QUÆSTIO LXVI.

In quid cecidit diabolus ?

Deinde quæritur, In quid cecidit diabolus ?

Et quæruntur tria. Quorum primum est, scilicet in quid quoad culpam ? Et in quid quoad pœnam ? Et in quid quoad locum ?

Circa primum quæruntur quatuor.

Quorum primum est, Utrum in ipso peccato adhuc perseveret?

Secundum, Utrum omni motu suo peccet ?

Tertium, Utrum culpa sua secum aliquid virtutis compatiatur ?

Quartum et ultimum, Quid sit causa obstinationis et confirmationis ejus in malo ?

ARTICULUS I.

Utrum in peccato suo adhuc perseveret 1 ?

Ad primum proceditur sic :

  1. In Psalmo lxxiii, 23, dicitur : Superbia eorum qui ceciderunt 2, ascendit semper. Ergo videtur, quod continue perdurent in peccato primo.

  2. Item, Glossa super illud Isaie, xiv, 12 : Quomodo cecidisti de cælo, Lucifer? « Lucifer major aliis Angelis in exordio creatus est, vel inter Angelos

gloriosus : sed corruit secundum illud : Videbam Satanam sicut fulgur de cælo cadentem 3. Et qui prius cogitabat : In cælum conscendam, super astra Dei exaltabo solium meum 4, scilicet ad solium Dei, idem quoque post lapsum arrogabat sibi : unde et gloriatur ascendere super Angelos in cælum, vel super nubes, corda scilicet electorum, et sedere in monte testamenti, in Ecclesia, et in lateribus Aquilonis, in frigidis. » Ex hoc accipitur, quod adhuc vult esse æqualis Deo : et sic adhuc perseverat in peccato.

  1. Item, Dicit Augustinus in libro XI super Genesim ad litteram : « Unde et similitudinem suæ voluntatis persuasit Hevæ, dicens : Eritis sicut dii 5. » Et nititur habere, ut dicit Augustinus,

<--- Page Split --->

Apostolos, Prophetas, Martyres, et cæteros ordines ecclesiasticos sicut Dominus.

1 contra. SED CONTRA :

In II canonica Petri, u, 11, super illud verbum : Angeli fortitudine et virtute cum sint majores, dicit Glossa : « Ibi cruciabuntur iniqui, ubi Angeli mali, qui prius contra Deum superbierant, et inde puniti sunt, jam non portant, sed potius abjiciunt judicium superbiendi contra Deum, quod est exsecrabile adversum seipsos : quia pro illo graviter puniuntur, et territri magnitudine penarum jam ab illo judicio praesumptionis desistunt. »

in culpa punita, ideo sic desistunt. Item alia ratione : quia intolerabilem penam horret natura bona : et ideo in comparatione ad penam desistunt a culpa. Et sic intelligitur Glossa.

Ex his patet solutio ad totum.

ARTICULUS II.

Utrum omni motu suo peccet malus Angelus1 ?

Solutio. Solutio. Distinguendum est in appetitu daemonis secundum id ex quo procedit, et secundum objectum ejus. Procedit enim ex iniqua voluntate, et ad altitudinem Dei accipiendam secundum potestatem. Et primo modo dupliciter consideratur, scilicet in comparatione ad naturam, et sic remorsus invenitur in natura contra appetitum et voluntatem : et quoad hoc desistunt ab iniqua voluntate, et hoc est secundum quid tantum. Si autem comparatur ad iniquam voluntatem, quae rationem naturalem vincit simpliciter in daemone, et trahit ad actum,tunc adhuc idem usurpat sibi,non tamen in eodem, sed in simili, ut scilicet habeat in malis ut Deus in bonis potestatem. Si vero comparatur voluntas ad objectum, iterum dupliciter attenditur. Voluntatis enim objectum est ipsum volitum : et hoc potest intelligi conjunctum culpae tantum, vel conjunctum pœenae per culpam. Etsi primo modo, sic non desistunt ab iniqua voluntate. Si secundo modo, quia displicet omne decorum, decorum autem est pœena cum culpa, decor enim justitiae claret

Secundo quaeritur, An omni motu suo peccet malus Angelus ?

Et videtur, quod sic.

  1. Dicitur in Glossa super epistolam I ad Corinthios, i, 10, quod diabolus omnia male agit : ergo videtur, quod omni motu suo peccet.

  2. Item, Dicit Augustinus, quod « tota vita infidelium peccatum est : » sed diabolus pejorest infidelibus : ergoetiam tota vita ejus peccatum est, et multo magis.

  3. Item, Videtur hoc sonare nomen confirmationis in malo : quod enim confirmatum est in aliquo, indeclinabile est ab illo : sed diabolus confirmatus est in malo : ergo inflexibilis est, a malo, et ita non facit nisi malum : ergo omni actu suo peccat.

  4. Item, Per oppositum se habent vita boni Angeli et vita mali : sed vita boni Angeli tota refertur ad gloriam Dei : ergo vita mali Angeli tota est contraria gloria Dei, et ita tota erit peccatum.

Solutio. Motus diaboli duplices sunt solutio. secundum duplices potentias a quibus egrediuntur : sunt enim in ipso potentiae naturales, de quibus dicit Dionysius 2,

<--- Page Split --->

quod data illis naturalia bona nequaquam esse mutata dicimus. Et sunt potentiae deliberativae in ipso et rationales. Motus igitur qui egrediuntur a potentii deliberativis et rationalibus, omnes mali sunt. Sed qui egrediuntur a potentii naturalibus, dupliciter possunt considerari, scilicet in se, et sic neque boni neque mali sunt bonitate virtutis vel malitia vitii : aut in quantum per intentionem deliberantem informantur, et sic mali sunt : quia etsi quandoque justi sunt in eo quod a potestate Dei ordinantur, quae semper justa est, ut dicit Gregorius, tamen propter intentionem malam, mali sunt : quia motus intelligentiae praecipue informantur ex fine intento et denominantur.

ARTICULUS III.

Utrum culpa diaboli aliquid virtutis secum compatiatur 1 ?

Tertio quaeritur, Utrum culpa sua secum aliquid virtutis compatiatur ?

Et videtur, quod sic : quia

  1. Dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus 2, quod nihil universaliter est bono privatum : sed aliquid secundum omnem modum bono privatum, est nusquam nullo modo, neque erat, neque est, neque erit, neque esse potest. Ergo videtur, quod culpa daemonis aliquid virtutis habet admixtum.

Ad priumum autem dicendum, quod Glossa intelligitur quantum ad intentionem diaboli.

Ad secundum dicendum, quod auctoritas Augustini sic intelligitur, quod tota vita infidelium est peccatum, hoc est, in peccato est : quia nullum peccatum sive modicum sive grande remittitur eis, cum non habeant gratiam per quam omne peccatum remittitur. Non autem sic intelligitur, quod quolibet motu suo peccent.

Ad tertium dicendum, quod confirmatio non mutavit naturam, sed intentionem.

Ad ultimum dicendum, quod similiter per oppositum est in Angelo bono : motus enim quidam sunt in ipso a potentiis naturalibus, sicut vivere, intelligere, et hujusmodi, qui indifferentes sunt si in se considerentur : sed per intentionem ad gloriam Dei referuntur.

  1. Si forte dicatur, quod Dionysius loquitur ibi de bono naturae. CONTRA : Sic sequitur in littera : «. Sicut impudicus quamvis privatus est bono secundum irrationabilem concupiscentiam, in hoc quidem neque est, neque existentia concupiscit : participat autem bono secundum ipsam unitionis et amicitiae obscuram resonantiam. » Ex hoc etiam patet, quod ipse bonum hoc quod est admixtum malo, non ponit in natura operantis tantum, sed etiam in ipsa actione ipsius et voluntate.

  2. Item, Dionysius, ibidem : « Furor quidem participat bono secundum ipsum moveri et desiderare, apparentia mala ad apparens pulchrum redigere et convertere. » Ex hoc iterum accipitur, quod in ipso furore bonum est.

  3. Item, Dionysius, ibidem : « Pessimam vitam desiderans et optimam ipsi apparentem secundum ipsum desiderare et ad optimam vitam respicere, participat bonum. » Ex hoc habetur, quod

<--- Page Split --->

etiam quantum ad intentionem bonum videtur admixtum.

  1. Si forte dicatur, quod hoc intelligitur de hominibus qui non sunt confirmati in malo, quorum desideria sunt ad bonum commutabilia, quae imaginem habent summi boni, et non de damnatis. Conrra : Dicit Dionysius, ibidem : « Si omnino bonum auferas, neque substantia erit, neque vita, neque desiderium, neque motus, neque aliud nihil. » Cum igitur in daemonibus sint desideria et motus, aliquid boni videtur immixtum operationibus eorum.

  2. Item, Dionysius, infra in eodem capite: « Data daemonibus angelica dona nequaquam ipsa mutata esse dicimus, sed sunt integra et splendidissima, quamvis ipsi non vident claudentes ipsorum boni inspectivas virtutes. » Ex hoc accipitur, quod naturalia daemonum integra sunt, et etiam splendent per aliquod additum naturalibus : et hoc non est nisi habitus : ergo videtur, quod habent aliquid virtutis etiam in habitu.

  3. Item, Peccatum non tollit virtutes politicas : multi enim etiam infideles virtutes politicas habuerunt. Cum igitur in daemone super opus Dei nihil sit nisi culpa, et illa non sit contraria virtuti politicae, videtur quod virtutes politicas possunt habere daemones.

  4. Item, Expresse dicit Jacobus, quod daemones credunt et contremiscunt1 : ergo daemones habent fidem informem : et fides informis est aliquid virtutis : ergo daemones habent aliquid virtutis.

  5. Item, In Evangelio legitur, quod obediverunt Christo praecipienti : et obedientia etiam informis est aliquid virtutis : ergo daemones habent aliquid virtutis.

actum laudabilem secundum ordinem ad felicitatem politicam, de qua locuti sunt Philosophi : formata vero habet actum gratum Deo, qui ordinatur ad felicitatem aeternam, de qua loquuntur Sancti. Unde cum daemones neutrius felicitatis sunt perceptibiles, non habebunt virtutem, neque formatam, neque informem.

Ad 10 autem quod objicitur de DionyAd 4, 2, 3, 4 et 5. sio, dicendum quod ipse loquitur de illo bono quod convertitur cum ente. Sicut enim dicit Augustinus et Boetius in libro de Hebdomadibus, unumquodque in eo quod est, bonum est : et hoc quidem bonum non semper est potentia ad virtutem, quia non omnia sunt susceptibilia virtutis. Sed intelligentia et actus ejus potest esse virtutis subjectum, sed aliter et aliter. Nam ipsa intelligentia potest esse subjectum virtutis, sicut substantia composita substat accidenti : sed actus ejus voluntarii et affectiones possunt esse subjecta virtutis, sicut potentia perfectibilis per formam. Et inde est quod dicunt Augustinus et Boetius et Bernardus, quod quatuor affectiones semina sunt virtutum et vitiorum. Unde desiderium substantia est actus sive affectionis, circa quam potest esse perfectio virtutis, vel privatio quae est vitium : et ideo cum actus ille secundum quem motus animi attingit ens, habeat existentiam, secundum hoc ipsum attingit etiam bonum quod cum ente convertitur. Et ratio hujus boni non est alia secundum Boelium nisi quia est a bono sicut omne ens est ab ente primo. Et cum primum ens non sit tantum ens, sed etiam bonum : ita oportet effectum ejus etiam esse bonum : quia boni est bona adducere, sicut dicit Dionysius2. Cum autem hoc ens secundum quod in actu animae vel affectione accipitur, non supponat nisi substantiam potentiae in actu, in qua potest aequaliter esse ratio

Solutio. Solutio. Dicendum, quod daemones nihil habent virtutis, nec informis, nec formatae. Informis enim virtus habet

<--- Page Split --->

virtutis et vitií, patet quod nihil supponit de esse virtutis : et de tali bono quod substantiam, hujus potentiae dicit in ipso spiritu intellectuali et affectione et actu ejus, loquitur Dionysius in omnibus auctoritatibus inductis.

Et per hoc patet hoc quod sequitur, ubi dicit, quod si aliquid esset bono universaliter privatum, ipsum nec esset, nec subsistere posset.

Ad 7. Ad hoc autem quod objicitur de fide daemonum, dicendum quod est fides ex scientia, et est fides ex illuminatione primea veritatis. Et prima credulitas habet necessitatem, secunda vero libertatem voluntatis. Unde Augustinus : « Caetera potest homo nolens, credere non potest nisi volens. » Prima autem fides non est laudabilis, et haec est daemonum. Secunda vero laudabilis est etiamsi informis sit, et hanc non habent daemones.

Si vero objicitur quod Gregorius dicit, quod timor servilis nascitur ex fide informi : unde cum "dicat Jacobus : Daemones credunt et contremiscunt, et sic innuat daemones habere timorem ex credulitate sua, videtur quod daemones habeant fidem informem.

Dicendum, quod timor servilis facit desistere ab actu peccati, licet non a voluntate. Unde Gregorius dicit, quod in timore servili vivit peccandi voluntas, et sequeretur opus si speraretur impunitas. Cum igitur in daemonibus non sit retractio ab actu peccati, patet quod non habent timorem servilem, qui dicitur donum Spiritus sancti : sed contremiscunt ex timore naturali, qui oritur ex scientia justitiae Dei per quam infliguntur eis penae.

Si vero iterum objiciatur, quod ita possunt daemones habere fidem sicut spem. Quod autem habeant spem, habe-

tur Job, xl, 28, ubi dicit Dominus : Ecce spes ejus frustrabitur eum, loquens de Behemoth.

Ad hoc dicendum, quod nec spem habent informem. Dicitur enim spes dupliciter : et secundum unum modum est una via de quatuor affectionibus naturalibus, quas tangit Boetius in libro de Consolatione philosophiae1. Secundum alium modum est virtus informis vel formata. Et primo modo inest daemonibus, secundo modo non.

Si vero quaeritur, Respectu cujus boni sit illa spes?

Dicendum, quod est respectu boni appetentis sibi, scilicet subversionis sanctorum : sperat enim diabolus, quod influat Jordanis in os ejus2. Dicunt tamen quidam, quod ex respectu alleviationis penae in die judicii, et illa frustrabitur, quia penae ejus non alleviabitur, sed gravabitur.

Ad ultimum dicendum, quod daemones ad 8 non habent virtutem obedientiae, nec habuerunt, sed ex coactione implebant praeceptum : obedientia enim de sua ratione ponit voluntatem implendi praeceptum, quam voluntatem non habent daemones, sed coguntur quandoque ad multa per potestates.

ARTICULUS IV.

Quæ sit causa obstinationis diaboli in malo 3 ?

Quarto quaeritur, Quæ sit causa obstinationis et confirmationis ejus in malo?

Haec enim causa aut est ex parte Dei,

4 Boerius, Lib. I de Consolatione philosophiae, metr. 7. 2 Job, xl, 18. 3 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sen-

tentiarum, Dist. V, Art. 5. Tom. XXVII hujusce nova editionis. Cf. etiam II™ Part Summa theologiae, Quest. 25, membr. 1, art. 4. Tom. XXXII ejusdem editionis.

<--- Page Split --->

aut ex parte dæmonis. Sed non videtur ex parte Dei esse : quia

  1. Dicit Dionysius, quod « optimi-est optima adducere.» Sed confirmatio in malo de pessimis est. Ergo optimum non conducit ad ipsam.

  2. Item, Dicit Augustinus, quod « sapientis non est facere aliquid, quo opus suum fiat deterius : » sed ex confirmatione in malo opus fit in statu pessimo : ergo hoc non est facere sapientis.

  3. Item, In naturis causa faciens aliquid, corroborata est etiam causa confirmationis ejusdem, sicut aequalitas humorum facit sanitatem, et aequalitas humorum facit permanere sanitatem. Cum igitur in dæmone causa faciens malum, non fuerit nisi voluntas, eadem voluntas videtur causa obstinationis et confirmationis in malo.

«dcontra. SED CONTRA :

Dicit Anselmus in libro de Casu diaboli, quod « illi Angeli qui maluerunt illud plus quod nondum illis Deus dare volebat, quam stare in justitia in qua facti erant, eadem justitia judicante, et illud propter quod illud contempserunt, nequaquam obtinuerunt, et quod tenebant bonum, amiserunt. Sic ergo distincti sunt Angeli ut inhaerentes justitiae nullum bonum velle possunt, quo non gaudeant, et deserentes illam, nullum velle quo non careant 1. » Ex hoc videtur, quod confirmatio eorum in malo sit ex justitia Dei, et ita videtur esse a Deo.

illo. Et ideo distinguendum est, ut alibi diximus in quaestione de confirmatione Angelorum statuium, scilicet quod est differentia inter voluntatem quae est in via, et illam quae est in termino viae : quia voluntas quae est in via, potest velle bonum et malum : et si declinat quandoque in peccatum, tamen non confirmatur sic in illo ut nihil amplius velit quam peccatum : illa quae est in termino viae nihil amplius vult quam peccatum : et hoc ipsum est ei causa confirmationis in peccato.

Si autem quaeritur, Utrum possit velle amplius aliud quam peccatum ?

Dicimus, quod est posse ex substantia potentiae, et est posse ex habitu. Et secundum primum modum possunt amplius aliquid velle : sed hoc posse tantum est in potentia, et numquam in actu. Secundum alterum modum nihil possunt amplius velle.

AD AUCTORITATEM Anselmi dicendum, Ad object. quod judicium Dei est de abstractione gratiae, ad quam sequitur obstinatio in malo : sed tamen non causatur ab ipsa, sed ex propria voluntate.

ARTICULUS V.

In quid cecidit Angelus malus quoad pœnam 2 ?

Solutio. Solutio . Dicendum , quodpropriacau - saconfirmationiseoruminmaloestvo - luntaseorum : quiaratioeorumsicereataest , quodestbonietmalipropterbonumeligendum , etproptersummumbonumacquirendum . Undecumacqui - ritillud , nonampliusestbonietmali , sedstatinillo , etsicestindeflexusab

Deinde quaeritur, In quid cecidit quoad pœnam ?

Et quia de pœnis exterioribus in quaestionibus de inferno disputatum est, et similiter de pœna vermis, ulterius est quaerendum tantum de quodam verbo Dionysii in libro de Divinis nominibus 3, ubi sic dicit, quod est in dænibus furor ir-

<--- Page Split --->

rationalis, demens concupiscentia, et phantasia proterva.

bus, videtur quod furor non insit in eis.

Unde quæritur,

  1. Quid sit furor irrationalis in dæmonibus ?

Aut enim dicitur irrationalis a privatione potentiae rationalis, aut a privatione habitus, aut actus. Non primo 'modo : quia naturalia non amiserunt per peccatum, ut dicit Dionysius, ibidem. Similiter nec secundo modo : quia ille habitus aut esset acquisitus, aut in creatione datus, aut infusus per gratiam. Et constat, quod non acquisitus, quia Angeli non habent habitus acquisitos per studium : nec infusus per gratiam, quia sic vel esset donum, vel virtus, vel fructus Spiritus : donum sicut sapientia, intellectus, consilium, et scientia : quia ista sunt dona quae sunt in ratione virtutis, sicut prudentia, justitia, vel fides : illa enim virtutes sunt in ratione fructus, secundum quod fides quae invisibilium certitudo est, ut dicit Ambrosius, ponitur fructus spiritus 1. Quorum nullum est in daemonibus. Si vero privetur ibi habitus in creatione datus, ille erit habitus per quem cognoscunt res hujus mundi : et ideo daemones jam amplius non haberent cognitionem, quod falsum est : ergo non privatur ibi habitus rationis. Si vero privetur ibi actus, aut privabitur actus qui est rationis conceptio, quo concipit id in quod insurgit furor : et hoc non videtur, quia furor non potest esse nisi in aliquod praeceptum : non enim surgit motus aliquis desiderii vel ira, nisi post conceptum nocivum vel delectabile. Aut privatur actus qui est deliberatio : et hoc iterum non videtur : quia daemones etiam post deliberationem irascuntur et exagitantur furore : et ita videtur, quod non sit malum daemonis furor irrationalis.

  1. Præterea, Furor secundum sensibilem partem inest animæ : cum igitur pars sensibilis non insit daemoni-

  2. Præterea, Dicit Gregorius, quod furor est fervens ira. Et Philosophus dicit, quod ira est accensio sanguinis circa cor 1. Ergo videtur, quod furor et ira non sunt in non habentibus sanguinem : sed daemones non habent sanguinem : ergo non habent iram vel furorem.

  3. Præterea, Quæritur de hoc quod dicit, Demens concupiscentia. Dementia enim accidit ex corruptione mentis : corruptio autem mentis non est secundum se, cum non habeat contrarium, sed ex corruptione subjecti, quod est ex contrariis, ut in homine : et cum tale subjectum mentis non sit in daemone, videtur quod ipse non sit susceptibilis dementiæ.

  4. Item, Quæritur de hoc quod dicit, Phantasia proterva : quia cum phantasia sit pars sensibilis animæ, non videtur phantasia inesse daemonibus.

  5. Præterea, Phantasia est virtus operans in organo corporis determinato : et cum virtutes daemonum non sint affixæ corpori, videtur quod non habeant phantasiam.

  6. Item, Dicit Dionysius, quod malum daemonis est contra deiformem intellectum esse, et malum animæ contra rationem esse : et ita videtur, quod malum ejus sit esse contra phantasiam rectam.

  7. Præterea, Protervitas est contentio contra veritatem non reducibilis ad rationem rectam : daemones autem cum credant veritatem ex creata scientia, et contremiscant, non videntur contra veritatem protervire, et non videtur eis inesse phantasia proterva.

SOLUTIO. Dicendum, quod de omnibus solutio. poenis daemonum intelligendum est sicut de poenis damnatorum, de quibus habitum est in quaestione de poenis inferni, excepto hoc solo, quod est poena illa quae dicitur perversitas virium daemonis et

<--- Page Split --->

animæ, in comparatione ad actum et objectum secundum rectam rationem : secundum hoc enim malum animæ est contra rationem, et malum dæmonis contra intellectum. Et differunt ratio et intellectus : quia ratio est a quo sumitur differentia animæ rationalis, intellectus autem a quo sumitur differentia intelligentiæ, quæ est Angelus vel dæmon. Et Isaac secundum hoc distinguit inter rationem et intellectum : quia ratio dicitur potentia inquisitiva veri discurrens de uno in alterum sicut de causa in causatum. Intellectus autem est inspectivus veri in se, vel ex his quæ apud se habet. Et ideo dicit Isaac, quod ratio creatur in umbra intelligentiæ. Intellectus igitur dæmonum prout hic sumitur in communi pro natura intellectuali, dividitur per tres vires secundum comparationem ad tria objecta, scilicet ad verum, et delectabile, et arduum. Et in comparatione ad ista tria sunt istæ tres vires, intellectus, et voluntas, et animus : vel secundum alios intellectus concupiscibilis et irascibilis. Sed secundum Damascenum concupiscibilis et irascibilis non sunt nisi partes sensibilis animæ. Unde loco concupiscibilis in intellectuali natura est voluntas, et loco irascibilis animus, secundum quod animositatem animi habitum consuevimus appellare. Perversitas autem virium ad hæc tria dicitur in diabolo furor irrationalis, et demens concupiscentia, et phantasia proterva.

spiritus diriguntur ad superiora, qui secum trahunt sanguinem ad cor et ad oculos et ad faciem. In intellectuali autem natura furor non est nisi confirmatio animositatis in id quod est simpliciter arduum vel apparens.

Ex hoc etiam patet solutio ad sequens.

Ad m quod de dementia objicitur, dicendum quod dementia duobus modis fit, scilicet ex corruptione organi, et sic fit in hominibus : et ex confirmatione mali habitus, et sic est in dæmonibus et damnatis.

Ad m quod objicitur de phantasia, dicendum quod phantasia in Græco idem est quod apparentia in Latino : et ideo multipliciter dicitur phantasia sicut apparentia : est enim apparentia secundum sensibilem animam per imagines corporum, et est apparentia secundum intellectum per species rerum, et talis bene est in dæmonibus.

Si autem quæritur, Quare tunc phantasia dicitur intellectus dæmonum, et non intellectus bonorum Angelorum ?

Dicendum, quod quilibet intellectus illustratur ex hoc quod conjungitur superiori. Intellectus enim hominis accipit illustrationem ab intellectu Angeli, et intellectus Angeli ab illuminatione intellectus divini. Quia igitur intellectus dæmonum per peccatum defluxit ab illuminatione intellectus Dei, dicitur phantasia propter obscuritatem generatam ex defluxu tali.

Ad m quod objicitur de protervitate, dicendum quod dæmon quidem credit veritatem, sed indignatur ad ipsam, et quantum potest ex indignatione resistit, et illa resistentia dicitur protervitas. Propter quod etiam dicit Dominus in Evangelio Joannis, viii, 44, quod diabolus est mendax, et pater ejus : quia primo genuit mendacium per conversionem ab incommutabili veritate.

Ad primum ergo dicendum, quod privatur ibi actus rationis secundum regimen rectæ rationis : licet enim dæmon actu ratiocinatur, non tamen deducit ratiocinationem secundum rectam rationem, sed secundum obliquationem ab illa.

2 et 3. Ad alud dicendum, quod furor secundum aliam rationem sumitur in intellectuali natura, et secundum aliam in sensibili : in sensibili enim insurgit primo irascibilis contra id quod simpliciter est arduum vel apparens, et consequenter ex obedientia corporis ad animam

<--- Page Split --->

ARTICULUS VI.

In quid cecidit Angelus malus quoad locum 1 ?

Deinde quaeritur, In quid cecidit quoad locum ?

Et videtur, quod in infernum. Quia

  1. Dicit Petrus, quod rudentibus infermi detracti sunt 2. Rudentes autem inferni sunt rudentes trahentes in infernum : et ita ceciderunt in infernum.

  2. Item, Locus pœenarum aeternarum infernus est : cum igitur daemones in pœenas aeternas ceciderunt, videtur etiam quod in locum pœenarum fuerit casus eorum.

  3. Item, Summae superbiae secundum justitiam debetur locus imus : imus autem locus est infernus : ergo ceciderunt in infernum.

Sed contra. Sed contra :

  1. Dicunt Sancti, quod in hoc caliginoso aere habitant cum hominibus : hic autem non est infernus : ergo in infernum non ceciderunt.

  2. Item, In Apocalypsi, xii, 9 dicitur : Projectus est draco ille magnus, et serpens antiquus. Ubi notatur, quod diabolus et Satanas projectus est in terram, et Angeli ejus cum eo missi sunt. Item, infra, 7. 12 : Vae terra et mari, quia descendit diabolus ad vos, habens iram magnam. Ergo videtur, quod locus in quem ceciderunt, fuit terra.

  3. Praeterea, Videtur quod alius fuit locus ejus ante passionem, et post passionem, et in die judicii erit alius iterum : quia dicitur, Apocalyp. xx, 1 et seq.,

quod Angelus qui habebat clavem abyssí et catenam magnam, apprehendit draconem serpentem antiquum, qui est diabolus et Satanas, et ligavit eum per annos mille : et misit eum in abyssum, et clausit, et signavit super illum. Et infra, 7. 7, dicitur, quod cum consumpti vel consummati fuerint mille anni, solvetur Satanas de carcere suo, et exibit, et seducet gentes qua sunt super quatuor angulos terrae, Gog et Magog. Et ex hoc accipitur, quod ante passionem fuit in terra cum hominibus, et per totum tempus gratia usque ad tempus Antichristi, quod per mille annos designatur, sit ligatus : et iterum tempore Antichristi solvetur et futurus sit iterum in mundo.

SOLUTIO. Dicendum, quod est duplex Solutio Ad t. locus in quem ceciderunt Angeli, scilicet qui secundum debitum culpa est debitus casui eorum, et ille est infimus : et ille qui secundum ordinationem culpa est debitus casui, et ille est hic caliginosus aer, qui est circa nos : licet enim culpa daemonum et casus mala sint, tamen sapientia Dei de malis etiam bona ejiciens, ordinat ea ad profectum hominum per exercitium tentationum. Et ille caliginosus aer etiam dicitur inferius, sicut dicit Glossa super epistolam II Petri, ii, 4, quamvis hunc inferiorem aerem quasi carcerem acceperint, qui quantum ad coelum infernus dicitur. Restat adhuc pena ultima judicii : quia paratus est ignis diabolo et Angelis ejus : non enim permittit eos Dominus consumi, sed servat ut gravius puniantur cum suis membris.

Et per hoc patet solutio ad primum.

Ad SECUNDUM dicendum, quod ratio Ad 2 et illa tenet quantum ad locum qui est secundum debitum culpa.

Et similiter currit tertia ratio.

Ad ALTA autem qua obiiciuntur in con. Ad obiec 1 et 2.

1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. VI, Art. 5. Tom. XXVII ,hujusce novae editionis. Cf. etiam IIem Part. Summe

<--- Page Split --->

tarium, dicendum quod locus ille est secundum ordinationem casus ad bonum hominum tentatorum.

uJject. 3. Ad 1D quod objicitur de Apocalypsi, dicendum quod ligatio daemonis est coarctatio potestatis ejus per beneficium redemptionis : et solutio ejus est largitio

potestatis ad tentandum. Quidam tamen dicunt, quod Lucifer princeps daemoniorum in abyssum inferni per Christum ligatus sit, ita quod per seipsum non praevaleat tentare homines, et in tempore Antichristi solvendus.