QUÆSTIO LVII.

Utrum omnes ministrent et assistant, vel quidam ministrent et quidam assistant ?

Deinde quæritur, Utrum omnes ministrent et assistant, vel quidam ministrent et quidam assistant ?

Et videtur, quod omnes ministrent : quia.

  1. Dicit Apostolus : Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos qui hæreditatem capient salutis 1 ?

  2. Item, In Psalmo cui, 4 : Qui facis Angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem, vel ut habet interpretatio Septuaginta flammam ignis 2. Sed flamma ignis sunt Seraphim. Ergo Seraphim ministrant : ergo multo fortius omnes minores ordines.

  3. Præterea, In Isaia, vi, 6 et 7, legitur : Volavit ad me unus de Seraphim, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari, et tetigit os meum, et dixit : Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur. Ergo videtur, quod Seraphim ministrent : et tunc multo fortius quilibet inferior ordo.

tur in ministerium, tamen non oportet, quin in isto opere quod est præter naturam ordinis, altior nuntius mitteretur ad incarnationem Filii, cujus incarnatio naturae fecit præjudicium.

Sed hoc videtur esse contra Gregorium, qui dicit sic : « Hi qui minima nuntiant, Angeli : qui vero summa annuntiant, Archangeli vocantur. Hinc est enim quod ad Mariam Virginem non quilibet Angelus, sed Gabriel Archangelus mittitur. Ad hoc quippe ministerium summum Angelorum venire dignum fuit, qui summum omnium nuntiabat. » Et ex hoc patet, quod Gregorius intendit, quod Gabriel sit de ordine Archangelorum, cum ibi intendat distinguere inter Angelos et Archangelos, qui sunt nuntii ministeriorum divinorum : non enim nisi ob præcipuas causas et maximas mittuntur, e quibus magnus ille Archangelus Gabriel missus legitur ad Mariam ob causam utique qua major esse non potuit.

  1. Præterea, Quidam ratiocinantur, quod Gabriel missus in ministerium ad beatam Virginem et Zachariam, fuerit de superioribus : quia (sicut dicit Gregorius 3) ad hoc ministerium summum Angelorum mitti dignum fuit, qui summum omnium nuntiavit. Dicunt etiam, quod licet naturalis sit o:do Angelorum ut superiores assistant et inferiores mitten-

SOLUTIO. Dicendum sine præjudicio Solutio. melioris sententiæ, quod non omnes mittantur, sed quidam assistant, et quidam ministrant : cujus ratio inferius patebit.

Ad PRIMUM autem dicimus, quod ApoAd 1. stolus ibi loquitur de Angelis, et non de omnibus ordinibus, secundum expositionem beati Bernardi in libro V de Consideratione sic dicentis : « Putemus Ange-

<--- Page Split --->

los dici (nisi tu convenientius aliquid considerasti) qui singuli singulis hominibus dati creduntur, missi in ministerium, secundum Pauli doctrinam, propter eos qui hæreditatem capient salutis 1. Et si inveniatur, quod superiores ministrent secundum dicta Sanctorum aliquorum, intelligendum est de ministerio actuum communium, qui sunt purgare, illuminare, et perficere, secundum quod etiam quidam Magistri dicunt superiores mitti ad medios, et medios ad inferiores. »

sacerdotes inferiores, et illi ulterius in populum. Secundum quod supponitur, est quod dona superiorum ordinum ab inferioribus participantur contracte et particulariter, sicut et lux solis secundum forte participatur a luna, et secundum minus ab aere, particulariter autem a coloratis secundum hunc vel alium colorem in corpore determinato.

His duobus suppositis dicit, quod bonitas purgans in Deo est sicut in prima causa. In altissimis autem Angelis resultat idem lumen proportionale hominibus, in anima autem hominis est secundum determinatum et particularem actum. Dicitur ergo inferior Seraphim in hoc loco : quia radium bonitatis purgantis ex altissimis Angelis ille inferior accipit, sicut etiam summus sacerdos dicitur purgare, quando inferior sacerdos ab ipso accipiens potestatem purgat. Unde etiam reducendo anima Prophetæ prius in donum inferioris Angeli reducitur, et per illum in donum superiorum, et consequenter in Deum : et hoc est quod dicit Dionysius in libro de Cælesti hierarchia circa finem, sic : « Secundum nos is qui summus sacerdos est, ant per suos ministros aut sacerdotes purgans aut illuminans, ipse dicitur purgare et illuminare per ipsum, purgatis ordinibus per se in ipsum reponentibus proprias sacras operationes. Sicut et propriam purgativam scientiam et virtutem ipse purgationem theologi perficiens Angelus, in Deum quidem veluti causalem, deinde ad ipsum Seraphim tamquam primo agentem summum sacerdotem reponit. Veluti fortassis quis dixerit cum angelica reverentia purgatum edocens : quia in te ante me perficiendæ purgationis principium quidem est excelsum et essentia et creator et causalis primasque essentias ad esse deducens, et circa se collocatione continens et observans inconversibiles et casu carentes, et seipsum movens in pri-

Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod flamma dicitur ibi Seraphim secundum expositionem Augustini. Seraphim autem non ministrant per seipsa, sed inferiora agmina, ut inferius patebit.

Ad 3 et 4. Ad ALIUD dicendum, quod Dionysius de hoc duas dat solutiones, quarum una est, quod unus de inferioribus æquivocæ cum superioribus dicitur Seraphim, non ex proprietate doni ordinis, sed ex proprietate actus ministerii : quia scilicet incendendo purgavit labia Prophetae. Unde dicit Dionysius : « Quidam autem dicunt, quia juxta jam ante redditam cunctorum intellectuum societatis diffinitionem vel dispositionem, non unam circa Deum primarum mentium nominat eloquium in theologi purgationem venisse, quemdam vero præstantium Angelorum sacrificantem Prophetae purgationem, Seraphim æquivocatione vocatum fuisse propter igneam et cælestem dictorum ablationem, peccatorum et purgati in divinam obedientiam resuscitationem 4. » Secunda supponit duo, scilicet quod Deus qui potestatem omnium habet, expandit bonitatem suam et potestatem in quædam immediate, et in quædam posteriora mediantibus aliis. Sicut etiam solaris radius superiora immediate illuminat, et per superiora inferiora. Et summus sacerdos habet potestatem plenam super omnia, et illam expandit in

<--- Page Split --->

mas propriarum providarum operationum participationes. Hoc enim hic me docens ait ipsius Seraphim manifestare jussionem. Summus autem sacerdos et post Deum dux, ipse præstantium essentiarum ornatus, a quo ego purgare deiformiter eruditus sum. Ipse igitur est per me te purgans, per quem proprias providas actiones ex occulto et in nos produxit ipsa totius causa et opifex purgationis1. »

Tamen Gregorius relinquit istam quaestionem pro dubio sic dicens : « Sed quia in quibusdam Scripturae locis quaedam per Cherubim, quaedam vero per Seraphim agi dicimus : utrum per se haec fa-

ciant, an per subjecta agmina agantur, quæ, sicut dicitur, in eo quod a majoribus veniunt, majorum vocabula sortiuntur, nos affirmare nolumus, quod apertis testimoniis non approbamus. Hoc tamen certissime scimus, quia ad explendum de supernis ministerium alii spiritus alios mittunt, Zacharia scilicet Propheta attestante qui ait : Ecce Angelus qui loquebatur in me egrediebatur, et Angelus alius egrediebatur in occursum ejus : et dixit ad eum : Curre, loquere ad puerum istum, dicens : Absque muro habitabitur Jerusalem2. Dum enim Angelus ad Angelum dicit : Curre, loquere, dubium non est quin alius alium mittit. »