QUÆSTIO XLIX.
De Angelis.
Deinde, Quæritur de Angelis.
Et quæruntur duo, scilicet quid sit officium eorum, et de proprietatibus eorum.
ARTICULUS I.
Quid sint Angeli 1 ?
Ad primum proceditur sic : Dicit Gregorius, quod « illi dicuntur
Angeli, qui minima nuntiant 2. » Angelorum enim vocabulum est nomen officii, ut dicit Gregorius.
Quod non videtur : quia
- Minima nuntiare minimæ hierarchiae videtur esse proprium : sed minima hierarchia est hominum : ergo hoc erit humanæ hierarchiæ. Et hoc videtur dicere Gregorius sic : « Sunt plerique qui
1 Cf. Opp. B. Alberti. IIa Part. Summa theologia. Quæst. 39, membr. 3, art. 1, partic. 3, quæstiuincula 1. Tom. XXXII hujusce nova
<--- Page Split --->
parva capiunt, sed tamen eadem haec parva pie annuntiare fratribus non desistunt. Isti itaque in Angelorum numerum currunt. »
- Item, Secundum Bernardum non videtur esse hoc officium Angelorum, qui dicit ad Eugeutium in libro V de Consideratione : « Putemus Angelos dici eos, qui singuli singulis hominibus dati creduntur, missi in ministerium secundum Pauli doctrinam propter eos qui hereditatem capient salutis 1 : de quibus Salvator : Angeli eorum in coelis semper vident faciem Patris mei qui in coelis est 2. » Ergo videtur, quod officium Angeli neque sit minima nuntiare, neque etiam custodire, sed potius abyssum judiciorum Dei effectui mancipare. Dicit enim sic Bernardus in sermone 19 super Cantica : « Angelica creatura irrepercussa mentis acie intuetur divinorum judiciorum abyssum multam, quorum summae æquitatis ineffabili delectatione beata, gloriatur insuper effectui ea per suum ministerium mancipari, ac palam fieri. » Si vero aliquis dicat, quod intelligt hoc de superioribus Angelis, patet quod hoc non est verum : quia ibidem continue dicit, quod diligitur ab Angelis Deus ob judiciorum suorum summam æquitatem : ab Archangelis vero ob consiliorum summam moderationem.
sunt majora : quia illa sunt præcipue causa salutis, pertinentia ad redemptionem in signo, vel in re : signum enim exhibitum est antiquis patribus, et res nobis, sicut infra cum de custodìis Angelorum disputabitur, habet determinari.
PER HOC etiam patet solutio ejus quod 1 obiicitur de Bernardo in libro V de Consideratione ad Eugenium : quia ibi determinatur actus consequens, et non primus.
Ad id autem quod obiicitur de Canticis, dicendum quod abyssus multa judiciorum est altitudo divitiarum sapientia et scientia Dei de his quae perinent ad salutem singulorum, scilicet quod unus vocatur per gratiam, et alter juste reprobatur per culpam. Haec effectui mancipantur per Angelos : et haec licet minima sint respective ad Archangelos secundum Gregorium, tamen simpliciter sunt maxima.
ARTICULUS II.
De proprietatibus Angelorum 3.
Solutio.
SOLUTIO. Dicendum, quod secundum proprietates hierarchiae quæ distinguuntur secundum descensum illuminationum, quæ illuminationes descendant per annuntiationes, primus actus Angelorum est nuntiare, consequens suadere, et custodire.
Ad hoc autem quod obiicitur, dicendum quod minima dicuntur respective, et non absolute, scilicet respectu eorum quæ annuntiantur per Archangelos quæ
Secundo, Quæritur de proprietatibus Angelorum, quas videtur Dionysius 4 tangere mixtim cum proprietatibus Archangelorum, ubi dicit, quod Archangeli cum Angelis conveniunt : quia eis prophetico est ordini divinas illuminationes hierarchice per primas virtutes suscipiens, et Angelis eas deiformiter annuntians et per Angelos nobis manifestans, secundum sanctam uniuscujusque divinorum illuminatorum analogiam.
<--- Page Split --->
Dicit ibidem Dionysius, quod Angeli completive consummant omnes cœlestium animorum dispositiones. Et ideo eorum est proprium tantum a superioribus accipere et nobis nuntiare.
Sed videtur, quod hoc sit falsum : quia
Quorum est una intellectualis natura, illorum modus illuminandi est unus, sicut patet in hominibus, qui omnes illuminantur in speculo et ænigmate : ergo cum Angelorum omnium sit una intellectualis natura, videtur quod ipsorum illuminatio sit uniformis. Et ita videtur, quod inferiores non recipiunt a superioribus.
Et hoc videtur expressius dicere Dionysius in libro de Cælesti hierarchia, sic dicens : « Nisi quidem quis et hoc dixerit communes esse omnes angelicas nominationes secundum omnium cælesium virtutum in deiforme, et ex Deo datum lumen subjectionem et supereminentem communicationem 1. » Ex hoc accipitur, quod omnes dicuntur Angeli, propterea quod lumini divino æqualiter subjiciuntur et communicant ipsum : et ita unus non recipit ab alio.
Item, Ibidem dicit Commentator : « Notandum, quod sanctus pater prædicet communes esse omnium Angelorum nominationes ex novem ordinibus, pro eo quod communiter illuminantur a Deo specifica Dei lucis datione. »
Item, Beatus Bernardus in libro V de Consideratione ad Eugenium : « Creatura cæli videt Verbum, et in Verbo facta per Verbum 2. » Et subjungit infra : « Optimum videndi genus, si nullius egueris ad omne quod nosse libuerit, te contentus : alioquin juvari aliunde, obnoxium fieri est minusque a perfecto istud et minus liberum. » Ex hoc accipitur, quod si unus Angelus accipit ab alio illuminationes, sit ei obnoxius : quod
est inconveniens, cum non sint obnoxii nisi soli Deo.
- Præterea, In luminibus corporalibus ita videmus, quod quanto magis est multiplicatio mediorum, tanto minor claritas luminis, sicut patet in luna, quæ illuminatur a sole, et aer a luna, et terra ab aere.
Quæritur ergo, Utrum similiter sit in illuminationibus angelicis? Si enim ita sit, hoc videtur esse inconveniens, cum dicat Christus in Evangelio, quod Angeli in cælis vident semper faciem Patris qui in cælis est 3.
- Præterea, Videretur ex hoc, quod omnes non viderent Deum immediate et sicut est.
SOLUTIO. Dicendum, quod duplex est solutio. illuminatio, scilicet pertinens ad beatitudinem, et pertinens ad actum officii. Et illa quæ pertinet ad beatitudinem, immediate fulget super omnes Angelos : nihilominus tamen videre Deum in beatis pertinet etiam ad beatitudinem. Illa vero quæ pertinet ad actum officii, potest descendere a superioribus ad inferiores, et potest fieri sine medio, ut supra dictum est : quia quidquid potest potentia inferior, potest potentia superior, sed non convertitur. Sed tamen quando descendit per superiores in inferiores,non ex hoc sequitur,quod aliquod medium sit inter inferiores et Deum : quia non in aliquo signo creato cognoscibilis alicujus superiores infundunt illaminationes inferioribus, sed in cognoscibili increato, quod est Deus ipse, licet lumen receptum in superioribus et inferioribus non sit æquale. Et hæc patent omnia supra in quæstione de theophanìis.
Ad pRIMUM dicendum, quod licet potentia intellectiva in Angelis secundum genus sit una, non tamen oportet, quod
1 S. DIONYSIUS, Lib. de Cælesti hierarchia, cap. 5. 2 S. BERNARDUS, Lib. V de Consideratione,
cap. 1. 3 Matth. xviii, 10.
<--- Page Split --->
sit secundum speciem una : et si secundum speciem esset una, non adhuc oportet, quod perspicacitas intelligentiae sit una. Et ideo licet illuminationes omnes sint in Verbo et per Verbum, non tamen oportet, quod eodem modo : sed quaedam convertuntur ad Verbum immediate et prima manifestatione, ut dicit Dionysius, et quaedam ad Verbum prout est in mediis et manifestatione secunda. Ad 2 et 3. Ad ALIUD dicendum, quod omnes subjiciuntur lumini divino, ut dicit Dionyssius, sed non aequaliter : quia in domo Patris mansiones multæ sunt 1, et quaedam sunt in summo, quaedam in medio, et quaedam in postremo.
Et similiter intelligitur dictum Commentaloris.
Ad ALIUD dicendum, quod instructus fit obnoxius instruenti, quando instruens auctor est instructionis : sed quando annuntians tantum, tunc instructus fit
obnoxius ei ex cujus parte et auctoritate primo annuitatur : et talis instruc tio est inter Angelos : unde inferiores non fiunt obnoxii superioribus, sed soli Deo.
Ad ALIUD dicendum, quod duo sunt in illuminatione, scilicet cognoscibile distinguens intellectum, et hoc est idem in omnibus, ut patet in supra dictis : et lumen elevans intellectum ad visionem cognoscibilis, et hoc licet sit unius nature in omnibus, non tamen est aequale in superioribus, mediis, et postremis : et ex hoc non generatur aliqua obscuritas, sed major et minor divini luminis participatio. Non est simile de hoc quod dictum est de sole et luna et aere et terra. Sed simile esset si sol illuminaret lunam existendo in luna, et luna in aere praesentando ei solem, et sic deinceps.
Ad ULTIMUM patet solutio per supra dicta.