QUÆSTIO LII.
Utrum ordines manebunt post diem judicii 2 ?
Consequenter transeundum est ad quartum membrum superioris divisionis, quod est, Utrum ordines manebunt post diem judicii vel non ?
Videtur, quod sic.
In Sententiis 3 enim dicitur, quod ordines distincti sunt secundum gradus naturae : gradus autem naturae non evacuabuntur : ergo neque ordines.
Item, Creatura rationalis vel est in
1 S. DIONYSIUS, Lib. de Celesti hierarchia, cap. 9.
logia. Appendix ad quaest. 42. Tom XXXII nova editionis nostra.
2 Cf. Opp. B. Alberti. IIa Part. Summae theo-
<--- Page Split --->
via, vel est in patria : sed Angeli non sunt in via : ergo in patria : nihil autem eorum quæ sunt in patria, est ex parte : et nihil evacuabitur nisi quod ex parte est : ergo ordines Angelorum non evacuabuntur.
- Item, Si unus evacuaretur, cum eadem ratio sit de omnibus, omnes evacuarentur : ergo Seraphim et Cherubim evacuarentur : quod falsum est : quia Angeli in perpetuum diligent et cognoscent.
. :
Glossa super epistolam I ad Corinth. xv, 24, dicit quod « dum durat mundus, Angeli Angelis, homines hominibus, dæmones dæmonibus præsunt 1. » Omnibus autem collectis, cessabit omnis prælatio.
Item, Officia Angelorum 'quorumdam pertinent ad quaedam opera, sicut miracula facere, arcere dæmones, ordinare principatus, et hujusmodi. Horum autem usus non erit post diem judicii. Ergo videtur, quod ordines non sint perpetui.
Solutio. Dicendum, quod sicut in Scripturis innui videtur, et Dionysius dicit, omnes ordines distinguunt penes illuminationes reducentes in Deum. Et hoc patet in visione Ezechielis 2, ubi apparuit similitudo Seraphim, apparuit etiam similitudo rotarum, in quibus figurabatur rota mundi currens in rota dispositionis Angelorum. Et hoc expressum est in alia visione, ubi quidam immediate sunt circa Deum : alii autem primas accipiunt ab illis, qui sunt medii : alii autem sequuntur illos, qui sunt ultimi : et super hoc fundat Dionysius traclatum suum. Unde etiam dicit 3, quod sic per ordinem est ad Deum ascensus : et ideo superiores et medii et inferiores easdem illuminationes accipiunt, scilicet pertinenles ad reductionem hierarchiae humanæ. Et cum illa fuerit
reducta post diem judicii, talis descensus illuminationum non erit : et ideo prælatio hierarchiarum quoad hoc cessabit tam in superioribus quam in inferioribus : stabit tamen in fine suo, scilicet in completa et perfecta reductione inferiorum. Similiter ordines secundum distantiam beatitudinis manebunt : quia aliter in domo Patris non essent mansiones multæ.
Ad primum ergo dicendum, quod quoad illos gradus manebunt ordines, scilicet quoad actus in tali descensu illuminationis in quali modo sunt.
Ad aliud dicendum, quod natura angelica secundum statum suæ beatitudinis est in patria : sed secundum suum effoctum quantum ad aliquem actum est secundum conditionem via : et ideo quoad hoc cessabit.
Ad aliud patet solutio.
Sunt tamen quidam qui dicunt quorumdam ordinum actus evacuari et non omnium : illi enim ordines qui denominantur a prælatione, sicut Dominationes et inferiores omnes cessabunt : et ideo dicit Apostolus : Cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. Illi autem qui denominantur ab actu conversionis in Deum, non cessabunt : quia sunt secundum conditionem patriæ, et non via. Sed cum secundum dicta Dionysii illuminationes mediorum quæ exiguntur ad propria officia, descendant a primis, ideo si officia mediorum cessabunt in aliquo actu, oportet quod descensus illuminationum ad hos actus cessent. Et hoc præcipue videtur ex hoc (sicut supra d:ctum est) quod circa Dominum procedentem ad conversionem nostræ hierarchiæ apparuerint et supremi et medii et inferiores, sicut patuit in visione Isaiae et Ezechielis. De hoc tamen expressius habebitur in quæstione de custodiiis Angelorum.
<--- Page Split --->