit etiam Gregorius, quod « sacra Scriptura est fluvius in quo agnus peditat et elephas natat. »

Ad 10 quod objicitur de auctoritate Augustini, dicendum quod ipse revera ponit omnia simul creata in materia et forma, quae scilicet natura motus superiorum et commixtionem elementorum per se producere non potest: et ideo cœlum factum est a principio cum stellis suis, et aqua cum natalitibus suis et volucribus, et breviter dicendo omnia in speciebus suis simul educta sunt, quæ per virtutem

<--- Page Split --->

motus cœli simplicem et per virtutem stellarum ex commixtione elementorum sine alio motore educi non poterant, ut homo, et leo, et cœtera quœdam, quœ præter virtutem cœli et elementorum requirunt causam motorem specialem ad sui generationem, secundum quod homo generat hominem, et leo leonem, et sic de aliis. Secundum quem modum dicit etiam Philosophus 1, quod homo generat hominem ex materia et sol. Sunt tamen quœdam non magnam habentia diversitatem in partibus corporis, ut plantæ, et quœdam animalia, præcipue reptilia quœdam, et quidam pisces, quæ non oportuit primo cum aliis in speciebus propriis fieri, sed tantum in causalibus rationabus suis : quia ad horum productionem sufficit motus cœli et stellarum ex materia diversimode commiscibili. Et

hoc est quod dicit Philosophus in I de Generatione et Corruptione2 : Inæquali ente materia et non ubique eadem, necesse est generationes inæquales esse, et has quidem motores citiores, has vero tardiores, ut dicit etiam Avicenna in libro de Diluwis, quod mures generantur de terra quandoque et serpentes de capillis. Et ideo dicit Augustinus super illud: Germinet terra herbam virentem3, id est, potens est germinare.

Per hoc autem quod dicit opus quinte et sextæ diei primo factum esse in potentia et numeris, intelligit potentiam completam materiae quæ non est nisi quando materia descinditur a motore specificato et animato : et per numeros intelligit sufficientiam causarum in numero et ordine ad productionem animati corporis.