QUÆSTIO LXV.
Per quae dejectus est diabolus ?
Deinde quaeritur, Per quae dejectus est ?
Et quaeruntur duo, scilicet de prælio Michaelis et Angelorum ejus cum dracone.
Et secundo, De rudentibus inferni, quibus Petrus dæmones dicit esse detractos.
<--- Page Split --->
ARTICULUS I.
De prælio Michaelis cum dracone 1.
Ad primum horum proceditur sic: 1. Dicitur in Apocalypsi, xii, 7 et 8: Et faetum est prælium magnum in cælo: Michael et Angeli ejus præliabantur eum dracone, et draco pugnabat et Angeli ejus: et non valuerunt, neque locus inventus est eorum amplius in cælo. Prælium autem requirit moram. Ergo videtur, quod diabolus per aliquam moram posquam peccavit, remansit in cælo.
Item, Prælium requirit resistentem virtutem : ergo videtur, quod Angeli cadentes virtutem resistendi habuerint contra Deum et Angelos bonos : quod est contra Petrum in II canonica sua, ii, 11, dicentem : Angeli fortitudine et virtute cum sint majores, non portant adversus se exsecrabile judicium.
Praeterea quaeritur, Cum superiorum Angelorum magis sit consentire Deo quam inferiorum, quare Michaeli et Angelis ejus potius attribuitur proelium cum dracone, quam Cherubim et Seraphim ?
jectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat illos ante conspectum Dei nostri die ac nocte : et ipsi viverunt illum propter sanguinem Agni, et propter verbum testamenti sui : et non dilexerunt animas suas usque ad mortem. Propterea lætamini, cæli, et qui habitatis in eis 2.
Si autem anagogice exponatur de primo casu daemonis, tunc dicendum, quòd prælium daemonis nihil aliud fuit quam nisus contrariandi in aversione ipsius. Et hoc prælium dicitur magnum : quia ex magna superbia processit, et similitudinem Dei secundum aliquid obtinere voluit : et ideo prælium hoc non requirit moram. Resistentia autem aliorum Angelorum non fuit nisi conversio ad Deum, et consensus in justitiam condemnantem primum peccatum Angeli.
Ad aliud dicendum, quod respectu divina virutis nihil est comparabile : sed tamen iniqua voluntas nititur ad hoc quod non potest perficere : et ideo etiam non resistit Deo iniqua voluntas : quia voluntati Dei nihil resistit, ut dicit Apostolus 3. Quia cum Angelus cadens nollet facere voluntatem Dei, oportuit ut de ipso fieret voluntas Dei, scilicet ut subjaceret justitia judicandi. Et hoc est quod dicitur in textu : Et non valuerunt, neque locus inventus est eorum amplius in cælo.
Solutio. Ad 1. Solutio. Dicendum, quod illud Apocalypsis secundum litteram intelligitur de prælio quod fit in Ecclesia inter præpositos Ecclesiæ et animarum Angelos, et diabolum cum satellitibus suis : et sic exponit Glossa ibidem. Et patet etiam per id quod sequitur in exsultatione gratias agentium Deo, et dicentium : Nunc facta est salus, et virtus, et regnum Dei nostri, et potestas Christi ejus, quia pro-
Ad ultimum dicendum, quod secundum sensum litteralem planum est, quod Michael princeps Ecclesiæ est, et Angeli ejus custodes animarum sunt : et ideo sibi ex officio incumbit movere bellum pro Ecclesia.
Secundum autem sensum anagogicum vis est facienda in interpretatione nominis secundum Gregorium. Michael enim quis ut Deus interpretatur : unde cum draco similitudinem Dei appetiit, Mi-
<--- Page Split --->
chael restitit, qui ipso nomine ostendit, quod nulla creatura similis Deo esse possit.
ARTICULUS II.
De rudentibus inferni, quibus Petrus dæmones dicit esse detractos 1.
Secundo, Quæritur de rudentibus inferri, quibus Petrus dæmones dicit esse detractos.
Dicit enim Petrus : Deus Angelis peccantibus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos, in judicium reservari 2.
Ubi quæritur, Quid dicantur rudentes? Et ad hoc dicendum, quod rudentes sunt fuñes quibus teânduntur vêla na-
vium, ut aura capta navis in fluctibus dirigatur. Dicatur igitur, quod navis est iniquus spiritus : velum autem Dei justitia : rudentes rationes juris ad tribuendum pro meritis : insuflatio venti inflicti o judicii : sic enim accipitur ventus in Isaia, xl, 7, ubi dicitur : Exsiccatum est fænum, et cecidit flos : quia spiritus Domini sufflavit in eo. His enim malignus spiritus in mare æternæ amaritudinis expellitur.
Aliter exponit Glossa ibidem, dicens : « Rudentes sunt funes, quibus nautæ vela suspendunt ut flante aura portus tranquillitatem relinquant, seque ambiguis fluctibus credant. Quibus rudentí- bus convenienter immundorum spirituum conamina comparantur, qui mox ut flante superbia impulsi se adversus creatorem erexerunt, ipsis elationis suæ conatibus in abyssi profunda rapti sunt et demersi. »