QUÆSTIO LX.

De locutionibus Angelorum.

Consequenter quaerendum est de locutionibus Angelorum.

Et quaeruntur sex.

Quorum primum est, An loquantur?

Secundum, Quo sermone loquantur?

Tertium, De organis loquentium et audientium.

Quartum, Utrum omnes omnibus loquantur, vel quidam quibusdam?

Quintum, Utrum omnia vel quaedam loquantur?

Sextum, Utrum eodem modo loquantur ad animas, et ad se invicem, et ad Deum?

ARTICULUS I.

An loquantur Angeli 1 ?

Ad primum proceditur sic : 1. I ad Corinth. xm, 1, dicit Apostolus : Si linguis hominum loquar, et Angelorum. Etiam ibi innuitur, quod Angeli loquantur quibusdam linguis.

  1. Item, Glossa ibidem dicit, quod superiores significant inferioribus quod de Dei voluntate perceperunt, nutibus et signis.

  2. Item, Dicit Dionysius, quod « quidquid potest potentia inferior, potest et superior. » Cum igitur homo secundum rationem sit potentiae inferioris quam Angelus, et possit interpretari alteri conceptum cordis sui, m alto magis potest hoc facere Angelus. Similiter, Isa. xi, 3, dicitur, quod clamabant alter ad alterum. Et in Zacharia et in Daniele.

SED CONTRA : Dicit Basilius super DeuSed contra.

4 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. IX, Art. 12. Tom. XXVII novae editionis nostræ. Cf. etiam IIa m Part. Summæ

theologiae, Quæst. 35, membr. 1. Tom. XXXII ejusdem editionis.

<--- Page Split --->

teronomium, xxx, 1, in quadam homilia : «. Sermonis nobis usum Deus qui nos creavit, indulsit pro eo ut cordis occulta invicem nobis verbi ministerio panderemus : ut communi in alterutrum affectione naturæ unusquisque nostrum proximo suo velut ex arcanis quibusdam domicilii consilii secreta depromeret. Si enim nuda solummodo atque intacta anima viveremus, ex ipsis tantum mentis motibus atque intentionibus cogitationum alterutrum nosceremus. » Ex hoc accipitur, quod animarum non est loqui, et multo fortius Angelorum.

  1. Job, xxviii, 17 : Non adæquabitur ei aurum vel vitrum. Super idem dicit Gregorius1, quod « uniuscujusque mentem in resurrectione ab alterius oculis membrorum corpulentia non abscondet. » Ergo multo magis, cum spiritualior sit natura Angeli, in uno Angelo mens ab alterius intellectu non absconditur : et ita non erit necesse loqui.

  2. Item, Basilius : « Quoniam vigor animæ velamine carnis cooperitur, ad indicanda atque in publicam faciem proferenda ea quæ sunt in profundo cordis vel cogitationibus vel sensibus commoventur nobis, et nominibus et vocabulis indigemus. » Ergo videtur, quod ubi non est velamen carnis, non erit necessarius usus loquendi.

  3. Item, I ad Corinth. iv, 5, super illud : Nolite ante tempus judicare, dicit Glossa : « Gesta et cogitata bona vel mala tunc erunt aperta : et quia omnia tunc .erunt nota, tunc omnes poterunt judicare de se et de aliis. » Ex hoc accipitur, quod etiam mali tunc videbunt cogitationes omnium. Ergo multo fortius Angeli vident cogitationes suas in celis.

  4. Item, Augustinus : « In patria non erunt cogitationes volubiles hinc illuc atque inde huc, sed omnia simul videbi-

mus2. » Ergo et Angeli vident omnia simul : et ita non egent locutione.

  1. Item, Gregorius in Dialogis : « Quid est quod non videant, qui videntem omnia vident3. » Et loquitur de Angelis. Ergo Angeli omnia vident : et sic idem sequitur quod prius.

  2. Item, In visione corporali sic est, quod si visibile sit illuminatum, et non sit medium prohibens inter videntem et visibile, et sit proportionata distantia, videbit videns omne quod visibile est : ergo similiter est in visione spirituali : sed quidquid est in mente cujuslibet Angeli, est in lumine, cum Angelus sit lux, et de aliis impedimentis nullum est in Angelo quin possit videre : ergo non indiget locutione.

  3. Item, Augustinus in libro de Bono conjugali : « Post hanc peregrinationem futurum est, ut omnium cogitationes patebunt invicem, nec invicem repugnabunt. » Sed in futuro similes erimus Angelis Dei, ut dicit Dominus in Matthæo, xxii, 30. Ergo Angelis patent modo invicem suæ cogitationes.

  4. Item, Eadem est ratio in genere cognoscendi omnia spiritualia in quantum spiritualia sunt : sed in Angelo substantia est spiritualis, et quidquid est in mente sua, est spirituale : ergo eadem ratio erit cognoscendi utrumque : sed substantia sua cognoscitur sine locutione ab Angelo : ergo et id quod est in mente, cognoscibile est sine locutione.

  5. Item, Dicit Avicenna in VI de Naturalisibus, quod « multitudo désideriorum in homine causa est loquendi : » multitudo autem desideriorum est ex multis deficientibus, in quæ protenditur desiderium : talia autem deficientia non sunt in Angelis : ergo nec multitudo desideriorum, nec per consequens loquela.

<--- Page Split --->

Solutio. Dicimus, quod Angeli loquuntur, sicut probatur per primas auctoritates.

Ad id autem quod objicitur in contrarium, dicendum quod Basilius intendit, quod sermo exterior qui sonat in aere, non est in substantia spirituali naturaliter : est tamen ibi locutio, ut ipse innuit, quae expletur mentis motibus et intentionibus cogitationum. Et quid sit hoc dictu, patebit inferius.

Ad aliud dicendum, quod est quoddam in mente ut beatificans et causa beatitudinis, scilicet Deus et meritum : et de hoc intelligitur dictum Gregorii. Sicut enim vinum inficit vitrum ad judicium coloris vini per vitrum, sic in resurrectione dotes animæ resultabunt in dotibus corporis ad cognoscendum id quod est beatificans et ut causa beatitudinis. Est etiam quoddam in mente ut cujus causa est mens, scilicet conceptus a mente formatus : et non est necesse ut illud cognoscatur ab altero : aliter enim unusquisque tot cognosceret, quot alter : et essent omnes æqualiter in numero cognitorum : quod nec in Angelis modo est verum, nec in hominibus est verum, vel erit post resurrectionem.

Ad object Ad aliud patet solutio per prædicta.

Ad aliud dicendum, quod in judicio omnia ea quae sunt damnationis et causæ ipsius, et beatitudinis et causæ ipsius, erunt palam, et non alia : de his enim tantum erit judicium, et non de aliis. Quod qualiter fiat, in tractatu de judicio erit determinatum.

Ad object. Ad aliud dicendum, quod Augustinus intelligit de intelligentia quae est in Verbo in quo omnia congregantur in unum. Verbum enim, ut dicit Augustinus in libris de Trinitate, est ars plena rationibus omnium creatorum : et illæ rationes prout sunt in Verbo, non sunt distantes et multæ : et ideo in ipsis non sunt cognitiones volubiles, sed potius intelligentia simplex et in unum congregata : sed in aliis cognoscibilibus quæ ortum habent ab ipsa voluntate et mente Angeli

et hominis, vel ab ipsis creatis, non oportet congregatam esse cognitionem sic, quod omnia sint in ipsa simul, sicut nec ipsi conceptus congregati sunt simul, nec ipsæ res quæ cognoscuntur : et de talibus necessaria est locutio.

Ad aliud dicendum, quod auctoritas Ad object. 6. Gregorii intelligi potest dupliciter, scilicet quod Angeli omnia videant quantum est de ratione objecti tantum, vel quoad objectum et judicium de re distinctum. Dico autem rationem objecti : quia objectum visionis angelicae est Verbum in quo sunt omnia. Unde videndo Verbum, quodammodo vident omnia : sicut videndo universale, quodammodo vident quidquid est in ipso particularium : et hæc visio est omnium in potentia et non in actu : et sic intelligitur dictum Gregorii. Dico autem objectum et judicium de re distinctum, quando objectum reducitur ad propriam naturam cujuslibet cognoscibilis resultantis in ipso, ut certum judicium intelligentiae de quolibet cognoscibili particulari accipiatur : et hoc modo Angeli non vident omnia in Deo : quia ex hoc sequeretur, quod inferiores tot viderent in Verbo, quot superiores : et quod omnes Angeli tot cognoscerent, quot Deus, quod absurdum est.

Ad aliud dicendum, quod ea quae sunt Ad object. 7. voluntatis et mentis Angeli sunt quasi in luce clausa signaculo voluntatis : ea vero quae sunt in natura sicut in luce aperta : et de hoc patebit magis inferius.

Ad aliud solvendum est per prædictam Ad object. 8. distinctionem, scilicet quod cogitationes habent reduci ad beatitudinem et causam beatitudinis, et ad libertatem mentis : et primo modo erunt patentes, secundo modo non.

Ad aliud dicendum, quod ratio cognoAd object. 9. scendi sumitur ex ratione causæ : unumquodque enim cognoscitur per suam causam : et ideo cum non sit nisi una causa eorum quæ subsunt voluntati, et eorum quæ sunt in natura, non erit idem modus cognoscendi. Ex syllogismo vero inducto non probatur, quod idem sit

<--- Page Split --->

modus in specie cognoscendi speciali, sed quod sit eadem potentia perceptiva omnium spiritualium. Et cum dicitur, quod est eadem ratio cognoscendi spiritualia in quantum spiritualia sunt, verum est hoc de ratione cognoscendi in genere et in potentia.

Ad object. Ad ultimum dicendum, quod locutionis 10. duplex est finis : unus est postulare ab alio, ad quae non sufficit ipse homo sibi : alius est communicare intelligentiam alteri. Et primum finem tantum tangit : et quoad illum non est in Angelis, sed quoad secundum.

ARTICULUS II.

Quo sermone loquantur Angeli i ?

Secundo quaeritur, Quo sermone loquantur?

Et videtur, quod nutibus et signis : quia

  1. Ita dicit Glossa super primam epistolam ad Corinthios, xiii, 1, super illud : Si linguis hominum loquar et Angelorum: « In quibus linguis Angeli praepositi minoribus quod de Dei voluntate primi sentiunt, significant, quod fit aliquibus nutibus et signis. » Sed videtur hoc non posse stare : nutus enim potius servit demonstrationi ipsius rei quam locutioni.

  2. Item, De signis illis quaeritur, Utrum sint a natura, vel ad placitum? Et si sunt a natura, tunc sunt eadem apud omnes : et non erit locutio per ipsa. Si autem sunt ad placitum, tunc secundum Philosophum non erunt eadem apud omnes : et sicut in houninibus mutuam

allocutionem in uno idiomate praeedit disciplina idiomatis illius, ita etiam in Angelis oporteret allocutionem per signa praecedere disciplinam signorum. Et cum illa disciplina sit per loquelam, vel per inventionem, cum inventio sit per experimentum rerum, ut dicitur in primo Metaphysica* : erit ergo per loquelam, et illa loquela per signa, et sic ibitur in infinitum in signis, quod refutat intellectus : ergo non videntur loqui per signa.

  1. Item, Ostensio per causam rei facit demonstrationem et scientiam : ostensio autem per signa facit opinionem tantum : signum enim commune est quoddam inventum in pluribus, ut dicitur in fine secundi Priorum. Signum sic proprium est : quoniam totius generis propria est passio, et non solum propria. Si ergo locutio Angelorum est per talia signa, tunc facit imperfectam ostensionem animi.

  2. Si vero dicatur, quod signum accipitur hic secundum diffinitionem Augustini*, scilicet quod signum est id quod praeter speciem quam ingerit sensibus, aliud facit in notitiam venire. Licet enim Angelus non habeat sensus, tamen ingeritur ei signum, et per illud accipit notitiam rei de qua est locutio. Tunc quaeratur, In quo differat signum a nutu? Si enim nutus est directio ad rem, et signum est quod significat id ad quod innuitur, oportet signum esse aliquod divisum veniens a loquente ad audientem : et sic non videtur differre a voce sonante, quod est contra Damascenum, qui dicit, quod tradunt sibi suas intelligentias sine voce prolato sermone.

  3. Praeterea quaeritur, Utrum signa illa sint in Angelo loquente, vel non? Et si sunt in ipso, tunc erunt passiones, vel habitus, vel potentiae. Et constat, quod non passiones : quia passiones sunt

<--- Page Split --->

secundum quas est delectatio et tristitia, ut dicit Philosophus 1. Secundum signa autem illa neutrum est. Si autem essent potentiae, cum semper eorumdem sint potentiae, semper essent in eodem actu loquendi, quod est inconveniens. Eodem modo etiam sequitur de habitu. Cum enim non habeant habitus acquisitos, sed datos cum creatione, semper eodem modo se habebunt in habitibus illis.

  1. Praeterea cum dicat Dionysius 3, quod intellectus divini per tria dividuntur, scilicet essentiam, virtutem, et operationem, loquela autem sit contenta sub operatione, et signa sint per qua: fit loquela, videtur quod signa sint sub virtute : quia a virtute egreditur operatio : sed cum virtutes determinentur penes ultimum potentiae, videtur quod signa illa nihil aliud dicant quam completivam potentiam in Angelis : quod est inconveniens : quia signum dicit relationem ad id quod significatur et cui : virtus autem comparationem ad opus tantum.

  2. Item, Objicitur de hoc quod dicit Basilius in auctoritate praenominata, quod si nuda atque intacta anima viveremus, ex ipsis tantum mentis motibus atque intentionibus cogitationum alterutrum nosceremus. Motus enim mentis est actus intelligentiae. Intentio autem cogitationum est id per quod tangitur in re cogitando : et hoc est species rei : et sic videtur loqui nihil aliud esse, quam secundum actum de re per speciem propriam cogitare : et sic idem esset cogitare et loqui, quod non est verum : quia cogitare ante loqui : quia prius cogitatur de re, et postea pronuntiatur ad alterum.

Praeterea, Secundum hoc nihil esset secretum, si idem esset loqui quod cogitare : quia statim quando unus cogitaret, alter perciperet cogitatum ejus sicut percipit loquelam. Ex hoc patet, quod fal-

sum est quod dicunt quidam, quod loqui Angelorum est intelligere secundum actum, sicut verbum cordis nihil aliud est quam de re cogitare.

  1. Praeterea, Quaeritur de auctoritate Damasceni praenotata, qua dicitur, quod tradunt sibi suas intelligentias sine voce prolato sermone. Quaeritur enim, Quis sit sermo prolatus sine voce? Dicit enim Damascenus in libro II de Fide orthodoxa : « Rursus autem dividitur rationale animae in interius dispositum sermonem, et prolatum. Est autem interius dispositus quidem sermo, motus animae in excogitativo intellectus sine aliqua enuntiatione. Unde multoties et silentes sermonem totum apud nosmetipsos transimus, et in somniis disputamus 3. » Et infra, « Prolatus vero sermo in syllabis et in voce operationem habet. » Secundum hoc videtur, quod sine voce prolatus sermo est motus rationis in excogitativo : et secundum hoc loqui erit cogitare, et sequuntur inconvenientia praehabita.

  2. Juxta hoc iterum quaeritur, Utrum signa per qua: loquuntur Angeli, sint communia et aequivoca, sicut sunt signa per qua: loquuntur homines? Videtur enim, quod sic : cum enim sit infinita multiplicatio rerum per potentiam nature, oportet plures res reduci ad unum signum. Ex hoc autem causantur aequivocationes et amphibologiae et communitates, sicut dicitur in primo Elenchorum 4. Nomina quidem finita sunt, et orationum finita multitudo, res autem numero infinitae sunt : necesse est ergo plura eamdem orationem et nomen unum significare. Sed si hoc est, tunc videtur ulterius, quod causentur paralogismi et deceptiones in locutionibus Angelorum, sicut dicit Philosophus ibidem, quemadmodum illi qui non sciunt numerum prompte proferre, a scientibus expellun-

<--- Page Split --->

tur', eodem modo et in orationibus qui nominum virtutis sunt ignari paralogizantur et ipsi disputantes, et alios audientes.

quam quod dictum est, quod unum lumen apprehendit alterum, nisi ponatur, quod in voluntate luminis sit manifestare se, et non manifestare. Hoc etiam videtur per dictum Anselmi qui dicit, quod in omnibus in quibus est potestas faciendi aliquid, et voluntas ordinata ad idem, quod voluntas praecedat potestatem, sicut possum ambulare si volo, possum intelligere si volo. Unde patet, quod voluntas habet a se potentiam claudendi intellectum, et multo fortius ab alio : quia non intelligit nisi velit : ergo multo fortius alius non intelliget eum nisi velit. Et hoc etiam patet ex Augustino, qui facit quaestionem, Cum species rerum sint in anima semper, et potentia intelligendi semper, quare non semper intelligit? Et solvit dicens : « Quod non vult non ante intelligit actu, nisi quando voluntas potentiam conjungit intelligibilibus secundum actum. » Dicimus ergo secundum Dionysium, quod Angeli sunt divina lumina et divina specula. Et dicuntur lumina quantum ad lumen intellectus agentis : specula autem quantum ad habitus formarum rerum cognoscibilium. Et differt lumen intellectus agentis, qui secundum Philosophum est ut lux, a lumine exteriori in hoc quod illuminatio procedens a lumine corporeo, inest ex necessitate rei naturae quae lucet : sed lumen spirituale est in Angelis ex libertate voluntatis, ut habitum est. Similiter speculum in spiritualibus differt a speculo corporeo in hoc, quod speculum corporeum non accipit formam nisi ex directo praesentialiter oppositum : sed intellectus possibilis in Angelis accipit formam a creatione datam, et semper retinet eamdem. Conversio autem luminis super eamdem formam facit intellectum in actu. Dispositio autem illius ad innotescendum alteri, facit verbum sive sermonem qui est sine voce. Conversio autem ad alterum Angelum ordinans

Quæst. Juxta hoc etiam quæritur, Utrum utantur pluribus idiomatibus, vel uno tantum ? Et videtur, quod non pluribus : quia pluralitas idiomatum est ex parte vocum tantum, et non intellectuum : vel ideo, sicut dicitur in principio Perihermenias 2, quemadmodum neque litteræ omnibus eædem sunt, sic nec voces eædem. Quarum autem hæc primum notæ sunt, eædem omnibus passiones animæ sunt : et quarum hæ similitudines, res etiam eædem. Ex hoc accipitur, quod intellectus et res apud omnes sunt eædem, sed non voces, Cum ergo locutio Angelorum sit sine voce prolato sermone, non utuntur nisi idiomate uno.

Sed contra. Sed contra :

Dicit in Dialogis Gregorius, quod in cœlo est notitia omnium linguarum 3. Et hoc probat per quemdam puerum, qui fuit raptus in cœlum in spiritu, et cum reverteretur, dixit se scire omnes linguas, et loquebatur cum adstantibus Græcum et Vulgaricum, cum ante neutrum sciret.

Solutio. Solutio. Dicimus, quod solutio istius quaestionis accipienda est ex simili. Ad hoc enim quod lumen conjungatur lumini nihil exigitur amplius, quam quod non sit medium impediens conjunctionem illam, et quod sit unum directe ordinatum contra alterum in situ, et quod sit distantia proportionata potentiae immutandi ipsorum luminum : quia si distarent ultra quam possent diffundere radios, tunc non conjungerentur, sicut lumen in Anglia non conjungitur lumini in Italia. Si vero ponatur, quod habeat lumen potentiam cognoscendi et apprehendendi, iterum non exigitur plus

<--- Page Split --->

hunc sermonem ut alteri innotescat, complet locutionem : quod enim in corporalibus est situs, in spiritualibus est ordo.

formam sive speciem sub qua intelligit Angelus, nisi rationem prolationis ad alterum. Et est in ipso sicut habitus conjunctus actui interpretativo.

Et ex hoc patet solutio ejus quod posset objici, scilicet quare uno loquente non omnes audiant, cum distantia in spiritualibus nihil operetur. Hujus enim causa est, ut diximus : quia in spiritualibus est ordo, loco distantiae in situ in corporalibus : quia ergo per voluntatem innotescendi Angelus loquens non converitut et ordinatur ad omnes Angelos, propter hoc non omnes audiunt, sed illi ad quos loquitur.

Ad aliud dicendum, quod Dionysius sedendum denominationem dividit intellectus divinos in tria : quia a tribus denominantur. Dicuntur enim celestes essentiae, et celestes virtutes, et celestes nuntii sive Angeli. Quorum primum dicit essentiam : secundum autem virtutem : ultimum dicit communem operationem omnium Angelorum. Unde patet, quod illa auctoritas non est ad propositum.

Ad 1. Dicimus ergo ad primum, quod nutus ibi dicitur innuitio ad rem cum conversione voluntatis et notescendi ad alium Angelum. Et licet ille nutus demonstret rem, tamen quia haec demonstratio est sub forma intelligibili, et est signum conceptus intelligentiae angelicae dicitur locutio.

Ad aliud dicendum, quod per motus mentis intelligit Basilius nutus per quos innuitur ad rem significandam, et non tantum intellectum secundum actum. Per intentionem autem cogitationum intelligit signa : quia per illa tenditur ad rem significandam et ad exprimendum conceptum cordis.

Ad aliud dicendum, quod signa illa nihil aliud sunt quam interius prolati sermones, de quibus diximus. Proferre autem ipsum non est ad placitum, sed potius sub voluntate, quae voluntas habetur a natura. Nec sequitur ex hoc, quod idem sit apud omnes : quia licet sit voluntas naturalis, tamen actualis conversio ad significationem hujus vel illius est ad placitum uniuscujusque Angeli loquentis.

Et per hoc patet solutio omnium eorum quae objecta sunt contra auctoritatem Basilii.

Ad aliud dicendum, quod bona est divisio Damasceni in interiorem et exteriorem sermonem. Sed non sequitur, quod loqui sit tantum cogitare : non enim quilibet motus qui in cogitativo est, dicitur sermo interior, sed motus qui est cum ratione et intentione prolationis ad alterum.

Ad aliud dicendum, quod est signum conclusionis, et est signum rei, et Angeli loquuntur per signa conclusionum.

Ad aliud dicimus, quod signum accipitur ibi per quamdam convenientiam ad rationem signi assignatam ab Augustino, sicut procedit objectio.

Et ad id quod quaeritur, In quo differat signum a nutu? Dicendum, quod signum dicitur interius prolatus sermo : nutus autem dicitur determinatio illius signi ad rem per conversionem voluntatis ad rem de qua est sermo.

Ad aliud dicendum, quod signum est in Angelo : signum enim non addit supra

Ad in quod juxta hoc quaeritur, dicendum quod talis est communitas in rebus : sed tamen ex hoc non confunditur intellectus, quia communitas determinatur per nutum ad rem. Nec tamen est dicendum, quod sit æquivocatio, vel amphibologia, vel hujusmodi : talia enim non sunt nisi ex diversa institutione vel ordinatione vocum exteriorum : sed signa spiritualia semper determinantur ad intellectum et rem.

Ad in quod quaeritur, Utrum habeant Ad quest. plura idiomata? Dicendum, quod non : licet enim puer ille scientiam linguarum

<--- Page Split --->

acceperit in cœlo, non tamen est ibi usus earum, sed accepit donum Spiritus sancti, quod dicitur gratia linguarum.

Sunt tamen qui dicunt, quod Angeli loquuntur per emissiones luminum spiritualium, et illa lumina dicuntur signa et nutus: dicunt enim, quod sicut lumen corporeum emittit radios per quos ostendit res demonstrabiles visui, ita lumen spirituale potest quando vult emittere radios, per quos demonstrat spiritualia. Sed hoc non videtur: quia oporteret, quod radius emissus per medium perveniret ad verbum Angeli, et non est de facili assignare medium illud.

ARTICULUS III.

De organis Angelorum loquentium et audientium 1.

Tertio, Quæritur de organis loquentium et audientium.

  1. In homine enim sunt organa vocalia quibus formatur verbum ad alterum : ergo videtur, quod in Angelis debeant spiritualia esse respondentia istis quibus tormentur verba spiritualia.

  2. Item, Apostolus nominat linguas, dicens: Si linguis hominum loquar et Angelorum 2.

  3. Similiter in animabus exutis a corpore. In Evangelio Lucæ dicitur de divite: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam 3. Similiter videtur, quod in audiente debeat esse organum receptivum vocis.

SED CONTRA :

  1. Ista organa non possunt esse nisi duobus modis, scilicet secundum rem, aut secundum potentias determinatas ad ipsa organa, sicut sunt in animabus exutis a corpore. Constat autem, quod in Angelis non sunt secundum rem : nec etiam videtur, quod secundo modo : potentiae enim proportionatae organis creationem habent in ipsis organis, sicut anima creatur in corpore, licet corruptionem non habeat in ipso. Potentiae autem Angeli non habent creationem in aliquibus organis : ergo sic non habent organa.

  2. Item, Substantia separata in se et in potentiis distinctionem non habet secundum materiam vel partes materiae : talis substantia est Angelus : ergo non habet distinctionem secundum materiam vel partes materiae. Sed corpus organicum est materia, et organa sunt partes materiae. Ergo potentiae quae sunt in substantia Angeli, non distinguuntur secundum proportiones organicas.

Si hoc concedatur, tunc videtur, quod loqui Angelorum nihil addat super intelligere secundum actum, et verbum suum nihil addat super speciem quam speculatur.

SOLUTIO. Dicimus, quod sicut in hominibus est vis interpretativa sermonis sensibilis, ita et in Angelis est vis interpretativa sermonis intelligibilis. Sed differentia est, quod vis hominis est organica, et actus ejus expletur in organo : in Angelo autem non est organica, ut probant objectiones. Si autem quaeratur, Quæ sit vis illa ? Dicimus, quod est possibilitas communicandi consilia et intelligentias.

Et per hoc patet solutio ad primum.

AD SECUNDUM dicimus, quod hoc ipsum Ad 2. vocat Apostolus linguam.

1 Cf. Opp. B. Alberti, Comment. in II Sententiarum, Dist. IX, Art. 10. Tom. XXVII novæ editionis nostræ. Cf. etiam II™ Part. Summæ theologiae, Quæst. 35, memb. 3. Tom. XXXII

ejusdem editionis. 1 I ad Corinth. XIII, 1. 3 Luc. xvi, 24.

<--- Page Split --->

Id 3. Ad ultimum dicimus, quod non sequitur. Ad loqui enim, ut prædictum est, tria exiguntur, scilicet intelligere secundum actum, et voluntas communicandi, et conversio sive ordo ad alterum. Similiter dicimus de auditu: supra enim intellectum in audiente adjiciuntur duo, scilicet conversio ad alterum, et acceptio scientiæ in signo, et non in specie rei quam habet apud se: supra enim determinatum est, quod Angeli loquuntur nutibus et signis.

ARTICULUS IV.

Utrum omnes Angeli omnibus loquantur, vel quidam quibusdam 1 ?

Quarto quæritur, Utrum omnes omnibus loquantur, vel quidam quibusdam?

Et videtur, quod non omnes omnibus per tres auctoritates.

Glossa enim super illud : Si linguis hominum loquar, etc. 2, dicit sic : « Quibus, scilicet linguis, præpositi minoribus quod de Dei voluntate primi sentiunt, significant. »

Alia est Damasceni qui dicit, quod « quidam eminenter inferioribus tradunt intelligentias et consilia. »

Tertia est Dionysii qui dicit, quod « superiores illuminant inferiores. »

ied contra. Sed contra :

  1. In nullo ordine sic est, quin inferior possit loqui superiori : discipulus enim loquitur magistro, et servus domino, et sic de aliis : ergo et inferiores superioribus loquuntur.

  2. Præterea, Hoc quod imponitur Dionysio, videtur falsum esse : quia Dionysius dicit, quod inferiores faciunt quæstiones superioribus,et quærere est loqui.

  3. Præterea, Ulterius videtur, quod etiam inferiores illuminant superiores : dicitur enim supra epistol. I ad Corinth. xiv, 30, super illud : Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat : « Aliquando datur inferiori, quod non datur superiori. » Ergo similiter in Angelis aliquid revelatur inferiori, quod non revelatur superiori : et de hoc potest illuminare superiorem.

  4. Præterea, Supra habitum est, quod aliquid discunt Angeli ab Apostolis et ab Ecclesia : sed illi qui sunt in carne, minores sunt Angelis.

  5. Ad hoc dicunt quidam, quod ministrantes in inferioribus majorem cognitionem habent eorum quæ circa nos fiunt, quam superiores, et de his loquuntur superioribus : assistentes vero majorem habent cognitionem de divinis, et de his loquuntur versa vice inferioribus. Sed contra hoc est, quod aut hoc intelligitur de cognitione naturali, aut de cognitione gratuita. Si de gratuita, tunc plane falsum est : quia in omnibus gratuitis habent superiores majorem cognitionem inferioribus : dicit enim Dionysius, quod inferiorum dona superiores habent excellenter et eminenter. Si de naturali, secundum hoc habent cognitionem omnium naturalium æqualiter.

Si forte dicatur, quod intelligitur de his quæ subsunt voluntati. Contra : Aut secundum quod sunt in voluntate, aut secundum quod sunt reducta ad organa naturalia et corporalia quibus explentur. Si primo modo, sic nullus cognoscit, ut supra habitum est.

Si forte dicatur, quod Deus inferioribus revelat plura de his quæ pertinent ad custodiam : superioribus autem plura de his quæ pertinent ad assistentiam : et sic superiores et inferiores de diversis possunt sibi invicem loqui. Hoc erit contra supra probatum, et contra Diony-

<--- Page Split --->

sium, et contra Gregorium. Habitum enim est, quod theophaniæ ad ordines et hierarchias pertinentes descendunt a superioribus in inferiores, et non e converso, sicut ostenditur in principio Zachariæ 1, ubi secundum Gregorium et Dionysium Angelus de media hierarchia illuminat Angelum de infima hierarchia, qui ulterius illuminat Prophetam, quod absque muro habitabitur Jerusalem, etc. 2. Et similiter secundum Dionysium 3, Angelus purgans Isaiam, officium et illuminationem accepit a Seraphim : unde et Seraphim dicitur.

Præterea, Hoc esset contra legem divinam quam promulgat Dionysius 4, scilicet quod Deus in omnibus per prima secunda, et per secunda posteriora illis reducit in divinas illuminationes.

prædicatione Apostolorum, supra est solutum.

ARTICULUS V.

Utrum Angeli omnia vel quædam loquantur 5 ?

Quinto quæritur, Utrum omnia vel quædam loquantur ?

Videtur, quod non omnia : quorumdam enim cognitionem habent a gratia per revelationem Verbi : et illa cognitio non est omnibus communis : ergo videtur, quod nec de illa omnium communis sit naturalis locutio.

Solutio. Solutio. Dicimus, quod aliud est loqui, et aliud loqui ad illuminationem : quia illuminatio non est in quocumque scibili, sed tantum in divino secundum revelationem a Deo descendentem et in Deum reducentem : inferiores autem non sic reducunt superiores, sed e converso, ut supra probatum est. Concedimus igitur, quod omnes omnibus loquuntur, sed non omnes omnibus loquuntur ad illuminationem, sed tantum superiores inferioribus.

Et per hoc patet solutio ad omnia quæsita præter hoc quod objicitur de Glossa super espist. I ad Corinthios, ad quod dicimus, quod dissimile est in hominibus et Angelis. Spiritus enim prophetiæ revelans mysteria in hominibus tangendo corda Prophetarum non attendit gradus nec meritum, sicut patet in Balaam et Caipha : in Angelis autem ordinatus est descensus illuminationum.

Ad in quod objicitur de Ecclesia et

Sed contra hoc est, quod in hominiSedcon bus est naturalis locutio de omnibus, sive sumatur per naturam, sive per gratiam : ea enim quæ mihi revelata sunt per gratiam, naturali potentia possum exprimere alteri : ergo videtur, quod similiter sit in Angelis, cum non sint inferioris potestatis quantum ad naturam.

Sed ad hoc dicunt quidam, quod tribus modis loquuntur Angeli. Primo, per rei exhibitionem, sicut loquitur homo asino stimulans illum, et dives pauperi porrigens illi denarium. Ita loquitur Angelus Angelo faciens aliquid coram illo, quo facto intelligit quod ante non intelligebat. Secundo, quando induit rem intellectu, id est, quando induit se intellectu, qui est exemplar rei. Et his duobus modis loquuntur omnes omnibus, et major inferiori, et e converso. Tertio modo loquuntur applicatione unius ad alterum, sicut ex applicatione ad speculum resultat imago in alio speculo : et sic non lo-

1 Cf. Zachar. 1 et 11. 2 Zachar. 11, 4. 3 S. DIONYSIUS, Lib. de Coelesti hierarchia, cap. 13. Cf. Isa. VI, 6. 4 IDEM, Ibidem; cap. 8.

8 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. IX, Art. 14. Tom. XXVII nova editionis nostræ. Cf. etiam IIam Part. Summa theologia, Quæst. 35, membr. 5. Tom. XXXII ejusdem editionis.

<--- Page Split --->

quuntur omnes omnibus, sed tantum superiores inferioribus de his quæ per illuminationes perceperunt.

Sed hoc videtur non posse stare : nusquam enim legitur, quod Angelus applicetur ad Angelum sicut per speculum ad speculum. Præterea oporteret, quod ex immutatione quadam id quod est in uno Angelo resultaret in alio : quod iterum non contingit, ut patet supra in quæstione de agalmatibus. Item, nihil est dictum, quod induunt se intellectu qui est exemplar rei, et per hoc loquantur : quia, sicut dictum est, plus ad loqui exigitur quam intelligere secundum actum. Præterea, accipere cognitionem ex factis est accipere cognitionem ex conjecturis : et conjecturæ non faciunt nisi probabilitatem : quod non convenit angelicæ perfectioni.

Et mEo dicimus, quod de omnibus loquuntur naturali locutione : sed, sicut supra tactum est, aliud est loqui simpliciter, et aliud loqui ad illuminandum.

audiendum. Ex hoc accipitur quod Angeli loquuntur animabus duobus modis, ad phantasiam, et ad sensum. Sic autem non loquuntur Angeli ad Angelos.

Alibi etiam dicit Augustinus, quod loquitur Angelus ad intellectum animæ miris modis, quibus imprimit species ipsi intellectui animæ : et constat etiam, quod hoc modo non loquitur Angelus Angelo : quia nullus Angelus imprimit species alteri.

QUÆRITUR etiam juxta hoc de locutioQuæst. t. ne Angelorum ad homines ad sensum, quare a quibusdam auditur, et ab aliis æque distantibus non auditur ?

PRÆTEREA quæritur , Utrum anima Quæst . 2 . æquepossitloquiAngelosicutAngelussibi ?

Et videtur, quod non. Nulla enim potestas est in aliqua substantia, quin aliquo manifestetur actu : aliter enim esset frustra et vana. Nos autem non percipimus, quod per intellectum loquamur Angelis.

ARTICULUS VI.

QUÆRITUR etiam, Qualiter loquantur Quæst. 3. Angeli Deo, et e converso ?

Utrum Angeli eodem modo loquantur ad animas, et ad se invicem, et ad Deum 1 ?

Sexto quæritur, Utrum eodem modo loquantur ad animas, et ad se invicem, et ad Deum ?

SOLUTIO . DicimuscumAugustino , Solutio . quod tribus modis loquuntur Angeli ad animam, scilicet ad sensum, ad phantasiam, et ad intellectum. Et hoc qualiter sit, expeditum est supra in quæstione qua quæritur, Qualiter Angeli illuminant animas ?

Et videtur, quod non.

Dicit enim Augustinus in libro XI super Genesim ad litteram 2, quod Deus per Angelcs suos loquitur, sive in exstasi spiritus corporalibus imaginibus, sive ipsis sensibus corporis aliqua imagine sensibili præsentata vel ad videndum vel ad

Q U O D AUTEM u n u s percipit voces a d A d quæst . 1 . sensum, alius non, est ideo, quia talis locutio est mirabilis. Sicut enim a sonante non profertur in organis materialibus secundum naturam, ita nec circulariter immutat medium quemadmodum vox

<--- Page Split --->

naturalis. Hujus autem causa est, quia locutio Angeli perficitur conversione et ordine ad eum cui loquitur : et ideo non sonat nisi apud eum ad quem convertitur et ordinatur. Et simile est de apparitionibus Angelorum, quos quidam vident et alii æque propinqui non vident, ut patet in Eliseo carmelita et puero ejus. Elisesus vidit plenum montem equorum et currunt igneorum, puer autem ejus non vidit, donec per orationes Eliseus revelavit ei.

Ad hoc autem quod quaeritur de locuAd qu. tionibus Angelorum ad Deum, dicendum quod, sicut dicit Gregorius in Moralibus 1, loquuntur Angeli Deo suos affectus ei repræsentando, quos tamen sciunt eum minime latere : Deus autem in eis per internae veritatis contemplationem : animae autem Deo per desiderium quod ab eo accipiunt : et Deus animabus per inspirationem, et per infusionem. Et ideo dicit Bernardus, quod de novo est lingua animæ.

Ad quest. Ad id quod quaeritur, Utrum anima 2. habet potestatem loquendi Angelo ?

Dicendum quod non habet in corpore existens, sed habebit exuta a corpore.

Hoc autem est ideo, quia potestas loquendi in homine jam est per voces, et illas voces bene percipit Angelus sicut alia sensibilia : et ideo speciali potestate loquendi ad Angelos non indiget.

Et prædictis patet solutio ad illud quod consuevit quærì, Utrum Angeli possint mentiri ? Et patet, quod non : per hoc quod confirmati sunt in incommutabili veritate.

De locutionibus autem dæmonum et mendaciis eorum infra habebitur.