QUÆSTIO LXVI.

Quando cecidit malus Angelus 3 ?

Deinde quæritur, Quando cecidit?

Et videtur, quod in primo instanti creationis suæ : quia

  1. Dicit Dominus in Evangelio Joannis, vnii, 44 : Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit. Ergo videtur, quod numquam stetit in veritate, sed ab initio cecidit.

  2. Item, Augustinus in libro XI super Genesim ad litteram : « Malus Angelus beatae atque angelicae vita dulcedinem non gustavit, quam non utique acceptam fastidivit, sed nolendo accipere deseruit et amisit. Proinde nec sui casus præscius esse potuit, quoniam sapientia pietatis est fructus. Ille autem continuo

1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. VI, Art. 5. Tom. XXVII novæ editionis nostrae. Cf. etiam II a m Part. Summae theologiae, Quæst. 23, ad quæstiuinc. Tom. XXXII ejusdem editionis.

2 Il Petri, ii, 4.

3 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. VI, Art. 3. Tom. XXVII novæ editionis nostrae. Cf. etiam II a m Part. Summae theologiae, Quæst. 24. Tom. XXXII ejusdem editionis.

<--- Page Split --->

impius, consequenter et mente cecus, non ex eo quod acceperat cecidit, sed ex eo quod acciperet si subdi Deo voluisset. Quod profecto quia noluit, et ab eo quod accepturus erat cecidit, et potestatem illius sub quo esse noluit, non evasit'.» Ex hac auctoritate tria concluduntur, quorum unum est propositum, scilicet quod ab instanti factionis suae cecidit. Alterum est, quod non cecidit a dulcedine vitae angelicae et gratiae quam haberet, sed quam accepturus erat, quod videtur esse contra prahabita. Tertium est, quod casum suum non praescivit, ideo quia sapientia illius praescientiae est fructus, qui per meritum pietatis acquiritur, et ab initio in veritate non stetit ut hunc fructum posset promereri.

Sed contra. Sed contra :

  1. Dicit Augustinus, ibidem, « Quod putatur numquam diabolum in veritate stetisse, numquam cum Angelis beatam vitam duxisse, sed ab ipso conditionis suae initio cecidisse, non sic accipiendum est, ut non propria voluntate depravatus, sed malus a bono Deo creatus putetur : alioquin non ab initio cecidisse diceretur, neque enim cecidit si talis est factus. »

  2. Item, Dicit Augustinus, quod accepit justitiam et rationem antequam caderet. Ergo fuit in justitia et ratione, et ita non ab initio cecidit, sed post initium conditionis suae cecidit.

Item, Anselmus dicit, quod factus voluit beatitudinem et perseverare in ea, sed non pervoluit.

  1. Item, Dicunt quidam Sancti, quod secundo die ceciderunt Angeli, habentes tres rationes, quarum prima est, quia binarius primus ab unitate recedit : et ideo die secundo recessus fuit a primo monade Deo. Secunda ratio est, quia per lucem in Genesi intelligitur angelica natura formata. Et similiter per aquas qua sunt super firmamentum, secundum

Augustinum in Confessionibus : et illae divisae sunt secundo die ab aquis qua sunt sub firmamento, qua e ad loca caliginosa resederunt, de quibus dicitur in Job, xxvi, 5 : Ecce gigantes gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis. Tertia ratio est, quia opus secunda diei benedictione caret : non enim dicitur, Vidi Deus quod esset bonum 2 : quod ipsi interpretantur dimissum propter ruinam Angelorum : unde etiam faciunt celebrari missas secunda die sive feria ad honorem stantium Angelorum, qui in casu malorum fuerunt confirmati.

Sed contra videtur, si per lucem intelligitur angelica natura formata per conversionem ad Deum, tunc per tenebras intelligitur angelica natura deformata per offusationem peccati. Cum igitur divisio lucis a tenebris sit opus prime diei, prima die videntur cecidisse.

Solutio. Dicendum, quod tempus et solutk momentum casus indeterminatum est : sed hoc certum est, quod creatus est bonus, et postea iniqua voluntate factus est malus. Et ideo glossat Magister in Sententiis : « Ab initio in veritate non stetit, id est, statim post initium 3. » Posset tamen dici, quod est initium temporis, et initium status, et initium creationis Angeli : et verbum Domini intelligitur de initio status, et non de initio temporis vel creationis Angeli. Initium autem status ejus fuit ante confirmationem, et complementum ejus in confirmatione, sicut quælibet res imperfecta est in sui initio, et perfecta in statu pleno.

Per hoc etiam patet solutio ad duas auctoritates Augustini inductas.

Notandum tamen, quod super hac quaestione et super illa, Qui fuerunt cadentes? tangit Augustinus quatuor opiniones in libro XI super Genesim ad litteram.

<--- Page Split --->

Quarum prima est, quod ab initio status suae conditionis a beatitudine cecí- dit, quam si voluisset, percepturus erat.

Secunda est, quod fuerunt quidam Angeli inferioris ordinis in hoc mundo non præscii suæ beatitudinis, a quibus ipse cecidit, cæteris postea beatificatis. Sed hoc dicit, quod probari non potest, et propterea a posteris est illud abrogatum.

Tertia est, quod Lucifer de superioribus existens casum suum non præscivit, dum boni Angeli præsciverunt suam beatitudinem. Sed tunc quærendum est meritum quo Deus inter suos Angelos ante peccatum distinxit, ut quosdam faceret futurorum præscios, quosdam autem non : quod quia rationabiliter inveniri non potest, etiam hæc opinio a posteris est exclusa.

Quarta opinio est, quod tam boni quam mali incerti fuerunt status sui : sed boni ante confirmationem profecerunt, et mali aversi sunt. Posuimus alibi verba Augustini de hoc in quaestione, Utrum Angelus potuit esse præscius sui casus 1 ?

Et adhuc super hoc sunt hæc verba Augustini : « Nunc sufficiat ista complexio : aut ab initio conditionis suæ diabolum a beatitudine, quam si voluisset percepturus fuerat, impia superbia

cecidisse : aut alios esse Angelos inferioris ministerii in hoc mundo, inter quos secundum eorum quamdam non præsciam beatitudinem vixerat, et a quorum societate cum sibi subditis Angelis suis tamquam Archangelus cecidit per superbiæ impietatem : sed hoc nullo modo asseri potest, si mirari potest. Aut forte ratio est requirenda, quemadmodum omnes sancti Angeli, si inter illos aliquando pariter cum suis Angelis diabolus vixit, nondum habuerint etiam ipsi certam præscientiam perpetue felicitatis suæ, sed eam post casum ejus acceperint. Aut quo merito ante peccatum suum diabolus cum sociis suis a cæteris Angelis discretus fuerit, ut ipse sui casus futuri esset ignarus, illi autem certi permansionis suæ : dum tamen et peccatores Angelos minime dubitemus esse detrusos tamquam in carcerem caliginis hujus aereæ circa terras secundum Apostolicam fidem in judicio puniendos servari , et in illa superna beatitudine sanctorum Angelorum non esse incertam vitam æternam, nec nobis secundum Dei misericordiam et gratiam et fidelissimam pollicitationem incertam futuram, cum fuerimus eis post resurrectionem et istorum mutationem corporum copulati 3 . »

<--- Page Split --->