QUÆSTIO LVIII.
De custodia Angelorum.
Consequenter quæritur de ministerio Angelorum, quod est custodia.
Et quæruntur sex. Primo, De necessitate custodie. Secundo, De effectu custodie. Tertio, De modo custodiendi. Quarto, Si omnis homo custodiatur, vel non? Quinto, Utrum semper custodiatur? Sexto, Utrum Angelis accrescat aliquid ex custodiendo?
<--- Page Split --->
ARTICULUS I.
Qua necessitate Angeli custodiant'?
Ad primum proceditur sic :
Dicit Augustinus in libro de Spiritu et anima 2, quod anima rationalis facta est ad imaginem Dei, ut nulla interposita natura formetur a prima veritate. Sed si ab Angelo custodiretur, oportet, quod Angelus interponeretur. Ergo non est necessaria custoditio.
Item, Glossa super epistolam ad Hebræos super illud : Eum autem, qui modico quam Angeli minoratus est, etc. 3. Non secundum naturam humanæ mentis minoratus est, sed propter passionem mortis. Majores quidem Angeli possunt dici homine, quia majores sunt hominis corpore, majores sunt et animo : sed in eo tantum, quod peccati originalis merito corruptibile corpus aggravat ipsum animum. Natura vero humanæ mentis qualem Christus assumpsit, quæ nullo peccato poterat depravari, solus major est Deus.
Item, Hoc videtur ex hoc quod homines æquabuntur Angelis in contemplatione æternitatis : unde videtur, quod non indigeant custodia Angelorum.
Præterea, Nihil est superfluum in natura : ergo multo minus aliquid erit superfluum in operibus Dei. Cum ergo homo plura habeat elevantia ipsum in Deum quam deprimentia, superflua erit custodia Angelorum. Quod autem sint plura elevantia, patet : quia in virtutibus motivis ad opus phantasia potest esse
recta et non recta : et contra hanc est intellectus semper rectus. Ex parte corruptionis fomes est semper deprimens : et contra hunc est gratia sacramentalis. Sed contra peccatum habet virtutes, et contra daemonem Christum redemptorem, sicut dicitur in Psalmo : Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel 4. Ergo videtur, quod non sit necessaria custodia.
SED CONTRA HOC est quod dicitur in Sed conti Psalmo xc, 11 : Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. Et in Isaia, lxii, 5 : Super muros tuos, Jerusalem, constitui custodes, etc. Et, xxvi, 1 : Urbs fortitudinis nostre Sion : Salvator ponetur in ea murus et antemurale. Ubi Glossa, « Præsidium Angelorum. » Et quia multæ de hoc auctoritates sunt, istæ sufficiant.
Per rationem etiam probatur : quia
Dicit Dionysius, quod « lex divinitatis est per prima secunda adducere 6. » Cum ergo anima sit perceptiva illuminationum quæ sunt a primo secunda relatione, debet reduci anima humana per Angelos qui prima relatione illuminationes illas percipiunt.
Item, Ea quæ sunt fidei, ultra rationem sunt et non perfecte relucent in speculo et ænigmate. Cum igitur ibi Angeli perfecte et in specie cognoscant, videtur quod necessaria sit homini revelatio Angelorum.
Præterea, Multa sunt circa homines, quæ homo non potest cognoscere, sicut insidie inimici et insidie malignorum hominum. Ergo quoad illa videtur esse necessaria custodia Angeli.
JUXTA hoc iterum quæritur, Utrum Quæst. i. homo haberet custodiam Angelorum si non peccasset ?
<--- Page Split --->
Et videtur, quod sic : quia
Adam ante peccatum habuit Angelum malum ad exercitium : ergo multo fortius, cum pronior sit Deus ad salvandum quam ad judicandum, habuit Angelum bonum ad custodiam.
Item, Qui potest cadere, indiget custodia : sed homo in primo statu potuit cadere : ergo indiguit custodia.
Præterea, Ordines Angelorum distincti fuerunt ante peccatum hominis. Cum ergo nomina quinque inferiorum ordinum dicant actus ministerii in rationibus suis et custodie, videtur quod homini deputata fuerit custodia ante peccatum.
Mentra. Sed contra :
Dicitur in Genesi 1, quod Adam in primo statu vidit Deum sine medio : ergo in ipso vidit quidquid agendum fuit, et ita non indiguit Angelo nuntiante vel custodiente.
- JuxTa hoc iterum quaeritur, Utrum homo haberet Angelum bonum ad custodiam si non peccasset Angelus malus?
Et videtur, quod sic :
Angelus enim bonus non tantum custodit a machinationibus daemonis, sed a fragilitate peccati, et a deceptionibus phantasiarum, quae essent etiamsi Angelus non peccasset.
Item, Si Angelus non peccasset, nihilominus ordines Angelorum essent in propriis officiis constituti et distincti : et cum quidam eorum in officio habent actum custodie, videtur quod exercerent actum illum circa hominem, etiamsi daemon non esset.
Solutio. Dicendum ad primum, quod necessaria est angelica custodia homini, tum propter dignitatem, tum propter debilitatem humanae animae : dignitas enim hominis in hoc cognoscitur, quod Deus animam humanam sic dignam existimabat, ut propter eam inferiori-
bus officiis deputet cœelestes ordines Angelorum : et hoc tangit Hieronymus super illud Matthæi, xvni, 10 : Angeli eorum in cælis semper vident faciem Patris, sic dicens : « Magna dignitas animarum, cum cuilibet animæ sit deputatus Angelus ad custodiam a principio formationis suæ. Debilitas autem est ex ignorantia agendorum et imbecillitate perficiendi ea quæ agenda cognovit. »
Ad aliud dicendum, quod mens huAd 2 et 3. mana secundum quid est æqualis Angelo, et secundum quid inferior: secundum enim relationem ad finem est æqualis, sed secundum naturam qua ordinatur ad corpus, et secundum suas operationes quas habet in via, est inferior, ut in quæstione de differentia Angeli et animæ dictum est.
Per hoc ipsum patet solutio ad sequens.
Ad aliud dicendum, quod etiamsi essent plura elevantia hominem quam deprimentia, adhuc nihilominus esset necessaria custodia Angelorum : licet enim quodlibet elevantium fortius sit elevando, quam deprimens in deprimendo, tamen secundum quod elevantia conjunguntur nostrae naturae quæ debilis est et obnubilata nube peccati, necesse est ea multiplicari.
Ad 11 quod quaeritur juxta hoc, dicenAd 1. quæst. dum sine præjudicio, quod haberet ho- 1. mo custodiam Angelorum etiamsi non peccasset : cujus tres sunt rationes, quarum una est : quia custodia est sicut medicina præservativa, unde debuit exhiberi ante peccatum. Alia ratio et potior est modus descendendi illuminationum. Sicut enim dicit beatus Bernardus in libro V de Consideratione ad Eugenium, homo contemplatur per ea quæ facta sunt, in quibus multæ se mergunt deceptiones, propter quas necessaria est illuminationi desuper veniens ab Angelis, qui per speciem contemplantur. Tertia ratio est mo-
<--- Page Split --->
bilitas liberi arbitrii nostri : necessarius est enim Angelus tenens et custodiens, ne cadat. Et consuevit simile poni de puero cupiente ambulare, cui necessaria fulcimenta sunt ne cadat. Similiter est de libero arbitrio procedente ad actum cum possibilitate peccati.
Ad object. Ad illud quod contra objicitur, dicendum quod quando dicitur, quod Adam vidit Deum sine medio, intelligitur, quod non privatur medium nisi peccati. Unde non sequitur, quod in Deo vidit quidquid agendum erat : quia adhuc contemplabatur per creaturas.
Ad quest. Ad id quod ulterius quaeritur, Utrum Angelo non peccante homo haberet custodiam Angelorum bonorum ? Dicimus, quod videtur nobis quod sic rationibus dictis.
ARTICULUS II.
De effectibus custodiae Angelorum 1.
Secundo, Quæritur de effectibus custodiarum.
Et consueverunt assignari duodecim a Magistris. Quorum primus est excitare et solvere a vinculis peccatorum : et hoc accipitur, Actuum, xii, 7 et seq., ubi Angelus excitavit Petrum et solvit a vinculis et a carcere.
Secundus est, quod confortant : et hoc habetur, III Reg. xix, 3, ubi Angelus dixit ad Eliam : Surge, et comede. Respexit, scilicet Elias, et ecce ad caput suum subcinericius panis, et vas aquae : comedii ergo, et bibit, et rursum obdormivit. Reversusque est Angelus Domini secundo, et tetigit eum, dixit que illi :
Surge, et comede, grandis enim tibi restat via. Qui cum surrexisset, comedit et bibit, et ambulavit in fortitudine illius, quadraginta diebus et quadraginta nocibus, usque ad montem Dei Horeb.
Tertius est, quod arcet demones : et hoc est quod dicitur, Tobie, xii, 3 : Uzorem ipse me habere fecit, et demonium ab ea compescuit.
Quartus est docere, sicut Angelus docuit Danielem, ut habetur, Danielis, ix, 22 et 23, ubi dicit Angelus Danieli : Nunc egressus sum ut docerem te, et intelligeres. Ab exordio precum tuarum egressus est sermo : ego autem veni ut indicarem tibi, quia vir desideriorum es. Idem etiam accipitur, x, 11 et seq., et ibidem habetur qualiter Angelus confortavit Danielem.
Quintus est consolari, ut, Tobie, v, 13: Forti animo esto, in proximo est ut a Deo cureris. Et sic apparuit etiam Angelus qui fuit similis Filio Dei, cum pueris in camino, ut habetur in Daniele 1.
Sextus est revelare secreta et ostendere seipsum. De hoc habetur in Genesi, xvii, 17 et 18, ubi Angeli ostenderunt se Abrahæ, et unus eorum dixit : Num celare potero Abraham quæ gesturus sum, cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam, et benedicendæ sint in illo omnes nationes terræ ?
Septimus est adjutorium contra hostes, de quo habetur, Isaie, xxxvii, 36, quod egressus est Angelus Domini, et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque millia.
Octavus est increpare pro delictis vel omissis. Et secundum hunc modum Angelus qui apparuit Moysi in rubo, increpavit eum, quod irreverenter accederet, Exodi iii, 5, dicens : Ne appropies huc : solve calceamentum de pedibus tuis : locus enim, in quo stas, terra sancta est. Et Josue, v, 13 et seq., ubi dicitur :
<--- Page Split --->
Cum esset Josue in agro urbis Jericho, levavit oculos, et vidit virum stantem contra se, evaginatum tenentem gladium, perrexitque ad eum, et ait : Noster es, an adversariorum ? Qui respondit : Nequaquam : sed sum princeps exercitus Domini, et nunc venio. Cecidit Josue pronus in terram : et adorans, ait : Quid Dominus meus loquitur ad servum suum ? Solve, inquit, calceamentum tuum de pedibus tuis : locus enim, in quo stas, sanctus est. Et de hoc expressius habetur alibi sic : Ascendit Angelus Domini de Galgalis ad locum Flentium, et ait : Eduxi vos deÆgypto, et introduxi in terram, pro qua juravi patribus vestris, et pollicitus sum, ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum, ita dumtaxat ut non feriretis fœdus cum habitatoribus terræ hujus, et aras eorum subverteretis: et noluistis audire vocem meam. Cur hoc fecistis ? Quamobrem nolui delere eos a facie vestra, ut habeatis hostes, et dii eorum sint vobis in ruinam 1.
Nonus est impedientia ad bonum auferre : et hoc signatur,Exodi, xii, 29, ubi Angelus Domini percutiendo primogenita Ægypti removit obstaculum egressionis filiorum Israel de Ægypto. Et, Malachiæ, iii, 1 : Ecce ego mitto Angelum meum, et præparabit viam ante faciem meam. Et in Psalmo xxxiv,6 : Fiat via eorum tenebræ, et lubricum : et Angelus Domini persequens eos. Et præcedit, J. 5 : Fiant tamquam pulvis ante faciem venti, et Angelus Domini coarctans eos. In quo intelligitur exclusio machinationum malignorum hominum contra justos.
Decimus est ducere et conducere in via : de quo habetur, Tobiæ, v, f4 et 13 : Dixit Tobias ad Angelum : Numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages, civitatem Medorum ?... Et dixit ei Angelus : Ego ducam, et reducam eum ad te. Et iterum,
infra, x. 27 : Credo quod Angelus Dei bonus comitetur eum, et bene. disponat omnia quae circa eum geruntur, ita ut cum gaudio revertatur ad nos.
Undecimus est tentationem mitigare : et hoc signatum est in Genesi, xxxii, 24 et seq., ubi legitur, quod Jacob luctatus est cum Angelo, ex qua lucta tria consecutus est, scilicet benedictionem contra tentationem daemonum, et confortationem contra fratrem, qui est typus tentationis a mundo venientis, et tactum nervi in femore,qui est locus delectationis, et significat mitigationem tentationis a carne venientis. De hoc etiam habetur, Osee, xii, 3 et 4 : In fortitudine sua directus est cum Angelo. Et invaluit ad Angelum, et confortatus est : flevit, et rogavit eum.
Duodecimus est orare, et orationes deferre. De hoc habetur, Tobiæ, xii, 12 : Quando orabas cum lacrymis, et sepeliebas mortuos, et derelinquebas prandium tuum, et mortuos abscondebas per diem in domo tua, et nocte sepeliebas eos, ego obtuli orationem tuam Domino.
Isti autem effectus multiplicantur hoc modo : duo enim exiguntur ad perfectam custodiam, scilicet excùsio mali, et adductio ad bonum.
Penes exclusionem mali sumuntur septem : est enim malum triplex, scilicet malum culpæ, et malum pœnæ, et dispositio ad malum sive culpæ sive pœnæ. Malum autem culpæ consideratur duobus modis : vel in prima causa instigante et movente ad ipsum, vel in se. Et si consideratur in se, tunc erit primus effectus, qui est absolvere a vinculis peccatorum. Si autem consideratur in causa, consideratur duobus modis, scilicet penes ipsum instigantem, et penes ipsum moventem. Penes primum accipitur tertius effectus, qui est arcere dæmones. Penes secundum vero undecimus, qui est mitigare tentationem. Si autem est exclusio mali
<--- Page Split --->
pœenæ, hoc contingit duobus modis penes duplicem considerationem pœenæ: consideratur enim secundum suam substantiam, et secundum suum nocumentum. Et penes primum est effectus septimus, qui est adjutorium contra hostes, per quod excluditur pœenæ secundum substantiam. Penes secundum autem accipitur effectus quintus, qui est consolari afflictum ne pœenæ illata sibi noceat per principium desperationis, vel per nimiam tristitiam. Si est dispositio ad malum, hoc est iterum duobus modis: aut enim disponit directe ad malum, sicut peccata venialia, et indevotio, et ingratitudo: et penes exclusionem illius accipitur effectus octavus, qui est increpatio de delictis, et indevotione, et ingratitudine, ut patet in auctoritatibus inductis. Aut disponit indirecte per impedimentum boni: et penes exclusionem hujus accipitur effectus nonus, qui est removere impedimenta.
Si autem est secundum conductionem ad bonum : aut illud est ex parte intellectus, aut ex parte affectus. Et si ex parte intellectus, aut est de communibus quae agenda sunt, et penes hoc accipitur effectus quartus, qui est docere secreta : aut est de spiritualibus pertinentibus ad jucunditatem et familiaritatem, et penes hoc est effectus sextus, qui est revelare secreta et ostendere seipsum. Si autem est ex parte affectus : tunc tripliciter consideratur : aut enim est secundum statum affectus, qui non est in proprio robore, et penes hoc est effectus secundus, qui est excitare ad fortitudinem, aut confortare ad fervorem : aut secundum statum affectus in habitu relato ad opus, et penes hoc accipitur effectus decimus, qui est viam ostendere, et ducere, et reducere : aut penes affectum ordinatum ad habitum sive gratiam acquirendam, et penes hoc accipitur effectus duodecimus, qui est orare, et orationes nostras offerre.
ARTICULUS III.
De modo custodiendi 1.
Tertio, Quæritur de modo custodiendi. Et sumatur illud beati Bernardi ad Eugenium in libro V de Consideratione, ubi dicit sic : « Inest Angelus suggerens bonum, non bonum creans. »
Et videtur, quod
Angelus sit in nobis, et suggerat et hortetur ad bonum.
Præterea, Hoc videtur falsum quod dicit, quod non est bonum ingerens, cum supra habitum sit, quod Angeli ingerunt illuminationes suas hominibus.
.3. Præterea, Dicit beatus Bernardus ibidem, quod Angelus est cum anima, Deus in anima : ille ut contubernalis animæ inest, Deus ut vita. Ergo videtur, quod Angeli possint esse in corpore, licet non in anima. Et si hoc concedatur, tunc quæritur, Per quem modum sit in corpore ?
Præterea, Videtur quod non sit in corpore : quia dicit beatus Bernardus in sermone 7 super Cantica : « Credimus Angelos adstare orantibus, et offerre Deo preces et vota hominum, ubi tamen sine ira et disceptatione levari puras manus perspexerint. » Ergo videtur, quod adstent et non insint.
Præterea, Videtur quod visitando et colligendo in palatio custodiant : quia dicitur in eodem sermone infra : « Non ambigo, quin gratanter in palatio colligant quem dignanter in sterquilinio visitant. » Ergo visitando et colligendo post mortem videntur custodire.
Quod autem modus custodiendi sit ex defensione a nocivis, videtur haberi a
1 Cf. Opp. B.Alberti. II« Part. Summæ theologiæ, Quæst. 36, membr. 3. Tom. XXXII novæ
<--- Page Split --->
Psalmista, ubi dicit : Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum, etc. 1.
Et videtur, quod sic ex auctoritate Hieronymi supra posita.
Et præterea non est magis ratio de uno quam de altero vel alio.
SED CONTRA :
Sed contra.
SOLUTIO. Dicimus, quod modus custodiendi est in suggerendo et hortando, sicut dicit beatus Berardus. Suggerunt autem et hortantur per illuminationes quas ingerunt animabus, ut supra diximus.
QUOD AUTEM QUÆRITUR, UTrum sint in corpore, vel extra adsent hominibus ? Dicendum, quod utrumque possibile est
Nihil ordinat Deus nisi ad bonum : sed custodia Angelorum in præscio ordinatur ad majorem damnationem ejus : ergo videtur, quod Deus sibi non ordinat custodiam Angeli.
Præterea, Nihil facit Deus inutile : præscius autem non potest salvari, et ita inutilis esset ei custodia Angeli : et ita non ordinat eam sibi Deus.
Et si quæritur, Per quem modum sunt intus ? Dicimus, quod ut operantes super vires animæ : possunt enim commovere corpora, et imprimere species, ut supra diximus.
Ad Hoc autem quod objicitur de visitatione et collectione, dicendum quod visitatio generalis modus est custodire : quia est post vitam istam : sed proprius est obsequium, quod ex affectu præstant Angeli ei qui suggestioni et exhortationi Angeli custodiensis dum viveret, bene obtemperavit.
JUXTA hoc iterum quæritur, Utrum Dei Quest 1. Filius habuit Angeli custodiam ?
Et videtur, quod sic :
Matthæi, iv, 11, enim dicitur, quod Angeli accesserunt, et ministrabant ei. Et, Luce, xxii, 43 : Apparuit illi Angelus de cælo, confortans eum.
Præterea, Hoc videtur ex verbis Dionysii, supra positis, et sunt in libro de Celesti hierarchia 3, quod Angeli primum docti fuerunt humanitatis mysterium, et in nos per ipsos descendit.
Ad Hoc autem quod objicitur de Psalmo, dicendum, quod in manibus portare, est in defensione Angeli permanere, ne per offendiculum, id est, per scandalum imitationis offendant ad lapides, id est, ad duros et frigidos peccatores.
ARTICULUS IV.
Utrum omnis homo custodìatur 4 ?
Quarto quæritur, Utrum omnis homo custodìatur ?
Super illud Matthæi, iv, 6 : Scriptum est enim : Quia Angelis suis mandavit de te, etc., dicit Glossa, quod diabolus male interpretatus est dici de capite, quod de membris dictum erat.
Præterea, Glossa alia ibidem : « Deauxilio Angelorum quasi ad infirmum loquitur : » ergo videtur, quod non habuerit Angelum custodientem.
Præterea, Eidem non convenit continere et contineri respectu ejusdem : sed Christo convenit continere Angelos : ergo non convenit ei contineri ab eis : sed custodire est continere : ergo Christus non custodiebatur ab Angelis.
Ad hoc quidam dicunt, quod Christus
4 Psal. xc, 11 et seq.
5 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. XI, Art. 5. Tom. XXVII novæ editionis nostræ. Cf. etiam II a Part. Summæ
theologie, Quest. 36, membr. 4. Tom. XXXII ejusdem editionis.
3 S. DIONYSIUS, Lib. de Celesti hierarchia, cap. 4.
<--- Page Split --->
enim major justitia Dei apparebit contra eum.
1 1. Ad m quod objicitur in contrarium, dicendum quod diabolum habebit in seipso, non unitum sibi, sicut Christus divinitatem, sed habebit eum per consensum et ut consiliarium ad mala.
Ad ALIUD dicendum, quod diabolus non ministrabit materiam ex qua generabitur vel educabitur corpus Antichristi : sed Glossa dicit pro tanto : quia incendium fomitis et corruptio ad malum quae est ex parte corporis, per nullum effectum gratiae tentabitur : sed quia potestas daemonis in illa corruptione est, et augmentabitur de die in diem, propter hoc dicitur ministerio diaboli nutriri et vegetari.
Ad ALIUD dicendum, quod diabolus totum possidebit eum quoad sensum et consensum et opus : non tamen sic totum, quin habeat possibilitatem ad bonum : quia liberum arbitrium habiturus est, et gratia illius (ut justior sit damnatio ejus) debetur ei Angelus bonus ad custodiam.
Ad ALIUD dicendum, quod non est otiosus : quia (sicut dictum est) ex hoc apparebit justitia divina magis contra eum.
Ad ALIUD dicendum, quod præsidio Angelorum quantum ad actualem inclinationem bonorum carebit, et non simpliciter.
Ad ALIUD dicendum, quod omnem actum Satanæ suscipiet per consensum. Quod autem dicitur, quod concedet Dominus in eo habitare diabolum, intelligendum est de concessione permissionis, et de habitatione, de qua supra locuti sumus.
ARTICULUS V.
Utrum semper custodiant Angeli, vel aliquando recedant a custodiendo '?
Quinto quaeritur, Utrum semper custodiant Angeli, vel aliquando recedant a custodiendo ?
Et videtur, quod recedant a custodiendo : quia
Dicit Bernardus in sermone 7 super Cantica, tractans illud verbum : In conspectu Angelorum psallam tibi 1 : « Doleo proinde aliquos vestrum in sacris vigiliis gravi deprimi somno, nec caeli cives revereri, sed in præsentia principum tamquam mortuos apparere : cum vestra ipsi alacritate permoti, vestris interesse solemniis delectarentur. Vereor ne vestram desidiam quandoque abominantes cum indignatione recedant, et unusquisque vestrum incipiat sero cum gemitu dicere : Longe fecisti notos meos a me : posuerunt me abominationem sibi 2. Et illud, Elongasti a me amicum et proximum, etc. 3. »
Item, In Evangelio Nazareorum dicitur, quod malitia Judæorum multiplicata, et imminente passione Christi auditæ sunt voces Angelorum in aere dicentium : Transeamus ab his sedibus.
Item, Jerem. 11, 9, super illud : Curavimus Babylonem, et non est sanata, dicit Glossa Augustini : « Supremi medici sunt Angeli curantes animas, quos a nobis repellimus, cum eorum consilio nolumus acquiescere. »
Item, Supra Zachariam, iv, 1, dicit Augustinus : « Quotiescumque humana
1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. XI, Art. 3. Tom. XXVII novæ editionis nostræ. Cf. etiam IIam Part. Summae theologiæ, Quæst. 36, membr. 5. Tom. XXXII
ejusdem editionis. 1 Psal. cxxxvii, 1. 2 Psal. lxxxvii, 9. 3 Ibidem, §. 19.
<--- Page Split --->
fragilitas suæ relinquitur imbecillitati, meretur ut ab ea recedat auxilium Dei et sanctorum Angelorum. »
- Præterea, Talia possunt apparere signa mortis, quod medicus recedit1 : ergo cum Angeli sint medici animarum, talia possunt signa mortis æterna ostenddi, quod recedunt ab eis.
SED CONTRA :
Bernardus in sermone 31 super Cantica dicit : « Angelus est, qui in omni loco sedulus quidem pedissequus animæ non cessat sollicitare eam, et assiduis suggestionibus monere eam, dicens : Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui 2. Et illud, Exspecta Dominum, viriliter age, et confortetur cor tuum, etc. 3. Ad Deum autem dicit : Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus 4. » Et sequitur : « Discurrit medius inter dilectam et dilectum, vota offerens, referens dona. Excitat istam, placat illum. Interdum quoque licet raro, repræsentat eos pariter sibi sive hanc rapiens, sive illum adducens. »
Præterea, De nemine desperandum est dum est in via : ergo propter quacumque mortalia peccata fidelissimi medici animæ non est reliquere animam, quamdiu manet spes vitæ.
Si hoc concedatur, tunc habet locum quaestio beati Dionysii, quam movet in libro de Calesti hierarchia, et est ista : « Cum unaquæque gens habet Angelum sibi deputatum, quia statuit Excelsus terminos gentium juxta numerum Angelorum Dei : quomodo Hebraeorum populus reductus est solus in divinas illuminationes? an ab Angelis suis sint idololatræ relicti ? et tunc Angeli eorum videntur culpari de negligentia 5. »
SOLUTIO. Dicendum, quod Angelus non recedit a custodiendo : non enim est necesse : quia simul potest custodire et frui Deo, et videre ipsum : quia, sicut dicit Gregorius 6, intra Deum currunt, quocumque mittantur.
Ad illud autem quod objicitur in contrarium, dicendum quod longinquitas illa non est in loco, sed in participando efficaciam custodiae : et hoc non ex desidia Angeli, sed quia custoditus per torporem et peccatum se inhabilem reddit ut effectum custodiae percipiat. Et est simile de regione dissimilitudinis, in quam longe recedit peccator a Deo, non distantia loci, sed meriti.
Ad aliud dicendum, quod ad illa semina synagogæ typice Archangeli et Angeli sunt deputati populo : et ideo cum typus transivit in veritatem, et promissa in exhibitionem, synagoga in Ecclesiam, tunc etiam Angeli custodes populi Dei facti sunt custodes Ecclesiae.
Ad aliud dicendum, quod relinquere Babylonem non est intelligendum quoad effectum custodiae, sed quoad hoc quod exhibuerunt tribulationibus, ut redirent per tribulationes, qui recesserant per prosperitatem.
Ad aliud dicendum, quod recedit a nobis auxilium Dei et Angelorum per peccata quoad participationem, non ita quod non exhibeatur nobis quamdiu sumus in via.
Ad QUÆSTIONEM Dionysii aptanda est Ad quæ solutio ejusdem : quia non habemus compulsam virtutem : unde Angeli suadent, non cogunt, et consentientes reducunt in divinas illuminationes, non consentientes autem permittunt oberrare. Quod autem aliis gentibus persuaserint, probat Dionysius ex somniis Pharaonis
4 Juxta illud Galeni in prima particula Aphorismorum. « Morituri solis prognosticis sunt relinquendi. » (Nota edit. Lugd.) 2 Psal. XXXVI, 4. 3 Psal. XXVI, 14.
4 Psal. xxi, t. 5 S. DIONYSIUS, Lib. de Coelesti hierarchia, cap. 9. 6 S. GREGORIUS, Homil. 34 in Evangelium.
<--- Page Split --->
et Nabuchodonosor et aliorum, quae per Angelos sunt ministrata.
ARTICULUS VI.
Utrum aliquid accrescat Angelis ex custodiendo ?
Sexto quaeritur, Utrum aliquid accrescat Angelis ex custodiendo ?
Et quaeruntur tria, scilicet. Utrum accrescat eis gaudium et tristitia ?
Secundo, Utrum accrescat eis meritum et demeritum ?
Tertio, Utrum accrescat eis pugna et contradictio inter seipsos.
ARTICULI SEXTI
PARTICULA I.
Utrum accrescat Angelis gaudium et tristitia 1 ?
Ad primum proceditur sic : Isaie, XXXII, 73, dicitur : Angeli pacis amare flebunt. Ergo videtur, quod accrescat eis dolor.
Similiter, In Evangelio : Gaudium erit coram Angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente 2 .
Similiter, In vitis patrum legitur de quodam Angelo, qui sequebatur quemdam monachum peccato consentiéntem, complosis manibus et flens. Et postea cum esset conversus, accessit arridens et gaudens.
SOLUTIO. Dicendum, quod affectus doloris pertinet ad miseriam : miseria autem et felicitas in eodem esse non potest simul, ut dicit Bernardus in libro V de Consideratione. Et ideo dicimus Angelos non dolere, sed semper gaudere vel in justitia Dei, vel in bonitate et misericordia.
AD PRIMUM ergo dicendum, quod litteAd 1 et 2. rallter Angeli pacis intelliguntur nuntii Ezechie, missi ad Sennacherib et ad Rapsacem pro pace, qui flebant non invenientes verba pacis. Moraliter autem intelligitur de prelatis et praedicatoribus, qui fient non invenientes pacem peccatoris in peccatoribus. Anagogice intelligitur de Angelis cœli, non quod plorent, neque quod affectum misericordiae habeant, sed quia habent effectum plorantis amare, et dolentis et miserantis in succursu animarum.
Ad 10 quod objicitur de vitis patrum, dicendum quod Deus ostendit ibi in imaginaria visione displicentiam peccati in spiritu Angelorum, non quod affectu doloris moveantur, ut dictum est, sed quia per opus custodie peccatum innituntur destruere.
Si autem objiciatur, quod contraria nata sunt fieri circa idem : cum igitur habeant gaudium, possunt habere dolorem et tristitiam. Dicendum, quod istud gaudium quod habent Angeli, non est contrarium tristitiae : quia nullum habet contrarium : gaudium enim illud est ex visione Dei. Et si haberet contrarium, oporteret quod illud esset ex visione contrarii principii : et sic duo possent principia, quod non contingit.
1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. XI, Art. 7. Tom. XXVII novae editionis nostræ. Cf. etiam II™ Part. Summæ
theologie, Quæst. 36, membr. 6. Tom. XXXII ejusdem editionis. 1 Luc. xv, 10.
<--- Page Split --->
ARTICULI SEXTI
PARTICULA II.
Utrum accrescat Angelis meritum vel demeritum1 ?
Secundo quaeritur, Utrum eis accrescat meritum vel demeritum per custodiam ?
Et videtur, quod non : quia
Si medicus nihil omittat de contingentibus, et aegere contrario operetur, nulla est culpa medici : ergo a simili cum Angeli n'hil omittant de contingentibus, sed homines in contrarium custodia operantur, non accrescet Angelis demeritum.
Praeterea, Angeli confirmati sunt : confirmati autem nec est mereri, nec demereri, quia jam recipit praemium : ergo nec merentur, nec demerentur.
Sed contra. SED CONTRA :
Supra librum Numerorum, XVII, 1, dicit Hesychius : « Angeli trahuntur in judicium, utrum ex eorum negligentia vel ignavia tot lapsi sunt. »
Item, Numer. xxv, 3 : Initiatus est Israel Beelphegor. Glossa : « Angeli pro bene gestis laudantur, et pro delictis culpantur. »
Similiter, I ad Corinth. vi, 3 : Nesciis quoniam Angelos judicabimus.
Item, Hesychius super Leviticum, XIX : « Inter homines et Angelos erit judicium, et forte judicabuntur aliqui cum Paulo, et conferentur laboribus et fructibus ejus, et Paulus forte invenietur fortior aliquibus Angelis. »
Praeterea, Hoc videtur per rationem :
quia prædicator gaudebit in beatitudine eorum quos ad Dominum convertit, et in pluribus: habet majus gaudium, et in paucioribus minus : ergo similiter Angelus gaudebit in beatitudinibus eorum quos custodivit, et in pluribus plus et in paucioribus minus : et ita accrescit eis meritum.
- Praeterea, Ponamus, quod aliquis Angelus sciat aliquem non salvandum, aut vult eum salvari, aut non salvari. Si primo modo, et tamen custodit eum, tunc agit contra propriam voluntatem, quod est miseria. Si secundo modo, tunc non conformat voluntatem suam voluntati divinae, quod iterum est miseria et culpa.
JUXTA hoc quaeritur quare Deus deterQuaem minavit tempus homini ad merendum, et non Angelo, cum hanc duplicem naturam creaverit ad participantum suam beatitudinem ?
ITEM, Quaeritur juxta hoc de his qui Quaem moriuntur in uteris malernis : illi enim nihil agunt contra custodiam Angeli : ergo videtur, quod ex negligentia Angelorum non differantur usque ad baptismum.
Si forte dicatur, quod Angeli custodia non est contra defectus corporis : hoc erit contra hoc quod dicitur, Genes. xxxi, 24, ubi Angelus dixit ad Laban : Cave ne quidquam aspere loquaris contra Jacob. Et, Matth. ii, 13 : Ecce Angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens : Surge, et accipe puerum et matrem ejus, et fuge in Ægyptum : et esto ibi usquedum dicam tibi.
Si forte dicatur, quod Angelus non deputatur homini nisi egresso ab utero.
CONTRA :
- Quando cumque homo susceptibilis est gratiae, susceptibilis est custodiae an-
<--- Page Split --->
gelicæ : sed in utero susceptibilis est gratia : cujus signum est, quod quidam in utero sunt sanctificati : ergo ibidem debent recipere custodiam angelicam.
Præterea, Deus pronior est ad dandum dona quam ad infligendum pœnas : sed in utero recipit homo fomitem : ergo in utero recipit donum custodiae.
Hoc etiam probabiliter arguitur ex hoc quod accidit Joanni in utero matris : quia exsultavit in utero matris ad adventum Redemptoris 1. Et adhuc probabilius ex hoc quod accidit in utero Rebecca, in qua collidebantur parvuli 2, in quorum pugna significabatur malorum pugna contra bonos, qui pro parte una instigantur a malo Angelo, pro alia a bono.
Moltio. Solutio. Dicimus, quod duplex est 1 et 2. præmium, scilicet substantiale, ut quidam volunt, quod consistit in fruitione Dei majori vel minori : et præmium accessorium, quod consistit in multitudine operum bonorum. Et hoc est duplex, secundum finem quem consequitur opus illud in operante, et secundum finem quem consequitur in alio circa quem operatur. Dicatur ergo, quod primum præmium non crescit in Angelis, nec meritum ad illud, nec demeritum contra illud. Secundum autem præmium crescit secundum multitudinem bonorum operum in quibus gloriantur beati, et hoc quoad finem in ipso, et quantum ad hoc videntur omnes Angeli custodientes æquales, qui nihil omittunt de contingentibus custodiae. Quoad finem autem in alio possunt quidam esse majores, et quidam minores, et multitudo salvatorum dicitur a quibusdam etiam proprie meritum, quod crescit plus et minus respectu illius præmii.
Dicendum ergo, quod duæ rationes primæ intelliguntur de merito ordinato ad substantiale præmium.
Ad object. Ad auctoritatem primam Hesychii di- 1.
cendum, quod intelligitur de judicio comparationis : quia scilicet sollicitudo Angeli custodientis proponetur contra ignaviam hominis, ut convincatur de negligentia in die judicii.
Ad aliam auctoritatem dicendum, quod Angeli boni laudantur et mali culpantur : vel si boni culpantur, tunc culpari non accipitur proprie, sed pro nomine finis custodiae in alio.
Ad illam quae est de Apostolo sumpta, dicendum quod intelligitur de malis Angelis, quos judicabimus, secundum quamdam Glossam, et secundum aliam de bonis, et tunc accipitur de judicio comparationis.
Ad aliam auctoritatem Hesychii dicendum, quod etiam intelligitur de judicio comparationis, de quo sufficienter determinabitur in quaestione de extremo judicio.
Ad aliud dicimus concedendo secundum distinctionem prius habitam.
Ad aliud dicendum, quod Angelus recipiens revelationem de damnando vult eum salvari, secundum quod Deus vult, secundum doctrinam Pauli, omnes homines salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire 3. Nec hoc est verum, quod aliquis teneatur voluntatem suam conformare voluntati divinae in volito, sicut ostenditur ex verbis Magistri in fine primi Sententiarum, ubi agitur de voluntate, sed tenetur conformare in hoc quod debet velle quod Deus vult eum velle : et hoc plenius determinari habet in quaestione de voluntate Dei. Dicatur igitur, quod Deus vult eum velle salutem hujusmodi damnandi, et operari ad salutem ejus, ut per impedimentum Angeli pauciora committat peccata, et ut justior appareat condemnnatio. Nec hoc dicimus, quod ex præscientia vel revelatione aliquis habeat necessitatem ad condemnationem, sed solvimus ea quae sequuntur tali positione facta, ne videamur fugere talem positionem.
3 I ad Timoth. II, 4.
<--- Page Split --->
Ad quest. Ad illud quod quaeritur juxta hoc, habetur solutio ex verbis Augustini super Genesim, et beati Bernardi in libro V de Consideratione ad Eugenium, quod natura angelica in deiformi intellectu creata est juxta Verbum non perfectibilis per contemplationem speculi et ænigmatis : homo autem intellectu inquisitivo perfectibilis per creaturarum contemplationem. Et ideo quantum ad ordinem naturae conveniebat Angelum non habere viam ad Verbum, sed juxta Verbum esse. Et cum comprehensio Verbi sit præmium, via autem ad ipsum sit status et tempus meriti, conveniebat hominem habere statum et tempus in merito, et non Angelum.
Ad quest. Ad illud quod ulterius quaeritur, concedimus quod homo Angelum habet in utero matris statim ut perpuerium est formatum per animam rationalem.
Concedimus etiam, quod Angeli custodia in præsidium est corporis et animæ : sed custodia Angeli in nullo impedit cursum naturae, neque cursum voluntatis liberi arbitrii : et propter diversum defectum naturae, quidam sic et alii aliter moriuntur : propter diversum autem defectum voluntatis quidam sic et alii aliter peccant.
ARTICULI SEXTI
PARTICULA III.
Utrum Angelis accrescat pugna et contradictio inter seipsos 1 ?
Terlio quaeritur, Utrum eis accrescat pugna et contradictio inter seipsos ?
Et primo quaeritur de contradictione quae videtur esse inter bonos.
Secundo, de contradictione quae est boni et mali.
Ad PRIMUM proceditur sic :
Dicitur, Job, xxv, 2 : Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis. Ergo videtur, quod inter sublimes Angelos sit discordia, quæ per Dominum ad concordiam reducitur.
Item, Videtur per Danielem, Daniel. x, 13 : Princeps autem regni Persarum resistit mihi viginti et uno diebus : et ecce Michael, unus de principibus primis, venit in adjutorium meum : et ego remansi ibi juxta regem Persarum. Ubi dicit Hieronymus : « Videtur mihi hic Angelus esse, cui Persis credita est : et isti sunt principes de quibus loquitur Paulus : Sapientiam loquimur inter perfectos,.... quam nemo principum hujus saeculi cognovit ». » Ex hoc videtur, quod principes contradictionem habent inter se ad invicem.
Item, Ibidem alia Glossa super illud : Restiit mihi : « Faciens pro commissis sibi provinciis, ne captivorum populus dimitteretur. » Et forsitam cum oraret Propheta, exauditus fuit : nam statim et ei missus est Angelus, qui Dei indulgentiam nuntiaret : quia viginti et uno diebus resistit ei princeps Persarum, enumerans peccata Judæorum, quibus juste captivi tenerentur nec demitterentur.
Item, Hieronymus super illud : Cum ego egrederer, apparuit princeps Graecorum veniens 3 : « Ac si diceret : Egrediebar a conspectu Dei, ut quae ventura sunt populo tuo, nuntiarem tibi, licet auditus non sim stante ibi Persarum principe, et contradicente tuis precibus vel meæ legationi. Et ecce princeps Graecorum, id est, Angelus Macedonum veniebat : et ingressus in conspectu Dei ut
<--- Page Split --->
accusaret principem Medorum et Persarum, ut in eorum locis regnum Græcorum succedat. » Et sic videtur, quod contradictio fuit ibi inter tres Angelos.
- Item, Super illud : Nunc revertar ut prælier adversus principem Persarum 1, dicit Hieronymus, quod « quilibet Angelus cupit potestatem suorum in terrenis crescere. »
dicimus : quia decertare eos contra aereas potestates non ignoramus : quæ tamen certamina non cum labore, sed imperio peragunt. » Et hæc Glossa accipitur de moralibus super Job, xxv, 2*.
Ex his ergo sive de bonis sive de malis Angelis intelligatur, patet solutio ad totum.
leontra. SED CONTRA :
In beatis summa pax est, ut dicit Augustinus, et summa concordia. Ergo videtur, quod nulla discordia et nulla contradictio sit inter eos.
ARTICULI SEXTI
PARTICULA IV.
SOLUTIO. Dicendum, quod contradictio non est in Angelis bonis simpliciter, sed secundum quid, scilicet per ostensionem diversorum meritorum, quæ sunt in custoditis : et hæc ipsa contradictio reducitur ad concordiam per ostensionem illuminationis desuper venientis : quando enim illam accipiunt, et in ipsa cognoscunt quid justum sit, concordant omnes in ostensam divinam voluntatem. Hieronymus tamen videtur intelligere principem Persarum et principem Græcorum de malis Angelis : quia aliter non esset verum quod dicit, quod isti sunt principes de quibus dicit Paulus : Qui non cognoverunt sapientiam Dei : si enim cognovissent, numquam Dominum gloriæ crucifixissent 2, id est, crucifigi suasissent : et istorum etiam proprium est velle suos crescere in terrena potestate, ut dicit alia Glossa, ut multiplicato affectu terrenorum multiplicentur etiam peccata. Et hoc videtur etiam in Evangelio, ubi dicit Dominus, quod princeps hujus mundi ejicietur foras 3. Hoc etiam videtur Gregorius altestari in alia Glossa super eumdem locum Danielis, qui dicit sic : « Angelicos spiritus recte milites
De contradictione quæ est boni et mali 4.
Secundo, Quæritur de contradictione, quæ est boni et mali, de qua habetur in epistola Judæ : Cum Michael Archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Moysi corpore, non est ausus judicium inferre blasphemiæ, sed dixit : Imperet.tibi Dominus 5.
Gratia hujus quæritur, Quare prælium cum diabolo attribuitur Michaeli, sicut legitur hic, et in Apocalypsi 7 ?
Et quæritur de Moysi corpore, et quare non est ausus in Deum inferre blasphemiam. Simile enim hujus habetur in Zacharia, iii, 1 et 2, ubi dicitur : Ostendit mihi Dominus Jesum, sacerdó- tem magnum, stantem coram Angelo Domini : et Satan stabat a dextris ejus ut adversaretur ei. Et dixit Dominus ad Satan : Increpet Dominus in te, Satan! et increpet Dominus in te, qui elegit Jerusalem !
- Præterea, Cum enim homo maledicat homini sicut Petrus Ananiæ et Saphire 8, videtur quod multo magis Angelus poterat maledicere diabolo.
1 Daniel. x, 20. 2 I ad Corinth. ii, 8. 3 Joan. xii, 31. 4 S. GREGORIUS, Lib. XVII Moralium, cap. 7. 5 Cf. Opp. B. Alberti. IIa Part. Summa theo-
logia, Quæst. 36, membr. 6. Tom. XXXII hujusce novæ editionis. 8 Judæ, 9. 9 7 Cf. Apocal. xii, 7. 8 Cf. Act. v, 1 et seq.
<--- Page Split --->
Solutio. Ad 1.
SOLUTIO. Dicendum, quod boni Angeli decertant contra malos, ut habetur in praemissa auctoritate Gregorii : et hoc praecipue attribuitur Michaeli, quia ille est praepositus et princeps Ecclesiae Dei : et idcirco habet ille certare pro Ecclesia Dei : et hoc est quod dicit Gregorius : « Quoties magnæ virtutis aliquid agitur, Michael mitti perhibetur : ut ex ipso actu et nomine detur intelligi, quod nullus potest facere quod facere prævalet Dominus. «Unde et ille antiquus hostis, qui Deo esse per superbiam similis concupivit, dicens : Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo 1 : dum in fine mundi in sua virtute relinquetur extremo supplicio perimendus, cum Michaele Archangelo preliaturus esse perhibetur, sicut per Joannem dicitur : Factum est prælium magnum in cælo : Michael et Angeli ejus, etc. 2 : ut qui se ad Dei similitudinem superbus extulerat, per Michaelem peremptus discat, quia ad Dei similitudinem per superbiam nullus assurgat. Corpus autem Moysi dicitur synagoga, cujus Moyses in figura Christi est caput : et cum desiit esse synagoga, tunc Michael factus est princeps Ecclesiae, et idcirco habet decertare pro Ecclesia : et sic patet responsio primi quaesiti.
ARTICULUS VII.
De numero et nominibus custodientium.
Consequenter quaeritur de numero et nominibus custodientium.
In Genesi autem, xvii, 1 et seq., legitur, quod tres venerunt ad Abraham, quorum duo tantum venerunt in Sodomam. Sæpe autem legitur, quod apparuit unus. In Tobia autem legitur, quod Angelus dixit : Ego sum Raphael Angelus, unus ex septem qui adstatmus ante Dominum . Et in Apocalypsi sæpe leguntur apparuisse quatuor, et septem, et tres. II autem Machabæorum, x, 29 et 30, cum Machabæus procederet ad bellum contra Timotheum, sic legitur : Apparuerunt adversariis de cælo viri quinque in equis, frænis aureis decori, ducatum Judæis præstantes. Ex quibus duo Machabæum medium habentes, armis suis circumseptum incolumem conservabant : in adversarios autem tela et fulmina jaicebant, ex quo et cæcitate confusi, et repleti perturbatione, cadebant. In eodem libro, xi, 8 et 9, legitur, quod cum procederent contra Lysiam ad bellum, apparuit præcedens eos eques in veste candida, armis aureis hastam vibrans. Tunc omnes simul benedixerunt misericordem Dominum, et convaluerunt animis, non solum homines, sed et bestias ferocissimas, et muros ferreos parati penetrare.
Similiter de nominibus eorum legitur, quod ille qui ad Tobiam missus est, Raphael dictus est : et qui ad beátam Virginem, dictus est Gabriel. Qui autem preliabatur cum dracone in Apocalypsi, Michael. In Ezechiele, ix, 2, dicitur : Ecce sex viri veniebant de via portæ su-
<--- Page Split --->
perioris, quæ respicit ad Aquilonem, et uniuscujusque vas interitus in manu ejus : vir quoque unus in medio eorum vestitus erat lineis, et atramentarium scriptoris ad renes ejus. Et ibi patet, quod de septem Angelis loquitur. In eodem autem libro Ezechielis, 1, 3 et seq., ponit quatuor animalia alata, et similitudinem firmamenti super capita eorum, et thronum sapphirinum super firmamentum, et speciem hominis super thronum, et unam rotam habentem quatuor facies. Et cum hæc secundum Dionysium attribuantur Angelis, videntur ibi esse septem diversitates. In IV autem Regum, vi, 15 et seq., apparuerunt contra Eliseum equi et currus ignei multi valde. Et hoc ostendit multitudinem Angelorum, sicut et ipse Eliseus dixit : Plures nobiscum sunt, quam cum illis. In Matthæo, xxvi, 53, dixit Dominus ad Petrum percutientem servum principis : An putas quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones Angelorum. Similiter, Lucæ, ii, 13, cum illo Angelo qui nuntiavit pastoribus nativitatem Christi, apparuit multitudo militiae coelestis laudantium Deum, et dicentiun : Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.
Quæritur de diversitate omnium istorum, quæ sit ratio numeri et nominum?
paruit : apparuit enim quandoque ut custodiens personam unam, sicut Angelus qui apparuit Jacob, et ille significat actum inferioris ordinis, cujus custodia est hominum singulorum. Quandoque autem apparuit ut revelans secreta, sicut ille qui apparuit beata Virgini et Zacharia. Quandoque autem apparuit ut præcedens populum, sicut ille qui apparuit Tobia, et ille qui præcessit Machabæum in pugna contra Lysiam, et ille significat actum Principatuum. Principum enim est disponere et defendere principatum gentis.
Quandoque autem apparuerunt quatuor, et illi significant officia quatuor ordinum, quorum actus continue sunt circa res humanas, scilicet Angelorum in custodiendo, Archangelorum in revelando, Principatuum in disponendo gentes, Potestatum autem in refraenando malitiam potestatis aereæ. Virtutes enim non semper circa humana operantur, sed circa elementa mundi : nec est actus eorum continuus, sed quandoque fiunt miracula, et quandoque non.
Quandoque autem apparuerunt quinque propter actus quinque ordinum, quorum ministerium est circa mundana, sicut illi qui apparuerunt circa Machabæum, qui eum circùmseptum habebant, et illi significant actum Angelorum et Principatuum : quia Machabæus homo et princeps fuit. Alii tres officia trium ordinum significant : Archangeli enim tela jaciebant revelando terrores ex parte populi Dei : Potestates autem reprimendo nequitiam dæmonum, ne vires darent hostibus ad pugnam : Virtutes vero excæcando miraculose hostes et perturbando eos.
Quandoque autem sex cum vasis interitus, et unus cum atramentario : et illi significant sex modos tribulationis captivorum, et unum modum consolationis liberatorum, de quibus habetur, Job, v, 19 : In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non tanget te malum. Sex autem tribulationes captivorum spiritua-
<--- Page Split --->
lium enumerantur a beato Gregorio in moralibus super Job4. Ubi dicitur, quod diabolus captivans miserum hominem aut insidiando circumvolat, aut suadendo blanditur, aut promittendo decipit, aut comminando terret, aut opprimendo rapit, aut desperando frangit. Et promissiones ad istas tribulationes significant vasa interitus. Atramentarium autem quod erat in septimo Angelo, significat scripturam bonorum in libro vitæ. Et de his amplius dicetur in quaestione de figuris Angelorum.
Quandoque autem apparuerunt septem sine distinctione, et illi non significant nisi actum unius ordinis, scilicet Archangelorum quorum tamen revelatio distinguitur per septem aetates mundi et per septiformem Ecclesiam in septenarium donorum Spiritus sancti. Inde etiam isti dicuntur adstare ante Dominum : quia in conspectu Dei semper tempus suæ revelationis exspectant. Et hoc patet ex Glossis super Apocalypsim de septem Angelis qui tuba canunt5.
Ultra numerum autem istum non invenitur certius numerus expressus ad custodiam.
Visio autem Ezechielis 3 per quatuor animalia secundum Dionysium significat quatuor ordines, quòrum officium continuum est circa nos, ut diximus. Et quid significent figurae eorum, posterius dicetur. Secundum autem Hieronymum significat quatuor regna. Firmamentum autem imminens capiti eorum, non significat aliquem ordinem specialem, sed significat universitatem dispositioni quatuor ordinum traditam. Thronus autem desuper significat chorum Thronorum. Species autem hominis et electri significant majestatem præsidentem.
Visio autem Jacob de Angelis descendentibus significat ipsum ministerium Angelorum, quod consistit in allatione donorum in descendendo de superius, et
in præsentatione votorum nostrorum Deo in ascendendo.
Multitudo autem quæ fuit circa Eliseum, significat multitudinem ministrantium, non in numero ordinum, sed personarum. Illa vero multitudo quæ fuit a pastoribus audita, significat multitudinem assistentium et laudantium, sicut dicitur in Daniele : Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei4.
Duodecim autem legiones non significant aliquem numerum ordinum vel etiam gratiarum, sed significant multitudines et exercitus Angelorum militantium ad defensionem duodecim signatorum in qualibet duodecim tribuum filiorum Israel.
Hoc autem quod quaeritur de nominibus, solvendum est per Gregorium. Et de Michaele quidem verba jam habita superius sunt. De Gabriele autem dicit sic : « Ad Mariam quoque Gabriel mittitur, qui fortitudo nominatur. Illum quippe nuntiare veniebat, qui ad debellandas aereas potestates humilis apparere dignatus est : per Dei enim fortitudinem nuntiandus erat, qui virtutum dominus et potens in prelio contra potestates aereas ad bella veniebat. » De Raphaele autem dicitur, quod Raphael interpretatur medicina, videlicet dum Tobiae oculos quasi per officium curationis tetigit, et cæcitatis ejus tenebras tersit. Qui ergo ad curandum mittitur, dignum fuit ut medicina Dei vocaretur.
Si vero quaeritur, De quibus ordinibus sunt isti tres Angeli? Dico sine prajudicio, quod Michael est de ordine Principatuum : et ideo Sancti dicunt, quod fuit princeps synagogæ, et modo est princeps noster. Gabriel autem est de ordine Archangelorum, sicut dicunt communiter Sancti, ut supra habitum est. Raphael autem est de ordine Vir-
<--- Page Split --->
tutum : quia Virtutum est miracula facere, sicut ipse miraculose curavit Tobiam.
Et si objiciatur quod in canto dicitur : « Archangele Michael, constitui te principem super omnes animas suscipiendas. » Et etiam, « Concussum est mare, et contremuit terra, ubi Archangelus Michael descendebat de cœelo. » Et ubi-
cumque aliter invenitur, solvendum est per auctoritatem Dionysii supra positam, quae dicit, quod « superiores inferiorum dona participant excellenter, et propter actum inferiorum quem habent superiores, quandoque etiam sortiuntur nomina inferiorum. » Non sic tamen ut hoc nomen designet proprium ordinem eorum.