QUÆSTIO LXXIII.

De singulis operibus sex dierum.

Postea, Quæritur de singulis operibus quæ in principio Genesis enumerantur. Et quæruntur tria, quorum primum est sigillatim de operibus sex dierum. Secundum in communi de eisdem. Tertium, De quiete sabbati. Circa primum primo quæritur de opere primæ diei. Et quæruntur duo. Primum est de creatis in prima die. Secundum, De quibusdam dubitationibus, quæ oriuntur ex littera.

<--- Page Split --->

Circa primum autem adhuc duo quaerenda sunt. Primum, De cœlo et terra. Secundum, De luce.

ARTICULUS I.

De creatis in prima die. Et primo,de cœlo et terra.

Ad primum proceditur sic :

  1. Dicit Augustinus in libro V super Genesim ad litteram : « Prius facta est informis formabilisque materies, et spiritualis et corporalis, de qua fieret quod faciendum esset, cum et ipsa priusquam instituta est, non fuisset : nec instituta est, nisi ab illo utique summo Deo et vero, ex quo sunt omnia, quae sive cœli sive terræ nomine significata est, quæ in principio fecit Deus ante unum illum diem quem condidit, propterea jam sic appellata, quia inde facta sunt cœlum et terra, sive nomine terræ invisibilis et incompositæ, atque abyssi tenebrosæ 4. » Ex hoc accipitur, quod cœlum et terra sunt ante diem primum.

  2. Item, Augustinus in libro XII Confessionum : » Cœlum terræ hujus et maris quæ fecisti tertio die, dando speciem visibilem informi materiæ, quam fecisti ante omnem diem. Jam enim feceras et cœlum ante omnem diem : sed cœlum cœli hujus, quia in principio feceras cœlum et terram 2. » Ex hoc habetur idem quod prius.

Si vero dicatur, quod Augustinus vocat diem artificialem, qui incipit ab illustratione lucis primo die factæ, nihilominus

tamen cœlum et terra sunt opus primæ diei naturalis, qui in duodecim horis continetur. CONTRA : Quidquid est extra omne tempus, est extra omnem diem : sed terra et cœlum sunt extra omne tempus : ergo sunt extra omnem diem. PROBATIO MEDIÆ : quia dicit Augustinus in libro XII Confessionum : « Doctor famuli tui, cum te commemorat fecisse in principio cœlum et terram, tacet de temporibus, silet de diebus. Nimirum enim cœlum cœli quod in principio fecisti, creatura est aliqua intellectualis, quamquam nequaquam tibi Trinitati coæterna : particeps tamen æternitatis tuæ, valde mutabilitatem suam præ dulcedine felicissimæ contemplationis tuæ cohibet, et sine ullo lapsu ex quo facta est inhærendo tibi, excedit omnem volubilem vicissitudinem temporum. Ista vero informitas terræ invisibilis et incompositæ, nec ipsa in diebus numerata est. Ubi enim nulla species, nullus ordo, nec venit quidquam, nec præterit. Et ubi hoc non fit, non sunt utique dies, nec vicissitudo spatiorum temporalium 5. »

Si forte dicatur, quod ibi cœlum accipitur pro angelica natura, et terra pro substantia materiæ informis, quæ sic non sunt sub tempore, sunt tamen cum tempore sicut tempora coæquæva. ConTRA : Dicit Augustinus in libro V super Genesim ad litteram 4 : « Ante creaturam frustra tempora requiruntur, quasi possint inveniri ante creaturam tempora. Motus enim si nullus esset vel spiritualis vel corporalis creaturæ, quo per præsens præteritis futura succederent, nullum esset tempus omnino. Moveri autem

<--- Page Split --->

creatura non utique posset si non esset. Potius igitur tempus a creatura, quam creatura cœpit a tempore, utrumque autem ex Deo: Quoniam ex ipso et per ipsum, et in ipso sunt omnia1. »

qui ponunt tempus coœquævum materiæ, intelligunt de tempore quod est mensura cujuscumque mutationis, et adjacet omni rei sive mutabili sive immutabili, quæ tamen in esse ex non esse procedit.

Solutio. Solutio. Dicendum, quod secundum omnium sanctorum expositiones, terra pro materia informi sumitur quando dicitur: In principio creavit Deus cœlum et terram 2, eo quod informitati materiæ nihil est ita propinquum sicut terra, sicut dicit Augustinus in libro XII Confessionum, sic dicens, quod « in omnibus partibus mundi nihil reperiri potest propinquius informitati omnimodæ quam terra et abyssus. Minus enim speciosa sunt pro suo gradu infimo quam cætera superiora perlucida et luculenta omnia. Cum igitur accipiam informitatem materiæ, quam sine, specie feceras unde speciosum mundum feceras, ita commode hominibus interminatam sive intimatam ut appelletur terra invisibilis et incomposita. » Cœlum autem secundum quosdam Sanctos ponitur pro angelica natura, et secundum quosdam pro tota quinta essentia, et secundum alios pro cœlo empyreo. Et quocumque modo sumatur ipsum secundum suum esse tempori non subjacet, ut supra in quæstionibus de tempore est ostensum.

Dicendum ergo secundum Augustinum, quod si materia prima consideretur secundum suam substantiam sine omni forma et sine ordine ad formam, tunc est extra tempus, et similiter cœlum propter sui immutabilitatem : nihilominus tamen est cum tempore, et sic cadit in opus primæ diei secundum quod opus creationis primo die ponitur esse factum.

Ad id quod objicitur de Augustino quod tempus incepit a creatura, dicendum quod ipse ibi tempus accipit strictè, scilicet pro mutationis mensura, quæ est in materia ut in subjecto : sed Sancti

ARTICULUS II.

De luce, utrum sit corporea vel incorporea?

Secundo quæritur de luce, Utrum sit corporea vel incorporea ?

  1. Et videtur, quod incorporea, quia dicit Augustinus, quod per lucem intelligitur angelica natura ad Deum conversa 8. Et probat, quod non potest intelligi de luce corporali. Si enim corporalis lux facla est, inquit Augustinus, quænam est illa quam cum sol occiderit, videre non possumus? Item, si dicatur, quod juncta est soli, quæ est causa hujus juncturæ? Ut enim dicit Augustinus in libro II super Genesim ad litteram: « Nullus debet refellere eos qui per rationem quærunt quid in creatura esse possit, ut dicat secundum omnipotentiam Dei, cui cuncta possibilia sunt, oportere nos credere, aquas etiam tam graves quam novimus atque sentimus, coelesti corpori in quo sunt sidera superfusas. Nunc enim quemadmodum Deus instituerit naturas rerum, secundum scripturas ejus nos convenit quærere, non quid in eis vel ex eis ad miraculum suæ potentiae velit operari. Neque enim si vellet Deus oleum sub aqua aliquando manere, non fieret: non ex eo tamen nobis olei natura nobis esset incognita, quod ita facta sit, ut petendo suum locum, etiamsi subterfusa fuerit perrumpat aquas, eisque

<--- Page Split --->

se superpositam collocet. Igitur a simili non est dicendum aliquid de illa luce, quod ex natura lucis ostendi non poterit 1. »

ARTICULUS III.

  1. Quod autem sit corporea, sic probatur : Dicit Beda super Genesim, quod « per lucem illam intelligitur nubes lucida, quæ non de nihilo, sed de præjacente materia formaliter facta est, ut lux esset, et vim lucendi haberet, in qua dierum prima exorta est : quia ante lucem nec dies fuit nec nox, licet tempus fuit. »

De quibusdam dubitationibus quæ oriuntur ex littera.

Tertio, Quæritur de dubitabilibus quæ oriuntur ex littera.

  1. Item, Damascenus in libro II de Fide orthodoxa 3 dicit, quod per lucem intelligitur ignis : ignis autem est corporeus, et sic lux illa videtur esse corporea.

sulio. SOLUTIO. Cum dicitur in Genesi : Fiat lux 3, intelligitur de luxe quæ est habitus corporum luminosorum.

Ad 1. AD PRIMUM igitur dicendum, quod beatus Augustinus procedit secundum hunc modum, secundum quem per cælum intelligitur angelica natura informis : et hoc mystice : secundum eumdem enim modum intelligitur conversio ad Deum.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod Beda non intelligit, quod lux illa fuerit nubecula secundum essentiam, sed per similitudinem : nubes enim non generatur nisi ex vapore infirmorum elementorum, et hoc modo non generabatur lux illa, sed similitudinem habuit cum nubecula in hoc quod sicut nubes exhalata et objecta soli recipit candorem illustrationis, quem ulterius ministrat inferioribus illuminabilibus: ita lux illa fulgorem dedit corporibus, quæ ulterius illuminabant inferiora.

Et primo quæritur, Quod vocetur Quæst. 1. principium cum dicitur : In principio creavit Deus cælum et terram 4 ?

Glossa enim exponit hoc tripliciter dicens : In principio temporis, vel ante tempora, vel in Filio.

  1. Et pro prima parte videtur Glossa esse falsa : quia tempus ponitur unum de coæquævis, et sic non in ejus principio creata sunt cætera, sed cum ipso.

Item, Tempus est creatum, et initium ejus similiter : et ita principium temporis erit creatum in principio temporis : ergo idem creatur in seipso.

  1. Similiter, Videtur falsa pro secunda parte : quia si sequamur sententiam Augustini, omnia creata sunt simul, et ita cœlum et terra non erunt ante cætera. Similiter, si sequamur sententiam aliorum, adhuc erunt plura coæquæva istis, et sic non erunt ante cætera.

  2. Tertia pars etiam videtur falsa : quia nihil ens in Filio est creatum : creatura enim non est in Filio secundum esse proprium, sed secundum rationes idearum, quæ ab æterno sunt in Filio, secundum quod est sapientia et ars Patris.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod Damascenus lucem exponit materialiter, non tamen ponens omne subjectum lucis, sed quoddam.

ULTERIUS quæritur, Quare dicitur hic, Quæst. 2. In principio creavit Deus, etc. : et non ponitur hic usitatus modus per omnes

<--- Page Split --->

sex dies, scilicet, Dixit Deus : Fiat hoc vel illud ?

Quæst. 3. ULTERIUS iterum quæritur, Secundum quas proprietates prima materia vocetur terra, et abyssus, et aqua ?

Quæst. 4. ULTERIUS quæritur, Penes quam differentiam privationis dicatur inanis et vacua ? Alterum enim horum superfluere videtur.

Præterea, Inane et vacuum videntur esse privationes convenientes receptioni loci et non materiae : cum tamen secundum Philosophum non sit ejusdem rationis materiae et loci receptio.

Quæst. 5. ITEM, Quare dicuntur tenebrae esse super faciem abyssi, si abyssus dicitur materia ?

Quæst. 6. ITEM ulterius quæritur,

  1. Quare ex parte moventis potius ponitur Spiritus quam Pater vel Filius ?

  2. Item, Cum ferri sit locum mutare, et Spiritus increatus non movet locum, videtur falsum quod dicit : Spiritus Dei ferebatur.

  3. Præterea, Cum nulla sit diversitas inter Spiritum et Deum, videtur male dicere : Spiritus Dei : quia obliqui transitivi sunt secundum Priscianum.

Quæst. 7. PRÆTEREA, Quare potius dicit : Super aquas, quam extra, vel sub, vel in aquis ?

Quæst. 8. ITEM, Si prima materia significetur nomine terræ, abyssi, et aquæ, quare dicit potius : Spiritus Dei ferebatur super aquas, quam super terram vel abyssum ?

Quæst. 9. ULTERIUS quæritur de expositione Augustini super illud : Dixit Deus : Fiat lux, quæ est talis : « Non corporaliter sonuit vox Dei : qua enim lingua sona-

ret, cum linguarum diversitas non esset, nec erat quem oportebat audire et intelligere t ? » Bene enim accipitur ad naturam Verbi per quod omnia facta sunt, hoc ipsum pertinere. Æternum ergo est quod dixit Deus : Fiat lux : quia Verbum Patri est coæternum. Et hoc est quod dicunt alii : Dixit Deus : Fiat, hoc est, Verbum genuit in quo erat ut fieret.

Quæritur ergo, Cum ab æterno dixerit verbum, quare non sequitur, quod ab æterno creavit et fecit lucem ?

ITEM, In factione firmamenti ponitur, Quæst. fiat, et fecit, et factum est : et hic omittitur, fecit, et alia duo ponuntur : et quæritur, Quare hoc ?

Item, Quæritur diversitas inter hæc tria, et diversitas eorum a creatione.

ULTERIUS iterum quæritur, Quid sit Quæst. videre lucem, quod esset bona ? Antequam enim facta esset lux, scivit Deus quod esset bona.

ITEM, Per quem modum divisit lucem Quæst. a tenebris ?

  1. Quod enim non est, a nullo dividitur : sed tenebra non est, ut dicunt Sancti : ergo non dividitur a luce.

  2. Præterea dicit Chrysostomus super Joannem, quod lux non lucet in tenebris, nisi dissipando et destruendo tenebras : ergo videtur, quod potius debuit dicere, destruxit tenebras per lucem, quam divisit lucem et tenebras.

ITEM quæritur, Per quem modum luQuæst. 1. cem appellavit diem ? Dies enim ille non videtur esse ejusdem rationis cum illo quem fecit sol quarto die : quod patet, quia dies est sol lucens super terram, et in hac ratione non potest sumi dies prima, vel secunda, vel tertia.

Eadem quæstio est de nocte per oppositum.

<--- Page Split --->

autem ut materia; et frigiditas ut efficiens. Et ideo dicit Avicenna, quod vis retentiva vigorem suscepit a frigido et sicco. Secunda proprietas materia est recipere : et secundum hanc proprietatem dicitur aqua : quia humidum aquae non est terminabile in se, sed terminatur ad quamlibet figuram tangentis. Tertia proprietas materia est non subsistere actu, et hanc habet in quantum est subjecta privationi : et secundum hanc dicitur abyssus, ab eo quod est sine basi : basis enim materia super quam fundatur ejus esse secundum actum, est forma substantialis.

Ad quest. Ad aliud dicendum, quod receptibilitas materia secundum aliquid comparatur receptibilitati loci. Est enim quidam locus simpliciter locus, et quidam est locus ut vacuum. Ille vero qui simpliciter est locus, immobilis est, et est motus ad ipsum, et ab ipso. Qui vero est locus ut vacuum, movetur cum re mota, et quoad hoc quod locus simpliciter immobilis est et recipit id quod movetur ad ipsum, habet similitudinem cum materia : et ideo dicit Philosophus in IV Physicorum 1, quod uno modo dicitur vacuum in quo non est aliquid, quod est forma substantialis et corporea. Et ideo sequitur : Neque substantia corporea aliqua. Unde dicunt quidam vacuum esse corporis materiam. Quoad hoc autem quod locus distinctus est a re locata, et non facit unum cum ipsa, non habet similitudinem cum materia. Item, quoad hoc quod locus continet, materia autem continetur, iterum non habet similitudinem. Dicitur ergo materia inanis respectu forma, quae pertinet ad distincitonem : vacua vero respectu forma quae pertinet ad ornatum.

ma forma per quam superiora movent materiam elementorum. Et quia adhuc proportio sufficiens non erat inter principium primum movens in genere corporum, propter hoc dicitur tenebra fuisse. Quia vero abyssus dicit materiam secundum quod est sub privatione, et non terra, vel aqua, propter hoc dicitur potius illa tenebra fuisse super faciem abyssi, quam super faciem terra vel aqua. Tamen quidam sancti dicunt, sicut Basilius, quod per tenebras intelligitur aer privatus lumine.

Ad aliud dicendum, quod spiritus est Ad 6. principium vitae, sicut dicit Dominus in Ad t. Evangelio : Spiritus est qui vivificat 4. Et in Genesi, 11, 7 : Inspiravit in faciem ejus spiraculum vitae. Pater vero et Filius secundum haec nomina non dicunt principium vitae : et ideo potius ponitur ibi Spiritus quam Pater et Filius. Licet enim omnia formata vivant, tamen vita est actus animae, et anima est ultima forma intenta a natura : et ideo praecedentia, scilicet elementa, et mixtiones elementorum ordinantur ad animata et salvantur in illis.

Ad aliud dicendum, quod Spiritus Ad 2. Dei ferebatur, non loci mutatione, sed exhibitione diversarum formarum in diversas materia partes.

Ad aliud dicendum, quod secundum Ad 3. rem nulla est transitio inter Spiritum et Deum : quantum vero ad modum loquendi per Deum significatur Pater propter auctoritatem : quia, sicut dicit Augustinus 3, in Patre est principium totius divinitatis : quia ab illo generatur Filius, et ab ipso procedit Spiritus sanclus. Unde sicut Spiritus sanctus mittitur a Patre ad sanctificandum creaturam rationalem, ut dicit Augustinus in libro IV de Trinitate, et mitti est cognosci, quod ab alio sit, ut dicit Augustinus ibidem : ita hic per modum loquendi in

<--- Page Split --->

opere creationis significatur, quod Spiritus Dei est Spiritus a Deo, hoc est, a Patre.

quest. AD ALIUD dicendum, quod Spiritus est 7. motor et causa extra rem existens quam movet et causat, et excedens omne causatum ab ipso, et nihilominus attingens ipsum per formæ impressionem. Et hæc tria importantur per super : quod enim est super, est extra rem elevatum ab ipsa, et non contingens eam. Hæc autem tria non importantur per præpositiones alias : et ideo potius ponitur super, quam alia præpositio.

quest. AD ALIUD dicendum, quod Spiritus 8. super ferebatur, ut exhibens formas, ut dictum est. Et quia exhibitioni formarum respondet in materia receptibilitas primo et retentio vel privatio, ideo potius dicitur, quod ferebatur super aquas, quam super terram, vel abyssum : quia, ut dictum est, materia dicitur aqua propter receptibilitatem formarum.

1 quest. AD ALIUD dicendum, quod duo sunt in verbo ab æterno, scilicet ideæ, et determinatio uniuscujusque quando debeat procedere in esse : et hoc vocatur ab Augustino plenitudo temporis respectu Filii : dicit enim Augustinus super illud : Ubi venit plenitudo temporis 1, quod plenitudo temporis fuit impletio temporis, quod præsciverat Deus, in quo Filius debuit incarnari. Et similiter est respectu aliarum creaturarum : quia unaquæque tunc esse incipit, quando ab æterno Deus ei præordinavit ut fieret. Et hoc est quod dicitur : Verbum genuit, in quo erat ut fieret. Nec tamen sequitur, quod ab æterno creatura sit, licet Verbum dictum sit ab æterno : quia non est idem judicium de hac causa et causato, eo quod ipsa in infinitum distet a suo causato, ideo non proportionatur ei in aliquo in essentia, neque in dura-

tione, neque in virtute, nec in opere. Et ideo dicit Augustinus, quod non sequitur Verbum æternum, quo dicta est creatura ut fieret creatura.

Aliter tamen posset solvi per distinctionem hujus : Ab æterno dixit ut fieret, eo quod ab æterno potest determinare hoc verbum : Dixit, vel hoc verbum : Fiat : et primo modo est vera, secundo modo falsa : ab æterno enim dixit ut fiat, non ab æterno, sed tunc quando incepit.

AD ALIUD dicendum, quod tria exi- 10. guntur ad perfectionem rei, quorum duo sunt ex parte efficientis, et tertium ex parte rei factæ. Primum quidem ex parte efficientis est inclinatio ad opus per voluntatem operandi, et hoc in prima causa est imperium quod importatur per fiat. Secundum vero ex parte efficientis est operatio exiens ab ipso in opus : et hoc importatur per factio sive per fecit. Tertium vero quod est ex parte rei factæ, est obedientia rei operatæ ostensa in esse : et hoc importatur per factum est. Sed unum horum omittitur, scilicet fecit, eo quod lux est forma quæ fit in alio, et non res per se existens, et super tales formas non est operatio efficientis : quia omnis efficiens operatur super materiam, et tales formæ non sunt ex materia aliqua. Augustinus tamen aliam dat solutionem secundum suam sententiam dicens, quod per lucem intelligitur angelica natura reformata ad Verbum : et hæc reformatio non prius fuit in Angelorum notitia, quam in re ipsa. Cum igitur per fiat importetur operatio in Verbo, per fecit autem operatio in Angelorum notitia, et per factum est privatio rei in seipsa : fecit non habuit locum in operatione lucis. Hæc vero tria distinguuntur ab opere creationis, quia hæc tria pertinent ad inductionem formæ in materiam. Creatio autem ad reductionem substantiæ materialis de nihilo, ut supra habitum est.

<--- Page Split --->

Ad quest. Ad aliud dicendum, quod videre non 11. sumitur ibi secundum quod est principium cognitionis quae oritur ex sensibilibus, sed sumitur pro signo voluntatis et beneplaciti artificis 'ad opus perfectum : ad id enim quod bene placet, multiplicatur adspectus oculorum frequenter. Et hoc est quod dicit Glossa ibidem : Vidit Deus, id est, placuit ei in sua essentia, quod prius placuerat ei in sua sapientia.

Ad quest. Ad aliud dicendum, quod per proAd 1. prietatem naturae distincta est lux a tenebris : quia id quod per se est luminosum, naturaliter est in circumferentia : id autem quod per se est opacum et tenebrosum, naturaliter est in centro. Et tenebrae secundum quod ibi sumuntur, intelliguntur in sua causa, quae est corpus opacum, et in illa non sunt nihil, sed aliquid, et sic possunt distingui.

pitur ut punctum continuans in ratione finis et principii : et ideo cum primam diem nihil præcesserit, neque nox, neque dies, initium ejus non potest secundum rationem nominis dici mane : sed finis ejus habet bene rationem vesperæ : quia est initium noctis et finis diei. Alia tamen ratio supra assignata est secundum Augustinum.

Ad aliud dicendum, quod supra cum Ad 15. dicitur : Tenebræ erant, super faciem abyssi, non dicebantur tenebræ nisi secundum suam causam, et ideo illæ non possunt dici noz. Hic autem intelligitur de tenebris prout formaliter secundum suum esse intelliguntur, hoc modo quo privatio potest habere esse et formam. Hoc enim nihil aliud est quam carentia luminis in d'aphano ex interpositione opaci corporis inter illuminans et diaphanum.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod Chrysostomus accipit tenebras, quae sunt privatio actus luminis in diaphano, et non in sua causa quae est opacum corpus : et ideo non habet locum, quod ipse dicit in proposito.

Ad quest. Ad aliud dicendum, quod appellavit 13. lucem diem per causam, quae est forma et efficiens. Potest enim ratio diei sumi ab efficiente proximo, quod est forma et efficiens : et sic dies differt a luce et lumine : et secundum hunc modum tres primi dies ejusdem rationis erant cum tribus sequentibus. Potest etiam sumi ab efficiente primo, non tamen proximo, quod est efficiens et non forma : et sic sol effecit tres ultimos dies : lux vero indistincta in coelo effecit primos tres : et sic dies quodammodo sunt ejusdem rationis, et quodammodo diversæ. Si enim sumantur penes substantias efficientium, non erunt ejusdem rationis : si autem per comparationem ad actus eorum, erunt ejusdem rationis.

Ex hoc etiam patet solutio ejus quod sequitur, quod opus Dei non incepit a tenebris, sed a die et luce : secundum enim naturalem ordinem creationis præcedens dies computatur cum sequenti nocte, sed secundum proprietatem casus culpæ primi hominis, qui casus incepit a tenebris infidelitatis et ignorantiæ, existens tamen cum spe illuminationis per gratiam, computabatur præcedens nox cum sequenti die. Et ideo festa legalia a vespera præcedentis diei usque in vesperam sequentis diei computabantur. Secundum statum autem resurrectionis et formationis iterum incipit computatio a plena luce : quia in plena luce in aurora surrexit Dominus. Quod autem nos facimus in præcedenti vespera, potius sunt præparationes ad futurum festum suscipiendum, quam de substantia festi. Et ideo etiam Laudes cantantur in aurora propter lucem resurrectionis, quæ tunc incepit.

Ad quest. Ad aliud dicendum, quod mane acci- 14.

<--- Page Split --->

omnibus diebus, sed non est idem secundum esse : et propter hoc cum primum notet diversitatem ad secundum esse et substantiam, unum autem secundum esse tantum, potius dicit dies unus, quam dies primus. Quod autem substantia temporis sit eadem in toto tempore, habitum est supra in quaestione de tempore.

ARTICULUS IV.

Distinguebatur enim secunda dies natura elementorum, quae disponitur diaphano ab uno extremo quod est diaphanum naturaliter conjunctum lumini, ut cœlum crystallinum : et non est sufficiens distinctionis eadem elementa diaphana etiam alio extremo distinguantur, quod naturaliter est opacum, et hoc fit tertio die quando aquæ distinguuntur a terra. Et quia tunc distinctio perfecta est, tunc accepit benedictionem per notam approbationis divinæ.

Si autem quæritur secundum hoc, Quæst. 2. Quare intercidit secundus dies ante opus perfectum ? Quia una perfectio operis videtur pertinere ad unum diem.

Deinde, Quæritur de his quæ facta sunt secunda die.

Et quia de firmamento et aquis et distinctione aquarum jam supra habitum est, tantum duo restant quærenda, scilicet, Qualiter Deus vocavit firmamentum cœlum ? et, Quare secunda dies non habuit benedictionem ?

Non enim ponitur ibi verbum significans actum benedictionis, sicut in aliis, quibusdam, ubi dixit : Benedixit eis. Nec etiam ponitur ibi verbum notans approbationem, sicut, Vidi Deus quod esset bonum.

Dicendum, quod distinctio mediorum elementorum ab utroque extremo, scilicet a cœlo et a terra, non est unius rationis. A cœlo enim distinguuntur elementa, quæ sunt receptibilia luminis, sicut ab eo cum quo non communicant in materia, sed sunt mobilia ab ipso tantum. Sed a terra distinguuntur sicut ab eo cum quo communicant in materia agentia in ipsum et patientia ab ipso. Et dico tria elementa esse media inter cœlum et terram : quia communicant cum utroque extremorum. Cum cœlo enim habent diaphanum, ut dicit Philosophus in II de Anima 1 : cum terra autem communicant tantum in materia.

Juæst. 1. ITEM juxta hoc quæritur, Qualiter in quibusdam notatur benedictio in verbo approbationis tali modo loquendi : Vidi Deus quod esset bonum, sicut in operibus quatuor primorum dierum, et in aliis notatur per verbum benedicendi, sicut, benedixit eis.

solutio. Solutio. Ad primum dicendum, quod omne nomen imponitur a forma : et quando Deus firmamento formam dedit substantialem, tunc ipso opere cœlum vocavit.

d quæst. Ad aliud dicendum quod opus secundæ diei dependet ab opere tertiæ diei.

Ad ultimum dicendum, quod quædam agunt et patiuntur in generatione a principio intrinseco quod est natura : et agere et pati illorum est sub necessitate : et ideo non oportet, quod fiat eis imperium ad appetitum actus generationis, sed tantum benedictio eorum notatur in nota approbationis divinæ, quod sic permaneant in natura, quemadmodum constituta sunt, et talia sunt opera primorum quatuor dierum : licet enim vegetabilia habeant animam, hæc tamen anima magis movet ut natura quam ut anima : quia motus eorum sunt sub necessitate

<--- Page Split --->

et sunt determinati ad unum et non ad contraria. Quædam autem moventur a principio intrinseco, quod est anima sensibilis vel rationalis habens appetitum hujus et contrarii, et illa non de necessitate generant, sed inclinatione appetitus : et ideo alii distinguunt imperio inclinante appetitum per naturam in generatione, quod designatur per talem modum benedictionis : Crescite, et multiplicamini 1.

ARTICULUS V.

aqua, cum ipsum elementum naturam habeat insipidi, videtur quod congregationes aquarum debeant appellari insipidæ, et non maria. Maria enim amara sunt, et habent aquas compositas, et permixtas terrestri combusto : aquæ autem elementa secundum naturam sunt simplices.

  1. Præterea quæritur, Quare dicit in plurali maria, et non in singulari mare?

  2. Item quæritur de quadam contrarietate in Psalmo, ubi dicitur, quod terra fundata est super aquas 3 : et alibi dicitur, quod fundata est super stabilitatem suam 4 : et alibi iterum, quod Dominus fundavit eam in nihilo 5.

De opere tertiae diei.

Deinde, Quæritur de opere tertiae diei.

  1. Et quæritur primo, Qualiter aquæ sunt congregatæ in locum unum, et quis sit locus ille, cum nos videamus eas ab alto descendere, et in pluvii et nivibus, et in locis pluribus esse et in mari ?

  2. Ulterius, quæritur, Quomodo apparuit arida ? Si enim secundum naturam terra est in medio, erit ipsa.quoad omnem partem in medio, quanto potest propinquius, ut dicit Philosophus in libro II de Cælo et Mundo 2 : et ita debet undique cooperiri aquis, et non apparere arida.

  3. Præterea quæritur, Quare vocavit aridam terram, cum etiam supra terra sit appellata, ubi non fit mentio arida ?

  4. Item, Qualiter congregationes aquarum appellavit maria ? Si enim congregationes aquarum sunt in uno loco qui est proprius locus elementi quod dicitur

  5. Quæritur etiam, Quare non fit mentio de distinctione ignis et aeris ?

  6. Item quæritur ulterius, Quare aqua fluit in terram potius quam aliud elementum ?

  7. Item, Quæritur ulterius, Utrum quædam plantæ nocivæ ex figura, ut spinæ, vel humore, ut venenosæ, tertio die fuerint creatæ ?

Et videtur, quod non: quia hæc sunt ad pænam hominis, et non punit Deus ante delictum: ergo videtur, quod talia post peccatum hominis fuerint creata.

  1. Item, Quæritur de figura elementorum : eo quod quidam sancti dicunt, quod terra sicut scutella natat super aquas.

SOLUTIO. Dicendum ad primum, quod Ad 1. tria sunt elementa gravia, scilicet terra, aqua, et aer. Quod patet, quia remota terra, aer et aqua descendunt in locum ejus. Sed unum tantum est simpliciter grave, scilicet terra : cujus signum est, quod ipsa per se et in aliis descendit ad medium : terra enim descendit per se ad

4 Genes. 1, 22.

1 Lib. II de Cælo et Mundo, tex. com. 27 et infra.

3 Psal. cxxxv, 6 : Qui firmavit terram super aquas. Cf. Psal. xxiii, 2 : Quia ipse, scilicet Deus, super maria fundavit eum, scilicet orbem terra-

rum.

4 Psal. ciii, 5 : Qui fundasti terram super stabilitatem suam.

5 Cf. Psal. lxxxviii, 12. Cf. etiam II Machab. vii, 28.

<--- Page Split --->

centrum, et posita in aere et aqua iterum descendit, sed non sic aer et aqua. Aer enim positus in terra et aqua ascendit : sed haec duo elementa posita in igne descendunt. Et ideo dicit Philosophus 1, quod sunt levia in alio, et gravia in alio. Et hanc naturam accipiendo distincta sunt media ab extremis. Unde nihil aliud est congregare aquas in locum unum, quam dare eis naturam illam, quod sint leves in terra, et sic ascendant ab ipsa, et graves in aere, et sic descendunt ab ipso. Et hoc est etiam quod dicunt Sancit, quod ignis et aer distincti sunt, quando aquae recedentes ab igne et aere sunt separatae.

Ad idem dicendum, quod locus congregationis aquarum est locus originis earum : licet enim in multis locis sint originaliter, tamen non sunt in loco Oceani, ut probatur in libro II Meteororum.

Ad alud dicendum, quod aliter est de aquis, et aliter de igne secundum naturam : quanto enim elementum rarius est, tanto majorem lccum occupat. Et quanto spissius est, tanto minorem locum habet, secundum quod etiam dicit Philosophus 2, quod ex uno pugillo aquae fiunt decem aeris : et ideo aqua multo est in minori loco quam aer : et ideo non sequitur, si aer et ignis ambiunt terram undique, quod etiam aqua ambiat undique eam.

Praeterea, Aqua habet humidum incorporale, et terra siccum incorporale, quae duo dominantur in omnibus elementatis. Aer autem habet humidum spirituale non incorporale, et ignis siccum spirituale non incorporale : et ideo aqua secundum naturam sui humidì dissolvit terram influens in poros ejus : et ideò cooperitur a terra, et non cooperit eam undique. Aer autem non ita dissolvit eam humido suo, nec influit in eam : et

ideo circumdat eam undique, et similiter ignis.

Ad aliud dicendum, quod terra supra propter sui vicinitatem ad informe posita est pro materia. Hic autem sumitur terra secundum rationem sui nominis, secundum quam dicitur terra, quasi pedibus trita, pro loco quietis elementatorum : in omnibus enim illis ipsa dominatur : et propter hoc omnium quies est in ipsa.

Ad aliud dicendum, quod mare secundum substantiam suarum aquarum est elementum, et secundum esse insipidum : per accidens autem est amarum et commixtum, ut objectum est. Posset tamen dici, quod mare non est amarum nisi in loco illo ubi calor solis elevat a fundo ejus vapores terrestres grossos combustibiles, sed in loco alio est insipidum. Et hoc videtur velle Philosophus in libro primo de Animalibus, ubi dicit, quod quoddam animal marinum majus est animali sanguinis : cum tamen careat sanguine, hoc est, raro et pauco, sicut quidam pisces dicti malachie : nam hoc genus augmentatur in locis calidis, et magis est in pelago quam prope ripas, et præcipue in locis ubi multiplicantur aquæ insipida. Ex hoc accipitur, quod aquæ insipida sunt in aliqua parte maris.

Ad aliud dicendum, quod humidum aquae, ut habitum est, materiale est in se, et ideo divisibile secundum sui divisibilitatem. Et ut notetur haec divisibilitas, dixit maria, et non mare.

Ad aliud dicendum, quod terra consideratur duobus modis, scilicet ut elementum, et ut materia corporum generabilium. Et primo modo considerata est super stabilitatem suam. Et dicitur stabilitas ejus natura illa quae simpliciter est gravis : quia ex illa habet locari in centro. Ex hoc autem quod terra per se fundatur in centro, et non terminatur

<--- Page Split --->

ad elementa alia, sed potius alia quaedam ad ipsam, dicitur alibi fundata in nihilo. Secundum autem quod consideratur ut materia corporum elementatorum, sic fundatur super aquas. Corpora autem commixta sunt continua, terra autem per se non continuatur. Unde in libro quarto Meteororum dicit Philosophus : Terra pura lapis non fit : quia continuatiotionem non facit, sed comminutionem. Continuatio enim est ex virtute aquae : et ideo terrae continuatio fundatur super aquam propter humidum continuans eam in corporibus commixtorum.

ARTICULUS VI.

De opere quarta diei.

Deinde, Quæritur de opere quartæ diei.

  1. Et primo, Quare luna dicatur magnum luminare, cum judicio sapientium sit minor aliis stellis ?

Ad 7 et 8. Ad duo sequentia patet solutio per ante dicta.

Ad 9. Ad aliud dicendum, quod planta quae modo nociva sunt, non essent nociva, si homo non peccasset : nihilominus tamen essent in suis figuris et humoribus, in quibus modo sunt, sed non nocerent, sicut nec ignis ureret, neque aqua suffocaret, si peccatum non esset : nihilominus tamen ignis esset calidus, et aqua humida.

Ad 10. Ad ultimum dicendum, quod omnium elementorum figura est circularis : terra enim cum undique sit gravis, undique quantum potest appropinquat ad centrum, et ita in circulo : quia si distaret per angulum, esset remotior a centro in angulo quam in latere figurae angulatae : quia si dua linea exeant a centro figurae angulatae, una ad latus; et altera ad angulum, longior erit ea qua protrahitur in angulum. Aqua vero undique terminatur ad terram, et etiam rotunda est. Et eadem ratio est de aere propter contactum ad aquam. De igne autem alia ratio est : ille enim est simpliciter levis, et ideo undique ascendens sursum, ut dicit Avicenna, et figuratur ad cœelum luna, quod cum sit rotundum, ignis etiam rotundus erit.

  1. Item, Quomodo praest nocti, et similiter stella, cum luna quandoque de nocte sit sub terra, et stella de die sicut de nocte sunt super terram ?

Totum autem residuum disputatum est supra in quaestione de cælis.

SOLUTIO. Dicendum, quod luna dicitur magnum luminare, non a quantitate, sed ab effectu illuminandi terram.

Ad aliud dicendum, quod luna non habet nisi lumen a sole : et ideo oportet, quod opponatur ei per distantiam aliquam : et quoad hoc in quacumque parte est sol, luna illuminata qua illuminat terram, erit ei opposita. Unde sole existente in inferiori hemisphaerio, erit luna in superiori secundum quod terram illuminat.

Similiter dicendum de stellis, quod licet de die sint super terram, tamen non illuminant terram, sed tegitur lumen earum a lumine solis, sed non sic in nocte : et ideo sunt ad decorem noctis.

Si autem quaeritur, Quomodo haec luminaria pertinent ad ornatum cæli, cum planta affixa terra pertineant ad dispositionem 4 ?

Dicendum, ut supra habitum est, quod stella sunt motores determinati in specie, et licet non moveantur nisi motu suorum circulorum secundum naturales Philoso-

4 Alias, distinctionem.

<--- Page Split --->

phos, tamen diversificantur in situ et proportione movendi per renovationem situs in motu, quod non accidit plantis: et ideo pertinent ad ornatum, et non plantae.

cundum suum genus sunt frigidi, sicut et locus aquæ in quo sunt. Ex humido vero vaporalí conjuncto cum calido secundum sui generis naturam magis fiunt aves: et ideo sunt naturae calida secundum suum genus.

Per hoc patet solutio ad duo prima.

Ad aliüo dicendum, quod anima vivens dicitur a primo actu animæ, qui primus actus animæ in corpore est vita. Anima vero motabilis dicitur anima secundum actum processivi motus : motus autem processivus est in organis ad motum ordinatis: et si organa sunt alæ, tunc dicitur volatile animal: si sunt pedes, tunc dicitur gressibile. Si autem sunt pinnulæ, tunc dicitur natatile. Si vero vis illa ad motum sita est in costis, vel in ore, vel in collectione et extensione annulorum, tunc dicitur reptibile : reptilia enim rapiunt se quandoque vi costarum, quandoque ore, quandoque collectione et extensione anulorum.

Deinde, Quæritur de operibus quinta diei.

  1. Propter quid ex uno materiali fiunt ea qua ornant aquam et aerem?

  2. Item, Propter quid uno die ornentur aqua et aer ?

  3. Præterea, Videtur quod aves sint de ornatu terræ : quia dicitur in littera : Avesque multiplicentur super terram 1.

  4. Præterea quæritur, Quæ differentia sit inter reptibile animæ viventis, et animam viventem atque motabilem ?

  5. Præterea, Quædam animalia sunt qua sunt in aqua et terra, sicut dicit Philosophus, et quædam manent in aqua et pereunt in terra : et quæritur, ad cujus ornatum pertinent illa ?

solutio. 1 et 2. Solutio. Dicendum, quod in opere ornatus in distinctionibus dierum attenditur generalis divisio, qua sumitur penes ea qua ornantur : et ideo cum aer et aqua habeant naturam mediorum elementorum qua communicant in natura diaphani, et in passiva qualitate qua est humidum, ponitur ornatus eorum in uno die. Quia vero in piscibus et volatilibus præcise passivum est humidum, et humidum aeris spirituale est non corporale, ideo materiale in avibus et piscibus est humidum aqueum : sed ex humido constante per frigidum secundum sui generis naturam magis sunt pisces, et ideo se-

Ad aliud dicendum, quod motus Avim est in aere et quies in terra, et istud elementum dicitur ornari illo genere animalis, quod est locus motus ejus et non quietis. Unde plantæ a Sanctisdicuntur non pertinere ad ornatum, quia immobiles sunt secundum locum : omnia enim natalitia generaliter pertinent ad ornatum aquæ, et volatilia ad ornatum aeris, et gressibilia 'ad ornatum terræ : natalitia enim non natant nisi in aqua, et volatilia non volant nisi in aere, et gressibilia non 'gradiuntur nisi in terra.

Ad ultimum dicendum, quod animalia communia utrique elemento comprehenduntur sub ornatu utriusque : sed tamen magis dicuntur esse ornatus illius in quo frequentiorem habent motum, sicut dicit Aristoteles in septimo de Animalibus de delphinis, quod habitant in mari, et pereunt in terra juxta littus : et quando transierunt duodecim dies, fœtus multoties in die vadit cum eis ad mare, et non facit hoc, nisi ut assuescat eos mari :

<--- Page Split --->

quia nequit ambulare : eo quod non potest se sustinere pedibus suis : quia delphinus est carnosus et mollis, et ejus ossa sunt cartilaginosa.

  1. De his operibus in communi.

  2. Et, quare in tanto numero sunt ?

  3. Et quid secundum alium modum dicatur dies, si omnia creata sunt simul?

  4. Et, Quæ sit perfectio senarii, de qua dicit Augustinus, quod « ideo senarius perfectus est numerus, quia Deus opera sua perfecit in ipso ? »

ARTICULUS VIII.

De opere sextæ diei.

Deinde, Quæritur de opere sextæ diei. Et quæritur,

  1. Quæ sit differentia inter jumenta, et reptilia, et bestias ?

  2. Item, Quæritur de perniciosis et venenosis animalibus, Utrum post peccata facta sint, vel ante ?

  3. Item, De quibusdam quæ nascuntur ex putrefactione, Utrum tunc creata sint vel postea ?

Solutio. Solutio. Dicendum, quod jumenta secundum suum nomen dicuntur quasi juvamenta, et sunt ea quæ juvant hominem in labore. Reptile autem dicitur quod se rapit ore vel costis. Bestiæ autem quasi vastiæ dicuntur animalia unguibus vel dentibus lacerantia.

Ad alud dicendum, sicut supra dictum est de venenosis plantis.

Ad ultimum dicendum quod non oportuit ea quæ produci possunt ex putrefactione, tunc creari : eo quod opera sex dierum non sunt nisi ad sufficientiam propagationis in principio naturae.

ARTICULUS IX.

De operibus sex dierum.

Et dicendum est ad primum et secunsolutio. dum, quod ut habitum est in supra dictis, numerus operum sex dierum accipitur secundum numerum principiorum naturalium, ita quod per opus creationis acquiritur materialis substantia principiorum. Per opus vero dispositionis acquiritur forma et locus activorum et passivorum et moventium ad transmutationem rerum in communi sine determinatione hujus vel illius speciei : sed per opus ornatus potentiae activæ et passivæ et motivæ determinantur ad formas speciales, in quibus fit propagatio uniuscujusque secundum suum genus. Et subdivisio horum operum supra est expedita.

Ad aliud dicendum, quod dies naturalis est revolutio una æquinotialis circuli cum tanta parte zodiaci vel lineæ eclipticae, quam naturali motu ab Oriente in Occidentem describit sol : et hæc pars est quinquaginta et duo minuta secundum illam quantitatem, qua gradus componitur ex sexaginta minutis, in qua revolutione etiam moventur elementa ad commixtionem generabilium. Potest igitur dici, quod secundum eos qui ponunt omnia creata esse simul, dies intelligitur mensura perfectionis uniuscujusque principii naturalis, eo modo quo opus divinum dicitur esse perfectum : quia opus creationis est ad acquisitionem materiae tantum, quæ non habet perfectionem in se : et ideo non est in una die, sed adjungitur ei aliquid de opere dispositionis. Et hoc videtur velle auctoritas Augustini supra inducta, quæ dicit, quod « mane est ortus rei, etc. »

Consequenter antequam de homine quæratur, quærendum est,

Ad ultimum dicendum secundum Augustinum in libro super Genesis, quod

<--- Page Split --->

senarius perfectus est numerus eo modo quo perfectus numerus dividitur in diminutum et abundantem. Perfectus autem dicitur, qui constat ex suis partibus: et partes dicuntur quae aliquoties sumpte reddunt totum numerum. Diminutus autem est, quem suae partes non perficiunt. Abundans vero, super quem suae partes excrescunt, sicut quatuor numerus est diminutus, et similiter octo: et duodecim numerus est abundans. Sed quia hanc perfectionem senarius non habet ex hoc quod opera creationis facta sunt in ipso, haberet enim eam, etsi non essent facta in eo, ideo melius dicitur, quod perfectio quam habet senarius ab operibus creationis, est illa quae causatur ex sufficientia principiorum naturae, ut patet ex praedictis.

ARTICULUS X.

De quiete sabbati.

Postea, Quæritur de quiete sabbati.

  1. Si enim quiescere est ab operibus cessare, videtur falsum quod dicit: Requievit Deus die septimo 3, cum dicat in Joanne, v, 17: Pater meus usque modo operatur; et ego operor. Si vero quiescere est opus finale facere, tunc aliquid operatus est die sabbati Deus, et sic non complevit opera in numero sex dierum.

  2. Præterea, Artificis lassabilis quiescere est post opus: et cum Deus non

possit lassari, videtur quod male dicitur de eo, quod quievit ab opere suo.

  1. Præterea quæritur, Quare dicit : Ab opere, et non in opere ?

  2. Item, Quare dicit: Et sanctificavit illum ?

SOLUTIO. Dicendum, quod quiescere est Ad 1. ab opere cessare duobus modis, scilicet ex parte operis, et ex parte efficientis. Ex parte operis: quia postea nihil novum fecit, cujus principia naturalia secundum formam vel materiam vel similitudinem in sex diebus non præcesserunt. Ex parte efficientis vero: quia in sex diebus naturam in principiis suis Deus per seipsum instituit. Post vero non per seipsum solus, sed cum natura: et in natura res naturales propagavit: et de hac propagatione intelligitur quod dicitur in Joanne, v, 17.

Ad aliud dicendum, quod quies in hac significatione non est lassati, sed artificiis qui usque ad perfectionem deduxit opera.

Ad aliud dicendum, quod ab notat remotionem quiescentis ab opere, non enim quievit Deus in operibus suis, ut in optimo beneplaciti sui, sed in seipso.

Ad aliud dicendum, quod sanctificare sabbatum est sanctam quietem Dei demonstrare, ut scilicet homo libros legens discat in Deo quiescere per appetitum et dilectionem: et non opera Dei pro Deo diligere, sicut faciunt hi qui fruuntur creaturis.

Sed horum amplior ratio habebitur in tractatu de praeceptis.

<--- Page Split --->