QUÆSTIO LXIII.

Propter quid malus Angelus cecidit ?

Deinde quæritur, Propter quid cecidit? Et quæruntur tria, scilicet quid appetiit? Et secundo, Quod primum ejus peccatum fuit? Et tertio, Quæ primi peccati causa ?

ARTICULUS I.

Quid appetiit malus Angelus'?

Ad primum proceditur sic :

  1. Dicitur, Isaïæ, xiv, 13 : In cælum conscendam, super astra cæli exaltabo solium meum. Ubi dicit Glossa : « In firmamento erat, in cælum ubi Dei so- lium, cupiebat ascendere.» Ergo videtur, quod appetebat æqualitatem Dei : quia cælum in quo est Dei solium, est eminen- tia Trinitatis.

  2. Item, In Ezechiele, xxvni, 6 et seq. : Hæc dicit Dominus Deus : Eo quod ele-

vatum est cor tuum quasi cor Dei, idcireo ecce ego adducam super te alienos, robustissimos Genium, et nudabunt gladios suos super pulchritudinem sapientia tua, et polluent decorem tuum. Interficient, et detrahent te : et morieris in interitu occisorum in corde maris.

  1. Item, Augustinus dicit, quod diabolus voluit esse sicut Deus. Ergo æqualiatatem Dei appetiit.

  2. Prælerea, Hoc idem videtur per rationem. Si enim Lucifer altior fuit inter Angelos et cupiebat altius ascendere, cum non esset altior magnitudo nisi Dei, non poterat appetere nisi æqualitatem illius altitudinis, quam in Deo videbat.

SED CONTRA :

  1. Est objectio Anselmi sic : « Si Deus non potest cogitari nisi ita solus, utnullus illi similis possit cogitari, quomo-

1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. V, Art. 2. Tom. XXVII nova editionis nostræ. Cf. etiam II™ Part. Summa

<--- Page Split --->

do potuit diabolus velle quod non potuit cogitare ? Non enim ita obtusæ mentis erat, ut nihil aliud Deo simile cogitari posse nesciret 1 . »

  1. Item, Anselmus in Monologio dicit : « Credimus te aliquid quo nihil majus cogitari potest. » Et ibidem probat, quod nihil sibi æquale cogitari potest : sed quod non cogitatur, non appetitur : ergo diabolus non potuit appetere æqualitatem Dei, quam non potuit cogitare.

  2. Item, Per rationem : In libro de Causis dicitur, quod omnis intellig-ntia intelligit essentiam suam : ergo Anselmus cum sit intelligentia, suam essentiam intellexit et totam : tota autem essentia Dei intelligi non potest : quia aliter comprehenderetur, quod est contra Augustinum : et nihil desideratur nisi quod intelligitur : ergo diabolus non appetiit aliquid quod est ut tota essentia divina : et ita non appetiit æqualitatem Dei,

  3. Item, Damascenus in primo libro de Fide orthodoxa : « Circumscriptibile quidem est, quod loco vel tempore vel comprehensione comprehenditur. Incircumscriptibile vero est, quod nullo horum continetur. Ergo incircumscriptibilis quidem est solus Deus, sine principio et sine fine ens, et omnia continens, et nulla comprehensione contentus. Solus enim est incomprehensibilis et interminabilis a nullo contentus vel cognitus : ipse vero solus suiipsius est contemplator 2. » Ex hoc accipitur, quod æquale Dei non potest intelligi a creatura, et per consequens nec appeti.

  4. Si aliquis dicat forte, quod voluntas impossibilium est, sicut videtur Aristoteles dicere in III Ethicorum, sic : Sed neque voluntas eligentia est, etsi esse proprie videatur : eligentia quidem enim non est impossibilium. Et si quis dixerit, scilicet quod eligentia sit impossibilium, videbitur esse demens. Voluntas autem est im-

possibilium, verbi gratia immortalitatis. Et ita diabolus potuit velle impossibile. Si, inquam, sic dicatur, CONTRA : Impossibile dicitur duobus modis, scilicet impossibile ad habendum per opus, et impossibile quod est species falsi, sive impossibile ad intelligendum. Cum igitur secundum Philosophum tantum duo moveant appetitum, scilicet intellectus, et phantasia, non erit appetibile quod est impossibile intellectui et phantasie : tale autem est æqualitas Dei, ut probat Augustinus : ergo non erit appetibilis. Dictum autem Philosophi intelligitur de impossibili ad habendum per opus, quod tamen est comprehensibile per intellectum.

  1. Praeterea, Licet secundum Philosophum voluntas sit impossibilium, tamen voluntas cum eligentia numquam est impossibilium : aliter enim eligentia esset impossibilium, quod improbatur a Philosopho. Voluntas autem daemonis fuit cum eligentia, eo quod videbatur niti ad habendum per opus illud quod appetiit.

  2. Praeterea, Dicit Anselmus in libro de Casu diaboli, quod appetiit hoc ad quod pervenisset si stetisset : sed ad æqualitatem Dei numquam pervenisset : ergo numquam illam appetiit.

  3. Item, Anselmus : « Quid illud fuerit, non video : sed quidquid fuerit, sufficit scire, quod fuit aliquid ad quod crescere potuerunt, quod non acceperunt, quando creati sunt, ut ad illud suo merito proficerent 3. » Ex hoc accipitur, quod per meritum accepissent daemones hoc quod ante voluerunt : hoc autem non est æqualitas Dei : ergo non appetierunt æqualitatem Dei.

  4. Item, Augustinus in libro XI super Genesim ad litteram : « Factus continuo, Lucifer scilicet, a luce veritatis se avertit, superbia tumidus, et propriæ potestatis delectione depravatus 4. » Ergo videtur, quod appetiit excellere in propria pote-

<--- Page Split --->

tate. Hoc idem videtur dicere beatus Bernardus in sermone 17 super Cantica, sic: « Potuit contingere (si tamen non incredibile putetur) plenum sapientia et perfectum decore, homines præscire potuisse futuros in parem gloriam etiam et profecturos. Sed si præscivit, absque dubio in Dei Verbo vidit, et in livore suo invidit, et molitus est habere subjectos, socios dedignatus. Infirmiores, inquit, sunt inferioresque natura : non decet esse concives, nec æquales in gloria. » Ex hoc accipitur, quod appetiit sibi esse subjectos, qui ad eamdem gloriam creati fuerunt. Et ita patet, quod appetit excellere in potestate.

  1. Item, Bernardus tractans illud verbum Isaiæ, xiv, 14 : Sedebo in monte testamenti, etc.: « Voluit Altissimi per vim similitudinem obtinere, scilicet ut quemadmodum ipse super Cherubim sedens gubernat omnem angelicam creaturam : ita et ipse altus sederet, regeretque genus humanum. Absit, absit. Iniquitatem meditatus est in cubili suo, mentiatr iniquitas sibi 1. » Ex his patet, quod non appetiit æqualitatem Dei, sed tantum perfectionem potestatis super subjectos.

Sed contra. Sed contra hoc iterum videtur, quod hoc appetendo non videtur peccasse :

  1. Partes enim beatitudinis sunt perfectum posse, et perfectum scire, et perfecta bonitas : cum igitur creatus fuerit ad appetendum beatitudinem, non videtur peccasse appetendo partes ipsius.

  2. Item, Joannes : Scimus, quoniam cum apparuerit, similes ei erimus 2. Ergo multo magis Angelus potuit esse ei similis : et ita non peccavit appetendo similitudinem illam, sed potius meruit.

  3. Præterea, Videtur quod verissime appetiit æqualitatem Dei : quia beatitudo est constans ex commodis quam appetit omnis rationalis creatura : ergo tanto magis appetit, quanto magis cognoscit, et

maxime maximam : sed maxima est illa qua est Dei : ergo maxime appetit illam æqualitatem Dei.

Nec videtur esse contra hoc quod dicit Anselmus, scilicet quod nihil intelligibile sit æquale Deo : quia dupliciter intelligitur aliquid, scilicet secundum scientiam quia, et secundum scientiam propter quid : et licet æqualitatem Dei non possimus intelligere per scientiam propter quid, tamen eam intelligimus secundum scientiam quia : scimus enim, quia incomprehensibilis et immensa est beatitudo Dei. Hæc autem scientia sufficit ad movendum appetitum. Ergo Lucifer æqualitatem Dei potuit appetere.

SOLUTIO. Dicimus consentiendo Sanctis solum supra inductis, quod diabolus nihil appetiit nisi beatitudinem, ad quam pervenisset si stelisset. Sed in beatitudine tria sunt, ut dictum est, scilicet perfecta potestas, et perfecta scientia, et perfecta bonitas. Et appetibile Angeli fuit beatitudo secundum perfectionem potestatis, non considerata scientia et bonitate. Appetibile autem primi hominis fuit beatitudo secundum perfectionem scientiæ, non considerata potestate et bonitate. Et appetibile Antichristi erit beatitudo secundum perfectionem bonitatis, non considerata potestate et scientia.

Quod qualiter verum sit, sic potest intelligi : Ad perfectionem potestatis tria exiguntur, scilicet ut a se et non ab alio habeatur, et ut habeatur statim et non proficiatur ad eam per meritum, et ut in subjectis per potestatem alterius resistentiam non inveniat. Hæc eadem tria exiguntur ad perfectionem scientiæ et bonitatis, scilicet ut a se scientia habeatur, et non per meritum exspectetur, et ut non habeat resistentiam in scibilibus. Et hoc est quod dixit dæmon : Eritis sicut dii, scientes bonum et malum 3. Similiter de bonitate. Volet enim Antichristus a se

<--- Page Split --->

habere bonitatem, et statim et non per meritum exspectare, et quod in bonitate nihil sibi sit comparabile. Et hoc est quod dicit Apostolus de ipso, quod extollitur super omne quod vocatur Deus, aut quod colitur1.

Si autem quæratur, Quomodo secundum hoc verum sit quod dicit Anselmus, quod appetiit ad quod pervenisset si stetisset?

Dicendum, quod ad potestatem secundum se venisset, sed ad modum potestatis, non, scilicet quod a se et sine meritis statim habuisset : habuisset enim potestatem a Deo et ex profectu meriti, non statim : et ideo non in appetibili, sed in modo appetendi peccatum fuit. Ex hoc etiam patet qualiter voluerit esse similis Deo in habendo potestatem perfectam sicut Deus. Et hoc est quod dicit Anselmus in libro de Casu diaboli : « Quidquid habebat, debebat velle : voluit igitur aliquid quod non habebat, nec tunc velle debebat : sicut Heva voluit similis esse Deo, priusquam Deus hoc vellet. Nihil autem velle poterat nisi justitiam aut commodum : ex commodis enim beatitudo constat quam vult omnis rationalis natura. Justitiam vero volendo peccare non potuit. Peccavit ergo volendo aliquod commodum, quod nec habebat, nec tunc velle debuit, sed per meritum exspectare : quod tamen ad augmentum beatitudinis illi esse potuit. Plus ergo aliquid quam acceperat, inordinate volendo, voluntatem suam extra justitiam extendit : at cum hoc voluit, quod Deus illum velle nolebat, voluit inordinate similis esse Deo. »

Et per hoc patet solutio ad prima quatuor : per talem enim voluntatem non tantum voluit esse similis Deo, sed etiam major secundum aliquid. Unde Anselmus : « Etiamsi voluit esse par Deo, sed aliquid minus Deo, contra voluntatem Dei hoc voluit inordinate esse similis Deo, quia propria voluntate, quæ nulli

subdita fuit, voluit aliquid. Solius enim Dei esse debet sic voluntate propria velle aliquid, ut superiorem non sequatur voluntatem... Non solum autem voluit esse æqualis Deo, quia præsumpsit habere propriam voluntatem : sed etiam major voluit esse, volendo quod Deus illum velle nolebat : quoniam voluntatem suam supra Dei voluntatem posuit. »

Ex his patet solutio ad omnia præter quatuor ultima, ad quorum primum dicendum est, quod in appetibili non fuit peccatum, sed in modo appetendi.

Ad secundum dicendum, quod similes Ad object. ei erimus per participationem beatitudinis suæ, et non per habere ex nobisipsis. Dicunt tamen quidam, quod est similitudo æquiparantiæ sive paritatis, et similitudo imitationis sive repræsentationis. Et primo modo non erimus ei similes, et similitudinem appetiit diabolus. Secundo modo erimus ei similes, et illam non appetiit.

Ad tertium dicendum, quod appetitus Ad object. est duplex, scilicet naturalis, et appetitus cum eligentia. Naturalis autem secundum Anselmum, nec bonus nec malus est, et ille crescit secundum quantitatem appetibilis : appetitus autem cum eligentia non extendit se extra id quod appetere debet. Et hoc contingit, quia, ut dicit Philosophus, eligentia est cum intellectu et ratione. Et secundum Anselmum limitatur a justitia : et iste appetitus non crescit nisi quantum se extendunt rationes juris et honesti. Posset tamen aliter dici, quod uterque appetitus crescit secundum rationem appetibilis : sed iste secundus non est impossibilium : et ideo non appetit beatitudinem omnino æqualem Deo.

Ad ultimum dicendum, quod verum Ad object. est, quod scientia quia sufficit ad movendum appetitum : sed quia appetitus dæmonis fuit appetitus cum eligentia, ideo non potuit esse impossibilium, ut dictum est, sed potius in id ad quod aptus erat dæmon, et quod habuisset si stetisset.

<--- Page Split --->

tate. Hoc idem videtur dicere beatus Bernardus in sermone 17 super Cantica, sic : « Potuit contingere (si tamen non incredibile putetur) plenum sapientia et perfectum decore, homines præscire potuisse futuros in parem gloriam etiam et profeeturos. Sed si præscivit, absque dubio in Dei Verbo vidit, et in livore suo invidit, et molitus est habere subjectos, sociosdedignatus. Infirmiores, inquit, sunt inferioresque natura : non decet esse concives, nec æquales in gloria. » Ex hoc accipitur, quod appetiit sibi esse subjectos, qui ad eamdem gloriam creati fuerunt. Et ita patet, quod appetit excellere in potestate.

maxime maximam ; sed maxima est illa quae est Dei : ergo maxime appetit illam æqualitatem Dei.

Nec videtur esse contra hoc quod dicit Anselmus, scilicet quod nihil intelligibile sit æquale Deo : quia dupliciter intelligitur aliquid, scilicet secundum scientiam quia, et secundum scientiam propter quid : et licet æqualitatem Dei non possimus intelligere per scientiam propter quid, tamen eam intelligimus secundum scientiam quia : scimus enim, quia incomprehensibilis et immensa est beatitudo Dei. Hæc autem scientia sufficit ad movendum appetitum. Ergo Lucifer æqualitatem Dei potuit appetere.

  1. Item, Bernardus tractans illud verbum Isaiæ, xiv, 14 : Sedebo in monte testamenti, etc.: « Voluit Alissimi per vim similitudinem obtinere, scilicet ut quemadmodum ipse super Cherubim sedens gubernat omnem angelicam creaturam : ita et ipse altus sederet, regeretque genus humanum. Absit, absit. Iniquitatem meditatus est in cubili suo, mentiatr iniquitas sibi 1. » Ex his patet, quod non appetiit æqualitatem Dei, sed tantum perfectionem potestatis super subjectos.

Sed contra. SED CONTRA hoc iterum videtur, quod hoc appetendo non videtur peccasse :

  1. Partes enim beatitudinis sunt perfectum posse, et perfectum scire, et perfecta bonitas : cum igitur creatus fuerit ad appetendum beatitudinem, non videtur peccasse appetendo partes ipsius.

  2. Item, Joannes : Scimus, quoniam cum apparuerit, similes ei erimus 2. Ergo multo magis Angelus potuit esse ei similis : et ita non peccavit appetendo similitudinem illam, sed potius meruit.

  3. Præterea, Videtur quod verissime appetiit æqualitatem Dei : quia beatitudo est constans ex commodis quam appetit omnis rationalis creatura : ergo tanto magis appetit, quanto magis cognoscit, et

SOLUTIO. Dicimus consentiendo Sanctis Solum supra inductis, quod diabolus nihil appetiit nisi beatitudinem, ad quam pervenisset si stetisset. Sed in beatitudine tria sunt, ut dictum est, scilicet perfecta potestas, et perfecta scientia, et perfecta bonitas. Et appetibile Angeli fuit beatitudo secundum perfectionem potestatis, non considerata scientia et bonitate. Appetibile autem primi hominis fuit beatitudo secundum perfectionem scientiæ, non considerata potestate et bonitate. Et appetibile Antichristi erit beatitudo secundum perfectionem bonitatis, non considerata potestate et scientia.

Quod qualiter verum sit, sic potest intelligi : Ad perfectionem potestatis tria exiguntur, scilicet ut a se et non ab alio habeatur, et ut habeatur statim et non proficiatur ad eam per meritum, et ut in subjectis per potestatem alterius resistentiam non inveniat. Hæc eadem tria exiguntur ad perfectionem scientiæ et bonitatis, scilicet ut a se scientia habeatur, et non per meritum exspectetur, et ut non habeat resistentiam in scibilibus. Et hoc est quod dixit dæmon : Eritis sicut dii, scientes bonum et malum 3. Similiter de bonitate. Volet enim Antichristus a se

<--- Page Split --->

habere bonitatem, et statim et non per meritum exspectare, et quod in bonitate nihil sibi sit comparabile. Et hoc est quod dicit Apostolus de ipso, quod extollitur super omne quod vocatur Deus, aut quod colitur1.

Si autem quæratur, Quomodo secundum hoc verum sit quod dicit Anselmus, quod appetiit ad quod pervenisset si stetisset ?

Dicendum, quod ad potestatem secundum se venisset, sed ad modum potestatis, non, scilicet quod a se et sine meritis statim habuisset : habuisset enim potestatem a Deo et ex profectu meriti, non statim : et ideo non in appetibili, sed in modo appetendi peccatum fuit. Ex hoc etiam patet qualiter voluerit esse similis Deo in habendo potestatem perfectam sicut Deus. Et hoc est quod dicit Anselmus in libro de Casu diaboli : « Quidquid habebat, debebat velle : voluit igitur aliquid quod non habebat, nec tunc velle debebat : sicut Heva voluit similis esse Deo, priusquam Deus hoc vellet. Nihil autem velle poterat nisi justitiam aut commodum : ex commodis enim beatitudo constat quam vult omnis rationalis natura. Justitiam vero volendo peccare non potuit. Peccavit ergo volendo aliquod commodum, quod nec habebat, nec tunc velle debuit, sed per meritum exspectare : quod tamen ad augmentum beatitudinis illi esse potuit. Plus ergo aliquid quam acceperat, inordinate volendo, voluntatem suam extra justitiam extendit : at cum hoc voluit, quod Deus illum velle nolebat, voluit inordinate similis esse Deo. »

Et per hoc patet solutio ad prima quatuor : per talem enim voluntatem non tantum voluit esse similis Deo, sed etiam major secundum aliquid. Unde Anselmus : « Etiamsi voluit esse par Deo, sed aliquid minus Deo, contra voluntatem Dei hoc voluit inordinate esse similis Deo, quia propria voluntate, quae nulli

subdita fuit, voluit aliquid. Solius enim Dei esse debet sic voluntate propria velle aliquid, ut superiorem non sequatur voluntatem... Non solum autem voluit esse æqualis Deo, quia præsumpsit habere propriam voluntatem : sed etiam major voluit esse, volendo quod Deus illum velle nolebat : quoniam voluntatem suam supra Dei voluntatem posuit. »

Ex his patet solutio ad omnia præter 1. quatuor ultima, ad quorum primum dicendum est, quod in appetibili non fuit peccatum, sed in modo appetendi.

Ad secundum dicendum, quod similes Ad 2. eirimus per participationem beatitudinis suæ, et non per habere ex nobisipsis. Dicunt tamen quidam, quod est similitudo æquiparantiae sive paritatis, et similitudo imitationis sive repræsentationis. Et primo modo non erimus ei similes, et similitudinem appetiit diabolus. Secundo modo erimus ei similes, et illam non appetiit.

Ad tertium dicendum, quod appetitus Ad 3. est duplex, scilicet naturalis, et appetitus cum eligentia. Naturalis autem secundum Anselmum, nec bonus nec malus est, et ille crescit secundum quantitatem appetibilis : appetitus autem cum eligentia non extendit se extra id quod appetere debet. Et hoc contingit, quia, ut dicit Philosophus, eligentia est cum intellectu et ratione. Et secundum Anselmum limitatur a justitia : et iste appetitus non crescit nisi quantum se extendunt rationes juris et honesti. Posset tamen aliter dici, quod uterque appetitus crescit secundum rationem appetibilis : sed iste secundus non est impossibilium : et ideo non appetit beatitudinem omnino æqualem Deo.

Ad ultimum dicendum, quod verum Ad 4. est, quod scientia quia sufficit ad movendum appetitum : sed quia appetitus dæmonis fuit appetitus cum eligentia, ideo non potuit esse impossibilium, ut dictum est, sed potius in id ad quod aptus erat dæmon, et quod habuisset si stetisset.

<--- Page Split --->

ARTICULUS II.

ptura non dicit : ante tamen factum fuisse, et ex hac eum homini invidisse, ratio manifesta declarat : in promptu enim est omnibus haec intuentibus non ex invidentia superbiam nasci, sed potius invidentiam ex superbia3. »

Quod fuit peccatum primum Angeli mali 1 ?

Secundo quaeritur, Quod fuit primum peccatum diaboli ?

Et videtur, quod superbia.

  1. Per illam auctoritatem Augustini supra inductam, ubi dicit, quod cadens diabolus fuit superbia tumidus, et propriæ potestatis delectatione depravatus.

  2. Similiter, Per illud Ecclesiastici, x, 15 : Initium omnis peccati est superbia. Quod exponit Augustinus in libro XI super Genesim ad litteram, de primo peccato dæmonis et hominis, quod initium fuit omnis peccati.

  3. Item, Bernardus in sermone 17 super Cantica : « In cœlo concepit dolorem, et in paradiso peperit iniquitatem, prolem malitiae, matrem mortis et ærumnarum omnium prima parens superbia. Nam etsi invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum 2, initium tamen omnis peccati est superbia. »

  4. Item, Videtur per rationem : Appetitus enim potestatis est appetitus excellentiae. Appetitus autem excellentiae est superbia. Ergo appetitus potestatis est superbia. Sed appetitus potestatis primus fuit appetitus dæmonis. Ergo superbia fuit primum peccatum dæmonis.

  5. Item, Augustinus in libro XI super Genesim ad litteram : « Quando dejecerit superbia diabolum, ut naturam suam bonam prava voluntate perverteret. Scri-

  6. Dicit Apostolus ad Timotheum, quod radix omnium malorum est cupiditas 4. Et addit Augustinus : « Hac enim diabolus cecidit, qui utique non amavit pecuniam, sed propriam potestatem. Proinde amor proprii boni perversus privat sancta societate turgidum spiritum, eumque coarctat miseria jam per iniquitatem satiari cupientem 5. »

  7. Item, Videtur quod inobedientia fuit primum peccatum per auctoritatem Anselmi supra positam, scilicet quod voluntatem suam supra voluntatem Dei posuit, et propriam voluntatem habere præsumpsit.

  8. Item, Quidam objiciunt sic : Angelus ex consideratione suæ pulchritudinis, ut dicitur in Ezechiele 6, peccavit : ergo conferre debuit, quod de sua pulchritudine non tumesceret : et non contulit : ergo omisit : et sic omissio fuit primum peccatum ejus.

  9. Item, Ratio tenetur regere in faciendum, et tunc non rexit : ergo omisit.

SOLUTIO. Dicimus secundum Augustinum, quod superbia fuit primum peccatum dæmonis, et ex superbia nata est invidia, quæ dejecit hominem. Unde Augustinus dicit in libro de Confictu vitiorum et virtutum : « Quam densissimis putamus in terra superbia tenebris lutum involvi, si potuit in cœlo stella quæ mane oriebatur, per superbiam lucis suæ globos amittere. » Item, in libro XI super

<--- Page Split --->

Genesis ad litteram : « Invidia sequitur superbiam, non præcedit : non enim causa superbienii est invidia, sed causa invidendi superbia. Cum igitur superbia sit amor excellentiæ propriæ, invidia vero sit odium felicitatis alienæ : quid inde nascatur, satis in promptu est. Amando enim quisque excellentiam suam, vel paribus invidet, quod ei coæquentur : vel superioribus, quia eis non coæquatur : vel inferioribus, ne sibi coæquentur. Superbiendo igitur invidus, non invidendo quisque fit superbus. » Hoc idem dicitur in Psalmo xxxv, 12 et 13 : Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatoris non moveat me. Ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem : expulsi sunt, nec potuerunt stare.

Tamen notandum, quod superbia dicitur tribus modis. Uno modo generaliter, scilicet appetitus altitudinis in quocumque, et hæc superbia proprie dicitur tumor, secundum quod Gregorius dicit, quod mor mentis est obstaculum veritatis. Et distinguit quatuor species tumoris, quæ notantur in hoc versu :

Ex se, pro meritis, falso, plus omnibus, in- [flant.

Alio modo dicitur adhuc specialius, secundum quod dicitur amor proprii boni in ratione aversionis a Deo : per hoc enim quod avertit a Deo, induit quamdam rationem superbiae, et hæc superbia non est speciale peccatum, sed initium omnis peccati : et hæc etiam superbia dicitur pes superbiae, quia ibi primo stat iniquitas, quando manus peccatoris movet peccantem.

Tertio modo dicitur specialissime superbia appetitus excellentiae in potestate ad dignitatem pertinente, et hoc est speciale peccatum, et primum peccatum dæmonis.

Similiter avaritia dicitur duobus mo-

dis, generaliter, et specialiter. Generaliter nimius amor proprii boni, et hæc non differt a superbia generalissime dicta, nisi pro tanto quod superbia dicitur amor ille in quantum avertit a Deo, avaritia vero in quantum convertit ad bonum commutabile, et sic avaritia dicta est radix peccati, et non speciale peccato. Secundo modo dicitur avaritia specialiter nimius amor pecuniae vel bonorum fortunae : et hoc non fuit primum peccatum dæmonis. Quod autem hoc verum sit, accipitur ab Augustino in libro XI super Genesis ad litteram : « Merito initium omnis peccati superbiam Scriptura diffinit dicens : Initium omnis peccati est superbia 1. Cujusmodi testimonio non inconvenienter aptatur illud quod Apostolus ait : Radix omnium malorum est cupiditas 2. Si avaritiam generalem intelligamus, qua quisque appetit quid amplius quam opportet propter excellentiam suam, et quemdam propriæ rei amorem, cui sapienter nomen Latina lingua indidit, cum appellavit privatum, quod potius a decremento quam ab incremento dictum elucet : omnis enim privatio minuit. Unde itaque vult eminere superbia, inde in angustias egestatemque detruditur; cum a communi ad proprium damnosò sui amore redigitur. Specialis autem est avaritia, quæ usitatius appellatur amor pecuniae, cujus nomine Apostolus per speciem genus significans, universalem avaritiam volebat intelligi dicendo : Radix omnium malorum est cupiditas. Hac enim et diabolus cecidit, qui non amavit pecuniam, sed propriam potestatem. Proinde perversus sui amor privat sancta societate turgidum spiritum, eumque coarctat miseria jam per iniquitatem suam satiari cupientem 3. » Hucusque sunt verba Augustini, in quibus tria notantur, scilicet solutio eorum quæ objecta sunt, et distinctio superbiae et avaritiae, et quod propriam potestatem

<--- Page Split --->

appetiiit dæmon, sicut in præsenti quæstione determinavimus.

Ad object. Ad hoc autem quod objicitur de ino- 2. hedientia, dicendum quod vitia speciem et rationem habent a fine voluntatis. Unde inobedientia rationem habet a con- temptu præcepti in quantum præceptum est: quod quia contemnere non inten- debat Angelus, ideo speciale et primum peccatum suum non fuit inobedientia, sed consequens et commune, secundum quod Ambrosius dicit de omni peccato, quod « est praevaricatio legis divinae, et cælestium inobedientia mandatorum. » De hoc autem sufficientius in tractatu de peccatis determinabitur.

Ad object. Ad in autem quod objicitur de omis- 3. sione, dicendum, quod ratio illa suppo- nit falsum, scilicet quod non contulerit. Dicit enim Anselmus per expresse in quadam auctoritate supra inducta, quod scivit se non debere appetere quod appe- tiit, et hoc non potuit scire nisi ex colla- tione.

Ad object. Ad ultimum dicendum, quod error fuit 4. rationi admixtus, scilicet præsumptionis impunitatis, sicut supra in auctoritate Anselmi patuit. Hic autem error sive ignorantia non est speciale peccatum, sed est error eligentiae et inquisitionis, vel ignorantia præcedens omne pecca- tum, secundum quod dicit Philosophus in III Ethicorum 4, quod omnis malus est ignorans: quae tamen ignorantia se- cundum eumdem Philosophum non me- retur indulgentiam et misericordiam, sed vituperium.

ARTICULUS III.

Quæ primi peccati causa fuit* ?

Tertio quaeritur, Quæ primi peccati causa fuit ?

  1. Cum enim duo sunt moventia sequndum Philosophum, intellectus scilicet st phantasia, dicit Philosophus 2, quod intellectus est semper rectus, phantasia autem est recta et non recta: sed in Angelo non est nisi intellectus: ergo videtur, quod semper rectus: et ita numquam movet ad peccatum: et sic videtur, quod Angelus non potuerit peccare per capsam quam in se habuerit. Per causam autem exteriorem peccare non potuit: quia exterior causa non potuit eum movere ad opus nisi Deus: Deus autem non movet ad peccatum.

  2. Item, Angelus secundum naturam intellectum habet deiformem: intellectus vero deiformis est super simplices rerum veritates: ergo impossibilis est ad deceptionem: et ita videtur, quod non moveat ad peccatum.

  3. Item, Dicit Augustinus, quod non est credendum Adam spirituali mente præditum hoc putasse, quod Deus sciens bonum et malum futurus esset: sed in hoc decipi poterat, quia credebat veniale quod erat damnabile. Ergo multo minus credendum est hoc de Angelo, quod fuit deceptus, cum a principio creationis suæ intellectu deiformi fuerit præditus: et ita videtur, quod ex deceptione intellectus non inclinatus fuerit ad peccatum.

SED CONTRA est quod Sedcon 1. Dicit Damascenus in libro II de Fide orthodoxa: « Liberi arbitrii sui ele-

4 III Ethicorum, cap. 3. 2 Cf. Opp. B. Alberti. IIa Part. Summa theologia, Quæst. 21, membr. 3. Tom. XXXII no-

<--- Page Split --->

ctione versus est ab eo quod est secundum naturam, in id quod est præter naturam : et elevatus est adversus Deum qui fecit ipsum, adæquari ipsi volens. Et sic primo desistens a bono in malum devenit 4. » Si igitur liberi arbitrii electione peccavit, et electio non est sine intellectu et ratione, ut dicit Philosophus 5, videtur quod intellectus ejus movit ad peccatum.

  1. Item, Anselmus in libro de Casu diaboli dicit : « Cum dico quia Angelus deseruit justitiam volendo quod non debuit, aperte ostendo, cur et quomodo illam deseruit. Nam ideo illam deseruit, quia voluit quod velle non debuit, et hoc modo id volendo quod non debuit, illam deseruit. Nulla autem causa præcessit hanc voluntatem, nisi quia velle potuit. Nec ideo voluit, quia potuit : quia similiter velle potuit bonus Angelus, nec tamen voluit. Nam nullus vult quod velle potest : ideo quia potest sine alia causa, quamvis numquam velit si non potest. Cur ergo voluit ? Non nisi quia voluit. Nam hæc voluntas nullam aliam habuit causam, qua impelleretur aliquatenus aut attraheretur : sed ipse sibi, si dici potest, efficiens causa fuit effectus 3. »

quando et unde et in quo sit malum, alibi est determinandum : unde-consentiendo Sanctis dicimus, quod actus peccati non habet causam nisi voluntatem : malum autem secundum quod hujusmodi, nullam habet causam, sed est defectus et infirmitas incidens ex carentia boni et justitiae : actus autem voluntatis secundum quod hujusmodi, duas habet causas, scilicet voluntatem ut proximam, et Deum in voluntate moventem ut causam primam : sed tamen actus peccati non est separabilis a defectu boni, qui malum est, nisi potentia et ratione : et ideo peccatum causam habet voluntatem et non Deum. Differmitas autem peccati a nulla causatur extremitate, sed tantum a quadam privatione : quia scilicet vult quod non debet. Aversio autem voluntatis a debito et justitia et bono, quae non est nisi privatio et non volitum, neque intellectum, neque intentum inducit defectum boni in actu qui est peccatum et malum. Et hoc est quod dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus 4, quod malum daemonis est præter intellectum deiformem esse. Hæc tamen omnia alibi sufficientius determinabuntur.

  1. Item, Augustinus in libro de libero arbitrio dicit, quod efficiens causa peccati non est nisi voluntas.

CONTRA hoc totum videtur esse quod dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : « Igitur malum est præter vitam, et præter intentionem, et præter causam, et præter principium, et præter finem, et præter diffinitionem, et præter voluntatem, et præter substantiam 4. » Ex hoc accipitur, quod malum et peccatum dæmonis fuerit præter voluntatem, et præter intellectum ejus.

DICENDUM ergo ad primum, quod intellectus daemonis in pluribus decipi poterat, sicut in auctoritate Anselmi supra ostensum est. Et quod dicit Philosophus, quod intellectus semper est rectus, intelligitur de intellectu qui procedit ex principiiis per se notis et veris: intellectus autem voluntariorum et moralium procedit ex contingentibus possibilibus aliter fieri, sicut quod Deus suam creaturam quam ad imaginem suam fecerat, extrema condemnatione non puniret, et hujusmodi alia quae ponit Anselmus; quae daemoni promittebant impunitatem.

Ad ALIUD dicendum, quod intellectus Ad 2 et 3.

Solutio. Prænotandum, quod an et

1 S. J. DAMASCENUS, Lib. II de Fide orthodoxa, cap. 4. 2 III Ethicorum, cap. 2. 3 S. ANSELMUS, Lib. de Casu diaboli, cap.

  1. 4 S. DIONYSIUS, Lib. de Divinis nominibus, cap. 4. 5 IDEM, Ibidem.

<--- Page Split --->

deiformis creatus. Angeli non decipitur in veritate rerum earum, quae sunt necessario, vel frequenter, vel raro : sed in his quae pendent a voluntate Dei vel Angeli vel hominis, non habet nisi conjecturas, sicut est punire æternaliter et non ignoscere pro tali culpa : et ideo in talibus potest decipi.

Et si objiciatur, quod diabolus scivit rationes juris, et ideo scivit, quod talis pœena debebatur tali culpae, patet solutio per Anselmum supra inducta, quia scivit

justam quidem esse pœnam : sed an Deus facturus esset quod juste facere posset, ignoravit, præcipue cum sicut in vindicta sit decor justitiae, ita in ignoscentiam sit decor misericordiae et bonitatis : et misericordia sæpe superexaltat judicium 1.

Per hoc etiam patet solutio ad sequens.

Verbum autem Dionysii ultimo inductum, intelligitur de malo contradicto in actu et opere voluntatis.