QUÆSTIO LV.

De virtute assistrice et ministrativa.

Consequenter revertendum est ad primam divisionem, cujus quartum membrum tractandum est, scilicet de virtute assistrice, et ministrativa.

Circa quod quaeruntur septem.

Primo, De virtute assistrice.

Secundo, De virtute ministrativa.

Tertio, Utrum omnes ministrent et assistant, vel utrum aliqui ministrent, et aliqui assistant?

Quarto, De ministerio eorum quod est custodia.

Quinto, De numero et nominibus custodientium.

Sexto, De motu ipsorum.

<--- Page Split --->

Septimo, De locutionibus ipsorum : quia motus et locutio ad ministerium exiguntur.

Circa primum quaeruntur duo, scilicet quid sit assistere, et quod sit opus assistentium ?

ARTICULUS I.

Quid sit assistere ?

Ad primum proceditur sic :

  1. Dicit Gregorius, quod « assistunt qui sic contemplatione intima perfruuntur, ut ad explenda foras opera minime mittantur ' . »

Et ex hoc videtur accipi, quod assistere est contemplatione intima perfrui, et ad exteriora non mitti.

Et tunc quaeritur, Quaè dicatur íntima contemplatio ? Est enim contemplatio Dei in vestigio et imagine : ergo intima erit illa quaè est in specie, quaè est per hoc quod est in Deo, et Deus ipse, alia vero per exteriora quaè non sunt Deus : sed in contemplatione per speciem non est distinctio Angelorum, quia omnium beatitudo est ita quod vident per speciem. Cum ergo in virtute assistrice distinguantur ab inferioribus superiores secundum Gregorium, videtur quod assistere non debeat existere per intimam contemplationem.

Si forte dicatur, quod intima contemplatio non dicitur quælibet visio per speciem, sed ea quæ est per inmediatam receptionem theophaniarum. Contra : Dominationes non recipiunt immediate theophanias, quæ tamen a Sanctis dicuntur assistere et non mitti.

  1. Præterea, Videtur quod virtus assistrix non distinguat inter Angelos : quia dicit Gregorius : « Hoc quoque de ipsis agminibus quæ mittuntur, certum tenemus : quia et cum ad nos veniunt, sic exterius implent ministerium, ut tamen numquam desint interius per contemplationem. Et mittuntur igitur et assistunt : quia etsi circumscriptus est angelicus spiritus, summus tamen spiritus ipse qui Deus est, circumscriptus non est. Angeli itaque et missi et ante ipsum sunt : quia quolibet missi veniant, intra ipsum currunt. »

  2. Item, Videtur per Augustinum in libro IV super Genesim ad litteram sic dicentem : « In patria semper dies est in contemplatione incommutabilis veritatis, semper vespera in cognitione creaturae in seipsa, semper mane ex assurrectione ex hac cognitione in laudem creatoris. Quia non ibi abscessu lucis superioris, sed inferioris cognitionis distinctione fit vespera : nec mane tamquam nocti ignorantiae scientia matutina succedat, sed quod vespertinam etiam cognitionem in gloriam conditoris attollat *. » Cum igitur cognitionem sequatur opus, et indifferenter omnibus Angelis simul conveniat cognitio de superioribus et inferioribus, videtur, quod male distinguantur superiores ab inferioribus per assistere.

  3. Item quaeritur, Utrum hoc quod dicitur contemplatio intima secundum quod ponitur in diffinitione ejus quod est assistere, sit respectu cujuslibet cognitionis in Deo, vel respectu alicujus de-

<--- Page Split --->

terminatae? Et si dicatur primo modo, tunc sequitur primum inconveniens, scilicet quod si distinguerentur contemplatione intima pertinente ad beatitudinem, sic inferiores non immediate contemplarentur, quod falsum est. Si secundo modo, tunc quaeratur, Quid sit illud cognoscibile? Et si dicatur, quod est id quod pertinet ad distinctionem officiorum, tunc sequitur iterum, quod Dominationes non assistunt.

  1. Praeterea quaeritur, Utrum virtus assistrix intelligatur ex nominibus ordinum assistentium? Et videtur, quod sic : quia dicit Gregorius et Dionysius, quod virtutes et opera eorum intelligimus ex nominibus eorum. Et si sic est, cum tantum tres ordines superioris hierarchiae dicant actus conversionis in Deum, videtur quod tantum tres ordines superiores assistant. Et hoc videtur per Dionysium, qui dicit, quod « tantum hi tres ordinantur in vestibulis circa virtutem. »

sito. Solutio. Dicendum, quod assistere dicitur tribus modis, scilicet quoad statum beatitudinis, et quoad statum hierarchiae, et quoad statum ordinationis quae est pars hierarchiae. Et secundum primum modum dicitur assistere contemplari facie ad faciem : et non distaet per contemplationem speculi et aenigmatis : et hoc assistere convenit omnibus beatis. Secundo modo dicitur assistere, immediate circa Trinitatem ordinari non quoad quamcumque contemplationem, sed quantum ad modum recipiendi illuminationes pertinentes ad officia angelica : et sic tantum assistunt tres ordines primea hierarchiae : et distant duae hierarchiae inferiores, eo quod non immediate illuminationes a Deo recipiunt. Tertio modo dicitur assistere, secundum proprietatem actus ordinis Deo appropinquare repugnantem missioni ad exterius : et sic quatuor ordines assistunt, scilicet tres primea hierarchiae et Domi-

nationes. Cujus ratio supra explanata est : Dominationes enim per hoc quod dicunt elevationem ab omni subjectione, repugnant officio ministerii et missionis ad exteriora. Et hoc ultimo modo sumitur assistere, quando dividitur contraministrare.

DICENDUM ergo ad primum, quod si vis fiat in assistere, ut tantum in tertia significatione sumatur, tunc intima contemplatio erit receptio illuminationis ad actum ducentem ordinem in Deum, et per rationem nominis repugnantem missioni ad exterius. Si autem communiter sumatur assistere, tunc non est inconveniens id quod concluditur in objectione.

Ad id quod objicitur de Gregorio et Augustino, dicendum quod ipsi determinant assistere quod est in statu patriae in communi.

Ad illud quod quaeritur, Respectu cujus cognoscibilis est contemplatio intima? patet solutio per distinctionem de assistere. In prima enim significatione est respectu cujuscumque cognoscibilis pertinentis ad beatitudinem : in secunda autem et tertia non.

Ad aliud dicendum, quod ex nominibus ordinum intelligitur quibus convenit virtus assistrix : nomina enim quatuor supremorum ordinum (ut prius diximus) determinant actum in Deum : cujus ratio repugnat ministerio circa exteriora.

ARTICULUS II.

Quid sit opus assistentium?

Secundo quaeritur, Quid sit opus assistentium ?

Et dicit Damascenus in libro II de Fide orthodoxa, quod « Angeli in cœelis conversantur, et habent unum opus, hymnis laudare, et ministrare voluntati divinae 1. »

<--- Page Split --->

Sed videtur, quod non sit opus eorum laudare Deum : quia secundum Philosophum laus non est optimorum, sed eorum quae sunt ad optima ordinata, unde dicit sic in 1 Ethicorum : « Manifestum, quoniam optimorum non est laus, sed majus quid et melius, supple, sunt optima quam laus vel quae laudantur 1 . » Similiter Eudoxus dicit, quod non oportet laudare beatum entem. Et dicit Aristoteles, quod aestimabat significare Eudoxus, quod ens de numero beatorum est melius aliquid laudabilibus : tale autem dicit et Deum et beatitudinem.

Praeterea, Secundum Tullium sunt illa laudabilia quae secundum libertatem arbitrii possunt aliter fieri : ergo quae sunt impermutabilia in bono, non sunt laudabilia : sed ultima (sicut Deus et beatitudo) impermutabilia in bono sunt : ergo non sunt laudabilia. Et hoc expresse dicit Philosophus, quod Deus et beatitudo non sunt laudabilia, sed potius honorabilia. Ergo videtur, quod opus Angelorum sit potius honorare Deum, quam laudare.

Sed contra: Sed contra :

Consuevit dici, quod laudare est rei cognitae bonitatem protestari : sed maxima est bonitas Dei : ergo convenit ei maxime protestari suam beatitudinem : et ita erit ipse maxime laudabilis.

Quæst. 1. Præterea juxta hoc quæritur, Utrum laudare proprium opus sit assistentium, vel sit opus commune Angelorum ?

Et videtur, quod opus assistentium ex hoc quod super Genesim dicit Augustinus, quod laus semper sequitur visionem matutinam, ex hoc scilicet quod cognitionem quam recipiunt, in laudibus creatoris attollunt : et ita laus erit ex conversione in Deum. Cum ergo hoc sit proprium assistentium, eorundem erit proprium opus laudare Deum. Hoc iterum videtur ex Isaia, vi, 3, ubi Seraphim

laudant Deum dicentes : Sanctus; sanctus,sanctus Dominus, Deus exercituum, etc. Similiter in Ezechiele, propinquiores. Deo concutientes alas clamabant : Benedicta gloria Domini de loco suo 2.

ITEM quaeritur juxta hoc, Utrum laus Qua* sit vocalis Angelorum ?

Et videtur, quod sic : quia laus vocalis audita est ab Isaia. Similiter Joannes in Apocalypsi saepe dicit, quod audivit vocem multorum Angelorum in cœlo, etc.

Sed contra : Sedl

Dicit Joannes Damascenus in libro II de Fide orthodoxa, quod « tradunt sibi suas intelligentias sine voce prolato sermone 3. »

SED ULTERIUS quaeritur, Utrum laus Qua* competat bonis et malis, vel bonis tantum ?

Et videtur, quod non malis : quia dicitur in Psalmo xlix, 16 : Peccatori autem dixit Deus : Quare tu enarras justitias meas ? et assumis testamentum meum per os tuum ?

Sed contra hoc est commune dictum, quod laus ab inimico videtur esse perfectorum.

SOLUTIO. Supponendum est, quod laus Sol* dicta est multipliciter, scilicet materialiter, sicut creaturae dicuntur esse materiae laudis divinae, et virtutes et opera sunt materiae laudis bonorum, etsi numquam laudentur : et sic sumitur laus in primo Ethicorum, ubi dicit Philosophus, quod laus quidem est virtutis, operatores autem bonorum ab hac, scilicet virtute, laudabiles sunt. Laus etiam dicitur essentialiter, et hoc multis modis. Quandoque enim in communi dicitur laus praeconium cujuscumque bonitatis, sive illa sit finis, sive eorum quae sunt ad finem : et sic laudabilis Deus est et beatitudo, et quod-

<--- Page Split --->

libet quod secundum rationem boni determinatur. Quandoque dicitur magis stricte praeconium operum secundum rectam rationem exeuntium ab habitu et potentia : et sic laudatur sagittator in optime sagittando, et lapis in opere suae virtutis, et generaliter quodlibet optime agens actum ad quem est ordinatum per potentiam et habitum : et sic dicit Philosophus 4, quod omne laudabile videtur esse in quale quid et aliquid, qualiter habitudo laudari, supple, videtur, hoc est, quod bene habeat se in aliquo determinato actu. Justum enim et virile et universaliter bonum laudamus propter bona opera et actiones, et fortem et cursorem et aliorum unumquodque. Quandoque etiam dicitur laus strictius praeconium operis, quod egreditur optime a potentia et habitu rationalis animae, possibile tamen aliter fieri : et secundum hoc dicit Tullius, quod virtus et vitium sunt contraria, quae sunt laudabilia et vituperabilia.

Et ex ista distinctione patet solutio ad primum quaesitum.

4 quæst. Ad ILLUD quod quæritur, Utrum sit 2. laus vocalis Angelorum, vel non?

Dicendum, quod non, sed intellectualis.

Et ad id quod contra objicitur, quod

audiebatur ad Isaia et Joanne, auditus sensus spiritualis est, de quo dicendum erit in quaestione de sensibus et spiritibus.

Ad m quod quæritur, Utrum sit pro- 1. prius actus assistentium vel non ?

Dicenduni, quod si attenditur ratio quam important nomina ordinum assistentium, tunc consequens ordines illos erit laudare Deum. Et ratio inferiorum nominum dicit ordinationem ad operationem circa exteriora, et non ad laudem. Si vero attendatur finis ministerii Angelorum, qui est reductio inferiorum in Dei similitudinem, tunc actus consequens ministerium et reductionem illam erit laus Dei.

Ad ILLUD autem quod quæritur, Utrum Ad 3. sit bonorum et malorum, etc ?

Dicendum, quod laudare competit bonis. Unde potentiam ad laudem habent boni et mali : voluntatem autem ad laudandum habent consentientes bonitati quae laude debet extolli : consensum autem laudando habent hi qui conformes sunt bonitati laudandae. Sunt tamen aliqui qui dicunt, quod laudare est per affectum consentire bonitati. Sed quia hoc non habet rationem, ad præsens dimittatur.