QUÆSTIO LI.
De hierarchia eorumdem trium ordinum 1.
Deinde quaeritur de hierarchia in communi horum trium ordinum, Quis sit actus proprius istius hierarchiae ?
Et si dicatur, quod converti super homines est actus proprius, videtur, quod hoc non est verum : cum etiam Virtutum et Potestatum sit converti super homines.
Item, Quæritur de hoc quod dicit Dionysius : « Excellentissimam quidem enim dispositionem tamquam ipsi occulto primitus ordinate proximantem, clam formans, æstimandum est ordinare secundam. Secundam vero quæ completur a sanctis Dominationibus et Virtutibus et Potestatibus, Principatuum et
<--- Page Split --->
Archangelorum et Angelorum hierarchiae praeesse. Prima quidem hierarchia manifestius. Ea vero quae est post eam, occultius. Principatuum vero et Archangelorum et Angelorum manifestativam dispositionem et humanis hierarchiis per consequentia praecipere : ut sit per ordinem ad Deum ascensus et conversio et communicatio et unitas'. » Et ex hoc videtur, quod suprema hierarchia circa occultissimum est, et media circa manifestius, et ultima sive infima circa manifestissima. Et hoc videtur esse contra praedicta, ubi est dictum, quod prima hierarchia videt manifestatione prima, et media manifestatione secunda, et ultima manifestatione tertia. Et hoc accipiebatur ex verbis Dionysii.
- Praeterea quaeritur, Quae sit differentia inter ascensionem, conversionem, communicationem, et unitatem, de quibus in auctoritate habita Dionysius facit mentionem ?
Solutio. Solutio. Dicendum, quod actus hierarchiae huic proprius est illuminationum perceptio ad reductionem hierarchiae humanae pertinentium.
Ad 1. Ad PRIMUM autem quod objicitur de
Virtutibus et Potestatibus, dicendum quod habent actum perinentem ad gubernationem mundi : qui tamen ordinatur ad salutem electorum : unde quod convertuntur super homines, hoc est actus eorum consequens, et non substantialis.
Ad aliud quod objicitur de Dionysio, dicendum quod manifestum duplex est, scilicet simpliciter, et quoad nos. Et hic loquitur Dionysius de manifesto quoad nos, alibi autem loquebatur de manifesto simpliciter.
Ad ultimum dicendum, quod quatuor enumerata a Dionysio differunt, ita quod duo pertinent ad motum in Deum, alia vero duo ad effectum ex motu consequentem : ascensus enim et conversio pertinent ad motum in Deum : primum secundum comparationem ad terminum ad quem, secundum secundum comparationem termini a quo. Alia vero duo, scilicet communicatio et unitas, sunt effectus consequentes ex motu : et primum pertinet ad participationem gratiae : secundum autem ad unionem ad substantiam divinam, quae per seipsam existit in beatis.