QUÆSTIO LXVIII.
De ordinibus daemonum.
Consequenter quæritur de ordinibus daemonum.
Et quæruntur duo, scilicet, a quo ordo sit in daemonibus?
Et secundo, Quare daemones nominantur a quibusdam ordinibus, et a quibusdam non?
ARTICULUS I.
A quo ordo sit in daemonibus ?
Magister in libro II Sententiarum : « Ordo perficitur a duobus, scilicet a gradu naturæ qui est ut potentia perfectibilis, et a dono gratiae quod est ut forma perfectiva. » In daemonibus ergo est ordo secundum primam partem, et non secundum secundam.
Ad primum proceditur sic :
Dicit Gregorius, quod unusquisque ordo illius rei censetur nomine quam plenius accepit in munere. Sed daemones nullius rei acceperunt debitum in munere. Ergo nullius ordinis censentur vocabulo.
Præterea, In inferno nullus est ordo, sed sempiternus horror inhabitat, sicut dicit Job 4. Ergo non videntur esse in aliquo ordine.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod sicut dicit
Et ex ipso patet solutio ad utramque objectionem.
ARTICULUS II.
Quare daemones nominantur a quibusdam ordinibus, et a quibusdam non?
Ad secundum proceditur sic :
- Dicunt Sancti, quod de quolibet ordine aliqui ceciderunt : ergo videtur,
<--- Page Split --->
quod a quolibet ordine sint denominandi. Sed hoc non videtur : quia in Scriptura nullus invenitur denominatus a Seraphim, et nullus a Thronis, et nullus a Dominationibus, et nullus ab Archangelis.
Item, Cum prima hierarchia sumatur secundum conversionem in Deum, et omnes daemones aversi sunt a Deo, videtur quod nullus deberet denominari Cherub vel Cherubim : et tamen in Ezechiele daemon hoc nomine appellatur.
Item, Cum media hierarchia non distinguatur penes conversionem in Deum, videtur quod aliqui daemones possint a Dominationibus denominari : et hoc non invenitur.
Item, Dominium maxime competit superbiae, quae fuit peccatum daemonis : et ita videtur, quod a Dominationibus debeant denominari.
Praeterea, Cum Archangeli officium sit circa homines, et daemonis exercitium maxime est circa homines, videtur quod aliquis ab Archangelorum ordine debeat denominari.
Solutio. Solutio. Dicimus, quod licet a quolibet ordine aliqui ceciderunt, non tamen a quolibet ordine daemones denominantur : et hoc contingit propter privationem doni, a quo ordo denominatur : quae privatio expresse in damnatione demonum importatur : damnatio enim ex hoc quod est confirmatio in malitia, privationem dicit charitatis : et ideo nullus a Seraphim denominatur. Ex hoc autem quod dicit aversionem a Deo, privationem dicit doni Thronorum in quibus Deus ut in throno gloriae requiescit. Scientia vero, quae commune donum est et bonis et malis, potest aliquos ex daemonibus denominare, sicut fit in Ezechiele.
Item, Casus de se. dicit de pressionem sub poena : damnatio autem quae in Angelis est, importat superpositionem super omnia quae sunt servitutis diminuentis dignitatem, ut dicit Dionysius. Cum igitur in Evangelio Joannis, viii, 34, dicat Christus : Omnis qui facit peccatum, servus est peccati, non possunt Angeli cadentes a Dominationibus denominari. De Archangelis autem dicendum, quod officium eorum est nuntiare secreta : secreta autem eorum sunt, quae naturali investigatione cognosci non possunt : et haec sunt quae in sola contemplatione verbi discuntur. Cum igitur daemones non contemplentur in Verbo, non possunt a nomine Archangelorum denominari.
Si vero quaeritur, ubi denominaptur ab aliis ordinibus ?
Dicendum quod in Ezechiele denominantur a Cherubim. Et in epist. I ad Corinthios, xv, 24, denominantur -a Principatibus et Potestatibus et Virtutibus, ubi Apostolus dicit : Cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. Hoc enim refert Glossa ad bonos et malos Angelos. Ab Angelis autem denominantur in epist. II ad Corinthios, xii, 7, ubi dicit Apostolus : Ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis mea, Angelus Satanae, qui me colaphizet.
Si vero quaeritur, Quare ab istis ordinibus denominentur ?
Dicendum, quod isti ordines dicunt officia communia bonis et malis. Et hoc patet in singulis : quia principatus disponere, et potestatem coercere, et miracula facere,'et nuntiare sunt communia bonis et malis, cum non sint actus gratiae gratum facientis.
Et per hoc patet solutio ad totum.
<--- Page Split --->