QUÆSTIO XLVIII.

De secundo ordine tertiae hierarchiae, scilicet de Archangelis.

Deinde, Quæritur de Archangelis.

Et quæruntur duo, scilicet quid sit officium eorum, et de eorum proprietatibus.

ARTICULUS I.

Quid sint Archangeli ?

Ad primum proceditur sic :

Dicit Gregorius, « Qui summa annuntiant, Archangeli vocantur 2. » Et reddit rationem dicens : Græca enim lingua Angeli nuntii, Archangeli summi nuntii vocantur. »

Videtur autem, quod penes hoc non distinguatur aliquis specialis ordo.

  1. Summa enim nuntiare et non summa, non sunt actus differentes specie. Ergo illi actus non sunt officia differentia specie : ergo neque ordines.

  2. Item, Hoc accipitur ex verbo Gregorii quod dicitur infra : « Sunt nonnulli qui divinae largitatis munere refecti, secretorum cœlestium summa et capere prævalent et nuntiare. Quo ergo illi nisi inter Archangelorum numerum deputantur ? » Ex hoc patet, quod in huma-

na hierarchia Archangelorum actus non constituit in aliquo officio speciali : ergo videtur, quod neque in angelica.

  1. Item, Bernardus in libro V de Consideratione ad Eugenium : « Putemus esse Archangelos qui conscii ministeriorum divinorum, non nisi ob præcipuas et maximas causas mittuntur. » Sed illi de prima hierarchia magis sunt conscii ministeriorum. Ergo magis sunt Archangeli.

Et si forte dicatur, quod ab actu missionis dicuntur Archangeli. Hoc patet non esse verum : quia milti convenit multis de media et postrema hierarchia. Unde penes .mitti non est ordo specialis. Cum ergo in determinatione Archangelorum non ponantur nisi illa duo, penes conscientiam secretorum erit determinatio Archangelorum : et sic sequitur primum inconveniens. Et hoc expresse dicit Bernardus in sermone 19 super Cantica : « Porro Archangelos (ut eis aliquid differentius ab his qui simpliciter Angeli sunt, tribuamus) mirabiliter credo delectat, quod et ipsis quoque æternæ sapientiae consiliis familiarius admittuntur, eademque per ipsos suis quæque locis

nostrae.

2 S. GREGORIUS, Homil. 34 in Evangelium.

<--- Page Split --->

superprincipale principium eas, scilicet cœlestes essentias, universaliter converti, et alias hierarchice ducere ad illud ipsum, quantum possibile formari, prineificum principium, manifestareque superessentialem ejus ordinationem ornatumque principalium virtutum 1. »

  1. Quæritur ergo de hoc quod dicitur, Deiformiter principale. Hoc enim videtur esse primæ hierarchiæ, et non postremæ.

  2. Præterea, Ductivum cum ordine sacro et principalibus et decentissimis virtutibus, videtur convenire Virtutibus et non Principatibus.

  3. Item, Non videtur proprium esse ad superprincipale principium converti, sed potius ad mediam hierarchiam, a qua accipiunt illuminationes.

  4. Præterea, Quod dicit, quod alias hierarchice ducunt, non videtur convenire illis de postrema hierarchia, quæ tantum ducuntur, et non ducunt.

Solutio. Solutio. Dicimus, quod quaedam istarum proprietatum accipiuntur penes accipere illuminationem, et quaedam penes communicare.

Et penes communicare quidem accipitur quarta, quæ est, Et alias hierarchice ducere ad illud ipsum, quantum possibile formari, principium principium. Postrema enim hierarchia ducit humanam, et unus ordo alium, quantum potest formari principio primo, quod dicitur principicum : quia omne principium et omnem principatum facit et constituit.

Penes suscipere autem illuminationem est triplex consideratio, scilicet ad substantiam principatus, et ad actum, et ad effectum consequentem. Quoad substantiam est prima proprietas, quæ est, Principium illud deiformiter principale mani/estare. Et dicitur principium ibi a principatu, et non a prioritate illuminationum : quia sic (ut dictum est) prima manifestatio illuminationum est in pri-

ma hierarchia, secunda in secunda, etc. Et dicitur deiformiter ad differentiam constitutionis principatus humani. Penes actum autem est duplex operatio, scilicet penes suscipere illuminationem : et sic accipitur proprietas teria, quæ est, Ad superprincipale principium universaliter eas converti. Et penes reducere illuminationem acceptam ad opus : et juxta hoc accipitur secunda, quæ est, Ductivum cum ordine sacro et principalibus et decentissimis virtutibus. Et dicitur ductivum, quia principatum accipit ad manuductionem eorum qui in principatu sunt constituti. Virtutes autem non supponunt hic ordinem specialem : sed accipitur hic virtus (ut dicit Philosophus in VII Ethicorum 2) quod virtus est optimorum operativa, licet non operetur ibi, circa delectationes et tristitias, sed circa exigentiam proprii officii. Et dicuntur illæ decentes per comparationem ad honestum quod debet promovere princeps, sicut dicitur in Isaia : Princeps ea quæ sunt principe digna, cogitabit 3. Et dicuntur principales a principatu, ut prius dictum est. Similiter cum dicitur, superprincipale principium, dicitur superprincipale quod est super principatum. Penes comparationem autem ad effectum consequentem accipitur proprietas ultima, quæ est, Manifestare superessentialem ejus ordinationem ornatumque principalium virtutum. Et dicitur ordinatio superessentialis constitutio in principatu ab essentia prima, quæ est super omnes essentias. Ornatus autem dicitur ex concursu optimorum habituum ad proprium actum officii exsequendum. Principales autem virtutes accipiuntur secundum modum supra dictum. Hæc enim manifestantur in quantum sunt imago principatus primi. Quod autem sunt imago primi, consequuntur ex substantia et actu principatus.

Et per hoc patet solutio ad omnia.

<--- Page Split --->

QUÆSTIO XLVIII.

De secundo ordine tertiae hierarchiae, scilicet de Archangelis.

Deinde, Quæritur de Archangelis.

Et quæruntur duo, scilicet quid sit officium eorum, et de eorum proprietatibus.

na hierarchia Archangelorum actus non constituit in aliquo officio speciali : ergo videtur, quod neque in angelica.

ARTICULUS I.

Quid sint Archangeli ?

Ad primum proceditur sic :

Dicit Gregorius, « Qui summa annuntiant, Archangeli vocantur 2. » Et reddit rationem dicens : Græca enim lingua Angeli nuntii, Archangeli summi nuntii vocantur. »

Videtur autem, quod penes hoc non distinguatur aliquis specialis ordo.

  1. Summa enim nuntiare et non summa, non sunt actus differentes specie. Ergo illi actus non sunt officia differen tia specie : ergo neque ordines.

  2. Item, Hoc accipitur ex verbo Gregorii quod dicitur infra : « Sunt nonnulli qui divinae largitatis munere refecti, secretorum cælestium summa et capere prævalent et nuntiare. Quo ergo illi nisi inter Archangelorum numerum deputantur ? » Ex hoc patet, quod in huma-

  3. Item, Bernardus in libro V de Consideratione ad Eugenium : « Putemus esse Archangelos qui conscii ministeriorum divinorum, non nisi ob præcipuas et maximas causas mittuntur. » Sed illi de prima hierarchia magis sunt conscii ministeriorum. Ergo magis sunt Archangeli.

Et si forte dicatur, quod ab actu missionis dicuntur Archangeli. Hoc patet non esse verum : quia mitti convenit multis de media et postrema hierarchia. Unde penes mitti non est ordo specialis. Cum ergo in determinatione Archangelorum non ponantur nisi illa duo, penes conscientiam secretorum erit determinatio Archangelorum : et sic sequitur primum inconveniens. Et hoc expresse dicit Bernardus in sermone 19 super Cantica : « Porro Archangelos (ut eis aliquid differentius ab his qui simpliciter Angeli sunt, tribuamus) mirabiliter credo delecat, quod et ipsis quoque æternæ sapientiae consiliis familiarius admittuntur, eademque per ipsos suis quæque locis

1 Cf. Opp. B. Alberti. IIa Part, Summae theologia, Quæst. 39, membr. 3, art. 1, partic. 2, quæstiu ncula 1. Tom. XXXII novæ editionis

nostra. 2 S. GREGORIUS, Homil. 34 in Evangeliurn.

<--- Page Split --->

atque temporibus summo moderamine dispensantur. »

Solutio. Solutio. Dicendum, quod Archangelorum officium est accipere illuminationes ad revelationem eorum quae sunt supra naturam, sicut incarnatio Filii, et conceptus sterilis, et hujusmodi : et illa dicuntur summa a beato Gregorio. Angelorum autem officium infra determinabitur.

Ad in quod objicitur, dicendum quod partes potestativae distinguuntur penes inferiores et altiores actus, ut prius dictum est : et ideo cum nuntiare talia quae summa sunt, addat aliquid super nuntiare talia quae pertinent ad communem custodiam animarum, erit speciale officium Archangelorum distinctum ab officio Angelorum.

Ad aliud dicendum, quod conscientia secretorum magis convenit superioribus quam inferioribus : sed tamen ab illis non denominantur : quia hoc non est ultimum eorum secundum sua officia, ut supra dictum est.

ARTICULUS II.

De proprietatibus Archangelorum 1.

Secundo, Quæritur de proprietatibus Archangelorum, de quibus dicit Dionysius sic : « Ipsa autem Archangelorum sanctorum æquipotens quidem est cælestibus Principatibus. Est enim et eorum et Angelorum (ut dixi) hierarchia una et dispositio. Verumtamen quoniam quidem non est hierarchia nisi et primas et medias et ultimas virtutes habens, Archangelorum sanctus ordo communica-

tivæ hierarchiæ medietati extremorum recipitur. » Medietati, hoc est, in medio extremorum hierarchiæ. Et communicativæ, hoc est, quod uterque communicet. Unde sequitur : Etenim sacratissimis Principatibus communicat et sanctis Angelis. Ipsis quidem, scilicet Principatibus : quia ad superessentiale principum principaliter convertitur, et ad ipsum (ut possibile) reformatur, et Angelos vivificat secundum bene ornatos ejus et ordinatos et invisibiles ducatus. Istis vero, scilicet Angelis : quia et eis prophetico est ordini divinas illuminationes hierarchice per primas virtutes suscipiens, et Angelis eas deiformis annuntians, et per Angelos nobis manifestans, secundum sacram uniuscujusque divinorum illuminatorum analogiam 2. »

  1. Quæritur ergo primo de hoc quod dicit, Archangelos esse æquipotentes cælestibus Principatibus, etc. : et cum hoc medios esse inter Principatus et Angelos.

  2. Præterea, Secundum proprietates est distinctio ordinum : quia ordines quorum est proprietas una, videntur esse unus ordo : sed converti ad superessentiale principium prius fuit assignatum Principatibus, et modo assignatur Archangelis : ergo videntur esse unus'ordo.

  3. Præterea quæritur, Quis sit propheticus ordo, de quo loquitur in proprietatibus illis, in quibus convenit cum Angelis. Inter eas proprietates dicit, quod convenit ei illuminationes divinas suscipere et Angelis nuntiare. Ergo videtur, quod conveniat Archangelis illuminationes nuntiare Angelis.

Solutio. Dicendum, quod æquipotenSoluttia intelligitur in actu hierarchiæ : medictas autem in dispositione ordinis : et ita non est contrarietas. Medietatem autem illam ostendit nomen : Archangelus

4 Cf. Opp. B. Alberti. II, Part. Summa theologie, Quest. 39, memb. 3, art. 1, partic. 2, questiuncula 2. Tom. XXXII nova editionis

nostra.

2 S. DIONYSIUS, Lib. de Cælesti hierarchia, cap. 9.

<--- Page Split --->

enim princeps est nuntius ab ɛ̈ yxos quod est princeps, et ɛ̈ ytɛ̈ lox quod est nuntius.

Proprietates autem assignatae quatuor sunt, in quarum tribus communicat cum Principatibus, et unica cum Angelis. Et illae quibus communicat cum Principatibus, accipiuntur secundum duos modos actus hierarchiae proprios, qui sunt converti in superius ad susceptionem illuminationis, et converti in inferiores ad communicationem ejusdem : et hoc ultimo modo accipitur prima et tertia, quae est, quod Angelos vivificat, etc. Et dicitur vivificare reordinare ad verum unum per infusionem multarum illuminationum : et infusio ista dicitur ducatus bene ornatus, ad proportionem illuminationis ad actum, et ordinatus per comparationem ad gradum et finem, et invisibilis per modum illuminationis quae est spiritualis et intelligibilis. Secundum susci-

pere vero illuminationes sunt duæ proprietales, prima et secunda, quarum prima est secundum actum susceptionis, hæc scilicet, Quia ad superessentiale principium principaliter convertitur. Secunda vero est quantum ad effectum illuminationis receptæ, et hæc est, Ad ipsum (ut est possibile) reformatur. Reformatio enim est effectus illuminationis receptæ. Et dicitur superessentiale principium, hoc est, principium illuminationum pertinentium ad revelationem supramundanorum, de quibus supra dictum est. Sed hæc proprietas convenit Principatibus in quantum est principium illuminationum pertinentium ad Principatus. Proprietas autem ea in qua convenit cum Angelis, est recepta a superioribus nuntiare : sed non oportet, quod modus nuntiandi sit idem.