QUÆSTIO LIV.

De connexione et synagoga Angelorum 1.

Deinde, Quæritur de connexione et synagoga angelicae dispositionis.

Videtur enim, quod connexionem non habeant in ordinibus : quia per ordines distinguuntur. Similiter in hierarchiis videtur : actus enim hierarchiarum specialium non reducuntur ad unum aliquem actum communem, qui secundum rem omnibus hierarchiis conveniat.

Si forte dicatur, quod quælibet hierarchia in suis ordinibus habet connexionem et synagogam, et non una hierarchia cum alia.

CONTRA : Omnia ordinata per supremum, medium, et extremum, conveniunt et connectuntur in aliquo uno, cui secundum diversos respectus convenit supremum, medium, et postremum : Angeli sic ordinantur : ergo conveniunt et connectuntur in aliquo uno.

SOLUTIO. QUOD CONCEDI MUS dicentes, quod quadruplex est connexio Angelorum, scilicet connexo hierarchiarum omnium in modo recipiendi illuminationes, distincta secundum triplicem proportionem supra determinatam, scilicet ad illum inationem divinam secundum quod est divina infusibilem tantum Angelo, et ad illuminationem quae est ab Angelo in Angelum, et ad illam quae est ab Angelo, sed infusibilis est homini. Commune autem in ista connexione est ordo divi-

nus et scientia et actio, ut supra determinatum est : et de illa connexione determinat Dionysius in libro de Cælesti hierarchia, ubi ait de receptione synagogæ angelicæ ordinationis sic dicens : « Manifestatores autem sunt et omnes Angeli eorum qui ante ipsos sunt. Ipsi quidem honorabilissimi Dei moventis, supple, sunt manifestatores : proportionaliter autem cæteri ex Deo motorum, supple, sunt manifestatores. Tantum enim omnium superessentialis harmonia unicuique rationalium et intellectualium sacro ornatu et ordinata ductione providit, quantum ipse hierarchiarum unusquisque ordo sacre et decenter positus est 2. »

Alia connexio est trium ordinum in unaquaque hierarchia habens communem ipsum actum hierarchiae in modo recipiendi illuminationes, et habent supremum et medium et postremum in ordinibus .in ea positis. Et de hac connexione dicit Dionysius ibidem sic : « Connexa est itaque sic ipsa quidem honorabilissima circa Deum animorum dispositio, ex perfectiva illuminatione ornata immediate in eam, scilicet illuminationem, ascendendo, occultior et manifestior divinitatis illuminatione, purgatur, illuminatur, et perficitur. Occultior quidem tamquam invisibilior et magis simplificata et unificata : manifestior vero ut ante data, et primo lucet

<--- Page Split --->

et universalior et magis in ea (ut oportet) forma effusa, id est, similitudine divina. » Et subjungit de connexione secundae dicens : « Ab ipsa autem iterum proportionaliter secunda, et a secunda tertia, et ex tertia secundum nos hierarchia, secundum ipsam bene ornantis ordinationis legem in harmonia divina et analogia ad simul omnis boni ornatus superprincipale principium et consummationem hierarchice reducitur. »

Tertia connexio est substantiarum in uno ordine habentium commune donum illius ordinis, et primum, et medium, et postremum illius ordinis in modo participandi illud donum, secundum excellentiam majorem et minorem personarum illius ordinis : et hanc tangit Dionysius ibidem : « Sed et ipsam per singulas specialiter dicendum dispositionem ipsis divinis harmoniiis discrevit

propter quod et ipsos divinissimos Seraphim ipsi theologi aiunt alterum ad alterum clamare, aperte in hoc (ut aestimo) declarantes, quoniam theologicas scientias ipsi primi secundis tradunt. »

Quarta connexio est illuminationum in eadem persona existentium habens communem illuminationem ipsam, distinctionem autem per primum, medium, et ultimum in his ad quae cognoscenda illuminantur : et hanc tangit ibidem etiam Dionysius dicens : « Addiderim autem fortassis et hoc non incongrue : quia et secundum seipsum unusquisque et cœelestis animus et humanus speciales habet et primas et medias et ultimas ordinationes et virtutes ad dictas per unumquemque hierarchiearum illuminationum proprias anagogas proportionaliter manifestatas. »

Et his patet solutio.