QUÆSTIO LXIX.

De tentationibus daemonum.

Consequenter loquendum de exercitio tentationum daemonum circa homines.

Et quæruntur quatuor, scilicet, quid sit tentatio ?

Secundo, Quis tentator ?

Tertio, Secundum quam partem animæ et corporis homo tentatur ?

Et ultimo, Qui et quot sunt modi tentandi ?

ARTICULUS I.

Quid sit tentatio 1 ?

Ad primum proceditur sic :

Dicit Glossa super Genesim, xxii, 1, quod « tentare pro eo quod est probare dicimus : unde scriptum est : Tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum an non 2. Vires enim dilectionis suæ homo ignorat, nisi experimento cognoscat. » Ex hoc accipitur, quod tentatio est probatio alicujus ad acceptionem experimenti ab ipso.

SED CONTRA HOC OBJECTUR :

  1. Dicit Joannes, III, 23, quod Christo opus non erat ut quis testimonium perhiberet de homine : ipse enim sciebat quid esset in homine. Cum igitur Deus cognoscat omnia quæ sunt in nobis, non oportet quod utatur probatione ad ex-

ceptionem experimenti : sed Deus tentat, quia tentavit Abraham : ergo tentatio non videtur esse probatio ad acceptionem experimenti.

  1. Si forte dicatur, quod intelligitur de tentatione quæ est a diabolo, adhuc non videtur esse verum : illa enim quæ sunt in nobis, aut sunt naturalia, aut voluntaria. Si sunt naturalia, tunc cognoscit ea naturaliter dæmon. Si autem voluntaria, tunc aut manifestantur in aliquo signo corporali, aut non. Et si manifestantur in signo corporali, tunc iterum cognoscit ea naturaliter. Si vero sunt tantum in se voluntaria, aut sunt mala, aut bona. Si sunt mala, tunc cognoscit ea per aversionem a Deo et per pœnas. Si vero sunt bona, tunc non potest ea cognoscere nisi per revelationem : et ita videtur, quod dæmon utatur probatione ad experiendum ea quæ sunt in nobis. Et cum dæmon tentet nos, non videtur tentatio esse probatio ad acceptionem experimenti.

  2. Item, Dicit Philosophus 3, quod

1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. XXI, Art. 1. Tom. XXVII hujusce novæ editionis. Cf. etiam IIaum Part. Summae theologiae, Quest. 28, membr. 1. Tom. XXIXI

<--- Page Split --->

tentator non accipit experimentum nisi ignorantiæ, et ita si tentatio est probatio ad acceptionem experimenti, dæmon per tentationem non accipit experimentum nos scire vel facere aliquid, sed tantum nos nescire vel non facere aliquid.

  1. Præterea, Tentans et probans tantum sermone utuntur : et ita videtur, quod omnis tentatio non fit nisi per sermonem, sicut fuit tentatio Adæ, et Hevæ.

SOLUTIO. Dicendum, quod illa diffinitio communis est valde.

Est enim tentatio multiplex : quandoque enim tentatio dicitur probatio ad acceptionem experimenti circa scientiam speculativam. Et hæc est duplex secundum quod tentator procedit ex communibus principiis scientiæ vel ex propriis uniuscujusque conclusionis, quæ spectat ad scientiam illam. Et primo modo tentator non accipit experimentum nisi ignorantiæ. Communia enim principia sunt, quibus scitis non de necessitate scitur ars, et quibus ignoratis, de necessitate ignoratur: et ideò cum tentator tentat circa communia, si tentatus scit illa, non propter hoc sciet artem : sed si ignoret ea, necessario ignorabit artem. Et hoc est quod dicit Philosophus, quod tentator qui imitatur dialecticum qui procedit ex communibus, non accipit experimentum nisi ignorantiæ. Ille vero qui procedit ex propriis conclusionis, accipit experimentum scientiæ et ignorantiæ : quia propria sunt immediata principia, quibus scitis sciuntur conclusiones artis, et ignoratis ignorantur. Et hæc tentatio diversitatem accipit et divisionem secundum divisionem specialium scientiarum, circa quarum principia tentatio procedit : et istae duæ tentationes sunt speculative, de quibus loquuntur Philosophi, et non sunt ad propositum nostrum.

Est item tentatio probans aliquem penes voluntatem et potentias operativas : et hæc tentatio est inclinatio tentati ad electionem ejus quod intendit tentator, sive illud bonum sit, sive malum. Et secundum hunc modum diabolus tentat homines, et etiam Angeli boni tentant nobis persuadere virtutes.

Et est etiam tentatio quæ est ad experimentum potestatis in habitu jam prius accepto, secundum quod aliquis jam habens scientiam experitur vires suas in illa, et habens virtutem examinat quantum habeat posse in virtute illa. Et de hoc dicit Ecclesiasticus: Qui tentatus non est, qualia scit'? Et talis tentatio est etiam organorum naturalium et instrumentorum artificialium et animalium, quæ habentur in juvamentum laboris secundum quod tentatur manus in virtute tenendi, et securis in virtute scindendi. Et in Evangelio dicit quidam : Juga boum emi quinque, et eo probare illa 2.

Est iterum tentatio probatio per difficilia ad experimentum fidelitatis et constantiæ. Et sic dicit Ecclesiasticus, quod si est tibi amicus, in tentatione posside illum 3. Et alibi, quod in fornace probatur aurum, homines vero in camino humiliationis4.

Est item tentatio probatio dilectionis alicujus, qui diligit Deum, ut ipse probationis experimentum de sua virtute accipiat, et sic amplius de Deo præsumat. Et sic Deus tentavit Abraham 5, et Tobiam, sicut dicitur, Tobiæ, xii, 13, ubi dicitur: Quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te.

DICENDUM ergo ad primum, quod Ad objm 1. Deus tentat ultimo modo tentationis, non ut ipse aliquid in nobis experiatur, sed potius ut experiri nos faciat. Et cum dicitur, quod tenta vos Dominus Deus

<--- Page Split --->

vester, ut palam fiat utrum diligatis eum : sensus est, ut scire vos faciat.

object. Ad in quod objicitur de dæmone, di- cendum quod dæmon nihil intendit ex- periri, quod jam insit nobis : quia secun- dum hanc tentationis rationem non ten- tat, sicut patet ex prædictis.

object. Ad in quod objicitur de Philosopho, dicendum quod ipse loquitur de tenta- tione primo modo dicta.

object. Ad ultimum dicendum, quod tentans prima et secunda tentatione, uitlur ser- mone tantum. Sed tentans tertia, utlur sermone et opere, secundum quod magis efficaciter potest inclinare voluntatem ad eligendum id quod suadet. Tentans vero quarta tentatione, quandoque tantum utitur opere, ut si tentat posse in habitu virtutis vel in organo vel instrumento vel in animali : quandoque autem utitur sermone vel meditatione, ut si tentat se in habitu scientiæ speculativæ. Tentans vero quinta tentatione, tantum utitur opere, quod est circa difficilia. Et simi- liter tentans sexta tentatione.

ARTICULUS II.

Quis sit tentator 1 ?

Secundo quæritur, Quis sit tentator? Et videtur, quod solus diabolus : quia 1. Super illud epist. ad Thessalonicenses in, 5 : Ne forte tentaverit vos is qui tentat, dicit Glossa, scilicet diabolus, cujus officium est tentare.

  1. Item, Hieronymus in libro tertio super Jeremiam : « Quidquid die et nocte facimus, et malorum operum perpetramus, imperium est dæmonum, qui

numquam nobis dant requiem, et semper impellunt delictis augere delicta, et cumulum facere peccatorum 2. »

  1. Item, Chrysostomus in Homilia 22 super Joannem : « Plurimum nos diabolus urget, plurimum nostræ insidiatur saluti. Invigilandum est igitur, et contra illius impetum unumquemque se omni ex parle præmunire oportet : nam vel minimo aditu viam sibi quam latissimam patefacit, paulatim vires accipit. Quod si qua nobis salutis nostræ cura est, ne minima quidem in re cum nobis prævalere permittamus, ne mox in majoribus prævaleat. Summæ namque amentiæ est, ut cum ille tantopere animarum nostrarum perditioni invigilet, nos contra pro nostra ipsorum salute non eamdem adhibeamus diligentiam. »

  2. Item, I Petri, v, 8 et 9 : Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret.

Item, Lucæ, x x i i , 3 1 et 3 2 , dicitDo - minus : Simon , Simon , ecceSatanasexpetivitvosuteribraretsicuttriticum : egoautemrogaviprote , utnondeficiatfidestua : ettualiquandoconversus , confirmafratrestuos .

  1. Item, Job, i, 11 et 12, dicit Satan ad Dominum : Extende paululum manum tuam, et tange cuncta quæ possidet, nisi in faciem benedixerit tibi. Dixit ergo Dominus ad Satan : Ecce universa quæ habet, in manu tua sunt : tantum in eum ne extendas manum tuam. Et infra, ii, 6 : Ecce in manu tua est : verumtamen animam ejus serva. Ex hoc enim patet, quod Dominus licentiam tentandi non dat nisi Satanæ. Et sic ipse solus tentator videtur esse ex officio.

SED VIDETUR, quod Deus tentet : quia, Genes. XXII, 1, dicitur : Tentavit Deus Abraham. Et in libro Sapientiae, iii, 5 :

<--- Page Split --->

Deus tentavit eos, et invenit illos dignos se. Ex his accipitur, quod Deus tentat.

Sed contra

SED CONTRA hoc habetur :

  1. Jacobi, 1, 13 : Nemo cum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur : Deus enim intentator malorum est, ipse autem neminem tentat. Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua, abstractus et illectus. Ex hoc accipitur, quod Deus nec tentat, nec diabolus, sed unusquisque a propria concupiscentia tentatur.

  2. Item, Dicitur, quod mundus tentat, sicut dicit Apostolus in epist. II ad Timothyum, iv, 9 : Demas reliquit me, diligens hoc sæculum.

Quæst.

JUXTA hoc iterum quæritur, Utrum Deus aliquem in tentationem inducat?

Hoc enim videtur per orationem Dominicam, ubi dicitur : Et ne nos inducas in tentationem 1. Frustra enim hoc a Deo peteretur, si nullus a Deo in tentationem induceretur.

Sed contra.

SED CONTRA hoc est,

  1. Quod dicit Glossa, quod in tentationem induci, est tentatione frangi et tentatione superari. Et hoc non videtur facere Deus, sed potius diabolus, vel concupiscentia.

  2. Præterea, Videtur quod nullus inducatur in tentationem : quia ita dicitur in epist. I ad Corinthios, x, 13 : Fidelis Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis : sed faciat etiam cum tentatione proventum, ut possitis sustinere.

Deus tentator malorum, hoc est, in malis sive in peccatis : in his enim ex proprio officio tentat diabolus, sed rationem tentationis quandoque accipit in mundo, quandoque in carne, et tunc dicitur tentare mundus, et tentare caro, secundum quod dicitur in prosa :

Mundus, caro, daemonia, Diversa movent prelia.

Licet enim quandoque peccatum fiat quod non suggerit diabolus, sive per corruptionem carnis, sive per suggestionem hominis, tamen quia hoc ipsum non fieret nisi primo diabolus peccatum suggessisset, etiam secundum illud peccatum primus auctor diabolus est, secundum quod dicitur, Sapientiæ, II, 24 et 25 : Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum : imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.

DICENDUM ergo ad primum, quod proprimu officium diaboli est tentare : quia tentatio est ab ipso sicut a primo auctore.

Et per hoc patet solutio primarum sex auctoritatum.

Ad m quod objicitur, quod Deus tentet, patet solutio per prædieta.

Ad m quod objicitur, quod sunusquisad objec 1. que tentatur a concupiscentia, dicendum quod prima causa tentationis est diabolus, sed concupiscentia est ut instrumentum et delectabile carnis.

Ad ALIUD dicendum, quod ad vanitaAd objert tem mundi pertinens est materia.

Solutio.

SOLUTIO. Secundum prædicta dicendum, quod quodam genere tentationis Deus tentat, et quodam diabolus tantum, et quodam homo. Sexto enim modo tentationis sive genere tentat Deus. Tertio autem diabolus tantum. Quarto autem et quinto homo. Nihilominus tamen quando tentatio tendit ad illicitum, tunc Deus intentator malorum est, ut dicit Jacobus : et est sensus, quod non est

Ad m quod quæritur, Utrum Deus aliAd quæst quem inducat in tentationem ? Dicondum quod Deus ut operans nullum inducit, sed cessans ab opere contrario, secundum quod dicimus aliquem facere aliquid, qui potest prohibere illud et non prohibet. In tentationem enim induci, est in tentationem per cogitatum ire, et ipsi per consensum et opus succumbere, ut dicit Glossa super Matthæum.

<--- Page Split --->

ARTICULUS III.

Secundum quam partem animæ et corporis homo tentatur ?

Tertio quaeritur, Secundum quam partem animæ et corporis homo tentatur?

Et quaeruntur tria.

Quorum primum est, Utrum diabolus intrat in cor hominis ?

Secundum, Super quas vires animæ posset exercere tentationem ?

Tertium, Quibus gradibus tentatio progreditur in animam ?

ARTICULI TERTII

PARTICULA I.

Utrum diabolus intrat in cor hominis 1 ?

Ad primum proceditur sic :

  1. Dicit Augustinus, quod dæmones immiscent se sanguinibus hominum ad excitandam tentationem in concupiscentia. Ergo videtur, quod dæmones intrent in corpora.

  2. Item, In Evangelio præcepti Dominus immundis spiritibus, ut exirent ab hominibus 2. Et hoc nihil esset, nisi fuissent in eis. Ergo videtur, quod possint intrare corpora.

  3. Præterea, Dæmones incorporei sunt, et ita nihil obstat quin possint esse in corpore.

  4. Item, Ibi est virtus operans, ubi est operatio : et ubi est virtus, ibi est substantia quæ est subjectum virtutis illius : ergo ubi est operatio, ibi est substantia : sed operatio dæmonum sentitur interius in corpore : ergo et ipsi secundum substantiam interius erunt.

  5. Item, Dicitur in Evangelio de Juda, quod post bucellam introivit in eum Satanas 3.

  6. Item, In alio loco : Cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ 4.

  7. Item, In Actibus Apostolorum dixit Petrus Ananiæ : Cur tentavit Satanas cor tuum? Ex quibus omnibus habetur, quod diaboli operatio sentitur interius in corde. Cum autem inter operans et id circa quod operatur, non sit medium, videtur quod secundum substantiam in corde et opere sit dæmon.

  8. Item, Inter movens et motum non est medium, ut dicit Philosophus 6 : diabolus est movens interiora : ergo est in interioribus,

  9. Item, Si non tangit, non agit, et non sequitur alteratio : ergo a destructione consequentis, si sequitur alteratio, interius tangit et agit : sed alteratio sequitur intrinsecus : ergo dæmon interius tangit et agit.

SED CONTRA :

  1. Dicit Augustinus : « Dæmones per energicam operationem non credimus substantialiter cordi illabi, sed applicatione et oppressione uniri 7. » Quod autem applicatur alicui, non est in ipso : et quod opprimit aliquid, est supra ip-

1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. VIII, Art. 6. Tom. XXVII hujusce novæ editionis. Cf. etiam Itam Part. Summæ theologiae, Quæst. 29. Tom. XXXII ejusdem editionis.

2 Cf. Matth. VIII, 28 et seq. et XII, 43 ; Marc. V, 9 ; Luc. IV, 35, VIII, 30 et XI, 24, et alibi

sæpe.

3 Joan. XIII, 27.

4 Ibidem, XIII, 2.

5 Act. v, 3.

6 VII Physicorum, tex. com. 10 et infra.

7 S. AUGUSTINUS, Lib. de Ecclesiasticis dogmatibus, cap. 82.

<--- Page Split --->

sum : et ita non videtur intrare corpora, sed applicari eis.

  1. Item, Beda : « Satanas cor Ananie impelvit, non intrando, sed malitia suae vires inserendo. »

Quæst. Juxta quod quæritur, Quis sit modus applicationis eorum ad animas, et quis modus oppressionis, et utrum applicari et opprimere sint diversa vel idem ?

SOLUTIO. Concedimus cum Evangelio et Augustino, quod dæmones intrant in corpus hominis immiscendo se sanguini ad incendendum ad libidinem, et gravando corpus quandoque ad acediam, et bulliendo sanguinem ad iram, et sic de aliis peccatis. Sed in animas substantialiter intrare non habent : et hujus causa est, quia unus spiritus creatus non potest esse locus alterius.

Et quod dicunt Augustinus et Beda, quod non intrat in cor, non intelligunt de parte carnea quæ cor dicitur, sed de corde quod est principium vitæ, et hoc est anima : de quo corde etiam in Psalmo dicitur : Qui finxit sigillatim corda eorum : qui intelligit omnia opera eorum 1. Cor enim quod sigillatim fingitur, est anima quæ sigillatim creatur et non simul, sicut corpora simul creata sunt in materia.

Ad quæst. Ad id autem quod quæritur de applicatione, dicendum quod dæmon dicitur applicari animæ propter similitudinem actionis in ipsam cum actione naturae. Agit enim in sensus et in phantasiam in apprehensione, ita quod non potest discerni de facili inter immutationem sensuum et phantasiam quæ est a dæmone, et quæ est secundum naturam : et hoc est quod dicit Glossa super primam epistolam Petri, v, 8, super illud : Circuit, quærens quem devoret : « Tanquam ho-

stis obsidens muros clausos, explorat an sit pars aliqua murorum minus stabilis, cujus aditu ad interiora penetret : offert oculis formas illicitas, ut visu desfruat castitatem : aures per canora tentat, ut molliat christianum vigorem : linguam convicio provocat, manum injuriis lacessentibus ad cædem instigat : honores terrenos promittit, ut cœlestes adimat : et cum latenter non potest fallere, apertos addit terrores : in pace subdolus, et in persecutione violentus. » Oppressio autem dicitur quando impedit regimen rectae rationis. Et qualiter hoc contingat, infra patebit.

ARTICULI TERTII

PARTICULA II.

Super quas vires diabolus possit exercere tentationem 2 ?

Secundo quæritur, Super quas vires animæ possit diabolus exercere tentationem ?

Et videtur, quod super nullam.

  1. Sicut habitum est in auctoritatibus Beda et Augustini, dæmones non possunt substantialiter illabi animabus. Et cum quælibet vis animæ sit spiritualis, in nulla poterunt illabi secundum substantiam : ergo cum virtus sit conjuncta substantia, nec potest virtus dæmonis in vim animæ : ergo nec per consequens operatio : quia nihil est medium inter operationem et virtutem.

  2. Præterea, Quæritur de hoc quod dicunt quidam, quod solus Deus potest in voluntatem hominis et intellectum et

<--- Page Split --->

phantasiam et sensum, sed malus Angelus in phantasiam et sensum tantum. Hoc enim non videtur esse verum : quantum enim ad naturalia intellectus demonis est supra intellectum hominis : et cum superior vis possit in inferiorem, videtur quod dæmones possint in nostrum intellectum.

  1. Præterea quæritur, Quæ sit ratio, quod dæmones dicuntur non posse in intellectum, sed in phantasiam et sensum? Videmus enim expresse quosdam obsessos a dæmonibus carere regimine rationis et intellectus.

Si dicatur, quod hoc est ideo, quia in intellectu non sunt nisi species veritatis, et dæmones non intendunt persuadere veritatem. Contra : Ex eisdem speciebus aliter et aliter oppositis vel divisis generatur verum vel falsum : et ita videtur, quod propter species intelligibiles non sit impedimentum, quin possint super intellectum humanum.

  1. Præterea quæritur, Quæ sit causa, quod nec boni nec mali Angeli dicuntur posse super voluntatem nostram ? Sicut enim secundum naturam sunt superiores intellectu, ita sunt superiores voluntate : ergo si possunt super intellectum, videntur posse debere etiam super voluntatem.

secundum perfectionem sui non est subjectum veri, sed boni gratia, quod infundi non potest nisi a summo bono quod est Deus. Dæmones vero quia habent adhuc vespærtinam cognitionem quæ est rerum creatarum in seipsis, quæ res creatæ habent cognosci per species sensibiles et imagines, quæ imprimuntur in organo phantasie, ideo etiam dæmones possunt in istas vires animæ ordinando species sensibiles et imagines phantasie, ut moveant ad illicitum quod intendunt persuadere.

DICENDUM ergo ad primum, quod in ipsas essentias virium dæmones substantialiter non ingrediuntur, sed in organis sensus et phantasie movent et ordinant species ad aliquam apprehensionem, quæ ulterius trahat desiderium et voluntatem ad concupiscentiam illiciti.

Ad aliud patet solutio per prædica.

Ad aliud dicendum, quod homines non impediuntur a regimine rationis vel intellectus ex hoc quod immediate dæmon obnubilet intellectum, sed ex hoc quod intellectus humanus non sit in actu, nisi moventibus phantasmatibus quæ sunt in organo phantasie : et ideo quando phanlasmata illa turbata sunt et obnubilata, vel corruptum est organum eorum, destruitur ulterius intellectus a recta operatione et regimine.

Ad aliud dicendum, quod intellectus secundum se semper verorum est : quia apud ipsum secundum se non sunt nisi habitus principiorum : sed per inclinationem ad particularia, quæ sunt phantasmata a quibus abstrahit, generatur in eo deceptio : et ideo falsitas non est in eo nisi a parte illa a qua obnubilatur a phantasiis, quæ sæpius obscurantur a dæmone, etc.

Solutio. Dicendum, quod dæmones non possunt nisi super sensum et phantasiam : boni autem Angeli possunt super intellectum humanum, et non super voluntatem. Cujus causa est, quod dæmones licet secundum naturam altioris sint intellectus quam homines, tamen quia ex peccato aversi sunt a lumine primo, habent intellectum obscuratum : propter quod etiam phantasia dicitur intellectus dæmonum a beato Dionysio : et cum virtutem illuminandi secundum intellectuale lumen intelligentiae accipiant a lumine primo, dæmones per distantiam a lumine primo amiserunt virtutem operandi super intellectum humanum. Supra voluntatem vero non habet potestatem aliqua secundarum intelligentiarum : quia voluntas

<--- Page Split --->

ARTICULI TERTII

PARTICULA III.

Quibus gradibus tentatio in animam progreditur ?

Tertio quaeritur, Quibus gradibus tenatio in animam progreditur ?

Quorum primum est de gradibus quos ponit Augustinus in serpente, muliere, et viro.

Secundum, De delectatione morosa vel non morosa.

Tertium, De quantitate peccati in unoquoque gradu, et utrum isti gradus in omni peccato possint inveniri ?

ARTICULI TERTII

PARTICULA III

ET QUÆSITUM PRIMUM.

De gradibus quos ponit Augustinus in serpente, muliere, et viro.

intelligibili atque incommutabili veritati. Et dicit, quod peccatum est primo in sensualitate, secundo in muliere quæ est inferior pars rationis, et tertio in viro qui superior portio rationis appellatur.

Quæritur autem, Quid sit sensualitas ? 1. Si enim sensualitas est motus sensuum, tunc non videtur verum quod dicit Augustinus, quod peccatum sit in sensualitate : quia motus sensuum non sunt motus virtutis vel vitii. Si vero dicatur sensualitas vis sensuum sive sensibilis, iterum non videtur esse verum : quia vis sensitiva non est subjectum virtutis vel vitii, eo quod virtus et vitium non inveniuntur nisi in natura rationali sive intellectuali. Si vero dicatur sicut dicit Magister in II Sententiarum, distinctione XXIV, quod « sensualitas est quædam vis animæ inferior, ex qua est motus qui intenditur in corporis sensus, atque appetitus rerum ad corpus pertinentium, » secundum hoc videtur, quod sensualitas non sit vis una, sed plures : motus enim qui intenditur in corporis sensus, non est ah una vi, sed a viribus pluribus. Si vero dicatur, quod sensus est vis una a qua est motus in sensus in corporis, hoc nihil videtur facere ad propositum : motus enim ille est secundum apprehensionem tantum, et motus apprehensionis nec sunt peccati nec meriti.

Præterea, Appetitus rerum ad corpus pertinentium dividitur in partes duas a Philosophis, scilicet in concupiscibilem et irascibilem : et ita videtur adhuc, quod appetitus ille non est vis una, sed plures.

Ad primum proceditur sic :

Augustinus in libro XII de Trinitate tres partes distinguit animæ, scilicet serpentem, virum, et mulierem. Et serpentem vocat sensualitatem, mulierem vocat illud rationale nostrum quod in actione temporalium atque corporalium tractandorum ita versatur, ut non sit nobis commune cum pecore. Virum vero vocat illud rationale nostrum, quo inhaeremus

Præterea, Sive appetitus ille sit vis una sive plures, nobis est communis cum brutis : et ita non videtur esse subjectum virtutis et vitii.

  1. Item, Videtur quod incongrue appelletur serpens : quia peccatum in serpente non fuit in homine, sed extra hominem : peccatum autem in sensualitate est in homine, et non extra hominem.

  2. Item, Peccatum in serpente fuit peccatum in suggestione præter delectationem : sed peccatum in appetitu rerum ad

<--- Page Split --->

corpus pertinentium est in suggestione et delectatione : et ita videtur, quod inconvenienter sensualitas appelletur serpens.

auditum intellexit, et post intellectum respondit, et responsum dubium persuasioni serpentis consensit, et postea velitum comedit.

  1. Item quæritur, Utrum idem sit sen sualitas, quod sensibilitas ?

Et videtur, quod non : quia sensibilitas inest omnibus habentibus sensum, sensualitas autem non videtur inesse, eo quod ipsa actum habet meriti et demeriti.

  1. Item quaeritur, Utrum sensualitas ibi dicatur a differentia sensibilis animæ, quæ dividitur contra rationalem et vege tablem : aut a differentia potentia sensibilis animæ, quæ est sensus ? Et si primo modo, tunc videtur, quod quælibet vis sensibilis animæ esset sensualitas : quia natura sensibilis animæ est in quaslibet suarum potentiarum. Si vero secundo modo, tunc sensualitas non esset nisi in sensu particulari vel communi, quod supra improbatum est.

ULTERIUSquæriturdemuliere , quædiciturilludnostrumrationalequodver - saturintractaturerumtemporaliumetcorporalium .

  1. Hoc enim videtur esse intellectus sive ratio practica. Et hoc non videtur convenienter dici mulier : quia mulier educta est de corpore viri : intellectus autem sive ratio practica non educitur de alia quadam natura intellectuali.

Præterea, Cum complementum peccati sit penes liberum arbitrium et voluntatem, videtur potius liberum arbitrium vel voluntas dici mulier quam ratio.

  1. Item quaeritur, Utrum ratio sic dicta sit una vis, vel plures ? Et videtur, quod plures : quia delectatio quam Augustinus attribuit mulieri, propria passio est voluntatis. Cum igitur rationis non sit delectari secundum quod specialiter sumitur, videtur quod ratio non supponat vim unam, sed plures.

Præterea, Mulier serpentem audivit, et

Item quaeritur, Quomodo hi omnes actus conveniant inferiori parti rationis sine viro ? quia omnia prædicta mulier peregit sine viro. Horum enim actuum quidam pertinent ad apprehensionem, ut videtur, quidam ad judicium apprehensi, et quidam ad interpretationem judicati, quidam autem ad delectationem in gustu sine fruitione rei apprehensæ. Cum igitur omnes hi actus ab una virtute rationis egredi non possint, videtur quod ratio supponat ibi potentias plures.

  1. Præterea, Sicut se habet apprehenssiva sensibilis animæ ad apprehensivam animæ rationalis, sic se habet motiva sensibilis animæ ad motivam animæ rationalis. Sed sic se habet apprehensiva sensibilis animæ ad apprehensivam animæ rationalis, quod ministrat ei id de quo est apprehensio : intellectus enim secundum Philosophum abstrahit a phantasmate . Ergo et motiva sensibilis animæ ministrabit motivæ animæ rationalis. Cum ergo serpens sit appetitus rerum ad corpus pertinentium, erit serpens motiva sensibilis animæ : quia omnis appetitus pars est motivæ potentiae. Cum igitur per serpentem delectabile conceptum offeratur mulieri, potius videtur esse mulier voluntas quam ratio : quia voluntas est motiva potentia, ratio vero apprehensiva.

  2. Item quaeritur, Cum multiplex sit ratio : dicitur enim anima rationalis quandoque ratio, secundum quod dicit Augustinus in libro XII de Trinitate 1, quod id quod non est nobis commune cum bestiis, ratio vocatur : et secundum hoc ratio dividitur contra sensum et vegetationem. Item, dicitur ratio speculativa, quæ est pars animæ rationalis, cujus actus est ratiocinari, secundum quod scientiae rationales dicuntur. Item, dicitur ra-

<--- Page Split --->

tio pars animæ practica, quæ ratiocinatur de appetibilibus et eligibilibus ad opus, secundum quod dividitur ratio ab Avicenna contra concupisibilem et irascibilem.

Quæritur igitur, Secundum quem modum mulier dicatur ratio ? Si enim primo modo, tunc tota anima rationalis erit mulier, et nusquam in ea erit vir. Si secundo modo, tunc non refertur ad opus peccati, vel virtutis. Si tertio modo, tunc iterum in se claudit omne quod refertur ad opus in actu rationis : et ita non videtur in anima esse iterum vir.

SIMILITER, Quæritur de viro quem dicit Augustinus esse rationem qua inhæremus intelligibili atque incommutabili veritati : unde etiam sapientiae deputatur, cum portio inferior scientiæ deserviat.

  1. In hac enim ratione dicit Augustinus esse imaginem Dei : et cum imago tres potentias contineat, videtur quod hæc ratio non supponat potentiam unam.

  2. Item, Sola diversitas materiae non facit potentias diversas : sed æternum et temporale non differunt nisi per materiam : ergo videtur, quod partes rationis non distinguantur in duas potentias penes illas.

  3. Item quæritur, Cum imago Dei remaneat etiam in peccatoribus, qui tamen superioribus non inhærent, qualiter imago Dei dicatur esse in parte rationis superiori quæ vir dicitur ?

  4. Item, Cum viri sit semen infundere mulieri, videtur quod superior portio non vir dicatur, sed potius inferior. Conceptiones enim ex quibus ratio generatur secundum actum cognitionis, ascendunt ab inferiori, et non descendunt a superiori.

  5. Item, Si vir superioribus inhærescit. aut diligit ea, aut non. Si diligit et cognoscit, tunc videt ea proponenda esse inferioribus, et vult ea proponere et pot-

est : ergo semper proponit, et numquam peccat. Si vero non amat ea, tunc non est necessarium ut persuadeatur ei peccatum a serpente et muliere : quia per seipsum a superioribus ad inferiora deflectitur : et ita videtur inconveniens quod dicit Augustinus, quod mulier vetitum. porrigat viro.

  1. Præterea, Aliter distinguit Gregorius gradus quibus perficitur peccatum in anima. Dicit enim, quod peccatum primo est in sola suggestione,carnis, et tunc est in serpente: secundo in delectatione, et tunc est in muliere: tertio in consensu, et tunc est in viro: et est ibi complementum tentationis.

SOLUTIO. Dicendum, quod partes animæ a beato Augustino metaphorice dicuntur serpens, mulier, et vir: et sensualitas dicitur ibi potentia apprehensiva delectabilis et appetitiva ipsius ante judicium rationis.

Et rationem similitudinis secundum quam serpens vocatur, tangit Augustinus in libro XII de Trinitate1, dicens: « Quomodo coluber non apertis passibus, sed squamarum minutissimis nisibus repit, sic lubricus deficiendi motus negligentes minutatim occupat, et incipiens a perverso appetitu similitudinis Dei, pervenit ad similitudinem pecorum, ut fiat homo sicut equus et malus, in quibus non est intellectus 2. »

AD PRIMUM dicendum, quod dupliciter peccatum est in aliquo, scilicet ut in origine, et ut in subjecto. Licet ergo in sensualitate secundum quosdam non sit peccatum ut in subjecto, est tamen in sensualitate ut in origine. Vel dicatur secundum aliquos, quod licet virtus non possit esse in sensualitate, tamen peccatum potest ei inesse, sed non secundum quamlibet differentiam peccati: quia secundum quamlibet non opponitur virtuti: peccatum enim veniale compatitur secum

<--- Page Split --->

virtus et gratia, et hoc potest esse in sensualitate, sed non mortale. Cujus ratio est, quia contrariorum est idem subjectum, ut dicit Philosophus 1 : unde si in sensualitate esset mortale peccatum ut in subjecto, etiam esset in ea virtus et gratia, quod esse non potest.

Ad idem dicendum, quod sensualitas accipitur secundum quod Magister diffinit eam in Sententiis : et sine præjudicio melioris sententiæ bene concedo, quod sensualitas non supponit vim unam, sed plures, ut probant objectiones. Secundum Augustinum illa pars concupiscentia quæ nobis communis est cum brutis, dicitur sensualitas, et illa est tota pars animæ sensibilis, quæ reficitur et delectatur in delectabilibus corporalibus, et ita comprehendit concupiscibilem et irascibilem ex parte motivarum sensibilium et apprehensionem delectabilis, et æstimationem ipsius ex parte cognitivarum virium sensibilis animæ.

Ad 2. Ad id quod contra objicitur, dicendum quod sensibilis anima et secundum se et secundum vires aliter est in homine, et aliter in brutis. In brutis enim est non persuasibilis, ut dicit Damascenus, et ita non ordinabilis ad rationem. In homine autem ordinabilis et persuasibilis, et ideo in homine habet hoc posse quod non habet in brutis.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod Augustinus facit vim in homine secundum quod est homo: homo enim in eo quod est homo, tantum est rationalis naturae: et sic sensualis motus est extra ipsum, id est, extra naturam hominis in eo quod homo. Similiter, delectatio quæ est in sensualitate, non est delectatio hominis in eo quod homo, et pro tanto nominatur serpens qui fuit extra Hevam. Neque oportet, quod in metaphoris sit in omnibus similitudo, sed in his tantum pro quibus metaphora inducitur.

dam, quod sensualitas supra sensibilem naturam addit ordinabilitatem ad rationem, et penes hoc est differentia sensualitatis et sensibilitatis.

Ad ultimum dicendum, quod sensualitas dicitur ab objecto sensibilis animæ in communi, circa quod est apprehensio ad concupiscentiam vel delectationem ordinata. Sunt tamen qui dicunt sensualitatem esse unam vim, quæ est ante concupiscibilem et irascibilem, quæ sunt partes desiderii: sensualitas enim primus impulsus est ad delectabile sensuum secundum eos.

Ad 10 quod objicitur de muliere, dicendum, quod potentia rationis potest considerari dupliciter, scilicet in substantia sua, et sic una est ratio practica, quæ dicitur vir et mulier. Si autem comparatur ad actum vel ad habitum, tunc dividitur in virum et mulierem secundum duo objecta super quæ est actus, scilicet temporale et eligibile ad opus, et æternum rectificans in opere. Habitus autem rationis regens in temporalibus est scientia, ut dicit Augustinus, quæ scientia docet conversari bene in medio pravæ et perversæ nationis. Habitus autem qui regit in æternis, dicitur sapientia : et dicitur hic sapientia cognitio justitiæ divinæ, quæ per rationes divinas et æternas suadet etiam temporalia disponere. Et hoc est etiam quod dicit Augustinus in libro XII de Trinitate 2 : « Cum disserimus de natura mentis humanæ, de una quadam re disserimus, nec eam in hæc duo quæ commemoravimus, nisi per officia, geminamus. Scientia enim et sapientia habitus sunt perficientes unam potentiam ad duos actus, secundum quod etiam homo in ratione operabilium jure humano et divino juvatur. Habitus enim juris humani dicitur hic scientia, et habitus juris divini dicitur sapientia. » Et hoc est quod dicit Augustinus in libro XII

<--- Page Split --->

de Trinitate, quod Philosophi sapientiam esse dixerunt cognitionem divinarum et humanarum rerum, quae diffinitio si dividatur, erit cognitio humanarum rerum scientia, et cognitio divinarum sapientia.

Ad 1. Ad primum ergo objectum dicendum, quod sicut mulier sumpta est de corpore viri, ita in actu regiminis inferior portio educitur de superiori: quia inferior ratio, juris humani scilicet, extrahitur a ratione juris divini : et sicut mulier et vir sunt una caro per mixtionem carnalis copulae et in prole, ita una natura mentis complectitur inferiorem et superiorem partem rationis, et in uno opere conjunguntur quod consonum est rationibus juris humani et divini. Et hoc est quod dicit Augustinus in libro XII de Trinitate : « Judicamus de corporalibus ex ratione dimensionum atque figurarum, quam incommutabiliter manere nens novit. Illud vero nostrum quod in actione corporalium atque temporalium tractandorum ita versatur, ut non sit nobis commune cum pecore, rationale est quidem, sed ex illa rationali nostrae mentis substantia, qua subhaeremus intellectuali atque incommutabili veritati, tamquam ductum et inferioribus tractandis gubernandisque deputatum est 1. » Ex hoc accipitur qualiter mulier educitur de viro quoad actum et habitum, et non quoad substantiam. Qualiter autem uniatur secum, accipitur ad Augustino in eodem libro, ubi sic dicit : « Sicut una caro est duorum in masculo et foemina, sic intellectum nostrum et actionem vel consilium, et executionem vel rationem, et appetitum rationalem, vel siquo alio modo significantius dici possunt, una mentis natura complectitur. » Ex hoc patet, quod uniuntur in una natura mentis. Patet etiam, quod superior portio habet multa nomina : dicitur enim superior portio, et ratio sapientiae, et consilium, et ratio absolute. Inferior etiam habet multa nomina : quia dicitur inferior portio, et ratio scientiae,

et actio, et exsecutio, et appetitus rationalis.

Ad aliud vero dicendum, quod mulier Ad 1. non nominat potentiam unam, sed plures, ut probant objectiones. Nec Augustinus in libro de Trinitate intendit distinguere potentias animae, sed tantum gradus secundum progressum tentationis. Et ideo concedimus, quod in ratione inferiori includitur voluntas et ratio practica considerans opus. Et ideo videtur hoc velle Augustinus, quando tot nominibus nominat eam, quorum non est in ipsa ratio ab actu uno, sed a pluribus plurium potentiarum consequentium se. Primo enim ratio apprehendit delectabile et discutit illud, et postea sententiam dat de habendo delectabili, postea surgit appetitus in id ex parte voluntatis : propter quem appetitum Augustinus inferiorem partem rationis vocat appetitum rationalem. Dicunt tamen quidam, quod inferior portio est una vis animae quae dicitur ratio practica considerans temporalia pertintentia ad opus. Et dicunt, quod quaedam ratio tantum considerativa est operabilium positiva ad opus et considerativa : quaedam vero considerativa et dispositiva et appetitiva rerum ad opus pertinentium : et hanc dicunt esse illam de qua loquitur Augustinus. Et similiter distinguunt superiorem partem rationis respectu aeternorum.

Ad aliud dicendum, quod non omnino Ad 3. sic se habet motiva sensibilis animae ad motivam animae rationalis, sicut se habet apprehensiva sensibilis animae ad apprehensivam animae rationalis : nihil enim secundum naturam est in apprehensione rationalis animae, quod non abstrahatur ab apprehensione animae sensibilis : sed aliquid est in appetitu rationalis animae, quod non accipitur ab appetitu sensibilis animae secundum quod dicit Philosophus in IVEthicorum 2, quod sunt delectationes animales, verbi gratia, honoris amor, doctrinae amor :

<--- Page Split --->

uterque enim horum gaudet in quo amat nihil patiente corpore, sed mente magis. Similiter motivae rationalis animae secundum Damascenum imperare habent motivis animae sensibilis, sed non apprehensivae apprehensivis. Nihilominus tamen bene concedimus, quod inferiori parte rationis est voluntas sicut appetitus in sensualitate.

Ad ALIUD dicendum, quod ratio ibi sumitur pro tota potentia practica rationalis animae, quae dividitur contra concupiscibilem et irascibilem : et haec bene claudit in se liberum arbitrium et voluntatem et cæteras potentias, quae referuntur ad opus : nec ideo excluditur vir a potentiis animae : quia vir et mulier in essentia potentiarum non ponunt differentiam, sed tantum in officio, ut dicit Augustinus.

Ad n quod objicitur de viro, dicendum quod imago Dei dupliciter est in anima. Et quaedam est imago similitudinis per convenientiam maximam, quae potest esse in creatura ad tres personas in una essentia, et haec determinatur ab Augustino in tribus potentis, scilicet memoria, intelligentia, et voluntate. Et est imago creationis, quae ab Augustino dicitur ratio in qua creati sumus, sive mens rationalis in qua reformamur per gratiam ad imaginem imitationis divinae similitudinis : et illa est in superiori parte rationis et in inferiori, quae sunt subjectum gratiae reformantis : et de hac imagine intelligit Augustinus quando dicit, quod vir est imago Dei. Convenit enim haec imago, sive ratio imitationis, quod idem est, per prius viro qui subhaeret æternis, et per posterius mulieri quae disponit temporalia.

Ad ALIUD dicendum, quod vir et mulier, ut saepius dictum est, non distinguunt essentialiter potentias animae, sed officia tantum. Nec æternum et temporale tantum differunt per materiam, sed etiam per rationes formales. Rationes enim juris divini incommutabiles sunt et im-

permixtæ casibus dubiis : sed rationes juris humani variantur secundum diversitatem eventuum, et saepe dubiæ sunt propter ignorantiam singularium circumstantiarum, in quibus secundum Philosophum sunt actus et operationes humanæ.

Ad ALIUD dicendum, quod imago in peccatoribus non manet nisi quantum ad potentiam imitandi : sed quantum ad actum imitandi non est nisi in his qui per gratiam secundum consilium superiorum reguntur.

Ad ALIUD dicendum, quod vir non dicitur eo quod ministret omne semen mulieri, sed propter tria specialiter dicitur vir superior portio rationis. Quorum unum est, quod juri divino quod perpetuis rationibus utitur, datur auctoritas supra rationes juris humani. Jus enim humanum sequitur jus divinum, et non e converso : et idcirco etiam dicitur, quod vir habet coercere luxuriam mulieris in amore temporalium. Secundum est, quod infundit ei semen secundum quod regitur in opere : jus enim humanum habet extrahi a jure divino : non enim est jus quod contrariatur præceptis et juri divino. Tertium autem est, quod superior portio habet illam perfectionem quod non accipit ab alio, sed dat aliis et obtinet principatum in regno animæ, sicut vir perfectionem sexus habet respectu mulieris. Et primum horum trium est principalitas consilii. Secundum autem est principalitas præcepti. Tertium vero est principalitas ex nobilitate naturae. Concedimus etiam, quod sicut serpens et mulier, ita et vir supponit plures potentias, quarum quaedam sunt cognitiva practica, quaedam etiam simpliciter motiva : et ideo ab Augustino vir nominatur, scilicet intellectus, consilium, et ratio superior.

Et si quaeritur, Secundum quid differunt haec nomina? Dicimus, quod secundum diversam apprehensionem principiorum sive rationum juris divini : apprehensio enim principiorum dicitur intellectus : quia dicit Philosophus, quod

<--- Page Split --->

intellectus est principiorum. Ordinatio autem eorum ad operabilia dicitur ratio : quia ratio est vis ordinans principium principiato. Applicatio vero principiorum ad ea quae sunt ad exitum in finem per opus, dicitur consilium : consilium enim est de his quae sunt ad finem, non de fine. Inferior vero portio rationis quae considerat rationes juris humani, quae sunt in majori compositione quam principia juris divini, non dicitur intellectus, sed ratio inferior et actio et exsecutio et appetitus rationalis. Et ista nomina differunt : quia secundum obedientiam ad virum, ut puta juris divini, dicitur exsecutio, et secundum contemplationem juris humani rationum dicitur ratio : secundum autem inclinationem sive conjunctionem in opus dicitur appetitus rationalis secundum inclinationem : secundum conjunctionem vero dicitur actio. Haec enim omnia nomina inveniuntur ab Augustino posita in auctoritatibus supra inductis.

Ad 5. Ad aliud dicendum, quod vir cognoscit et diligit superiora, sed tamen dilecti o illa non est coacta. Unde quia apparens bonum sibi a muliere oblatum abstrahi potest a superioribus, nihil prohибet, quin ratio quandoque bonum ut nunc præponat bono simpliciter.

Ad 6. Ad ultimum dicendum, quod Gregorius hoc appellat suggestionem carnis, quod Augustinus sensualitatem. Ut enim dicit Glossa super illud epist. ad Galatas, v, 17: Caro concupiscit adversus spiritum : « Caro per se non concupiscit, sed carni attribuitur quod anima facit in carne. » Delectationem autem ponit Gregorius in cogitatione delectabilis, et cogitare est actus mulieris sive inferioris partis rationis. Consensus autem propter auctoritatem attribuitur viro. Sed de his postea melius patebit. Gregorius tamen alibi quatuor gradus videtur ponere, scilicet ab hoste, a carne, a delectatione,

a consensu : sed tunc ponit hostem extra hominem, et tria alia in homine more prædicto.

ARTICULI TERTII

PARTICULA III

ET QUESITUM SECUNDUM.

De delectatione morosa vel non morosa.

Secundo, Quæritur de delectatione morosa, vel non morosa.

Et ut hoc lucidius investigari valeat, quæritur primo, Quantum procedere possit delectatio in sensualitate antequam mulieri offeratur? Et consequenter quantum procedere possit in muliere antequam offeratur viro?

Et circa primum procedatur sic :

  1. Dicit Augustinus, quod sensualis motus est, qui nobis est communis cum pecore, et in quo incipit nostrum rationale. Cum igitur sic se habeat passio ad passionem ut motus ad motum et potentia ad potentiam, erit sensualis delectatio, quae nobis communis est cum pecore, ita quod in ea nihil est de judicio rationis. Et ita videtur, quod tamdiu delectatio est in sensualitate, quamdiu nullum circa ipsam invenitur judicium rationis.

  2. Item, Dicit Augustinus in libro IX super Genesim ad litteram 1, quod omnis anima movetur visis, id est, apprehensis : sed quaedam attendit rationes visorum ut hominis anima : quaedam autem non, ut anima pecoris. Motus autem qui est a visis, est concupiscentiae vel irre. Ergo talis motus tamdiu videtur esse in sensualitate, quamdiu a ratione non percipitur ratio apprehensi.

<--- Page Split --->

  1. Item, Dicit Avicenna, quod caetera animalia ab homine et praecipue aves habent artes, construunt enim casas. Sed hoc non fit inveniendo vel meditando, sed instinctu insito. Et hoc probatur per hoc, quod animalia ejusdem speciei similes construunt casas : quae si meditando vel inveniendo construerent, different constructiones earum secundum differentiam inventionis et meditationis. Secundum hoc videtur etiam, quod si delectatio sit ab aliquo conceptu corporali, et non fiat inventio et meditatio ad construendum illud, quod illa delectatio sit in sensualitate brutali, et non attingit adhuc mulierem quae dicitur inferior portio rationis.

  2. Item, Avicenna dicit, quod caetera animalia ab homine non habent timorem et spem in tempus longinquum a praesenti : quia non sperant tempus quod est remotum ab ipso momento : sed hoc quod sibi provident, non habent ex hoc quod percipiant tempus quod futurum est in eo, sed instinctu naturae. Et ex hoc instinctu formica praedicit pluviam per hoc quod citissime trahit cibum ad cavernam. Ex hoc patet, quod quamdiu circa delectationem conceptam non fiunt providentiae in futurum qualiter ad opus possint deduci, tunc delectatio adhuc est in sensualitate pecorina.

  3. Item, Avicenna dicit, quod solus homo habet providere futura, quae debet facere aliquibus hominibus, et non aliis : caetera vero animalia non habent aliquid de hujusmodi providentia. Ergo videtur, quod quamdiu in delectatione corporum concepta non sunt actus distinguentes, quod hoc est huic faciendum, et huic non faciendum, non erit delectatio illa in vi rationis, quae attribuitur homini secundum quod homo est.

  4. Item, Dicit Avicenna, quod soli homini convenit discernere quasdam operationes esse turpes, et quasdam honestas. Ex hoc iterum habetur, quod

quamdiu non percipitur turpe et honestum circa delectationem. quod non attingat rationis inferiorem vel superiorem partem.

SED CONTRA hoc est,

  1. Quod dicit Augustinus in libro XII de Trinitate : « Ascendentibus retrorsum quibusdam gradibus considerationis per animae partes, ubi incipit aliquid occurrere quod non sit nobis commune cum bestiis, ibi incipit ratio, ubi homo interior jam possit cognosci '. » Sed in quocumque est peccatum, illud non est nobis commune cum bestiis. Ergo ibi incipit ratio : sed in sensualitate est peccatum : ergo in sensualitate incipit ratio : et ita concupiscentia sensualitatis non videtur esse sine aliquo actu rationis.

  2. Item, Inter animam sensibilem et rationalem non videtur esse medium, sicut nec inter sensibilem et vegetabilem: sed sicut se habet potentia ad potentiam, ita motus ad motum : ergo inter motum sensualitatis et rationis non videtur esse medium : et sic iterum videtur, quod statim ut motus concupiscentiae fit in sensualitate, fiat etiam in ratione et ad consentiendum et dissentiendum

  3. Item, Ut habetur in Genesi, iii, 1 et seq., nullum fuit medium temporis inter locutionem serpentis et auditum mulieris. Si ergo debite sumatur metaphora, et serpens est sensualitas, nullum erit tempus medium inter concupiscentiam vel sensualitatem, et judicium vel delectationem inferioris partis rationis.

ULTERIUS quaeritur de delectatione seQuæst, 1. cundum quod est in inferiori parte rationis. Et ut hoc melius intelligatur, sumatur littera Genesis, iii, 1 et seq., ubi sic dicitur, quod serpens dixit ad mulierem : Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi ? Cui respondit mulier : De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur : de fructu vero ligni, quod est in medio pa-

<--- Page Split --->

radisi, præcepti nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud, ne forte moriamur. Dixit autem serpens ad mulierem : Nequaquam morte moriemini. Scit enim Deus quod in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri: et eritis sicut dii, scientes bonum et malum. Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, adspectuque delectabile: et tulit de fructu illius, et comedit, deditque viro suo, qui comedit. Et aperti sunt oculi amborum.

Ex hoc accipitur, quod mulier habet quosdam actus in comparatione ad serpentem, et quosdam in comparatione ad delectationem peccati, et quosdam in comparatione ad virum Et ad serpentem distinguuntur actus ejus secundum responsa ipsius: et in responsione illa patet, quod est judicium concessi, et vetiti, et comminationis penae. Judicium concessi per hoc quod dicit: De fructu lignorum, quae sunt in paradiso, vescimur. Judicium vetiti per hoc quod dicit: De fructu autem ligni, quod est in medio paradisi, præcepti nobis Deus ne comederemus, et ne tangeremus illud. Judicium autem comminationis penae per hoc quod dicit : Ne forte moriamur. Et prima duo judicia certa sunt: tertium vero admixtum est dubitationi, ut dicit Augustinus : eo quod jam surrexerat in ipsa quaedam elatio ad obtinendum hoc quod suasit serpens, si esset possibile.

Respectu autem detestabilis peccati sunt quinque actus. Primus est apprehensio detestabilis peccati, qui notatur cum dicitur: Vidit igitur mulier lignum. Secundus est judicium de delectabili, quod sit detestabile ut nunc: et hoc importatur per hoc quod dicit, quod bonum esset lignum ad vescendum. Tertius est judicium de differentiis ipsius delectabilis secundum quod in visu repraesentari possunt: et hoc importatur cum dicit: Pulchrum oculis: illa enim pulchritudo fuit ex ma-

nifestatione dulcedinis ejus in colore et figura et aliis dispositionibus. Quartus est judicium de efficacia delectabilis ad inferendam delectationem: et hoc notatur cum dicit: Adspectuque delectabile: illud enim est adspectu delectabile, quod a solo adspectu trahit in se delectantem, et movet in eo delectationem. Quintus est consensus in fruitione delectabilis, quem sequitur ipsa fruitio delectabilis: et hoc notatur cum dicit: Tulit de fructu ejus, et comedit. Ad virum autem non determinatur ei actus nisi unus, scilicet dare viro.

Quæritur ergo de omnibus his actibus: Quando in eis delectatio morosa vel non morosa dicatur, vel quando inesse vel non inesse delectatio dicatur ?

  1. Constat enim, quod statim mulier audiens serpentem, non habuit delectationem: ergo in hoc cum sit audire ex parte mulieris quod est percipere illicitum ex parte inferioris partis rationis, perceptio illiciti non faciet inesse delectationem rationi. Similiter judicium concessi et prohibiti, quod ex parte rationis est judicium de delectabili, utrum licitum vel illicitum sit quod suadet concupiscentia, non facit inesse peccatum vel delectationem rationi: sed tunc inerit delectatio peccati, quando post judicium illud delectantur ex dissimulatione vel dubitatione comminationis penae. Sed ponamus, quod per multum tempus injaceat delectatio cum dissensu rationis, et post judicium, sicut de quibusdam patribus legitur, quod per triginta annos et amplius in libidinem sunt tentati. Cum igitur a tempore dicatur morosa delectatio, videtur quod illa fuerit morosa.

  2. Item, Augustinus: « Tunc mulier sine viro gustat, cum ita delectatione cogitationis peccatum tenetur, ut faciendum non decernatur: vel cum quidam terminus et mensura peccato adhibetur a viro, ut non liceat mulieri effrenata libertate in peccatum progredi 1. » Sed

<--- Page Split --->

quando per multum spatium tenetur in cogitatu delectatio, tunc non adhibetur terminus et mensura. Ergo tunc erit morosa.

  1. Item, Augustinus, « Si peccatum non diu teneatur delectatione cogitationis, sed statim ut mulierem tetigit, viri auctoritate repellatur, veniale est. Si vero diu in delectatione cogitationis teneatur, etsi voluntas perficiendi desit, mortale est: et pro eo damnabitur.» Ex hoc patet, quod morosa delectatio est a mora temporis, et est mortalis.

Icontra. SED CONTRA :

  1. Dicit Glossa super Apostolum, I ad Corinth. x, 3: « Tentatio cui non consentitur, non est peccatum, sed materia exercendae virtutis : » sed delectatio est tentatio: ergo quantumcumque protendatur in tempore, dummodo non consentiatr, non erit mortalis, sed materia probandae virtutis.

  2. Item, Augustinus in libro XII de Trinitate 1 : « Nec sane cum sola delec tatione cogitationis mens oblectatur illicitis, non quidem decernens esse facienda, tenens tamen et volens libenter, quæ tamen ut attigerunt animum respui debuerunt, negandum est esse peccatum : sed longe minus quam si et opere statuatur implendum. Et ideo de talibus quoque cogitationibus venia petenda est, pectusque percutiendum et dicendum : Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris 2. » Cum igitur talis pœnitentia non consueverit injungi pro mortali, sed pro veniali, videtur quod delectatio illa licet morosa sit, veniale peccatum sit.

uest. 2. ULTERIUS quaeritur de viro.

De illius enim actibus non legitur in Genesi, nisi quod accepit et comedit, quibus in ratione respondet consensus et opus consequens consensum illum : et ita videtur, quod solius viri sit consen-

tire. Hoc etiam videtur ex verbis Augustini in libro III de Trinitate, ubi dicit : « Vir mandateat, quando superior pars rationis illecebræ consentit : et tunc damnabile et grave peccatum est 3.

SED CONTRA :

Cujuscumque potentiae est judicare, ejusdem est consentire post judicium in alteram partem eorum quae dijudicantur : sed mulieris est dijudicare suasum serpentis, ut supra habitum est : ergo ejusdem erit consentire.

Ad hoc videtur Augustinus respondere, quod utraque pars habet suum consensum, et inferior pars habet consensum in delectationem, superior vero in opus, sic dicens in libro XII de Trinitate : « Animalis sensus ingerit quamdam illeccbram rationi scientiae : et tunc velut serpens alloquitur fecminam. Huic autem illecebrae consentire, de ligno vetito est edere. Sed iste consensus si sola delectatione cogitationis contentus est : superiori vero auctoritate ita retinentur membra, ut non exhibeantur arma iniquitatis peccato : sic habendum existimo velut lignum vetitum mulier sola comederit. Si autem in consensu illo ita decernitur quodque peccatum, ut si sit potestas etiam opere impleatur, intelligenda est mulier dedisse viro suo simul edendum illicitum cibum. Neque enim potest peccatum non solum cogitandum suaviter, verum etiam perpetrandum efficaciter mente decerni : nisi et illa mentis intentio, penes quam summa potestas est, membra in opus movendi, vel ab opere cohibendi, male actioni cedat 4. » Ex his habetur, quod mulieris est consentire ad delectandum suaviter, viri autem ad perpetrandum efficaciter. Hoc etiam videtur per litteram Genesis, quia mulier ibi consensit serpenti, et vir mulieri.

SED CONTRA :

Ejusdem potentiae motiva est movere

1 S. AUGUSTINUS, Lib. XII de Trinitate, cap. 12. 2 Matth. vi, 12.

3 S. AUGUSTINUS, Lib. III de Trinitate, cap. 3 4 IDEM, Ibidem, cap. 12.

<--- Page Split --->

ad opus et affici delectatione ordinata ad opus illud. Ergo cum sic se habeat ratio practica in consentiendo et sententiando, sicut se habet motiva in movendo, erit ejusdem partis rationis consentire et sententiare delectando et operando : et ita uterque consensus erit mulieris.

Solutio. Solutio. Dicendum, quod virtutes sensibiles animæ quædam sunt apprehensivæ, et quædam motivæ. Apprehensivarum autem quædam sunt apprehensivæ de intus, et quædam de foris, sicut sensus particulares qui particularia sensata apprehendunt presente materia : ab intus autem sicut sensus communis, qui componit sensata particularia cum magnitudine continua et cæteris sensatis communibus. Cujus exemplum est in gutta cadente, quam accipit sensus particularis in loco hoc et illo divisim : sensus autem communis continuat locum ad locum, et apprehendit in similitudinem lineæ. Aliud exemplum ejusdem est in virgula in una parte immota, et in alia parte circumducta, quam sensus particularis accipit hic et ibi : sed sensus communis apprehendit continuitatem per modum circuli. Apprehensivarum ab intus quædam est apprehensiva tantum eorum quæ sunt a sensu, et quædam elicit intentiones, quæ non sunt a sensu ab ipsis apprehensis. Et prima est duplex : quædam enim tantum apprehendit formas secundum motum a sensu secundum actum factum, ut imaginatio quæ ab Avicenna dicitur formalis : eo quod formas sine materia recipit. Quædam autem facit operationes super formas apprehensas, et istae operationes sunt compositiones formarum illarum et divisiones : et haec a Philosophis dicitur phantasia componens et dividens. Illa vero quæ elicit ab apprehensis compositis vel divisis intentiones, quæ per se non sunt a sensu, dicitur æstimatio vel æstimativa. Et intentiones quæ per se non sunt a formis sensibilibus, sunt intentiones boni et mali, amici et ini-

mici, convenientis et disconvenientis. Et hæ intentiones pro tanto dicuntur non esse a formis sensibilibus, quia per se non dependent ab illis, cum et in aliis particularibus quibusdam inveniantur. Sed tamen sensibilis anima non denudat eas a sensibilibus particularibus, sed accipit eas immixtas phantasmatibus, et per eas judicat de imitabili, vel fugibili, sicut ovis judicat lupum fugiendum, et pastorem non, et huic agno miserendum, et non illi. Habet etiam sensibilis anima vim ab omnibus aliis aliam, quæ est retentiva formarum et intentionum, quæ dicitur memoria. Quod enim non ejusdem vis sit recipere et retinere, probatur per virtutes materiales exteriores : aqua enim virtutem habet recipiendi, sed non retinendi figuras et formas.

Virtus autem motiva animæ sensibilis duplex est, scilicet imperans, quæ est duplex, scilicet irascibilis et concupiscibilis : et alia imperata, quæ est affixa nervis et musculis ad movendum ea ad perfectionem motus quem imperant concupiscibilis et irascibilis : et omnes actus harum virium sunt in sensibili anima, quæ nobis est communis cum brutis : et ideo totum hoc pertinet ad sensualitatem. Sed in homine quædam earum sunt persuasibiles a ratione, ut concupiscibilis et irascibilis : quædam autem non, ut quædam ex his quæ sunt in nervis et musculis. Unde dicit Glossa super illud Genesis, ii, 6 : Cumque cognovissent se esse nudos, id est, concupiscentiam sensissent bestialis motus in genitalibus, quæ plurimum etiam contra rationem moventur. Et ideo quia pars quædam sensualitatis persuasibilis est a ratione, et coerceri debet a concupiscentia, præcipitur mulieri ut excludat suggestionem serpentis.

AD PRIMUM ergo per quinque auctoritates, scilicet Augustini et Philosophi dicatur, quod sunt signa illa quæ dicta sunt in auctoritatibus, quod peccatum non sit in ratione, sed in sensualitate tantum, præcipue si plura de illis sign

<--- Page Split --->

concurrant sic : Si rationis desit omnino judicium : si fiant motus concupiscentiae non per accensionem apprehensi, sed potius instinctu naturae corruptae, sicut dicit Damascenus, quod bruta plus agantur a natura quam agant : et si sit concupiscentia sine meditatione et inquisitione constructionis ejus quod concupiscitur, et sine memoria, et providentia disponenle in futurum qualiter id quod concupiscitur impleatur, et sine judicio decentis et indecentis, turpis et honesti, meriti et peccati. Haec enim sunt quinque signa quae in quinque auctoritatibus per ordinem introducuntur.

Ad m quod contra objicitur, dicendum quod sine dubio secundum Augustinum in sensuali motu peccatum est. Sed hoc est levissimum ante actum rationis, et a quibusdam dicitur primus motus. Et quod tale peccatum possit inesse sensualitati, non habet ex hoc, quod actualiter conjungatur ei judicium rationis, sed quia habitualiter ordinatur ad ipsam, et ab ipsa praeveniendo poterat cohiberi. Sunt tamen qui dicunt hunc motum non esse peccatum, distinguentes primo inter primo primum motum, et secundo primum motum. Sed quia Augustinus dicit expresse peccatum esse, ideo tenendum est in sensualitate ante omnem rationis actum esse peccatum. De primis autem et secundis motibus tractatus erit in quaestione de peccatis.

Ad aliiud dicendum, quod sensibile et rationale prout sunt forma substantiales perfectiva, immediate se consequuntur ut potentia et actus, quando sunt in eodem. Si vero est idem judicium alicujus virtutis sensibilis animae, et de actu alicujus virtutis rationalis animae. Saepe enim contingit, ut dicit Philosophus1, quod intellectus et ratio occupata circa aliud objectum, non respiciunt ad id quod est in anima sensibili, sive sit in concupiscentia, sive in apprehensione virium sensibilis animae : et tunc tempus

intercidit inter judicium rationis, et concupiscentiam sensualitatis.' Et hoc est quod dicit Avicenna, quod quandoque non licet imaginativa agere quod debeb at agere naturaliter, sed trahit eam anima rationalis alio, et revocat eam ab imaginationibus suis. Et ad oculum videmus, quod aliquis multum cogitationibus occupatus, non percipit ea quae sunt in sensu.

Ad ultimum dicendum, quod inter locutionem serpentis et auditum mulieris nihil fuit medium : sed inter suasum serpentis et concupiscentiam mulieris tempus fuit medium. Et similiter in anima statim ut concupiscentia est in sensualitate, ordinatur ad rationem, et trahit eam quantum in ipsa est : sed non oportet ut statim ratio illud dijudicet et comparet ipsum ad meritum vel demeritum, et ad habendum vel non habendum : sed frequenter tempus longum intercidit medium.

Ad m quod objicitur sive quaeritur de Ad quæst. muliere, dicendum quod omnes actus sunt in interiori parte rationis, qui respondent actibus mulieris in prima tentatione : et hoc quando peccatum in delectatione et opere consummatur, sicut consummatum fuit in primis parentibus. Sed quando non consummatur, sed tantum per tentationem offertur, tunc non oportet, quod omnes illi actus in inferiori parte rationis inveniantur : sed si inveniuntur ibi, quandoque sunt tres, et quandoque tantum duo. Tres ut perceptio, delectatio, et cogitatio, quae dicitur quasi coagitatio, et supponit judicium rationis, quod quandoque est de differentiis delectabilis resolvens delectabile ad formas et differentias, quae magis movent ad delectandum. Quandoque autem est de ratione meriti et demeriti in delectabili illo, sive turpis et honesti secundum virtutem politicam. Quandoque vero colligit ratio in judi-

<--- Page Split --->

cando causas alias naturales inclinantes ad hoc quod tunc moveat talis delectatio, vel etiam causas speciales, ut verbi gratia, in delectatione mulieris quando vehementer movet animum judicium rationis quod fit de muliere pulchra, vel virgine, vel nobili. Et hae sunt differentiae quae efficaciores sunt ad excitandam libidinem. Quandoque vero fit judicium rationis de prohibitione concupiscentiae, sicut quoque Dominus dicit : Omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam maeclatus est eam in corde suo 1, et de turpitudine incontinentiae, et honestate continentiae. Quandoque autem fit judicium rationis, quare modo moveat libido : et sumitur quandoque causa in natura, quandoque in operibus nostris praeteritis, quandoque etiam in spiritualibus. In natura : quia propter colligationem corporis ad animam, corpus trahit animam, et immediate trahit animam sensualem, cujus virtutes figurtur in organis corporalibus : unde cum repleantur calido et humido organa generationis, desiderat natura expellere illud. Et quia virtutes in nervis et musculis natae sunt obedire et imperare, trahunt virtutes quae sunt super se ad imperium, et illae sunt ex parte sensibilis animae concupiscibilis et irascibilis : et illae ulterius trahunt rationem. Et idem est judicium si sumat ratio causam in judicando ex parte complexionis vel temporis, sicut sanguinei facilius trahuntur ad libidinem, et sic de aliis. Quandoque etiam sumit judicium ex conversatione praeteritae vitae, sicut qui fixit oculum in mulierem, vel quod consecutus est in tali peccato. Quandoque etiam sumit causam per quam judicat in spiritualibus, sicut in illusionibus demonum, et in corruptione et infectione naturae per primum peccatum. Et haec omnia judicia possunt esse ante utrumque consensum, et in opus et in delectationem sigillatim et simul : et de secundo

et tertio quidem judicio non est dubium, sed de primo.

Per hoc patet, quod non est necesse, quod statim quando aliquid judicatur a ratione in se, conferatur etiam ad aliud. Et ideo ratio quandoque judicat discernendo differentias delectabilis in se, et non confert ipsum ad rationem prohibiti vel non prohibiti, de quo debeat esse consensus vel dissensus. Sunt etiam quandoque duo actus in inferiori parte rationis, scilicet conceptio, et delectatio : non enim delectatur ratio nisi prius concipiat delectabile.

Dicimus igitur, quod si dissensus sequitur ad duos actus tantum, tunc fit hoc quod dicit Augustinus, scilicet quod statim sequitur, quando delectatio mentem attingit : et tunc numquam est morosa delectatio. Si autem sequitur dissensus post tales actus : tunc aut sequitur post judicium primum, aut secundum, aut tertium. Et si post primum, potest esse delectatio morosa et non morosa, non ex parte temporis, sed ex parte ignaviae rationis, quae diu discurrit per efficaciter moventia ad libidinem, a quibus statim judicium rationis revocare debuerat, et circa aliud occupare. Si vero sequitur dissensus post judicium secundum, tunc non est morosa : quia illud judicium movet ad dissentiendum. Si vero sequitur dissensus post judicium tertium, tunc potest esse morosa et non morosa : sed magis difficulter quam in judicio primo : eo quod tunc ratio trahatur a causis libidinis. Sed tamen quia non cogitur mentem a libidine revocare, et in tali delectione saepius consuevit libido ad mentem redire post exclusionem : et est simile in eo qui nititur a manibus alicujus trahentis eum evadere : ille enim saepius cogitur respicere retrorsum ad retrahentem, et iterum dirigit oculos in viam rectam per quam patet fuga : nec in tali iteratione est periculum aliquod,

<--- Page Split --->

eo quod ratio semper invenitur dissentiens ad saepius iteratam delectationem. Si vero etiam post dissensum injacet delectatio, et post judicium detestationis, tunc non est in rationis inferiori parte quae mulier dicitur, serpens, et tunc non est judicium de ea utrum sit morosa vel non morosa. Sed tunc est materia probandae et exercendae virtutis, sicut dicit Apostolus : Ne magnitudo revelationem extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae, Angelus Satane, qui me colaphizet'. Sensualitas perpetuae corruptionis est, et semper concupiscit adversus spiritum : propter quod etiam dicit Apostolus, ad Romanos, vii, 22 et 23 : Condelector legi Dei secundum interiorem hominem : video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivamtem me in lege peccati quae est in membris meis. Et alibi, vii, 15 : Non quod volo bonum, hoc ago : sed quod odi malum, illud facio. Si autem quod nolo, illud facio, consentio legi, quoniam bona est. Nunc autem jam non ego operor illud : sed quod habitat in me peccatum.

ratio esse licitum vel illicitum, sed procedat tantum judicio primo, et diu moretur in illo, et quaeratur, Utrum tunc sit morosa vel non? Et videtur, quod non : quia praeceptum est rationi quod excludat, et hoc est preceptum affirmativum, et ita non obligat ad semper : ergo non faciens praeceptum, non semper omittit : et ita non excludendo delectationem non semper peccat.

Ad hoc dicendum, quod tunc non judicatur morosa in illo judicio, nisi quando incipit movere rationem ad consentiendum in opus vel ad fruendum delectatione : quod notat Augustinus velle in cogitatu delectari suaviter. In eodem enim instanti peccat per omissionem ratio, si non dissentiat delectationi.

Ad PRIMUM quod objicitur in contraAd object. 1. rium, patet solutio per praedicta.

Ad ALIUD dicendum, quod Augustinus Ad object. 2. loquitur in communi de delectatione morosa et non morosa : et de illa saepe dubium generatur quanta sit : et illa pœenitentia quam ponit Augustinus in confessione peccatoris et dicenda oratione Dominica, delectationis est in genere, et non in specie.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod si post dissensum injaceat delectatio, erit in sensualitate tantum, et non ratione : et sic morosa fuit in Paulo et in multis aliis sanctis : unde in tali mora non est periculum.

Ad ALIAS duas auctoritates Augustini dicendum, quod vis est in hoc quod dicit, Cogitationis delectatione : quia cogitatio, ut diximus, supponit ibi judicium rationis : et tunc verum est, quod morosa esse potest si diu sic judicet ratio et non procedat ad dissensum : statim enim quando ratio judicat de illicito, et perpendit esse illicitum, dissentire debet : unde si postea non dissentiens delectatur, judicatur morosa delectatio, etiamsi parvum tempus sit in quo delectatur.

Ad ID quod quaeritur de viro, dicendum Ad quest. 2. quod secundum praedicta inferior et superior portio rationis sunt una potentia, sed geminatur secundum duo officia. Consensus tamen attribuitur superiori parti hac ratione : quia consensus semper fit secundum aliquas regulas juris, quas sequitur ratio in consentiendo : nullus enim consentit in aliquo, cujus nullam habet rationem in animo. Quia igitur rationes tales principaliter attendit superior portio, propter hoc attribuitur ei consensus in opus : nihilominus tamen quantum est de ratione virtutis in utroque officio, scilicet in superiori, et inferiori, potest consentire et dissentire.

Et per hoc patet solutio ad omnia quae objecta sunt.

<--- Page Split --->

statem peccandi yeniälter participabit ah altero extremo, quod est sensualitas.

  1. Item, In prima tentatione penes suasum serpentis non fuit nisi damnationis occasio : penes gustum vero mulieris causâ damnationis tantum. Ergo cum veniale sit occasio damnationis, et non causa, videbitur esse illius potentia qua dicitur serpens : et cum haec sit sensualitas, videtur quod in sensualitate non sit nisi veniale peccatum.

ARTICULI TERTII

PARTICULA II

ET QUÆSITUM TERTIUM.

De quantitate peccati in unoquoque gradu.

Tertio, Quæritur de quantitate peccati in unoquoque gradu.

Et, Utrum isti gradus in quolibet peccato possint inveniri ?

Et videtur, quod in sensualitate non sit nisi veniale peccatum : quia

  1. Dicit Augustinus in libro XII de Trinitate, quod sensualis motus peccatum quidem mortale non est, sed veniale atque levissimum.

  2. Item, Duo sunt genera peccati actualis, scilicet veniale, et mortale, Et similiter duae potestates ad peccandum, scilicet rationis, et sensualitatis. Veniale igitur erit sensualitatis, cum mortale sit rationis.

SED CONTRA : Sed con 1. Dicit Augustinus 1, quod omne peccatum est adeo voluntarium, quod si non sit voluntarium, non esset peccatum. Sed dicit Damascenus, quod voluntas in ratio ne est, ita quod si non sit rationalis, non sit voluntas. Et Philosophus in IV Topic: rum, quod omnis voluntas in ratione est. Ergo videtur ulterius, quod omne peccatum in ratione sit. Et sic peccatum veniale erit in ratione, et non in sensualitate.

  1. Item, Hoc videtur ex diffinitione peccati quam ponit Ambrosius in libro de Paradiso : « Peccatum est praevaricatio legis divinae et cœlestium inobedientia mandatorum : » quae praevaricatio et inobedientia non sunt nisi in illa potentia cui datur lex et praeceptum : sed haec est ratio : ergo videtur, quod omne peccatum sit in ratione.

  2. Item, Veniale dispositio est ad mortale, et sensualitas est potentia disponens et inclinans rationem ad mortale peccatum. Cum igitur actus disponens ad mortale, sit potentiae disponentis, videbitur veniale esse sensualitatis.

  3. Item, In progressu tentationis dicit Augustinus, quod cum manducat homo, damnatur totus : sed in comestione mulieris potest damnari et non damnari.

Cum ergo sit tertia potentia quae est sensualitas, videtur penes ipsam esse peccatum, quod non est damnabile tantum : medium enim habet naturam extremorum. Unde sicut mulier a viro habet quod potest peccare mortaliter, ita pote-

PRÆTEREA quæritur, Utrum vir in omni gradu tentationis peccet mortaliter tantum ?

Ad cujus intellectum ponatur exemplum de otioso quod primum est in concupiscentia sensualitatis, secundo in delectione cogitationis. tertio in consensu ad opus.

Et videtur, quod peccet mortaliter : quia dicit Augustinus, quod quando vir comedit, totus homo damnabitur : sed in isto casu vir comedit : ergo totus homo damnabitur. Si hoc dicatur, tunc quodlibet otiosum cum deliberatione prolatum vel factum, erit peccatum mortale.

<--- Page Split --->

m1. 2. JUXTA hoc quaeritur, Utrum isti gradus sint in quolibet peccato ?

Et videtur, quod non. Quædam enim peccata sunt, quæ habent objecta pure spiritualia, sicut peccatum infidelitatis, ut quod Deus non sit trinus et unus, vel quod Spiritus sanctus non procedat a Patre et Filio : et cum illa objecta sint pure spiritualia, in ea non potest sensualitas. Similiter de quibusdam peccatis superbiæ spiritualis, quæ objectum non habent in sensu vel sensibilibus, sicut est excellentia sanctitatis. Et sic videtur, cum illa peccata sint tantum in actu rationis, quod semper sint mortalia.

solutio. Solutio. Dicendum ad primum, quod in sensualitate sola non est nisi veniale peccatum : in inferiori autem parte rationis quandoque veniale, quandoque mortale : in superiori autem mortale tantum, et hoc in quibusdam peccatis, et non in omnibus, ut infra dicetur.

4 object. Ad id quod contra objicitur, dicendum quod Augustinus glossat seipsum in libro Retractionum 1 distinguens, quod multipliciter est peccatum voluntarium, et redit distinctio sua ad tria membra. Est enim voluntarium originale, sed non voluntate propria, sed aliena, scilicet primorum parentum. Et est voluntarium peccatum quod surgit ex continua peccati concupiscentia, quod dicitur primus motus, sed non voluntate conjuncta operi, sed voluntate quæ deberet et posset hoc opus prævenire. Tertio modo est voluntarium mortale peccatum voluntate conjuncta operi.

Unde dicendum, quod veniale peccatum quod est in sensualitate, secundo modo est voluntarium : et ita non oportet, quod sit in voluntate quæ est in ratione ut in subjecto, vel ut in causa conjuncta eliciente actum illum.

Ad object. Ad aliud dicendum, quod peccatum mortale directe est contra legem : et ideo

non causatur nisi a ratione. Sed veniale dispositio est ad transgressionem legis, et non directe contra legem : et ita non oportet, quod sit in ratione ut in causa vel subjecto. Dico autem in causa vel subjecto : quia si peccatum consideratur in actu, tunc in potentia a qua est, est ut in causa. Si autem consideratur in dispositione vel habitu, tunc in potentia a qua est, est ut in subjecto.

Ad aliud dicendum, quod isti gradus Ad quest. 1. non in omni peccato sunt ita quod sequatur damnatio. Nec Augustinus dicit hoc quod in omnibus sint hoc modo, sed tantum in his ubi mulier et vir vetitum comedunt, et serpens vetitum persuadet. Et debet vis fieri in eo quod est vetitum : vetitum enim idem est quod prohibitum, et non est directe prohibitum nisi mortale peccatum : quod ergo ex genere et natura mortale non est, sed veniale, ut otiosum, hoc non est vetitum, nec etiam concessum, sed est præter præceptum cadens indirecte sub prohibitione : et ideo mulier per cognitionem in hoc delectata, et vir per consensum in opus non gustant vetitum : et ideo non sequitur damnatio.

Ad id quod ulterius quaeritur, dicen- 2. ad quest. dum quod isti gradus sunt in omni peccato mortali. Licet enim quædam non habeant objecta sensibilia, tamen corruptio prima oritur a sensualitate. Sicut enim dici Sapiens : Corpus quod corrumpitur, aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem 3. Unde cum anima corruptiones illas patiatur ex conjunctione ad corpus, et immediata conjunctio ejus sit secundum sensualitatem, corruptio quæ est a corpore, maxime viget in sensualitate, et per ipsam ut per originem est etiam in ratione. Unde patet qualiter obnubilatio infidelitatis quantum ad primam sui originem sit in sensualitate et in carne.

<--- Page Split --->

Si vero quæratur, Utrum primus motus infidelitatis sit in sensualitate, vel in ratione ?

Dicendum, quod in sensualitate esse non potest : sed surreptio rationis in qua est primus motus, causatur a corruptione inferioris rationis : et sic secundum relationem ad primam originem refertur ad sensualitatem primus motus in talibus peccatis.

Et similiter dicendum etiam est de omnibus peccatis quae habent objecta pure spiritualia.

ARTICULUS IV.

Qui et quot sunt modi tentandi 1 ?

Deinde quæritur, Qui et quot sunt modi tentandi ?

Et sumenda sunt distinctiones Sanctorum.

  1. Dicit enim Glossa super Genesim, n1, 1 : « Tribus modis culpa perpetratur, suggestione, delectatione, et consensu. Primo her hostem, secundo per carnem, tertio per spiritum. Hostis enim prava suggerit, caro se delectationi subjicit, tandem spiritus delectationi consentit. Suggestione peccatum cognoscimus, delectione vincimur, consensu ligamur. »

  2. Item, Gregorius in libro XXXII Moralium super illud : Ecce Behemoth, quem feci tecum 2, dicit : « Fideli famulo Dominus cunctas hostis callidi machinationes insinuat : omne quod supprimendo rapit, omne quod insidiando circumvolat, omne quod minando terret, omne quod suadendo blanditur, omne quod desperando frangit, omne quod promittendo decipit. »

  3. Item, I ad Corinth. x, 13, distinguit Glossa tentationem in diabolicam et humanam, dicens quod tentatio humana est, ut in necessitate vel pressura non diffidat homo de Deo, auxilium humanum requirendo.

Item, Humana tentatio est de eis sine quibus vita ista agitur.

Item, Propter Christum pati humana tentatio est, per quam proficitur apud Deum.

Item, Humana tentatio est, aliter sapere quam res se habet cum bono animo.

Item, Humana tentatio est, cum irritatur quis in fratrem studio corrigendi, plus tamen quam christiana tranquillitas postulat.

Diabolica vero tentatio est, nimis amando sententiam suam vel invidendo melioribus usque ad præcidendæ communionis vel condendi schismatis vel hæresis sacrilegium pervenire.

QUÆRITUR ergo de omnibus his modis, Quæst. et de utilitate ex his tentationibus proveniente.

Et primo quæritur de prima divisione, quæ accipitur in Glossa super Genesim.

Videtur enim, quod non comprehendat omnem modum tentationis : quia

  1. Non est idem modus tentationis Christi, et nostrae, et primorum parentum. Christus enim tentabatur exterius tantum, neque trahebatur a tentatione in corpore, neque in anima. Primi autem parentes trahebantur in anima, non in corpore. Et hoc patet in dubitatione Hevæ : non enim trahitur corpus a tentatione nisi corruptum : corpus autem Christi et primorum parentum in primo statu non fuit torruptum. Nos autem trahimur in corpore et anima.

  2. Item, Videtur falsum, quod tentatio secunda sit in carne : quia supra habi-

<--- Page Split --->

tum est, quod est in inferiori parte rationis, quae non est caro.

  1. Item, Falsum videtur quod dicit, quod delectatione vincamur. Supra enim habitum est, quod non omnis delectatio est mortale peccatum, quamvis sit in inferiori parte rationis.

vt. 2. DEINDE objicitur de divisione Gregorii, et quaeritur, Quid vocalur, Opprimendo rapere ?

  1. Hoc enim perlinet ad violentiam, et diabolus nulli potest facere violentiam, sicut dicit beatus Bernardus : « Debilis hostis est, qui non potest vincere nisi volentem. » Ergo videtur, quod nihil opprimendo rapiat.

  2. Item, Oppressio illa aut refertur ad corpus, aut refertur ad animam. Si ad corpus, tunc non videtur opprimere ita quod rapiat : quia ex hoc nihil rapit quod opprimit aliquem in corpore.

  3. Praeterea, Glossa super epist. I Petri, v, 8, dicit, quod non est timendus hostis, qui non potest etiam in porcos nisi ex dispensatione conditoris. Et ita videtur non posse opprimere nisi licentia accepta a Deo. Ergo non ipse opprimit, sed Deus. Si vero refertur ad animam : tunc plane falsum est : quia potestatem in anima non habet, nisi in quantum homo sibi ex propria voluntate concesserit.

  4. Item, Quaeritur de hoc quod dicit, Insidiando circumvolat. Insidiae enim ponuntur ambulantibus in via publica. Sed via publica in moribus est via mandatorum : et haec non habet periculum : et ita videtur, quod non sit obnoxia insidiis inimici.

  5. Praeterea, Insidiantes in uno loco consueverunt ponere insidias, et non circumvagari : et ita videtur, quod incompetenter haec duo conjungat, Insidiando circumvolat : si enim insidiatur, non circumvolat : et si circumvolat, non insidiatur.

  6. Item, Quaeritur de hoc quod dicit, Omne quod minando terret. Per minas enim et terrores non attrahitur aliquis, sed fugatur. Cum ergo daemonis sit intentio tentatos attrahere, videtur quod iste modus non sit machinationis suae, qui est, minando terrere.

  7. Ulterius, Quaeritur de hoc quod dicit, Suadendo blanditur. Suasio enim actus rationis est. Cum igitur daemon non possit supra rationem, ut supra habitum est, videtur quod suasio ejus non percipiatur ab homine : et ita non suadendo blanditur.

  8. Praeterea, Quaeritur de hoc quod dicit, Desperando frangit. Ex hoc enim quod aliquis desperat, non est omnino fractus : quia adhuc potest redire ad veniam.

  9. Ulterius, Quaeritur de hoc quod dicit, Omne quod promittendo decipit. Ejus enim non est promittere, qui nihil habet dare : sed daemon nihil habet dare : ergo videtur, quod suum non sit promittere.

  10. Item, Videtur quod non omnes modi machinationis suae contineantur in istis sex. Quia dicit Augustinus, quod daemones se quandoque immiscent saporibus ciborum, ut excitent ad gulam. Quandoque spectaculis oculorum, invitantes ad vanitatem et libidinem carnis, secundum quod narrat Gregorius in Dialogis1, quod diabolus sedit super folium lactucae excitans ad libidinem gustus quamdam monialem. Et secundum quod dicitur de Heva : Vidi igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis, adspectuque delectabile2. Quandoque etiam se immiscet gesticulationibus histrionum, ut moveat ad risum et vanitatem. Et quandoque etiam ipsis sanguinibus, ut supra habitum est.

  11. Item, Augustinus in libro de Conflictu vitiorum et virtutum tangit speciales conflictus multorum vitiorum, scilicet septem capitalium et filiarum sua-

<--- Page Split --->

rum, quibus pie viventes in Christo Jesu non desinit diabolus impugnare.

  1. Et subinfert postea : « Sed nec his contentus ad alia convertitur argumenta, dum quibusdam in somniis saepius vera praenuntiat, ut eos quandoque ad falsitatem protrahat : cum dormientes ante horam vel tempus excitat. ut eos quando vigiliarum tempus est, somno gravissimo deprimat. Præterea cum psallentes atque orantes sibilis, stridoribus, latratibus diversis, et incognitis vocibus, jactis etiam lapidibus vel stercoribus perturbat, ut eos quoquo modo ab opere spirituali retrahens, inanes efficiat. » Unde dicit ibidem Augustinus, quod quandoque tentat blasphemia.

  2. Item, In libro II super Genesisi ad litteram dicit, quod mathematici instinctu daemonum saepius vera praedicunt. Et sic cum multa sint tentamenta diaboli, non videntur posse omnia reduci ad sex modos quos tangit Gregorius.

  3. Item, Suadendo blandiri et promittendo decipere, non videtur habere differentiam : quia diabolus non promittit, nisi addat persuasioni ut credatur promittenti.

  4. Præterea, Insidiando circumvolare non videtur habere differentiam ad aliquod aliorum : qui enim insidiatur, occulte nocet, et in omnibus machinamentis diabolus quærit occulte nocere.

Quest. 3.

DEINDE quæritur ulterius de tertia divisione, et primo de hoc quod Glossa distinguit tentationem in humanam et diabolicam : sicut enim quædam tentatio est a diabolo, ita quædam a mundo, et quædam a carne : et sic videtur insufficienter distinguere. Si autem dicatur diabolica tentatio, quæ est ad similitudinem tentationis, tunc nihil videtur esse dictum : quia daemonum non est tentari.

Item, Pro Christo pati non videtur tentatio esse, sed potius virtus constantie et fortitudinis. Similiter, In periculis

quærere humanum consilium, non est tentatio, sed actus prudentiae virtutis. Item, In periculis se committere discrimini postposito consilio quod potest haberi, est tentare Deum : et hoc est peccatum mortale : ergo videtur oppositum ejus, scilicet quærere consilium in periculis, esse meritum et obedientia præcepti, quod ponitur in Deuteronomio, vi, 16 : Non tentabis Dominum Deum tuum. Item, Apostolus permisit se submitti in sporta per muros, cum quæreretur a præposito Damasci 1 : et hoc fuit quærere consilium humanum : nec hoc reputatur tentatio, sed potius laus Apostoli, sicut dicit Glossa ibidem : « Fugiat servus Christi et minister verbi sicut ipse Christus in Ægyptum fugit : fugiat omnino de civitate in civitatem, quando eorum quisquam specialiter a persecutoribus quæritur, ut ab aliis qui non ita quæruntur, non deseratur Ecclesia. »

Præterea, Dicit Philosophus, quod si unum oppositorum est multiplex, et reliquum. Cum igitur tentatio humana distinguatur per quinque membra a Glossa, videtur, quod tentatio diabolica per tot debeat distingui : cum tamen in Glossa non inveniatur nisi unus modus tentationis diabolicæ.

GRATIA hujus quæritur, Quid sit tenQuæst. 4. tare Deum ?

Si enim hoc est, ut quidam dicunt, petere miraculum propter se fieri, tunc multi sancti tentarunt Deum. Si autem hoc est, ut quidam alii dicunt, offerre se periculo, cum possit consilium humanum haberi de evacuatione periculi : tunc iterum multi sanctorum martyrum ut Catharina et Sebastianus tentaverunt Deum.

Præterea, Hoc videtur esse contra hoc quod habetur, Judicum, v, 2 : Qui sponte obtulistis de Israel animas vestras ad periculum, benedicite Domino.

<--- Page Split --->

  1. ULTERIUS quaeritur de profectu tentationis, de quo dicit Apostolus, I ad Corinth. x, 13 : Fidelis Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis : sed faciet cum tentatione proventum, ut possitis sustinere.

uio. SOLUTIO. Dicendum, quod prima divisio data est penes gradus, quibus progreditur tentatio in nobis ad consummationem peccati : et quta non sunt nisi tres, scilicet sensualitatis, et inferioris partis rationis, et superioris, patet quod sufficiens est divisio penes hos gradus assignata.

quæst. AD PRIMUM quod est contra objectum, Ad 1. dicendum quod tentatio Christi et primorum parentum secundum primum statum reducitur ad tentationem quæ est in suggestione hostis. Suggestio enim est duplex, scilicet, exterior, et interior. Interior fit per actum sensualitatis corruptæ, exterior fit per dæmonem absolute : et talis fuit in primis parentibus secundum primum statum et in Christo.

Ad 2. AD ALIUD dicendum, quod inferior portio rationis propter mollitiem et defectibilitatem dicitur caro, et mulier : ex vicinitate enim carnis sæpius emollescit in delectationibus carnalibus.

Ad 3. AD ALIUD dicendum, quod non ideo dicit, quod delectatione vincimur, quod semper hoc fiat et in omni delectatione : sed quia cum tria sunt in delectatione peccati, et delectatione prima, duo non vincunt : quia aperte sciuntur esse mala, scilicet persuasio sensualitatis, et judicium rationis de illicito : sed hoc quod compellit ad peccatum, est victoria tentationis delectationis.

Ad quæst. AD in quod ulterius quaeritur de alia 2. divisione, dicendum quod hæc sumitur secundum modos machinationis diaboli tantum : et illi sunt vel in prosperis, vel in adversis. In adversis dupliciter, scilicet respectu præsentis adversitatis, et respectu futuræ. Si respectu futuræ adver-

sitatis, tunc minando terret : et hoc fit quando incutit alicui timorem defectuum corporalium vel temporalium vel perseverantiae si velit servire Deo. Si autem est respectu præsentis adversitatis, tunc est de nimia tristitia mali imminentis : et hoc potest esse malum culpæ vel malum pœnæ. Et si est malum culpæ, tunc desperando frangit : si de malo pœnæ, tunc opprimendo rapit. Dico autem nimia tristitia : quia moderata tristitia de culpa vel pœna non est tentatio, sed virtus. Unde Apostolus in epist. II ad Corinth. vii, 10 : Sæculi tristitia mortem operatur : tristitia autem quæ secundum Deum est, pœnitentiam in salutem stabilem operatur. Et est tristitia vel confusio adducens ignorantiam. Si vero tentat per prospera, tunc tentat secundum conversionem ad bonum commutable. Et hæc conversio dupliciter consideratur, scilicet generaliter ad bonum hoc vel illud, vel specialiter ad hoc bonum vel illud. Et si generaliter, tunc insidiando circumvolat, et tunc insidiari est observare omnem modum conversionis ad bonum commutabile ut inclinet ad illicitum. Si autem est specialiter ad hoc vel illud, tunc aut est respectu præsentis, aut respectu futuri. Si est respectu præsentis, tunc suadendo blanditur : et est tunc suadere, assignare rationes ex parte necessitatis humanæ, ut sub obtentu necessitatis ingerat voluptates. Si vero est respectu futuri, tunc promittendo decipit.

Vel sic dicatur : Tentatio hostis vel est ex parte virium apprehensivarum, quæ tamen sunt practicæ, vel ex parte motivarum. Si primo modo : aut ex parte phantasiæ secundum quod accipit a sensu multitudinem sensibilium : et tunc insidiando circumvolat, ut decipiat per sensibilia : aut ex parte phantasiæ secundum quod est motiva concupiscibilis, et sic suadendo blanditur. Si autem ex parte motivarum tantum, tunc est secundum irascibilem ; et tunc aut est contra actum fortitudinis, et tunc opprimendo rapit : aut contra actum spei, et hoc du-

<--- Page Split --->

pliciter : quia spes est futuri boni, et spes veniæ. Et si est contra spem veniæ, tunc desperando frangit : si autem est contra spem futuri boni, tunc promittendo decipit.

Sed tunc videtur divisio insufficiens : quia nulla machinatio habetur contra actum rationis. Item, Sicut est machinatio contra actum fortitudinis, ita contra actum aliarum virtutum cardinalium. Item, sicut est machinatio contra actum spei, ita contra actum aliarum virtutum theologicarum.

Ad hoc dicendum est, quod sicut patet ex prædictis dæmon non potest super rationem immediate, sed tantum mediante phantasia : et tunc machinatio contra rationem reducitur hoc modo ad illam, quæ est, Suadendo blanditur.

Ad aliud dicendum, quod concupiscibilis non est ordinata nisi ad bonum ut nunc : et idcirco conversio ad tale bonum est cum fortitudine, nisi addatur persuasio ex ratione et phantasia : quia bonum ut nunc suspectum est semper : et idcirco nulla machinatio est in concupiscibili simpliciter. In irascibili autem non sic : quia illa est contra malum quod aperte est malum : et ideo ad insurrectionem contra illud non indiget persuasione, sed apprehensione tantum.

Ad aliud dicendum, quod duæ virtutes inter cardinales, scilicet prudentia, et justitia, sunt in ratione, in qua dæmon non potest immediate, sed ex multitudine phantasmatum quandoque obnubilat : et tunc machinatio contra illam reducitur ad illam quæ est, Insidiando circumvolat. Temperantia vero est in concupiscibili secundum quod ordinatur ad bonum ut nunc : et ideo machinatio contra illam virtutem, ad eam reducitur, quæ est, Studendo blanditur.

Ad aliud dicendum, quod charitas est in voluntate, supra quam non potest nisi Deus. Et si dicatur a quibusdam esse in

concupiscibili, voluntas tamen, ut supra habitum est, trahitur a concupiscibili et delectabili quod est in ipsa, ut postponat amorem summi boni amori boni præsentis : et tunc machinatio contra charitatem etiam reducitur ad eam, quæ est, Suadendo blanditur. Fides autem est in ratione vel intellectu, in quam, ut habitum est, non potest dæmon immediate : sed obnubilat quandoque fidem phantasticis rationibus : et tunc machinatio contra fidem sub ea coniprehenditur, quæ dicitur, Insidiando circumvolat.

Ad PRIMUM igitur quod contra partes divisionis beati Gregorii objicitur, dicendum quod oppressio illa non sonat in coactionem voluntatis omnimodam, sed occasionaliter, ut quandoque fit, quando multa mala ingeruntur alicui, quod protrahitur ad impatientiam et iram, et obliviscitur virtutis, sicut fecit beatus Job, cui semper uno nuntio adhuc referente malum unum, alius supervenit qui pejus nuntiavit 4.

Ad aliud dicendum, quod oppressio est ad voluntatem et rationem, sed occasionaliter, non coactive, secundum quod exigitur ad tentationem. Si enim esset omnino coactiva, non esset tentatio, neque motus machinationis.

Ad aliud dicendum, quod rapit hominem in peccato impatientiae vel iræ : licet enim Deus potestatem tentandi permittat et det, tamen quia diabolus ex malitia instigat ad actum, oppressio et actus diaboli sunt et non Dei. Voluntas enim diaboli plus inclinatur ad tentandum ex malitia propria, quam ex obedientia exsecutionis mandati divini.

Ad m quod quaeritur de insidiando circumvolat, dicendum quod in omni via diabolus ponit insidias, et semper juxta viam, secundum quod dicitur in Psalmo cxxxix, 6 : Juxta iter scandalum posuerunt mihi. Est enim triplex via per quam progreditur homo, scilicet via naturæ : et juxta hanc ponit diabolus insi-

<--- Page Split --->

mittendo decipere, sicut est revelatio somniorum.

Et ex his patet responsio ad duo sequentia.

Ad quest. Ad id quod de tertia divisione quæri- tür, dicendum quod humana tentatio dicitur ibi in his sine quibus non est in- firmitas humana : diabolica autem præ- sumptio dicitur præsumptio contra præ- ceptum Dei, quæ provenit ex contemptu præcepti et præcipientis. Et propter hoc in Glossa non ponitur diabolica tenta- tio, sed diabolica præsumptio, et humana tentatio, et angelica perfectio. Et dicitur præsumptio diaboli, quando suadet dia- bolus ipsam, non infirmitas humana, et quæ est ad imitationem diaboli. Angelica vero perfectio est, ut dicit Glossa, in nullo errare. Sed tentari est humanæ in- firmitatis : et hæc tentatio quæ in infir- mitatem humanam cadit, aut est proba- tionis divinæ, aut infirmitatis humanæ. Et si est probationis divinæ, tunc semper est in periculis : et tunc aut est cum pos- sibilitate evadendi periculum, aut non. Si primo modo, tunc est illa quam dicit Glossa, quod in necessitate vel pressura non dissidat homo a Deo, auxilium hu- manum requirendo. Si vero secundo modo, tunc est illa quam dicit Glossa : « Pati pro Christo humana tentatio est. » Et istæ duæ tentationes sunt, per quas proficitur apud Deum. Nec dicuntur tentationes, nisi pro tanto quod sunt interrogationes infirmitatis humanæ, utrum Deo constanter adhæreat, vel non.

Si autem tentatio est probatio ab infirmitate humana in his sine quibus hæc vita non ducitur, tunc multiplicatur secundum tres vires, quæ referuntur ad opus hujus vitæ. Et illa quæ est aliter sapere, quam res se habet cum bono animo non usque ad sensus singularitatis condendi schismatis vel hæresis, sumpta est penes rationem. Illa vero quæ est

amare ea sine quibus vita ista non agitur, sumpta est penes concupiscibilem. Sed illa quæ est cum quis irritatur in fratrem studio corrigendi, plus tamen quam Christiana tranquillitas postulat, sumpta est penes irascibilem.

Ex nis patet solutio ad objec ta : quia humana tentatio non dividitur contra diabolicam tentationem, sed contra diabolicam præsumptionem. Similiter pro Christo pati, tentatio est probationis, per quam intelligatur infirmitas humana de constantia. Patet etiam, quod cum aliquis læditur solus, et non grex sibi commissus, et grex aliunde habet confortationem, bene potest consurgere ad consilium humanum et cedere.

Similiter ad id quod objicitur de Philosopho, patet solutio per ante dicta : quia non oportet, quod multiplex sit præsumptio diabolica, cum non opponatur humanæ tentationi quæ multiplex est.

Ad id quod quæritur, Quid sit tentare Ad quæst Deum ?

Dicendum secundum Glossam super Deuteronomium, vi, 13, quod Deum tentat, qui habens quod faciat, sine ra- tione se committit periculo, experiens utrum possit liberari a Deo : et ideo tentatio Dei supponit tria, scilicet postu- lationem miraculi sine ratione utilitatis, et quod committat se vel fidem discri- mini, ut per hoc sciat, si liberet eum Deus, quod Deo sit credendum. Et ter- tium, quod non sit perfecta fides in cor- de. Et hoc dicit Glossa super versum illum : Ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt et viderunt opera mea 1, sci- licet quod dolose miraculum postularunt in corde non credentes.

Ad id quod quæritur de profectu tentaAd quæst. tionis, dicendum quod licet ad multa 5. valent tentationes, tamen ad quatuor valent specialiter, scilicet ad emendatio-

<--- Page Split --->

nem delicti : et hujus exemplum est de Maria sorore Moysi 1. Et ad virtutis probationem : et hujus exemplum est in Job et Tobia. Et ad humilitatem et experimentum propriae fragilitatis et fortitudinis in resistendo : et hujus exemplum est in Apostolo Paulo 2. Et ad gloriam Dei : et hujus exemplum est in caeco nato 3.

Nota idem quod Glossa dicit super Matthæum, iv, 1 et seq., sic : « Omnibus quæ in mundo sunt ut armis utitur dia-

bolus contra nos. Nam nihil est in mundo nisi concupiscentia carnis, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ 4. In his enim tribus omnia genera tentationum comprehenduntur. » Sed Glossa ibidem distinguit genera tentationum penes objecta et generales fines peccatorum. Omne enim peccatum, aut fit propter concupiscentiam carnis, aut propter concupiscentiam oculorum, aut propter superbiam vitæ.