QUÆSTIO XLIV.
De Potestatibus.
Deinde, Quæritur de Potestatibus.
Et quæruntur duo, scilicet quid sit officium eorum, et quæ eorum proprietales?
<--- Page Split --->
ARTICULUS I.
- Item, Cum duo sint fines potestatis, unus est tantum principalis, scilicet tutamen bonorum: ergo si voluit de'crminare a fine, potius determinare debuit a fine ultimo, quam ab illo qui est citra ultimum.
Quid sint Potestates 1 ?
Ad primum proceditur sic :
Dicit Gregorius, quod « Potestates vocantur hi Angeli qui haec potentius caeteris in suo ordine perceperunt, ut eorum ditioni virtutes adversae subjectae sint, quorum potestate refrenantur, ne corda hominum tantum tentare prevaleant, quantum volunt 2. »
Sed hoc videtur nihil esse.
Si enim Angelus non cecidisset et homo non peccasset, nihilominus essent novem ordines Angelorum : et tunc Potestates non haberent officium arcendi dramones, neque virtutes adversas : ergo videtur, quod hoc aut non sit officium eorum, aut sit officium per accidens.
Item, Quæritur de hoc quod dicit, Qui hoc potentius in suo ordine perceperunt. Ex hoc enim videtur, quod tantum quidam in illo ordine dicantur Potestates, et non omnes.
Item, Dicit Apostolus, ad Roman. xiii, 2, quod qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Et dicit ibidem 3, quod gladium portat ad vindictam malorum, et ad laudem bonorum. Ex hoc videtur, quod de ratione potestatis sint quatuor, scilicet potentia quae est ut substantia ipsius, et ordinatio quae est ut forma, et vindicta mali, et tutamen bonorum, quae duo sunt ut fines. Ergo videtur, quod insufficienter determinet beatus Gregorius, quando determinat per arcere contrariam potestatem.
Item, Beatus Bernardus in sermonu 19 super Cantica dicit : « Illi spiritus qui Potestates nominantur, dum Crucifixi nostri divinam omnipotentiam ubique fortiter attingentem intueri ac magnificare delectantur, exturbare ac debellare daemonum hominumque contrarias potestates, pro his qui haereditatem capiunt salutis, accipiunt potestatem. » Ex hoc etiam videtur, quod conversio istorum Angelorum non sit super Angelos, sed super daemones et malos homines : et ita videntur esse de inferiori hierarchia. Hoc idem accipitur ex hoc quod infra dicit : « A potestatibus diligitur Deus ob illam justissimae potentiae vim, quae solet a piis malignantium populsare et arcere crudelitatem. »
Item, Idem ad Eugenium in libro V de Consideratione dicit : « Potestates putemus, quarum virtute potestas tenebrarum comprimitur, et coercetur malignitas aeris hujus, ne quantum vult noceat, et ne malignari nisi ut prosit, possit. »
Item, Gregorius : « Sunt nonnulli qui etiam de obsessis corporibus malignos spiritus fugant, eosque virtute orationis et vi acceptae potestatis ejiciunt. Quo itaque isti meritum suum nisi inter Potestatum cœelestium numerum sortiuntur ? » Ex hoc videtur, quod Potestatum sit operari supra corpora hominum : et cum hoc minus sit quam operari super animam, videntur Potestates inferiores esse Archangelis et Angelis.
<--- Page Split --->
SOLUTIO. Dicimus, quod de intentione Potestatis quatuor sunt, quæ in objectione commemorata sunt. Beatus autem Gregorius determinat non per ea quæ exiguntur, sed per actum non primum, sed consequentem. Potestatum enim est arcere potentiam stantem et ordinantem ad tutamen boni et coercitionem mali contra Deum se erigentis. Et licet non esset malum, aut peccatum, nihilominus tamen Potestates essent: et ideo distinctionem officiorum Angelorum quæ erant ad gubernationem mundi, conveniebat fieri non secundum id tantum quod fuit in prima creatione, sed secundum omnem statum futurum in mundo gubernando.
Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad secundum dicendum, quod ordo non accipitur ibi pro speciali ordine, sed pro generali ordinatione omnium ordinum in suis hierarchiis.
Ad aliud patet solutio per prædieta.
Ad aliud dicendum, quod licet tutamen bonorum sit finis principalis, tamen super illos non est actus potestatis : quia boni non sentiunt gladium potestatis, sed mali : et ideo cum beatus Gregorius determinet per actum, ponit finem non ultimum, sed illum qui est materia supra quam est actus.
Ad aliud dicendum, quod propria conversio hierarchiae mediae est super superiorem. Sed quia quidquid potest inferior, potest et superior, convertuntur etiam illi de media hierarchia quidam ex consequenti super homines, et non ex proprio actu. Et hoc supra patuit in auctoritatibus inductis ex Daniele, et Ezechiele, et Zacharia, ad quos missi sunt Angeli loquentes illuminationes suas ad illos, qui ulterius ponebant eas in Prophetis : et hoc manifestabitur inferius cum de missione disputabitur.
Per hoc patet etiam ad sequens.
Ad ultimum dicendum, quod proprius actus Potestatum est expellere contrariam potestatem, sed quod propellatur a corpore, hoc accidit: et ideo per hoc non habet determinari.
ARTICULUS II.
De proprietatibus Potestatum 1.
Secundo, Quæritur de proprietatibus Potestatum, quas ponit Dionysius in libro de Calesti hierarchia, sic dicens : « Ipsam sanctarum Potestatum æquipotentem divinarum Dominationum et Virtutum nominationem æstimo declarare bene ornatam et inconfusam circa divinas susceptiones ordinationem, et ordinatum supermundanæ et intellectualis potestatis non tyrannice in ea quæ inferiora sunt potestativis Virtutibus præcipitatæ, sed potenter in divina post bene ordinatas reductæ, et post eam dei'ormiter reducentis, et ad potentificam causalem potentiam quantum fas est assimilatæ, et eam ut possibile Angelis revelantis in bene ordinatis per ipsam ordinibus potestativa virtutem 2. »
Quæritur autem de hoc quod dicit, æquipotentem divinarum Dominationum et Virtutum. Si enim Potestates sint sub Dominationibus et Virtutibus, non videntur esse æquipotentes.
Item, De hoc quod dicit in proprietate prima, Potestates dicunt ordinationem bene ordinatam et inconfusam circa divinas susceptiones. Hoc enim commune videtur esse omni ordini, et non proprium isti.
Praeterea, Nihil videtur esse hoc quod dicit, Ordinationem bene ornatam
<--- Page Split --->
et inconfusam : quia per ordinationem videtur inconfusio.
Præterea quæritur, Per quid ordinatur polestas Potestatum ? omnis enim ordo est secundum aliquam rationem ordinantem.
Item, Quæritur de hoc quod dicit potestatem esse manifestationem intellectualis potestatis. Non enim videtur esse intellectualis potestas quando arcet malignitates hominum.
Item, De hoc quod dicit esse Potestatis, non tyrannice præcipitate potestativis virtutibus in ea quae inferiora sunt. Hoc enim idem videtur assignasse supra Dominationibus, ubi dixit : « Nullaque tyrannicarum dissimilitudinum ullo modo universaliter inclinatam. »
Item, Objicitur de hoc quod dicit in quarta proprietate, quod nomen Potestatum manifestativum est potestatis reductæ potenter in divina. Quia non videtur consequi ad ordinationem potestatis, sed potius e converso : quia ex hoc potestas ordinata est, quod in divina reducta est.
Præterea, Quæritur de ultima in qua dicit, quod nomen Potestatum est potestatis revelantis eam, scilicet potestatem, ut possibile Angelis, id est, quantum possunt Angeli existentes in ordinibus bene ordinalis per ipsam, scilicet potestatem, ordinatis dico Potestatum virtute, id est, virtute pertinente ad potestatem.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod Dionysius principaliter intendit Potestatem penes ordinationem potestatis. Haec autem ordinatio fit per leges æternas, secundum quas propelluntur nociva, et juvantur bona. Sicut enim in potestatibus humanis sunt leges humanæ, secundum quas dirigitur gladius potestatis ad confirmationem reipublicæ : ita in divinis sunt leges æternæ, secundum quas ordinatur coercitio Po'estatum, qua repellunt injurias. Et secundum differentias ill. us ordinationis multiplicantur proprietates in
accipiendo vel in communicando illumii nationes huic ordini proportionatas.
Si enim considerentur in accipiendiilluminations, hoc lit sex modis, secundum quod sex proprietates enumerat. In potestate enim tria sunt, scilicet substantia potestatis, et virtus, et actus. Suhstantia autem est duplex, scilicet forma, et id quod est potestas. Penes formam autem accipitur proprietas, quæ est, Bene ornatam et inconfusam, etc. : et dicitur, Inconfusam, propter ordinationem legum æternarum, quibus ordinantur ordinata. Aut dicitur secundum comparationem ad metas : quia proprios limites non excedit. Ornatam autem dicit propter scientiam et gratiam acceptam per illuminations : et hoc innuit dicendo in eadem proprietate, Ordinationem circa divinas susceptiones. Penes autem id quod est potestas, id est, penes hoc quod supponit et importat quantum ad habitum, accipitur proprietas secunda, quæ est, Ordinatum supermundanæ et intellectualis potestatis : ordinatum enim tangit formam generalem potestatis quæ contrahit supermundanæ : quia ordinatio fit per leges supermundanas, ut supra dictum est. Intellectualis autem potestatis dicit esse potestatis in proprio subjecto, sicut omnis proprietas per subjectum habet determinari.
Si autem penes virtutes accipitur potestas, tunc erit proprietas ultima quæ est, Eam ut possibile Angelis revelantis in bene ordinatis, etc. Cujus intentio in objectione exposita est. Et quod dicit, Ordinibus, non intelligitur de ordinibus qui sunt partes hierarchiae, sed de ordinibus illuminationum descendentium et ornantium virtute potestativa eumdem ordinem secun lum possib. litatem cujuscumque Angeli existentis in illo ordine.
Si vero con-inderetur penes actum, hoc erit tripliciter, scilicet aut penes comparationem actus ad objectum in quod agit : et sic est proprietas tertia, quæ est, Non tyrannice in ea quae inferiora sunt potestativis virtutibus præcipitate.
<--- Page Split --->
Et differt iste actus ab actu Dominationum : quia Dominationis est coercere subditum, secundum quod est subditus, non tyrannice, vel remisse: sed Potestatis est coercere injuriosum et malum judicando, non tyrannice ut inimicus naturae, nec remisse, sed ut judex qui est ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum. Aut penes actum comparatum ad finem qui finis est reduci in divina, in eo quod participat potestatem Dei : et
sic est propr:etas quarta, quæ est, Potenter in divina post bene ordinatas potestates reductæ. Aut penes id quod consequitur ex actu comparato ad objectum et finem, et hoc est assimilatio ad primam causam potestatis, et penes hoc accipitur penultima, quæ est, Ad potentificam causalem potentiam quantum fas est assimilatæ.
Et per hoc patet solutio ad totum.