QUÆSTIO LIII.

Quare omnes coelestes essentiae dicuntur Angeli et Virtutes ?

Deinde quaeritur, Quare omnes coelestes essentiae dicantur Angeli et Virtutes ?

  1. Cum enim Angeli sint in infimo gradu, et ab infimo non fiat denominatio communis, videtur quod ab illo non debeant denominari omnes coelestes spiritus.

  2. Præterea, Angelus idem est quod nuntius, ut dicit Gregorius : sed superiora agmina ab intimis non rece dunt : ergo non convenit eis esse nuntios.

  3. Similiter, Objicitur de Virtutibus. Virtus enim est nomen proprietatis, non substantiae : ergo videtur, quod substantiae coelestes a virtute non debent habere nomen.

  4. Si forte dicatur secundum Dionysium, quod inferiorum dona superiores habent excellenter : et ideo quia Angeli tenent infimum ordinem, superiores nominantur Angeli. Contra : Angelus secundum suum nomen non videtur importare donum dignitatis : ergo si denominantur a donis spiritus coelestes pertinentibus ad dignitatem, non denominabuntur Angeli.

Præterea, Dicit Dionysius : « Neque enim superpositam proprietatem facile est tam a nobis discretarum sanctarum Virultum m'noribus omnino annectere essentiiis in conversione inconfusæ angelicorum ornaluum ordinationis 1. » Sensus est, quod superpositam proprietatem, id

est, dignam sanclarum Virtutum a nobis discretarum, scilicet secundum convenientiam specialis ordinis, quem supra discrevimus, non est facile annectere essentiiis minoribus, id est, spiritibus de inferioribus ordinibus. Annectere dico, hoc est, applicare in conversione, qua scilicet nomen unius ordinis convertitur super alium, inconfusæ ordinationis angelicorum ornatuum, hoc est, donorum a quibus habent Angeli ornatum et ordinem specialem. Ex hoc videtur, quod donum unius ordinis non possit converti super alium sine confusione : et ita nullum nomen ordinis alicujus erit commune.

  1. Similiter, Objicitur de solutione Dionysii, quare omnes dicuntur Virtutes. Dicit enim : « Quia in tria dividuntur secundum se supermundana ratione omnes divini intellectus, in essentiam, et virtutem, et operationem, cum simul omnes aut eorum qiosdam inobservate, id est, sine distinctione hujus vel illius, coelestes essentias, aut coelestes vocamus Virtutes, eos periphrasticos, id est, circumlocutione, de quibus sermo est, id est, de quibus specialiter intendimus dicere, significare nos aestimandum ex ea quae per singulos est essentia vel virtute, hoc est, ex communi nomine essentiae, et ex communi nomine virtutis, quae cuilibet conveniunt. » Ex hoc accipitur, quod a nomine ordinis specialis qui dicitur Virtus, non denominantur omnes spi-

<--- Page Split --->

ritus Virtutes, sed a virtute communi qua est in omnibus.

  1. Sed tunc quaeritur, Cum essentia etiam sit nomen commune vel operatio, quare non habemus aliquem ordinem specialem qui dicatur essentia, et aliquem qui dicatur operatio, sicut habemus unum qui dicitur Virtus ?

  2. Praeterea, Non videtur divisio sufficiens in essentiam, virtutem, et operationem, secundum ea quae communiter inveniuntur in Angelis, cum etiam dicantur intellectus et mentes et animi et spiritus.

  3. Juxta hoc iterum quaeritur, Quae sit ratio divisionis assignate, et quae sit differentia nominum dictorum ?

  4. Item, Cum inferiorum dona superiores habeant, et non e converso, quare sacerdotes et pontifices in ecclesiastica hierarchia dicuntur Angeli ?

Mttt. 2. Solutio. Dicimus, quod Angelus est nomen communis operationis omnium ordinum. Angelus enim est nomen multipliciter dictum : dicitur enim Angelus ab actu et proprietate nuntii. Actus autem nuntii est missio ad remotum : ad illos enim qui prope sunt, non mittitur nuntius, sed per se vocantur. Proprietas autem nuntii est referre et revelare nuntium : et hoc modo Angelus est nomen specialis ordinis, qui mittitur ad partem distantem Ecclesiae, quae est militans, et revelat ea quae pertinent ad salutem. Dicitur etiam nuntius a communi ostensione voluntatis alicujus, sicut Damascenus verbum in voce dicit esse Angelum intelligentiae 1 : et sic ab operatione communi dicitur Angelus esse in spiritibus ecclesiisbus : quia in descensu illuminationum superiores nuntiant mediis, et medi inferioribus id quod de divina cognitione perceperunt : et hoc modo Christus etiam dicitur magni consilii Angelus 2. Redit ergo solutio ad hoc,

quod a tali operatione communi cœelestes spiritus dicuntur Angeli, et non a proprietate speciali.

Et per hoc patet solutio ad primum et secundum.

Ad aliud dicendum, quod per hoc non ad 3. recedunt superiora agmina ab intimis, quod communiter nuntiant : quia non mittuntur ad distans, sed potius illumiinando reducunt in divinam cognitionem cancellarios et commansionarios ejusdem domus.

Ad aliud dicendum, quod Dionysius Ad 4. non intendit ibi reddere rationem quare omnes dicantur Angeli : sed quia non est inconveniens superiores nomine inferiorum nominari quandoque. Si enim sua ratio esset sufficiens, tunc etiam septem superiores dicerentur Archangeli, et sex superiores dicerentur Principatus, et sic de aliis.

Ad aliud dicendum, quod bene concedimus, quod nullus ordo denominatur a speciali alterius : quia sic significationis confusio introduceretur.

Ad aliud dicendum, quod spiritus cælestes denominantur a virtute communi, quæ naturalis est omnibus, et non ab illa quæ est donum speciale medii ordinis.

Ad aliud autem quod quaeritur, Quare Ad 7. nullus ordo dicatur essentia vel operatio?

Dicendum, quod essentia non est nomen commune ad naturam et gratiam, sed convenit tantum naturae : et ideo cum ordines a differentiis gratiarum ad officia pertinentium distinguantur, nullus ordo potest denominari essentia. Operatio vero est consequens omnia officia. Est enim officium (ut dicit Tullius) congruus actus, id est, congruitas ad actum personae secundum statum patriae : et ideo cum sit consequens omne officium, nullum officium habet ab eo denominari. Virtus autem cum dicat ultimum potentiae 3, dicit potentiam specificam : et ideo

<--- Page Split --->

cum omne officium sit in genere potentie activa, virtutis nomen ab officio speciali potest denominari. Similiter cum virtus rationem potentiae habeat, potest etiam nomen esse commune : et hoc modo accipitur in I Ethicorum, ubi dicit Philosophus : « Videmus clarissimas virtutes, ulputa militarem, economicam et theoricam, id est, doctrinalem virtutem sub civili esse '. » Primo autem modo accipimus in primo de Cælo et mundo, sicut prius diximus.

Ad s. Ad aliud dicendum, quod est perfectio substantiae spiritualis ad opus in communi, et est perfectio ejus ad opus in speciali, quod convenit ei secundum proprietatem naturae tantum. Dico autem opus in communi ad naturam et gratiam et officium et ordinem. Perfectionem ad opus in communi determinat Dionysius per divisionem suam : essentia enim est principium virtutis ut subjectum principium passionis : virtus autem est principium operationis. Sed intellectus et mens et animus dicunt ordinem ad opus specialiter secundum naturam conveniens. Et mens quidem secundum Damascenum dicitur a metiendo, quia metitur intelligibilia : et ideo dixit Pythagoras, quod homo sentiens et sciens est mensura omnium rerum : quia aliter istorum habet sensum, et aliter scientiam. Et Philosophus 3, quod scientia est mensura rerum et sensus propter eamdem causam : quia sicut unus intellectus secundum substantiam et creatus numerat intelligibilia, ita unus sensus sensibilia ejusdem sensus. Intellectus autem dicitur a virtute intellectiva, quae simplex est et simplicium et non cum phantasiiis sicut intellectus humanus, cum nec a motu voluntario animi est, quemadmodum neque voluntas, ut dicit

Anselmus. Homo autem non dicitur animus : quia inveniuntur in ipso alii motus, sicut motus corporis, et vegetabilis, et hujusmodi. Dicitur tamen quandoque animus ab anima movente, et ponitur pro irascibili, et sic sumitur in III de Anima, ubi dicit Philosophus, quod « in anima rationali voluntas est, et in irascibili desiderium et animus 3 : » et sic non accipitur animus pro nomine spirituum coelestium.

Spiritus autem (secundum Gregorium 4) est nomen naturae : unde, Qui facit Angelos tuos spiritus 5.

Sed tunc spiritus est multipliciter diclum. Proprie enim dicitur spiritus corpus subtile, luminosum, medium inter corpus et animam, principium et instrumentum vitae, qui discurrit in corpore secundum Isaac, ut lumen in mundo. Et hic dividitur in spiritum animalem et vitalem et naturalem, quorum primus habet situm in cerebro, secundus in corde, et tertius in hepate.

Similiter distinguit Augustinus spiritum in plura membra 6. Dicitur enim uno modo spiritus quidquid non est corpus et est aliquid : et sic sumitur spiritus communiter. Et dicitur spiritus aer. Et dicitur spiritus nuntius, sicut habetur in Psalmo cxlivii, 7 : Ignis, grando, nix, glacies, spiritus procellarum. Et dicitur spiritus anima sive pecoris sive hominis, sicut scriptum est : Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et si spiritus jumentorum descendat deorsum 7 ? Dicitur etiam spiritus ipsa mens animae rationalis, ut est quidem tamquam oculus animae, ad quem pertinet imago et agnitio Dei, de quo dicit Apostolus : Renovamini spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est 8. Cum

<--- Page Split --->

alibi de interiori homine dicat : Qui renovatur in agnitionem, scilicet Dei, secundum imaginem ejus qui creavit illum 1. Dicitur etiam spiritus vis animae quaedam mente inferior, ubi corporalium rerum similitudines reprimuntur : et sic sumitur, I ad Corinth. xiv, 13 : Orado spiritu, orabo et mente : psallam spiritu, psallam et mente. Dicitur etiam spiritus increatus, sicut Deus Trinitas. Et iterum spiritus dicitur una persona in Trinitate, scilicet Spiritus sanctus.

Similiter, Augustinus dicit ibidem, quod corpus sanctorum in resurrectione erit spirituale : quia miris modis ad omnem facultatem et incorruptionem spiritui subdetur, et sine ulla indigentia corporalium alimentorum solo vivificabitur spiritu, non quod incorpoream substantiam sit habiturum.

Similiter spirituale dicitur sensus mysticus Scripturae, secundum quod consuevit dici, quod spiritualis sensus est moralis, allegoricus, et anagogicus.

Ad ultimum dicendum, quod (sicut dicit Dionysius 2) universali et superposita majorum ornatum virtute relinquuntur ultimi, hoc est, virtutem ornatuum majorum Angelorum non habent virtute universali et superposita, hoc est, universaliter et superposite, sic scilicet quod inferiores dona superiorum

quoad omnes actus habeant et eminenterUnde sequitur : « Mediam enim et proportionalem participant juxta unam simul cunctorum et conjunctivam societatem, quale est sanctorum Cherubim ordo, participat sapientiam et scientiam altiorem. Sub ipsis autem essentiarum dispositiones participant quidem et ipsae sapentiam et scientiam particularem, tamen ad illos et subjectam. Et quidem omnino in participatione sapientiae et scientiae esse commune est omnibus deiformibus intellectibus. Attente autem et primo aut secundo aut infra nequaquam commune, sed sicut unicuique ante propria diffinitur analogia. Haec autem et de omnibus divinis mentibus non fortassis quis errans diffinit. Etenim sicut primi abundantius habent minorum sanctas pulchrasque proprietates, sic habent ultimi eas priorum, non tamen similiter, sed infra. Nihil ergo (ut æstimo) inordinatum, si et secundum nos summum sacerdotem Angelum theologia vocat juxta virtutem propriam participantem Angelorum prophetica proprietate, et ad manifestativam eorum similitudinem, quantum possibile hominibus, extentum. » Et dicitur prophetica proprietas a procul fando : quia nuntiando loquuntur ea et revelant quae procul sunt super no stram cognitionem.

<--- Page Split --->