QUESTIO LXIV.

A quo cecidit ?

Deinde quæritur, A quo cecidit? Et videtur, quod a gratia : quia

  1. Dicit Anselmus in libro II Cur Deus homo : « Rationalis creatura ad hoc accepit potestatem discernendi, ut odisset et vitaret malum : amaretque et diligeret bonum, atque majus bonum magis diligeret et eligeret. Aliter namque frustra illi Deus dedisset potestatem illam discernendi, quia in vanum discerneret, si secundum discretionem non amaret et vitaret. Sed non convenit, ut Deus tantam potestatem frustra dederit. Ad hoc itaque factam esse rationalem naturam certum est, ut summum bonum super omnia amaret et diligeret non propter aliud, sed propter ipsum : si enim propter aliud, non ipsum, sed aliud amat. Ad hoc nisi justa facere nequit. Ut igitur frustra non sit rationalis, simul ad hoc justa et rationalis facta est 2. »

Ex hac auctoritate patet manifeste, quod Angeli justi creati sunt.

  1. Item, Anselmus, ibidem parum infra : « Quamdiu ergo amando et eligendo summum bonum justa faciet, ad quod facta est miser erit, quia indigens erit contra voluntatem non habendo quod desiderat, quod nimis absurdum est. Quapropter rationalis natura justa facta est, ut summo bono, id est, Deo freundo beata esset. » Ex his patet, quod creata fuit rationalis natura justa. Cum igitur a bono in quo creata fuit exciderit, a gratia cecidit.

  2. Item, Augustinus in libro II super Genesis ad litteram dicit sic : « Quemadmodum ratio qua creatura conditur, prior est in Verbo Dei quam ipsa creatura quae conditur : ita ejusdem rationis cognitio prius fit in creatura intellectuali, quae peccato non obtenebrata est : ac

<--- Page Split --->

deinde ipsa cognitio creaturae in genere proprio. Neque enim sicut nos ad percipiendam sapientiam Dei proficiebant Angeli, ut invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta, conspicerent 1 : qui ex quo creati sunt, ipsa verbi aeternitate et pia contemplatione fruuntur 2. » Ex hoc etiam manifeste patet, quod in gratia creati sunt Angeli, et mali a gratia ceciderunt : quia ab eo in quo creati sunt, ceciderunt.

  1. Item, Hoc accipitur ex longa disputatione Anselmi in libro de Casu diaboli, qui dicit, quod prius Angelus habuit voluntatem beatitudinis et justitiam, et voluntatem perseveran-

di in utroque, et ideo cecidit a gratia. Sed contra.

SED CONTRA hoc est quod Augustinus videtur dicere, quod Deus creavit angelicam naturam informem, et cum non potuerit esse informis secundum naturam, videtur quod fuit informis secundum gratiam.

Sed quia de hoc multa supra in quaestione de primo statu Angelorum dicta sunt 3, ibi determinatio praemissorum requiratur. Hoc tantum addito, quod si quis consideret mentem in originalibus, consona voce inveniet dicere Sanctos, Angelos creatos fuisse in gratia, et dæmones a gratia cecidisse.