QUÆSTIO LXI.

De formis et figuris angelicorum corporum.

Deinde quaeritur de formis et figuris corporum angelicorum.

Et quaeruntur tria.

Primo, Quæritur de causa apparitionis eorum in corpore.

Secundo, De ipsis corporibus assumptis, utrum faciant unum cum assumente ?

Tertio, De anagogicis significationibus formarum corporalium.

<--- Page Split --->

ARTICULUS I.

Quare Angeli apparent in corpore 1 ?

Ad primum proceditur sic :

Dionysius ponit rationes pro et contra in libro de Celesti hierarchia 2.

  1. Quod enim non debeant apparere in corporibus, accipitur ex hoc, quod ex corporibus eorum venimus in immundas intelligentias, ut æstimemus, ut dicit Dionysius, cælestes et deitormes animos multiplexes esse quosdam, et multorum vultuum, et ad boum peculaditatem, aut leonum bestialem imaginationem formatos, et ad aquilarum curvo rostro speciem, aut ad volatilium tripartitam alarum commotionem effiguratos, et rotas quasdam igneas super cælum imaginemur, et thronos materiales divinitati ad recubitum necessarios, et equos quosdam multicolores et armiferos archistrategos, id est, principes ducum exercitus, et quæcumque alia ex eloquiis nobis sacre et formaliter in varietate manifestativorum symbolorum tradita sunt.

  2. Præterea, Dionysius inducit rationem, quod si debent assumere corpora, quod ex nobilioribus rebus debent illa assumere, sic dicens debuisse Theologos ad corpoream facturam universaliter, id est, omnino, incorporalium venientes propriis ea in quantum possibile cognatis et formare et manifestare figurationibus ex apud nos pretiosissimis et immaterialibus quoquo modo et supereminentibus essentiiis (sicut subsunt astra in cœlo et cœlestia corpora) et non cœlestibus et deiformibus simplicitatibus terrenas et

novissimas circumpositas multiformitates, supple, debuisse. Et hujus tangit duas causas consequenter. Unam ex parte nostri, sic dicens de corpore nostro, quod nobilius est : « Hoc quidem et nostrum, scilicet corpus, sublimius futurum esset, et supermundanas manifestationes non deduceret in inconvenientes dissimilitudines. » Et postea subjungit causam aliam dicens : « Hoc etiam in divinas simul injuste non injuriam faceret virtutes, et æque nostrum non seduceret animum, in immundas se inferentem compositiones.» Postea subjungit rationem aliam dicens : « Et fortassis etiam æstimabuntur supercœlestia leoninis quibusdam et equinis repleri, et mugitiva laudum oratione, volatili Angelorum principatu, et animalibus aliis, et materiis ignobilioribus, tamquam ad inconsequens et ignobile et passibile reclusa : dum describuntur per omnia deiformes clare manifestativorum eloquiorum similitudines. » Ex his patet, quod non convenit Angelis apparere in corporibus : vel si apparent in ipsis, quod non nisi in nobilioribus debent apparere.

  1. Ad hoc etiam aliae rationes possunt induci. Dicitur in Glossa super epist. ad Romanos, 1, 20 et seq. quod a duobus juvatur homo in cognitione Dei, scilicet a natura quæ rationalis est, et de creaturis quæ creatorem representant. Cum igitur duplex sit pars hominis, scilicet intellectualis, et sensibilis, ex utraque parte, ut dicit Magister Hugo de sancto Victore, proposuit eis Deus mundanam theologiam. Ergo sicut creatura sensibilis manendo sensibilis, instruit sensum : sic creatura intelligibilis manendo intelligibilis, debet instruere intellectum : et sic Angeli non debent apparere in corporibus sensibilibus.

  2. Præterea, Si sensibile sit aliter apparens quam. est, deceptionem facit in

<--- Page Split --->

phantasia : ergo et intelligibile aliter apparens quam est, errorem inducit in intellectum. Cum igitur Angeli appareant ut instruant, non debent aliter apparere quam sint : et ideo non habent, ut videtur, assumere corpora.

  1. Item, His qui addicti sunt incommutabili veritati, inconveniens est aliud prætendere, quam sit in rei veritate : sed Angeli sancti sunt : ergo, etc. : sed inrei veritate non habent corpora : ergo non debent, ut videtur, corporibus apparere.

Sed contra. SED CONTRA sunt rationes Dionysii, quas ponit in libro de Calesti hierarchia 1.

  1. Quarum prima est, quod naturale est humano intellectui manuduci : quaecumque enim, ut in capite 1 dicit, calestibus essentiiis sunt supermundane, traduntur nobis symbolice. Et hoc contingit propter conjunctionem nostri intellectus ad phantasiam : et ideo oportet spiritualia figurare corporalibus, ex quorum proprietatibus intelligantur. Et hoc dicit Dionysius per hæc verba : « Quia quidem pulchre procuratæ sunt informium formæ, et figuræ carentium figuris, non unam causam, id est, non solum causam dicet quis esse nostram analogiam non valentem immediate in invisibiles extendi contemplationes, et desiderantem proprias et generales reductiones, quæ possibiles nobis formationem prætendunt informium supernaturaliumque speculationum. »

  2. Aliam causam tangit Dionysius : quia ab immundis sic debent abscondi divina : et hæc sunt verba sua : « Sed quia et hoc est mysticis eloquiis decentissimum per incomprehensibilia divina ænigmata occultare, et inviam multis ponere sacram additamque supermundanorum intellectuum veritatem : est enim non omnis sacer, neque omnium, ut eloquia aiunt, scientia. »

  3. Aliam rationem inducit Dionysius

quasi a minori : quia minus videtur quod theologia figurare imaginibus debuerit Deum quam Angelos : et figurat eum imaginibus columbæ et leonum : ergo multo magis Angelos.

  1. Præterea, Inducit Dionysius rationes, quod etiam indignioribus corporibus habent uti Angeli in apparitionibus. Et prima ratio est hæc : « In divinis negationes sunt veræ, affirmationes vero incompactæ. » Ergo obscuritati arcanorum magis apta est per dissimiles formationes manifestatio. Et sensus rationis hujus est, quia cum nihil possit secundum rei proprietatem affirmari de Deo, quod negationes verius conveniunt ei tamquam existenti super omnia quæ de ipso ab humano intellectu possunt affirmari. Sic ergo cum corporales similitudines non conveniunt Angelis secundum naturam sui, similitudines corporum ignobiliorum quæ statim ostendunt se non inesse Angelis, magis conveniunt quam similitudines nobiliorum, quas aliquis posset credere inesse Angelis secundum naturam.

  2. Alia ratio est quam ponens sic dicit : « Quia vero et nostrum animum reducunt magis dissimiles similitudines, non æstimo quemquam bene sapientem contradicere : per quidem enim pretiosiores sacras formationes consequens est seduci, auriformes quasdam æstimantes esse cœlestes essentias, et quosdam viros fulgureos decora indutos vestimenta, candidum et igneum innocue respergentes, et quibusdam aliis similibus imaginatis formis theologia cœlestes figuravit intellectus. Quod quidem ne paterentur qui nihil visibilibus bonis altius intelligunt, sanctorum theologorum restitutiva sapientia, ad indecoras dissimilitudines mirabiliter descendit, non concedens materiale nostrum in turpibus imaginibus remanens quiescere. »

  3. Aliam rationem ponit, cujus sensus est. Hoc apparet propter diversa officia

<--- Page Split --->

et propter diversa ministeria : diversorum autem ministeriorum diversæ sunt proprietates, qnæ non manifestantur in corpore unius figurae : sed oportet exprimi illuminationem multis, ut fortitudinem in leone, et sic de aliis : ergo oportet quandoque apparere in corporibus nobilioribus, quandoque in minus nobilibus, secundum quod illa corporea possunt ostendere diversas proprietates ministerii.

turam habent corpus, habent corpus determinatum et unum in natura. Ut ergo sciatur, quod nullum corpus habent secundum naturam, apparent in corporibus diversis.

Ad aliud dicendum, quod intellectus noster immixtus est phantasii, et ideo ad intellectum creatoris non elevatur, nisi in speculo et ænigmate. Nec objicitur ei creatura spiritualis, nisi vestiat se similitudinibus sensibilibus.

Solutio. Concedendæ sunt ultimæ rationes, quod conveniens est apparere Angelos in corporibus diversarum figurarum, et non propter se, sed propter homines.

Ad t. Ad primum ergo dicendum, quod id quod apparet ad sensum, apparet vel in se, vet in ordine ad rationem ex simili comprehenso. Si primo modo, sic non apparent Angeli : quia sic apparerent æqualiter brutis et hominibus. Si secundo modo, hoc contingit duobus modis, scilicet prout ratio juvatur ex symbolis corporalibus ad intellectum spiritualium, vel prout adjuvatur ad considerationem universalis abstracti a sensibilibus : et hoc ultimo modo non apparent Angeli, sed primo modo.

Ad aliud dicendum, quod sensibile quantum est de se, numquam apparet aliter quam est : sed deceptio accidit in phantasia quæ componit sensibile cum eo cum quo non est componibile, vel dividit ab eo a quo non est divisibile. Et ulterius decipitur ratio abstrahens a phantasia sic componente vel dividente. Sic autem non est in Angelis : juvat enim ad hoc ut intelligatur proprietas ad quam sunt in ministrando.

ARTICULUS II.

De ipsis corporibus, utrum assumentibus uniantar 1 ?

Si vero quaeratur, Quid juvat animam ad hoc quod sensibile non stat in sensu, vel quod ratio magis procedit una via quam alia? Dicendum, quod Angelus per ministerium et illuminationem, de quibus in superioribus dictum est.

Ad 2. Ad aliud patet solutio ex verbis Dionysii objectis in contrarium, scilicet quod magis oriretur deceptio ex corporibus nobilioribus, quam ignobilioribus, propter convenientiam in nobilitate.

Ad 3. Ad aliud dicendum, quod in diversis corporibus debent apparere propter rationem ultimo objectam. Et etiam propter hoc, quia ea quæ secundum na-

Secundo quaeritur de ipsis corporibus, Utrum faciant unum cum assumente ?

Et videtur, quod sic.

  1. Dicit Augustinus in libro de Civitate Dei : « Providentia divina ob hoc daemonibus quibus nos constat esse potiores, data sunt quaedam potiora corporum munera, ut illud quo eis praeponimur, etiam isto modo nobis commendaretur multo majori cura excolendum esse quam corpus : ipsamque excellentiam corporalem quam daemones habere nossemus, prae bonitate vitæ, qua illis

<--- Page Split --->

anteponimur, contemnere disceremus, habituri et nos immortalitatem corporum, non quam suppliciorum aternitas torqueat, sed quam puritas praecedat animorum 1. » Ex hoc accipitur, quod dæmones habeant corpora naturalia : et cum sint naturae angelice, videtur a simili, quod etiam habeant Angeli.

  1. Item, Ibidem, « Sicut enim fieri potuit ut aeree volucres terrestribus nobis non solummodo non praeferantur, verum etiam subjiciantur propter rationalis animae, quae in nobis est, dignitatem : ita fieri potuit, ut dæmones quamvis magis aerei sint, terrestribus nobis, non ideo meliores sint, quia est aer quam terra superior : sed ideo eis homines praeferendi sunt, quia spei piorum hominum nequaquam illorum desperatio comparanda est. »

  2. Idem accipitur ex diffinitione Apuleii quam ibidem innuit Augustinus, quod « dæmones sunt genere animalia, animo passiva, mente rationalia, corpore aerea, tempore æterna 2. »

  3. Item, Augustinus : « Dæmones ærea dicuntur animalia, quia corporum aereorum natura vigent nec per mortem dissolvuntur, quia prævalet in eis elementum aptius ad agendum quam ad patiendum : ad patiendum enim humor et humus, ad faciendum vero aer et ignis aptitudinem præbent 3. »

  4. Item, Augustinus « movet quaestionem, Cum Angeli mittantur, utrum manentes in corporibus suis spiritualibus assumant ex corpulenta inferiorum elementorum materia aliquam speciem corporalem, quam coaptatam quasi aliquam vestem mutarent in quaslibet vestes corporales veras quidem, aut corpus suum verlerent proprium in species aptas actionibus suis per virtutem a Deo sibi datam?

  5. Item, Bernardus in libro V de Consideratione : « Cives sanctos spiritus esse illic, potentes, gloriosos, beatos, distinctos in personas, dispositos in dignitates, ab initio stantes in ordine suo, perfectos in genere suo, corpore æthereos, immortalitate perpetuos, impassibiles, non creatos, sed sanctos, id est, gratia, non natura, mente puros, affectu benignos, religione pios, castimonia integros, unanimitate individuos, pace securos, a Deo conditos, divinis laudibus et obsequiis deditos. Hæc omnia legendo comperimus, fide tenemus. Quamquam de corporibus horum non modo unde sint, sed unde aliquatenus sint, haberet sententia aliquorum. Unde si quis inter opinabilia magis id ponendum censuerit, non contendo 5. »

  6. Item, Super cantica, sermone 5 : « Quonam modo implent ministerium suum absque corpore, præsertim apud viventes in corpore? Denique non est discurrere, neque de loco ad locum transire, nisi corporum, quod frequenter Angelos facere tam indubitata, quam nota probat auctoritas. »

  7. Item, Ibidem, « Cum absque corporis adminiculo nec bestialis spiritus servilis conditionis solvere debitum, nec spiritualis ecclesiisque creatura implere ministerium pietatis, nec rationalis anima tam proximo quam sibi sufficiat consulere ad salutem, liquet omnem spiritum creatum sive ut juvet, sive ut juvetur simul et juvet, corporis prorsus indigere solatio. »

  8. Item, Isidorus : « Angeli boni corpora in quibus hominibus apparent, de superno æthere sumunt, solidumque spiritum ex solido induunt elemento, per quod demonstrentur : mali vero de inferiori aere. »

  9. Item, Gregorius in homilia Epi-

1 S. AUGUSTINUS, Lib. VIII de Civitate Dei, cap. 15. 2 IDEM, Ibidem, cap. 16. 3 IDEM, Lib III super Genesim ad litteram,

cap. 10.

4 IDEM, Lib. III de Trinitate, cap. 7.

5 S. BERNARDUS, Lib. V de Consideratione, cap. 4.

<--- Page Split --->

phaniæ dicit, quod Judæis Angelus existens animal rationale evangelizavit : sed omne animal est substantia corporea : ergo naturalia habent corpora.

  1. Item, Gregorius et Damascenus dicunt, quod Angeli in comparatione ad incircumscriptum spiritum corpora sunt.

  2. Item, Per rationem videtur idem : omnis enim operatio supponit esse operantis : ergo operatio conjuncti supponit esse conjuncti : sed loqui, ire, et hujusmodi, sunt operationes conjuncti : et tales operationes sunt Angeli apparentis in corpore : ergo unum conjunctum erit ex corpore et Angelo : et ita videtur, quod Angelus cum corpore assumpto facit unum.

  3. Item, Quidquid habet operationem alicujus naturae, potest in naturam illam potentia quae est anterior : sed Angelus potest in actum substantiae corporeae : ergo et naturali potest uniri corpori, cum igitur nulla naturalium potentiarum sit incompleta, Angelus habebit corpus ex natura.

Med contra. SED CONTRA :

  1. Omne corpus materiale est : nullus Angelorum materialis est : ergo nullus Angelorum est corporeus. PROBATIO PRIME est per Philosophum in XI Metaphysicae 1 : quia omne corpus vel est simplex, vel est compositum. Et si est compositum, tunc est ex quatuor elementis. Si autem est simplex, tunc est unum ex quatuor elementis, vel coelum : sed unumquodque eorum habet materiam secundum quod habet potentiam et transmutationem vel motum naturalem. PROBATIO MINORIS est in libro de Cælestia hierarchia 2, ubi dicitur, quod immateriales hierarchias sacra theologia materialibus figuris et formalibus compositionibus verificans, tradidit proportionaliter nobisipsis.

  2. Item, Omne corpus figuratum est : nullus Angelorum figuratus est : ergo nullus Angelorum corporeus est. PRIMA patet per se : quia nullum corpus est infinitum. PROBATIO SECUNDAE est in libro de Cælesti hierarchia 3 , ubi dicitur : « Valde artificialiter theologia sacris poeticis formationibus in non figuratis intellectibus usa est, nostrum, ut dictum est, animum revelans et ipsi propria et naturali reductione providens, et ad ipsum reformans anagogicas sanctas scripturas. »

  3. Item, Omnis substantia spiritualis determinata ad corpus, determinatur ad ipsum ut forma et actus ejus : omnis autem talis substantia principium vitae est in corpore tali : si igitur Angeli haberent corpus, esset Angelus substantia spiritualis principium et causa vitae in corpore : et sic nulla esset differentia sui et animae, quod est inconveniens.

  4. Item, Omne corpus sumptum de elemento generabili et corruptibili, est generabile et corruptibile. Si igitur Angeli haberent corpora aerea, vel ignea, cum aer et ignis sint elementa generabilia et corruptibilia, essent corpora Angelorum generabilia et corruptibilia : et ita oporteret eos generare, et discretiones sexus habere, nuptiis uti et mori : quod est contra Damascenum 4, qui dicit quod extra substantiam sanctificationem a Spiritu sancto habent : et non sunt nuptiis indigentes, quia non sunt mortales.

  5. Item, Omne corpus tribus dimensionibus est determinatum : nullus Angelorum tribus dimensionibus est determinatus : ergo nullus Angelorum est corporeus. PROBATIO PRIME accipitur in libro primo de Cælo et Mundo 5. Et in V Metaphysicae 6, ubi dicit Philosophus, quod magnitudinum quae unam habent

<--- Page Split --->

dimensionem, est linea : quæ duas, superfcies : quæ tres, corpus. Minor probatur ex Damasceno in libro de Vide orthodoxa, ubi dicit sic : « Intellectus vero existentes in intellectualibus locis sunt, non corporaliter circumscripti : non enim corporaliter secundum naturam figurantur, neque tres habent dimensiones 1. »

  1. Item, indirecte : Si Angelus habet corpus, aut est simplex, aut compositum corpus illud. Si est compositum, cum omne corpus compositum sit ex contrariis, et per consequens generabile et corruptibile, oporteret Angelum generari, et corrumpi, et comedere, et dormire, et talia absurda pati. Si autem esset simplex, sequuntur plura inconvenientia, quorum unum est, quod nullum simplex est distinguibile per organa : sed corpora Angelorum ponuntur habere organa. Secundum est, quod nullum simplicium corporum magis est vivificabile in parte una quam in altera : ergo oporteret ipsum totum simplex corpus habere organa vel nullam partem. Tertium est, quia illud esset vél cœleste, vel elementare. Et si esset cœleste, tunc non moveretur nisi circulariter. Si autem esset elementare, tunc esset ignis, vel aer, etc., et haberet motum rectum de medio, vel ad medium.

Quest. 1. Item quaeritur juxta hoc, Utrum moveant Angeli corpora per medium, vel sine medio?

Et videtur, quod cum medio. Anima enim quae non est adeo simplex, utitur medio spiritu animali naturali et vitali, qui secundum Philosophos est corpus : ergo videtur, quod multo fortius Angeli.

Quest. 3. Item quaeritur ulterius, Cum anima rationalis per voluntatem movens corpus moveat per virtutes affixas membris, utrum similiter Angelus corpus suum

moveat per virtutes affixas partibus ipsius corporis ?

Et videtur, quod sic : quia distinctio organorum apparet in corporibus Angelorum.

Sed si hoc datur, tunc videtur, quod habent visum in oculo, et auditum in aure, et sic de aliis : et tunc non videbuntur differre a corporibus, vel a corpore animato.

PRÊTEREA quæritur , C u m loquitur Quæst . Angelus , v e l videt , utrum organa i l l a moveantur a motore intrinseco , v e l e x - trinseco ? Siabintrinseco , c u m nonmo - veantur a natura , oporteret q u o d motor i l l e s i t anima . S i autem abintrinseco , tuncoporteret , q u o d Angelus esset extra corpus , e t moveret ipsum violenter : e t c u m s i n t quatuor species motus v i o - lenti , utdiciturinVIIPhysicorum 2 , s i c : Q u i e n i m s u n t a b altero motus quatuor s u n t , scilicet pulsio , tractio , vectio e t vertigo : oporteret q u o d u n o istorum motuum moverentur : e t constat , q u o d nullo : e r g o n e c moventur naturaliter n e c violenter .

ITEMquæritur , UtrumcorporaAngelo - Sedcontruminteriussicutexteriushabeantlinea - mentamembrorum ?

Et videtur, quod non : ut enim dicit Augustinus, adaptant ea ad sensus eorum quibus apparent : et sensus hominum non pertingunt ad interiora corporum : ergo videtur, quod non sit necessaria distinctio illa membrorum interiorum propter se : interiora enim membra maxime sunt propter vires animae vegetabilis ordinatae ad vitam animalem, sicut nervi ad ligamenta membrorum, venae ad viam sanguinis et spirituum, stomachus ad digestionem, et sic de aliis : et. talia non habent Angeli : ergo non indigent tali distinctione membrorum.

<--- Page Split --->

SUMMA DE CREATURIS, TRACT. IV, QUÆST. 61. 649

tcontra. SED CONTRA :

Angeli in apparitionibus non intendunt decìpere eos quibus apparent. Cum ergo appareant in figura corporis humani vel alterius, ostendent veritatem illius corporis quantum ad figuram : et ita oportet perfectam esse assimilationem unius corporis ad aliud : perfecta autem assimilatio consistit in figuratione interiorum et exteriorum : et ita corpora eorum habebunt distinctiones interiorum membrorum.

Solutio. Dicendum, quod daemones non habent corpora eis naturaliter unita : aliter enim unitur motor organo ad actum, et aliter instrumento ad actum. Organum enim est, quod movetur a motore intrinseco unito sibi per animam : quod patet in diffinitione animae in II de Anima, ubi dicitur, quod « anima est endelechia corporis organici vitam habentis potentia. » Anima enim est motor intrinsecus indigens ad actus suos organo naturaliter sibi unito. Instrumentum autem est, quod movetur a motore extrinseco, non naturaliter sibi unito, sed conjuncto tantum, ut securis ad secantem se habet : et hoc modo corpora Angelorum uniuntur Angelis. Et hujus conjunctionis duplex est causa, scilicet qualitas operis, et natura eorum circa quos est opus. Exemplum primi est comedere, bibere, ambulare, et hujusmodi actiones quae sine motibus corporalibus expleri non possunt. Exemplum secundi est sensibilitas humana, quae spiritualia non percipit naturaliter nisi sub figuris et apparitionibus corporalibus.

Id 1 et 2. DICIMUS ergo ad primum, quod daemones naturaliter non habent corpora, et auctoritates Augustini (ut volunt quidam) loquuntur secundum hypothesim antiquorum Philosophorum Platonicorum, qui ponebant ipsos habere corpora. Vel potest dici, quod daemones habent corporum munera, non ex quibus constet natura eorum, sed in quibus tentant homines : et illis dicuntur torqueri :

quia quocumque vadunt, infernum inferiorem interius secum portant, sicut in quaestione de inferno disputabitur.

Ad sequentem autem auctoritatem dicimus, quod corpora daemonum dicuntur aerea propter tria : quorum unum est, quod habitans et habitaculum sive locus et locatum unius debent esse naturae, quemadmodum terrestria locantur in terra, et aequestria in aquis, et aerea in aere. Sic cum daemones quamdiu sunt in exercitio tentationum, habent caliginosum aerem tamquam locum proprium. Unde corpora in quibus apparent, magis dicuntur aerea quam alterius elementi. Secundum est, quia inter quatuor elementa aer facilius recipit condensationem et subtiliationem : subtiliatur enim in ignem, et condensatur in aquam. Et similiter potest condensari in figuras corporales facile iterum solubiles, quae figurae sunt in ipso contentae non virtute alicujus mixti depressi et densi, sicut retinentur figurae in organis naturalibus corporalibus, in quibus humidum figuraliter terminatur sicco admixto sibi ut figura remaneat, sed retinentur virtute spiritus apparentis in eis qui format eas : et est similitudo illius de figuris sensibilium, quae imprimuntur in aere, quae sub eisdem terminationibus quibus aeri imprimuntur, perveniunt ad sensum et phantasiam : sed tantum additur, quod ista figura corporum in aere sunt sicut in re figurata, non sicut in medio, quando in corporibus aeris apparent Angeli. Tertium est resolutio corporum eorum : cum enim quælibet resolutio cujuslibet corporis indicet naturam compositionis ejusdem corporis, et corpora Angelorum disparentia solvantur in aerem, naturae aerea esse probantur.

Animalia autem dicuntur propter animales actus quos exercent in corporibus illis.

Et dicuntur vigere natura eorum corporum non simpliciter, sed in exercitio tentationum.

Quod autem dicit, Nec per mortem

<--- Page Split --->

dissolvuntur, non intelligitur de morte quae est divisio spiritus moventis a corpore moto, sed de morte quae est corruptio secundum naturam : .corruptio autem secundum naturam proprie putrefactio est : putrefactio autem proprie non convenit nisi corpori mixto, in quo dominatur naturae inferiorum elementorum, scilicet aquae et terrae. Et hoc patet per diffinitionem putrefactionis in IV Meteororum 1, ubi dicitur : « Putrefactio est corruptio in unoquoque humido proprie, et secundum naturam caliditatis ab aliena caliditate : » aliena autem caliditas est caliditas continentis secundum Philosophum : continens autem in medio est aer, in quo est caliditas continens secundum circulum quod est ignis, et continens secundum circulationem quod est sol : quae caliditas in continente localiter vincens calidum conservans locatum, educit ipsum, et illud eductum secum trahit humidum, et inducitur putrefactio et resolutio corporum mixtorum in elementa componentia. Sed cum corpora Angelorum sint aerea, non sic vincuntur ab aliena caliditate : et ita non inducitur putrefactio in eis. Et sic etiam intelligitur quod dicit subsequenter, quod tam ad agendum quam ad patiendum aptiora sunt aer et ignis : ad patiendum autem magis quam ad agendum humor et humus. Hoc enim est verum in mixtis et in via putrefactionis, ut dictum est.

Ad 5. AD QUESTIONEM Augustini jam patet solutio : quia sumunt corpora de aere eo modo quo habitum est, scilicet ut instrumenta, non ut organa.

Ad 6. AD PRIMAM auctoritatem Bernardi dicendum, quod æther dicitur elementum inflammabile, prout flamma est species ignis, quæ dicitur lux. Et propter hoc æther quandoque dicitur cœlum, quandoque ignis, quandoque purior aer : et ideo propter nobilitatem Angelorum, corpora in quibus apparent, beatus Ber-

nardus dicit esse æthera, prout æther accipitur pro puriori aere.

Ad duas auctoritates sequentes dicenAd 7. dum, quod ex illis non habetur, quod Angeli habeant corpora, nisi instrumentaliter ad explendum ministerium pietatis, quod est custodia animarum.

Per prædicta patet solutio ad auctoritatem Isidori, hoc solo addito, quod bonos dicit sumere corpora de superiori aere propter congruentiam nobilioris naturae, et Angelos malos de inferiori, qui caliginosus est, et habet similitudinem cum caligine peccati et malitia ipsorum.

Ad 10 quod objicitur de Gregorio, solutum est supra in quaestione de diffinitione Angeli.

Ibidem etiam est solutum quod objicitur de Damasceno.

Ad 10 quod objicitur per rationem, diad 10 el cendum quod operatio conjuncti per naturam eo modo quo ipsa est operatio, conjuncti est. Si enim est operatio conjuncti per naturam, sicut est operatio organici, præcedit esse conjuncti, quod ex duobus est per naturam. Si autem est operatio conjuncti instrumentalis, præcedit esse conjuncti duorum quæ non faciunt unum, sed unum eorum est cum alio.

Ad ALIUD dicendum, quod Angelus Ad 12 non potest potentia naturali univoce dicta in operationes naturae corporea : patet enim ex supra dictis, quod potentia Angeli utitur corporibus ut instrumento, et non ut organo. Conjuncta autem ex corpore et anima utuntur eis ut organo, et non ut instrumento. Et ideo propositio prima sic est intelligenda : Quidquid potest in operationes alicujus naturae potentia univoca illius naturae, potest in naturam illam : sed patet, quod Angelus tali potentia non potest in operationes naturae corporea.

Rationes in contrarium adductas concedimus.

<--- Page Split --->

  1. Ad hoc quod juxta hoc quaeritur, dicendum quod Angeli movent corpora sine medio : motor enim instrumenti non utitur medio, sed potius motor organi. Organum enim a motore suo participat sensum et vitam per medium quod est spiritus : instrumentum autem non participat haec : et ideo non oportet ibi esse medium. Ratio autem illa procederet, si Angelus corpori ut organo conjungeretur : tunc enim propter majorem simplicitatem quam sit simplicitas anima, oportet magis habere medium quam animam.

lium animalium propter rationes induetas : nec tamen ideo decipiunt eos quibus apparent : quia non fit apparitio ad hoc ut probetur natura corporis illius, sed ut expleatur veritas illius operis, et ulterius per hoc adstruatur fides divinitatis.

Quod autem restat quaerendum de cibo quem accipiunt Angeli, et potu, proprio loco habet determinari in quaestione de apparitionibus : quia habet eamdem rationem manducatio Angeli et resurgentium.

  1. Ad aliud quod iterum juxta hoc quaeritur, dicendum quod in figuris membrorum corporis assumpti non sunt virtutes affixæ. Cujus est duplex ratio, quarum una habetur ex habitis, scilicet quia corpus illud est ut instrumentum, et in instrumento nulla est virtus affixa, sed tantum habilitas et dispositio ad opus. Altera est, quia si essent virtutes affixa, illæ principaliter essent virtutes sensuum : sed illæ in Angelis superfluerent, cum nobiliori modo cognoscendi quam eo qui est per sensum, cognoscant, sicut supra habitum est in quaestione de cognitione Angelorum.

Si vero quaeratur, Ad quid sint tales figurae organorum in corporibus illis assumptis ? Dicendum, quod propter actus tantum exteriores, et ut familiarius innotescant his quibus apparent.

id 2. Ad 1D quod quaeritur consequenter, dicendum quod moventur a motore extrinseco, et motu violento qui est pulsio : et cum sint duæ species pulsionis, scilicet impulsiö, et expulsio, moventur motu illo qui dicitur impulsiö.

Ad 1D quod ulterius quaeritur, dicendum quod corpora illa non habent interius distinctiones membrorum corpora-

ARTICULUS III.

De anagogicis significationibus formarum corporalium4.

Tertio, Quæritur de anagogicis significationibus formarum corporalium.

Et sequamur in hoc Dionysium in ultimo capite Ccelestis hierarchiae, qui dicit, quod theologia cœelestibus essentiis conformat rotas igneas, et animalia ignita, et viros quasi ignem fulgurantes, et circa eos cœelestes essentias cumulos carbonum ignis circumponit, et flumina immensurabili sonitu igne flagrantia. Sed et Thronos ait igneos esse, et ipsos excellentissimos Seraphim cœelitus ardentes ex cognominatione significat, et ignis proprietatem et operationem ipsis distribuit, et omnino sursum deorsumque ignitum honorificat selectim formarum facturam. Et ideo dicit Dionysius : « Ergo igneum significare censeo cœelestium animorum deifortissimum. » Et consequenter enumerat proprietates ignis dicens : « Ignis enim sensibilis est quidem, sic dicendum in omnibus, et per omnia clare venit, removetur ab omnibus, et lucidus est simul et quasi occultus, incognitus

4 Cf. Opp. B. Alberti. IIa Part. Summae theologia, Quæst. 33, membr. 1. Tom. XXXII no-

<--- Page Split --->

ipse per seipsum non accumbente materia, in qua propriam manifestat actio- nem, immensurabilisque et invisibilis, per seipsum potens simul omnium, et quaecunque in eis fiunt ad actionem pro- priam, mobilis tradens seipsum omnibus quoquo modo proximantibus, renovati- vus naturae custodia, illuminativus cir- cumvelatis splendoribus, incomprehensi- bilis, clarus, discretus, resiliens, sursum ferens, acute means, excelsus, non re- ceptus contumelia minorationis, semper motus, per seipsum motus, movens alte- rum, comprehendens, incomprehensus, non indigens alterius, latenter crescens a seipso, et ad susceptas materias manife- stans suimet magnitudinem, activus, po- tens, simul omnibus praesens invisibiliter, neglectus non esse putatur, attritu autem sicuti quadam vindicta generaliter et proprie subito reducens, et iterum incom- prehensibiliter impalpabilis, non minu- tus in omnibus ditissimis suimet traditio- nibus : et multas fortassis quis inveniet ignis proprietates pulchras, ut in sensi- bilibus imaginibus divinae operationis. Hoc ergo scientes theologi cœelestes es- sentias ex igne conformant, significantes deiforme earum et quantum possibile Dei imitabile. »

Ad intellectum hujus auctoritatis notandum, quod igneum duplex est, scilicet cœli et elementi : et quaedam harum proprietatum conveniunt igneo cœli, et quaedam igneo elementi.

Quod ergo dicitur primo, quod ignis sensibilis est quidem, sic dicendum in omnibus, duobus modis intelligitur. Uno modo : quia calore naturali omnis sensus adjuvatur ad actum et vigiliam : frigido autem contingit contrarium, quia somnus et immobilitas sensuum accidit ex frigiditate gravante organa sensuum. Alio modo in omnibus mixtis sensibilis est ignis : mixta enim præcipue miscentur evaporationes, sicut mineralia, et plantæ, et ea quæ generantur in alto, ut

grandines, et hujusmodi, et animalia : sed falsum est, quod in omnibus sensibus sensibilis sit, vel in omnibus rebus : quia frigidum sensibile est, et in illo non sentitur, et aqua et terra elementa non habent in se calidum ignis. Et hæc proprietas convenit Angelis secundum quod intellectuales sensus nostros calefaciendo spiritualiter reducunt ad actus vigiliæ, ut secundum Apostolum exsurgat qui dormit, et exsurgat a mortuis, et illuminabit illum Christus 1.

Quod autem dicitur secundo, quod per omnia clare venit, et tertio quod removetur ab omnibus, convenit igneo cœli, quod est in radiis : illud enim est immiscibile secundum naturam cœli cum rebus elementatis, habens tamen effectum in omnibus. Et hoc convenit Angelis in quantum conjunguntur nostris miseris, et tamen non subjacent eis.

Quod autem quarto dicitur, quod lucidus est simul et quasi occultus, incognitus, etc., convenit igni elementari, qui in proprio loco, ut dicit Alexander Philosophus 2, non lucet propter nimiam disgregationem materiae : et ideo arguitur incognitus per seipsum non accumbente materia. In materia autem ubi inspissatur, est lucidus secundum quod dicitur in Topicis, quod species ignis est lux : et hoc convenit Angelis gratia spiritualis naturae, quae incognita est nobis, quando circa materiam aliquam terrestrem operantur.

Quinta proprietas convenit igneo cœli, quod non est proportionatum in virtute activa alicui virtuti agenti in natura elementorum. Et convenit Angelis secundum quod virtus spiritualis est in eis, quae non limitatur aliqua virtute corporali.

Sexta est, Invisibilis, quae convenit igni ratione raritatis materiae : et Angelis ratione propriae subjectae, quae secundum se est incognoscibilis nobis.

Septima est, Per seipsum potens simul

4 Cf. ad Ephes. v, 14.

<--- Page Split --->

omnium, etc., quae convenit igneo elementi ratione qualitatis, quae est per se activa, quae est caliditas, ratione cujus dicit Philosophus in IV Meteororum1, quod putrefiunt universa praeter ignem. Etenim terra atque aqua necnon et aer putrefiunt cuncta : siquidem materia ignis erunt omnia. Etideo dicitur in proprietate ista, quod ignis per seipsum potens est et omnium, et quaecumque in eis fiunt ad actionem, id est, secundum propriam virtutem activam. Et hoc convenit Angelis secundum quod in ipsis est virtus divina ad reducendum omnia in proprias deiformes illuminationes, sicut ignis omnia convertit ad propriam naturam, quae sunt sibi materia, ut dicit Philosophus.

Octava est, Mobilis, quae convenit igneo cœli per motum circularem, et igneo elementi per motum rectum sursum. Et attribuitur Angelis quantum ad contemplationem æternam incircumscripti luminis, secundum quam moventur circulariter, et quantum ad cognitionem naturalem, quam iterum sursum elevant in laudem creatoris.

Nona est, Tradens seipsum omnibus quoquo modo proximantibus. Quod convenit igneo elementali secundum intentionem actionis, secundum quam intendit imprimere speciem propriam in omne in quod agit. Et hoc attribuitur Angelis ratione illius actus, qui est illuminare, in quo intendunt imprimere speciem illuminationis in omne quod illuminat.

Decima est, Renovativus naturae custodia: et est sensus, quod renovat se ignis, ut ex renovatione custoditatur natura ejus: renovat autem se per appositionem diversae materia. Et hoc attribuitur Angelis secundum quod renovantur per acceptionem diversarum theophaniarum in Dei contemplatione.

Undecima est, Illuminativus circumvelatis splendoribus: quia ignis in pro-

pria natura non lucet propter raritatem substantiae suae, ut dictum est: et idcirco per materiam inspissantem radium oportet splendorem ignis circumvelari. Et hoc attribuitur Angelis per revelationes quas imprimunt nobis, quae non fulgent in nobis, nisi speciebus intelligibilibus vel imaginibus fuerint circumvelatae.

Duodecima est, Incomprehensibilis, quae convenit igni ratione virtutis ustrive, quae omne comprehendens ipsum comburit. Et hoc attribuitur Angelis secundum virtutem excellentem, qua vincunt omne quod resistendo eis contrariatur.

Decima tertia est, Clarus, quae convenit igni ratione lucis: et Angelis ratione illuminationis participatae, secundum quod intellectualia lumina a beato Dionysio dicuntur.

Decima quarta est, Discretus, quae convenit igni ratione modi agendi, secundum quod dicit Philosophus *, quod calidum est disgregativum heterogeniorum, et congregativum homogeniorum sibi. Et attribuitur Angelis secundum effectum custodiae, secundum quem nobiles separant ab ignobilibus materialia diligentibus, et separatos congregant et associant sibi.

Decima quinta est, Resiliens, et secundum Commentatorem dicitur resiliens in quantum non recipit impressiones et figurationes aliorum. Et attribuitur Angelis ratione confirmationis eorum in bono, virtute cujus habent, quod diversa figura voluntatis et forma de cætero in eis non potest sigillari.

Decima sexta est, Sursum ferens, quod convenit igni elementali ratione motus sursum. Et attribuitur Angelis ratione ejus, quod ex proprio officio sunt praepositi animarum, deducentes eas in sinum Abrahe in lucem sempiternam.

Decima septima est, Acute means, quod convenit igni ratione penetrativae virtutis, ratione cujus etiam dixit Demo-

<--- Page Split --->

critus, quod esset ex angulis acutis et rotundis. Et attribuitur Angelis ratione amoris, qui etiam est in fruitione eorum, quo penetrant amatum interius et exterius amantes.

Decima octava est, Excelsus, quod convenit igni ratione loci: Angelis autem-ratione ordinis et dignitatis.

Decima nona est, Non receptus contumelia minorationis, quod specialiter convenit igneo cœli, quod secundum sui substantiam immutabile est ad ignobiles naturas. Angelis autem attribuitur secundum participationem æterna beati tudinis, secundum quam extra tempus existentes non minorantur in pejus, sicut ea quæ in tempore moventur.

Vigesima est, Semper motus : et hoc etiam convenit igneo cœli, quod secundum naturam sui subjecti motum habet perpetuum. Et attribuitur Angelis, secundum quod semper moventur altius in divinas contemplationes.

Vigesima prima est, Per seipsum motus : et hoc etiam convenit igneo cœli, secundum naturam sui subjecti, cujus est motus primus, ita quod non movetur ab alio corpore. Et attribuitur Angelis, secundum quod purgationes et illuminationes et perfectiones eorum non descendunt in ipsos nisi a Deo motore primo, sicut in cœlo primus motus est a motore primo, qui est Deus: et idcirco sequitur movens alterum : quia sicut ad cœli motum omnis motus in natura reducitur, ita ad tres motus Angelorum, scilicet purgare, illuminare, et perficere, omnis reducitur motus mentis humanæ : quia, sicut supra habitum est, lex divina est per prima secunda, et per secunda ultima reducere.

Vigesima secunda est, Comprehendens incomprehensus : et convenit igneo cœli ratione ejus quod continet omnia, et non continetur. Angelis autem attribuitur secundum quod continent nos in bono, et non continentur a nobis.

Vigesima tertia est, Non indigens alterius, quod etiam convenit igneo cœli,

quod non indiget alicujus ad sui esse, sed potius alia indigent sui. Et convenit Angelis ratione visionis per speciem, secundum quam non indigent jam speculo et ænigmate quemadmodum nos.

Vigesima quarta est, Latenter crescens a seipso, id est, a propria virtute ustiva, et ad susceptas materias manifestans suimet magnitudinem. Et attribuitur Angelis secundum communem traditionem divinarum illuminationum.

Vigesima quinta est, Activus, quæ convenit igni ratione caliditatis, quæ simpliciter est activa, et plus quam frigiditas. Agit enim congregando et disgregando et corrumpendo, et coordinando et dissolvendo, et iterum faciendo motum et non sistendo eum, sicut facit frigiditas secundum Avicennam. Et attribuitur Angelis, secundum quod semper agunt in nova specula divina, ut agalmata divina efficiantur, et inferiores in superiora reducant.

Vigesima sexta est, Potens, et attribuitur igni, secundum quod habet posse super elementa alia et elementata, secundum quod dicitur in IV Meteororum, quod omnia alia erunt materia ignis. Convenit autem Angelis, secundum posse in materiale quod habent, quod non est cogibile, eo quod omnis coactio fit per conjunctionem ad materiam.

Vigesima septima est, quod sit simul omnibus præsens invisibiliter : et hoc convenit igneo cœli et igneo elementi ratione luminis immutantis æqualiter longe et prope perceptibiliter. Cujus ratio est, quia lumen non quærit dispositionem in illuminato nisi diaphaneitaten. Hæc autem diaphaneitas numquam est cum forma contraria lumini, sed cum privatione. Inter privationem autem et habitum nihil est medium : et ideo immutatio luminis nihil intercipit de contrario : et sic numquam est in medio tempore, sed subito est adventus luminis in diaphano ad omnem partem ejus, quæ opponitur secundum rectam lineam illuminati. Quod autem dicit invisibiliter,

<--- Page Split --->

intelligit quoad perceptionem substantiae ipsius luminis, quae non percipitur nisi in substantia alia. Vel, invisibiliter dicit propter non perceptibilem immutationem, more motus in illuminando. Et hoc convenit Angelis ex velocitate motus, de quo supra habitum est.

ARTICULUS IV.

De humaniformibus proprietatibus, quas ponit Dionysius.

Vigesima octava est, Neglectus non esse putatur, attritu autem sicuti quadam vindicta et connaturaliter et proprie subito reducens : et hoc convenit igneo elementi, secundum quod est in materia terrestri, in qua quandoque negligitur per æstimationem non plenam, scilicet in exterioribus partibus terrestris incensi, et vivit in interioribus : et tunc subito obtinet etiam exteriores, et relucet, et ex propria natura resurgit. Et hoc attribuitur Angelis per effectum custodia in nobis. Quandoque enim in exterioribus custoditi per negligentiam exstinguunt ministerium Angeli : et subito per internam compunctionem iterum convalescit.

Vigesima nona est, Incomprehensibiliter impalpabilis, et convenit igni ratione caliditatis, quae licet in mixto comprehendatur, non tamen comprehenditur secundum quod est in propria natura ignis : quia comprehendi dicitur non tantum quod tangitur, sed quod tenetur totum. Et convenit Angelis ratione propriæ substantiæ, quae non comprehenditur in natura propria, sed per operationes, sicut quælibet spiritualis natura.

Ultima est, Non minutus in omnibus suimet ditissimis traditionibus : et convenit igni, qui licet sit divisus in partes, luminis sui decrementa non novit et potentiæ.

Quis vetat apposito lumen de lumine sumi ? Mille licet sumant, deperit inde nihil.

Postea ponit Dionysius humaniformes proprietates, dicens, quod theologi humaniformes Angelos describunt propter intellectuale et sursum habendo intuitivas virtutes. Quia Deus

Os homini sublime dedit, calumque tueri Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus1.

Et figura rectum et luculentum et secundum naturam principale et regale, et secundum sensum minimum quidem quantum ad reliquas virtutes irrationabilium animalium. Omnium vero potens secundum intellectus magnitudinem virtute, et secundum rationabilem scientiam continuitate, et secundum naturam anime liberum et potentissimum.

Et tangit Dionysius duo in natura hominis. Unum quod est ipsius naturae constitutivum, alterum quod praestat irrationabilibus. Id autem quod constituit naturam, est triplex. Quoddam enim inest homini gratia corporis : ut sursum habere intuitivas virtutes, et figurae rectum et luculentum. In homine superior sensus est visus, in aliis animalibus auditus. Similiter in homine sursum dirigitur visus, in aliis autem animalibus ad terram. Homo etiam est recti et erecti corporis, ut dicitur in libro de Animalibus. Similiter dicitur luculentum in claritate vultus propter nobilitatem et sublilitatem vultus complexionis. Quoddam autem inest homini gratia animae, ut intellectuale. Quoddam autem gratia conjuncti inest, sicut secundum naturam principale et regale. Et dicitur principale secundum naturam, eo quod formam ul-

<--- Page Split --->

timam in natura et principalem, quae est anima rationalis, attingit. Et dicitur règale propter dominium et regimen suorum actuum.

ARTICULUS V.

Id autem quod præstat irrationabilibus animalibus, est triplex. Quorum primum inest secundum intellectum simplicem : quia licet minimum sit quoad sensibiles virtutes, in quibus convenit cum brutis : tamen omni virtute est potens secundum magnitudinem intellectus. Et dicitur omnis virtus intellectus virtus ipsius ad rationalia et ethica et naturalia et mathematicalia et divina. Secundum inest per intellectum compositivum, qui ratio est, secundum quod omni continuitate habet scientiam rationalem : continuat enim terminum termino in habitudine subjecti ad prædicatum, et habitudine propositionis ad propositionem secundum quamlibet speciem ratiocinationis. Tertium est in ratione liberi arbitrii, scilicet secundum naturam animæ liberum et potentissimum : quia omnia conveniunt Angelis hæc : Angelus enim secundum naturam est intellectualis, et metaphorice sursum habet intuitivas virtutes in visione matutina in contemplatione Dei, et figuræ rectum in sublimitate et erectione ordinis et officii, et luculentum secundum quod agalmata clarissima et specula per theophanias efficiuntur. Ad minima autem sensibilium virtutum non deprimuntur, sed omni virtute intellectus excedunt accipientes cognoscibilia per similitudines specierum datas sibi in creatione, ut supra habitum est, et habent continuitivas et rationales scientias non per investigationem inquisitionis, sed secundum ordinem rerum scitarum, sicut causa est ante causatum, et cognitio cæli et terræ ante cognitionem distinctionis luminis, et cognitio distinctionis elementorum ante cognitionem productionis plantarum et animalium, sicut in tractatu de operibus sex dierum erit manifestum. Potentissimum etiam habent liberum arbitrium : quia in ipsis est libertas naturæ, gratiae, et gloriae.

Quomodo proprietates membrorum hominis conveniant Angelis secundum Dionysium ?

Postea dicit Dionysius proprietates membrorum hominis convenire Angelis, sic dicens : « Est autem per singula, ut æstimo, corporalis nostræ multiplicis partitionis invenire cælestes virtutes, dicentes conspeclivas quidem significare virtutes ipsum ad divina luminaria clarissimum respectum, et cætera quæ cum suis expositionibus in quæstione de sensibus spiritualibus continentur. » Post proprietates vero quinque sensuum proprietates ponit aliorum membrorum dicens : « Palpebras deinde et supercilia, supple, significare dicimus divinarum visionum intelligentiae custoditivum. » Et attendit proprietatem naturæ : quia cum disgregatio radiorum oculi dissipet visum, ordinavit natura præeminentiam et nigredinem pilorum in superciliis, ut ex umbra utriusque coadunetur visus, et fortior fiat ad visibile, et radius egrediens secundum adspectivos, vel immutatio rectilinea secundum naturales, in potens ascendere sursum recte ad locum convenienter et inconvenienter dirigatur.

Deinde sequitur : « Juvenilem vero et adultam ætatem illud innovantis semper virtutis significare dicimus. » Et attendit proprietatem virtutis augmentativæ in juvenibus, quæ semper innovando quantitatem innovat seipsam, secundum quod omnis virtus multiplicatur multiplicata sibi materia propria. Sequitur : « Dentes autem divisivum hoc inditæ nutrientiis perfectionis : unaquæque enim essentia intellectualis donatam sibi a diviniore uniformem intelligentiam provida virtute

<--- Page Split --->

dividît et multiplicat ad inferioris ductricem analogiam. » Et intendit, quod natura facit dentes divisivos sibi ad convenientiam nutrimenti. Sic intelligentia superior solidum cibum spiritualem accipiens quasi masticans dividit in agalmata transformans usque ad analogiam, quæ ducat usque ad perceptionem inferiorum, secundum quod supra de distinctione hierarchiarum dictum fuit.

Sequitur : « Humeros autem et brachia et iterum manus, factivum et operativum et activum. Cor vero symbolum esse deiformis vitæ, propriam vitalem virtutem deiformis et in ea quæ praëntellecta sunt seminantis. » Et tangit proprietatem qua cor est principium vitæ in animalibus, et effluit ex ipso semen vitæ in ipsa membra corporis cætera. « Pectora iterum significare durum et custoditum, ut a supposito corde vivificæ distributionis. » Et tangit hoc, quia natura munit cor ut principium vitæ, thorace et ossibus duris, ne de facili læsionem patiatur ab incurrentibus extrinsecis. « Dorsa vero continuum simul cunctarum fertilium virtutum. » Quia in dorso onera portamus. « Pedes vero mobile et velox et cursibile in divina semper euntis motionis. » Pedes enim organa sunt ad motum processivum in animalibus. Propter quod et pennatos theologia sanctorum intellectuum figuravit pedes. Pennatum namque significat anagogicam velocitatem, et cœlestis sursum versus itineris activum, et ab omni humili per sursum ferens remotum. Ipsa vero pennarum levitas nil terrenum, sed totum munde et sine gravitate in excelsum ascendens. Sequitur : « Nudum et discalecatum significat demissum et absolutum et immensurabile et purum eorum, id est, ab his, quæ extra sunt appositione, et ad simplicitatem divinam quantum possibile assimilativum. »

Deinde coaptat Dionysius Angelis proprietates vestium et instrumentorum, quæ quandoque leguntur habuisse in manibus, sicut in Ezechiele, secures ha-

bebant et funiculos ad metiendum, sic dicens : « Sed quoniam iterum simpla, scilicet in se, et multum varia, scilicet in symbolis, sophia et nudos vestit, et vasa quædam dat ipsis cicumferre, et dat animorum cœlestium sacros amictus et organa, instrumentum operum, secundum quod nobis possibile aperiamus. Claram quidem enim vestem igneamque significare æstimo deiforme juxta ignis imaginem et luculentum, propter eas quæ in cœlo quietes, ubi lumen et omnino invisibile dicendum, aut intellectualer illuminans, ut Deus scilicet, aut intellectualiter illuminatum, ut Angeli. Sacerdotalem vero, scilicet vestem, significare æstimo ad divina et mystica specularmina ductivum, et totius vitæ votum, id est, quia totam vitam ad sacra voverunt. Zonas quoque secundarum ipsarum custoditivum virtutum et congregantem eas habitum in seipsum unice converti et circulariter cum facilitate casu carente a natura similitudine circa seipsum circumferri. » Et tangit proprietatem cinguli : quia cingulus circa renes existens custodit loca in quibus semen fecunditatis congregatur. Similiter cingulus in seipsum conversus, congregat habitum exteriorem, et per hoc significat habitum gratia e continentem substantiam intellectualem spiritualiter. Similiter etiam circulariter et facile, ita tamen quod non cadit a similitudine naturae, id est, a perfectione gratiae, quæ secundum naturam est, in peccatum quod est præter naturam, circumfertur per circulum æternitatis, quæ est sine principio et sine fine.

Postea tangit instrumenta dicens : « Virgas etiam significare æstimo regale et principale rectaque omnia diffinien. Tela vero et secures dissimilitudinum separativum, id est, peccatorum, quæ faciunt dissimilem naturam a fine proprio, et discernentium virtutum acumen, id est, discretivarum virtutum sive cognitivarum acumen ad interiora discutienda, et efficax et actuosum, secundum quod

<--- Page Split --->

etiam dicit Apostolus de sermone Dei, ad Hebraeos, iv, 12 : Vivas est enim sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti : et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, compagum quoque ac medullarum, et discretor cognitionum et intentionum cordis.

Et quandoque etiam ventus significat deiforme eorum : eo quod ventus divinæ operationis habeat imaginem, sicut dicitur etiam in Joanne : Spiritus ubi vult spirat : et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat '.

Sequitur : « Geometrica autem et tectonica vasa, id est, ad mensuram et ædificatoriam pertinentia significare æstimo fundativum et ædificativum et perfectivum, et quæcumque alia reducentis et convertentis sunt secundorum providentiæ. » Quandoque etiam significant aliquid eorum quæ circa nos agunt Angeli, sicut funiculus mensorum reædificationem Jerusalem, et secures in manibus occisionem peccantium. Unde Dionysius : « Est autem quando et in nos divinorum judiciorum sint symbola illa quæ acta sunt a sanctis Angelis organa. Aliis quidem declarantibus corrigentem disciplinam, aut punientem justitiam. Aliis vero ab angustia liberantem, aut disciplinæ finem, aut prioris beneficentiæ resumptionem, aut appositionem aliorum donorum parvorum, aut magnorum, sensibilium, aut invisibilium. »

Nubes autem significant duo : nubes enim sunt quandoque disgregatae et lucidae, et tunc significant sacros intellectus occulti quidem luminis supermundane superrepletos prima apparitione, primam manifestationem pompose accipientes et ipsam copiose in ea quae sunt secundo lucide et proportionaliter distribuentes. Quandoque nubes sunt spisse pluviosa, et tunc significant genitalia, et vivificum et activum et perfectivum juxta intellectualem imbrium conceptionem, et excipientem sinum, scilicet cordis, humidis pluviis in vitales partes evocantem.

Electrum quidem, quoniam auriforme simul et argenteum, significat imputribile ut in auro quod non contrahit rubiginem, et simul largum et non minutum et incontaminatum splendorem, et aptam ut in argento et luciformem ut coelestem claritatem.

Æri autem secundum traditas rationes aut igneum aut auriforme attribuendum.

ARTICULUS VI.

Quomodo proprietates ventorum, nubium, electri, æris, lapidum, leonum, bouum, aquilarum et equorum conveniant Angelis secundum Dionysium ?

Postea tangit ventos, nubes, et electrum, et æs, et lapides, dicens, quod venti significant velocitatem et motum eorum transvectivum inferiorum in supèriora.

Lapidum autem multicolores species significare æstimandum, aut quasi albas luciforme, aut quasi rubeas auriforme, aut quasi pallidas juvenile aut novum, et per singulas species invenies anagogicam typicarum imaginum judicialionem.

Postea tangit figuram leonum et boum et aquilarum et equorum, dicens : « Leonem significare censendum principale et robustum et indomitum et abditum ineffabilis deitatis, ut virtus assimilativum intellectualium vestigiorum circumvelamine, et mystice fortassis pretioso amictu secundum divinam

<--- Page Split --->

illuminationem in semet restituto itinere.

Et tangit proprietates leonis quinque, quarum prima est, quod est princeps ferarum. Secunda est, quod est robustum animal, sicut ostenditur in magnitudine extremitatum, sicut dicitur in fine secundi Priorum, quod habere magnas extremitates signum est fortitudinis. Tertia est, quod est indomitum, quia contemnit fortitudinem domantem. Quarta est, quod delet vestigia per tractum caudae, ne possit a venatoribus inveniri. Quinta est, quod circulum facit circa bestias quas insequitur, ne egrediantur. Et conveniunt haec Angelis. Primum, quia in intellectuali natura creata Angelus tenet principatum propter intellectum deformem. Secundum, quia virtus ejus et robur excedit virtutem naturae, ut patet in operatione signorum. Tertium, quia excedendo potestatem et cognitionem nostram, Angelus sub nostro intellectu et opere non mansuetatur. Quartum, quia vestigia per quae vadit in divina, sunt nobis incognita, et quasi deleta. Quintum, quia theophanias quas venatur Angelus, quasi circulariter circumducit, et in seipsum restituit iter. Nam secundum Augustinum primo creaturae fiendae cognitionem in creatore accipit, deinde in propria natura cognoscit, et terio quasi restituto in seipso contemplationis itinere cognitionem creaturae in laudem creatoris attollit.

« Ipsum vero bovis significare æslimo figuram firmum et novum et intellectuales sulcos revocans in susceptionem cælestium et gignentium imbrium, et custoditivum et fortissimum. » Et tangit proprietates bovis in laborando : boves enim firmi sunt durando in laboribus : novi per effectum, quia laboribus suis innovant terram, et scindendo sulcos aperiunt terram ad susceptionem imbrium et custodiam seminum, et forissimi sunt in adjuvamento diversorum laborum, sicut in triturando, et hujusmodi. Et haec conveniunt Angelis in

effectu custodiae, sicut facile est aptare.

« Ipsam dehinc aquilæ figuram significare existimo regale et altiferum et citivolum et ad potentificum alimentum, acutum, et sobrium, et agile, et bene machinatum, et ad copiosum, et multolucentem radium divini solis desiderio in speculativarum virtutum sanis obtutibus immediate recte et inflexibiliter contemplativum. » Sunt autem hæ proprietates aquilæ, quod rex est avium volans alte et cito, et longe videns escam, et sensus habens sobrios, id est, quod spiritus visuales grossis vaporibus non turbantur ad obscurandum visum. Et est agilis ad dispositionem alarum ad motum : et bonas habet machinationes ad raptum prædæ. Similiter coadunatum visum ad intuitum solis immediate recte et inflexibiliter. Et hæc conveniunt Angelis, qui quantum ad naturam intellecualem regales sunt, quantum vero ad modum contemplandi accipiuntur aliae proprietates, et quantum ad objectum contemplationis eorum quod est Deus sublimis. Et dicuntur altiferi quantum ad actum : citvoli vero, quia intelligunt sine inquisitione et discussione intellectu deiformi, et quoad vim discretivam alimenti divini, quod eos facit validos et potentes, dicuntur acuti ad potentificum alimentum. Quoad hoc vero quia intellectus eorum non turbantur phantasmatibus, dicuntur sobrii. Agiles autem secundum motum indefessum ad divinam voluntatem implendam. Secundum autem quod rapiunt animas diabolo subito et improvise, dicuntur bene machinati. Secundum vero quod contemplantur non per speculum et in ænigmate, dicuntur contemplativi ad copiosum, quod in omnia se diffundit : multolucens vero, quia per seipsum. Et dicuntur contemplativi desiderio : quia contemplationis objectum movet et accendit desiderum. Speculativæ vero virtutes dicuntur oculi mentis, intellectus scilicet agentis et possibilis. Et dicuntur sanis obtutibus,

<--- Page Split --->

quia collyrio gratia et confirmationis peruncti sunt. Et dicuntur contemplari immediate, quia non per speculum : et recte, quia facie ad faciem : et inflexibiliter, ad differentiam raptorum, qui licet Dominum quandoque contemplentur, tamen deprimente sarcina miseriae iterum deflectuntur a lumine incircumscripto felicitatis aeterna.

Sequitur : « Illamveroequorumfi - guramsignificareæstimoobediensetfrænabile . Frænumautemnihilaliudestquamordinatiopotestatis . Albumqui - demnonlucidum , quammaximediviniluminiscognatissimum . Albumenimsecundumnaturamcausaturexdiffu - sionelucisinsuperficieclara . Eorumautemquinigrisunt , abditum . Abditumenimeoquodnigrum , opacumestexprivationelucisinsuperficiecorpor ' s . Diciturautemhocabditumnonapri - vationelucissimpliciter , sedquoadnos : sicutomnisluxexcellensabditaestocu - l o , quiexcelliturabipsa , secundumquodetiamdiciturDeushabitareinnebulavelincaligine : etpernebulametcaliginemsupponiturluxinaccessibi - l i s . Rubrumveroigneumetactivum : quiascilicetincenduntadamorem , etactivisuntadconsumptionempecati , secundumquodetiamSeraphimlabiaProphetædiciturpurgasse 1 . Commix - torumquoqueexalboetnigroper - fectivavirtuteextremorumconjunctum : etprimasecundisetsecundaprimisconvertibiliteretprovideconnectens . Dictumestenim , quodnigrumsignificatabditumlucisinaccessibilisnobis : ethæesttheophaniaprimaetproportionataprimis . Albumautemilluminationemsignificatapparentemnobis : ethæesttheophaniasecundaproportionatase - cundis . Undesicutalbumetnigrumsuntextremæspeciescolorum , etcon - jungunturinmediocommixto : itaequivariisignificantAngelosprimasillumi - nationesrecipientes , etsecundasinferio -

ribus dantes : et per hoc prima in secunda, et secunda in prima reducentes. »

ARTICULUS VII.

De furore et gaudio et hujusmodi quae ponit Dionysius, qualiter conveniant Angelis?

Postea dicit Dionysius furibundum quidem significare ipsorum intellectualem fortitudinem : cujus novissima, id est, perfectissima imago furor est. Et tangit hoc quod etiam habetur in III Ethicorum 1 : Furorem autem ad virtutem, id est, fortitudinem referunt. Fortes enim esse videntur et qui propter furorem ut fere ad insurgentes feruntur : quoniam et forles irascibiles sunt : mobile enim furor ad periculum : unde et Homerus : Virtutem, id est, fortitudinem immitte furori, et virtutem in furore erige. Et fortes per nares ejiciebant iram, et ebulliunt sanguinem.

« Ipsam vero concupiscentiam significare æstimo amorem divinum. »

Postea tangit fluvios, currus, et rotas, quae connexa leguntur Angelis, sic dicens : « Ignea quidem flumina significant divinos promotus, copiosam ipsis et non deficientem affluentiam donantes, et vivifica nutrientes fecunditate. » Et tangit duo quae sunt in flumine, scilicet fluxus continuus, qui notat abundantiam donorum cœlestium, et irrigationem ex humido refrigerante, quod inducit fœcunditatem.

« Currus autem significant conjunctivam similitudinum societatem : nam in curru conjungitur rota rota æqualis altitudinis et magnitudinis ad subvehenda onera. Sic Angeli ejusdem ordinis ad ministerium peragendum sui ordinis conjunguntur. »

<--- Page Split --->

Rota autem pennatae quidem cum sint, in ea qua ante conspectum sunt inconversibiliter et inflexibiliter euntes per rectam et justam viam, significant exeuntis operationis earum virtutem in eamdem sine flexu et recte sectam viam simul omni e arum intellectuali rotatu supermundane directo. » Hoc est quod rota pennatae velocitatem operum significant, quae opera semper sunt in conspectu angelicae providentia sine declinatione et flexu a recta et justa via, ita quod intellectus rotatus secundum cujus rationem supermundanam ab eodem in idem veniens in recte sectam viam dirigatur. Primo enim per imperium opus exit a Deo, et directivum secundum formam utilis et honesti iterum redit in laudem et gloriam imperantis.

Vel aliter, « Ignea» siquidem et deiformes rotae revolutiones quidem habent circa idipsum optimum semper mobili motu. Revelationes vero secretorum manifestatione, et circumsubjectorum reductione et altarum illuminationum in ea qua» subjecta sunt deductiva perfectione. » Et tangit Dionysius duplicem rationem, secundum quod rota dicitur esse in medio rota», scilicet unam rationem circa thronum Dei, secundum quod

volvuntur semper circa idem ipsum optimum ab optimo principio per optimum gubernatorem in optimum finem. Et secundum quod revolvunt se a primo per inferiora rursus in primum deductiva perfectione.

Ultimo tangit gaudium Angelorum dicens, quod « cœlestes essentiae acceptrices omnino non sunt ejus quaecscundum non est passibilis delectationis. Congaudere autem dicuntur Deo deperditorum inventione juxta deiformem epulationem, et etiam in providentia et salute in Deum redeuntium deiformitatem, et incorruptionis letitiam, et illam beneficentiam ineffabilem, in cujus participatione saepe facti sunt viri sancti per deificos divinarum illuminationum superadventus. »

Sed quia jam multa de beatis Angelis dicta sunt, de ignoratis petamus veniam, de bene autem dictis gratiae referantur Deo. Dicimus enim cum beato Dionysio, quod « quorum quidem supermundanam scientiam ignoramus, in ipsis nos alium lucis ductorem docentem desideramus. Quaedam autem tamquam dictis aeque parentia praetermisimus, commensurationi sermonis providentes, et super nos secretum silentio honorificantes 1. »