QUÆSTIO LXX.
De quatuor coæquævis in communi.
Deinde, Quæritur de quatuor coæquævis in communi.
Et videtur, quod non sint tot : quia
Tempus est accidens, et sic erit in aliquo eorum ut in subjecIo : accidens autem numquam coæquævum subjecto est : quod probatur ex hoc quod principiatur et causatur a subjecto : ergo videtur, quod ista quatuor non sint coæquæva.
Item, Locus et locatum non sunt coæquæva secundum naturam : quia locus principium locati est. Cum ergo cœlum empyreum sit locus, et Angeli locatum, in ipso non videntur esse coæquæva.
Item, Dicit Philosophus in libro de Causis, quod quædam quæ sunt post æternitatem, sunt supra tempus : sed illa sunt immutabilia, sicut cœlum, et
angelica natura : ergo non videntur esse coæquæva tempori.
- Item, Damascenus in libro II de Fide orthodoxa : « Quidam aiunt, quod ante omnem quidem creationem geniti sunt Angeli, ut Gregorius dicit theologus : et primum quidem excogitavit Deus angelicas virtutes et cœlestes, et excogitatio opus ejus fuit. Alii vero quoniam est genitum cœlum primum. Quoniam autem ante hominis plasmationem, omnes confitentur. Ego autem Gregorio theologo consentio : nam par fuit primum intellectualem substantiam creari, et secundo sensibilem, et tunc ex utrisque hominem 5. »
Præterea quæritur, Penes quid sumiQuæst. tur numerus horum quatuor coæquævorum ?
1 Cf. Numer. xii, 9 et seq. 2 Cf. II ad Corinth. xi, 8 et 9. 3 Cf. Joan. ix, 3.
4 Cf. I Joan. ii, 16. 5 S. J. DAMASCENUS, Lib. II de Fide orthodoxa, cap. 3.
<--- Page Split --->
Solutio. Ad quest.
Solutio. Ad hoc ultimum dicendum, quod numerus quatuor coequaverorum accipitur penes principia creationis, et coexistentiam istorum. Sunt enim quaedam creata ex natura corporea mutabili, et illorum principium est materia. Quaedam vero ex materia immutabili per generationem et corruptionem, et horum principium est caelum. Quaedam vero sunt non ex materia corporea, et haec non possunt esse principiata ex materia vel ex caelo, sicut angelica natura. Et ideo ista tria coequaeva sunt. Tempus autem coequaverum ipsius ponitur, secundum quod sumitur extenso nomine pro mensura cujuscumque mutationis ad quodcumque esse. Unde dicitur ibi tempus mensura progressionis eorum in esse per creationem.
Ad 1. Ad PRIMUM ergo dicendum, quod tempus illud non est in uno, sed adjacet tribus, scilicet Angelo creato, et cœelo, et materia. Et habet duplicem comparationem ad illud cui adjacet, scilicet ut mensura, et ut accidens. Ut accidens principiatur ab ipso, et sic posterius ipso est secundum intellectum, sed non quoad esse et durationem : ut mensura vero est passio motus ejus, et adjacet ei ut coequaverum.
Ad aliud dicendum, quod locus secunAd 2 et 3. dum quod accipitur ut creatum, non est nisi extremitas corporis alicujus, et refertur ad ipsum sicut terminans ad terminatum, et pars ad totum. Secundum autem quod accipitur in generatione et natura, tunc quamdam habet influentiam principii supra formam et figuram rei generatae in ipso, secundum quod dicit Porphyrius 1, quod generationis principium dicitur vel ab eo qui genuit, vel ab eo in quo quis genitus est.
Ad aliud dicendum, quod Gregorius Ad 4. theologus et Damascenus loquuntur secundum ordinem intellectus et naturae, et non secundum ordinem ipsius esse : secundem intellectum enim et naturam simplicia sunt ante composita, ut sensibile et intellectuale ante hominem, qui ex utroque est : intellectuale vero in ordine simplicium est ante sensibile : quia intellectuale est finis et actus sensibilis : actus autem, ut dicit Philosophus in IX Metaphysica 2 prior est potentia, substantia, et ratione : sed secundum ordinem ipsius esse nihil prohибet intellectuale esse coequaverum cœelo et materia, quae a Damasceno sensibilia dicuntur, eo quod a sensibus percipiuntur.