QUÆSTIO L.

De his tribus ordinibus, Penes quid acceptantur, et quomodo ordinentur 2 ?

Deinde, Quæritur de istis tribus ordinibus in communi.

Et videtur, quod plures esse debeant :

  1. Plura enim officia sunt circa humana quam principatus. Et cum illa non assignentur Angelis et Archangelis, videtur quod aliquos ordines speciales debeamus habere ad officia illa.

  2. Item, In spiritualibus sunt tres ordines sacri, scilicet presbyteratus, diaco-

natus, et subdiaconatus : et cum hierarchia humana sumatur juxta angelicam, videtur quod tres ordines sumantur juxta tres ordines sacros. Et hoc patet esse falsum : quia tres ordines sacri non competunt officiis trium ordinum inferioris hierarchiae.

  1. Item, Videtur quod non sint nisi duo : quia inferior hierarchia non sunt nisi prælati et subditi : et cum sumatur

<--- Page Split --->

juxta inferiorem hierarchiam Angelorum nostra hierarchia, videtur quod hierarchia Angelorum non sint nisi duo.

  1. Juxta hoc iterum quaeritur de ordine illorum trium, et quomodo reducantur ad partes totius potestativi.

Solutio. Dicendum, quod sicut prima hierarchia sumitur secundum assistere Deo, secunda autem secundum actus pertinentes ad gubernationem mundi, ita tertia penes actus pertinentes ad dispositiones hominum. Homines autem disponuntur tripliciter, scilicet secundum praelationes, quae omnes reducuntur ad principatus : quia omnes prælationes disponuntur per principes. Est etiam dispositio hominum in annuntiatione eorum quae pertinent ad salutem multitudinis alicujus. Et est dispositio hominum in annuntiatione eorum quae pertinent ad salutem singulorum. Et penes hæc tria accipiuntur Principatus, Archangeli, et 'Angeli. Et sunt istae partes totius potestativi : quia actus Angelorum

supponitur in actu Archangelorum : qui enim maxima nuntiat, polest minora nuntiare. Similiter actus Archangelorum supponitur in actu Principatuum : quia per hoc disponitur principatus terrenus a Principatibus cœelestibus, quod notificantur et revelantur eis majora qua pertinent ad honum statum omnium.

DICENDUM ergo ad primum, quod omnia talia officia reducuntur ad principatum.

Ad aliud dicendum, quod similiter tres ordines sacri partes sunt principatus spiritualis : et ideo ad principatus reducuntur. Vel dicendum, quod sunt partes Angelorum qui habent nuntiare pertinentia ad communem salutem singulorum : et hoc videtur velle Dionysius cum dicit, quod « ideo sacerdotes et Episcopi dicuntur Angeli, quia officium habent Angelorum. »

Ad aliud dicendum, quod penes prælatos et subditos non distinguuntur ordines inferioris hierarchiae, sed penes actus de quibus dictum est.