QUÆSTIO XLV.

De his tribus ordinibus, Penes quid accipiantur, et quomodo ordinentur 1 ?

Deinde, Quæritur de his tribus in communi ordinibus.

Et quæritur de numero et de ordine ipso.

  1. Videntur enim debere esse plures : quia sicut dominatio, ita est libertas conditio nobilitatis personæ : et ita penes libertatem accipi debet unus ordo.

  2. Præterea, Beatus Dionysius in libro de Divinis nominibus loquitur de rege regum, domino dominorum, et deo deorum 2. Ergo videtur cum omnia ista dona sint communicabilia, quod penes ista debeant acci pi aliqui ordines.

  3. Et præcipue hoc videtur ex verbis Dionysii qui dicit in fine ejusdem capituli sic: « Sanctos autem et reges et dominos et deos vocant eloquia in singulis principaliores ornatus, per quos secundi ex Dei donis accipientes illorum,

id est, donorum, distributionis simplicitatem circa suiipsorum differentias multiplicant, quorum, scilicet donorum, varietatem primi provisive et deiformiter ad unitatem suiipsorum congregant'. » Ex hoc accipitur, quod haec dona accipiunt primi, et infundunt secundis, et primi deiformiter, secundi autem multipliciter circa suiipsorum differentias. Et haec videntur omnia convenire distinctioni hierarchiarum et ordinum. Ergo videtur, quod penes hoc deberent accipi ordines alii.

  1. Præterea, Quæritur de ordine. Potestas enim videtur plus dicere quam virtus, quia virtutem ordinatam : ergo secundum rationem partium totius potestativi deberet poni ante.

Solutio. Dicendum, quod ordines huSolutio.

1 Cf. Opp. B Alberti. IIa Part. Summa theologin. Quæst. 39. membr. 2, art 2. Tom. XXXII nova editionis nostra. 2 S. Dionysius, Lib. de Divinis nominibus,

<--- Page Split --->

jus hierarchiæ accipiuntur penes potentiam majestatis moventem et gubernantem mundum. Hæc autem potentia tres habet gradus et non plures, scilicet potentiam quæ superest non commiscendo se alicui eorum, quæ movet et gubernat et coercet et continet omnia mota et gubernata : et hæc mirantur in Deo Dominationes, et in munere accipiunt pro possibilitate eorum. Et quod hoc verum sit, accipitur ex dictis Bernardi in sermone 19 super Cantica, ubi dicit sic : « Diligunt et Dominationes Deum. Cur ? Nescio quid subtilius sublimiusque indagare de Christi interminabili atque irrefragabili dominatu, laudabili quidam præsumptione feruntur, quod scilicet ubique terrarum universitatis non solum potens, sed et præsens, supra infraque obsequi rectissimæ voluntati suæ cursus temporum, motus corporum, nutus mentium, ordine utique pulcherrimo cogat, idque tam vigili cura ut ne puncto quidem aut iota uni (ut dicitur) horum omnium debitum subtrahere famulatum ullatenus liceat : opera tamen tam facili, ut turbationem seu anxietatem ullam omnino gubernator non sentiat. » Et hoc est quod dicit Dionysius 1, Dominationis incessanter appetentem. Hanc potentiam consequitur alia, quæ movet et gubernat res pertingendo ultra ultimum potentiæ naturalis : et penes hanc accipiuntur Virtutes. Et consequitur tertia, quæ tantum est victoriosa super contrarium per motum boni : et penes hanc accipiuntur Potestates.

Et per hoc patet ordo, quod potestas in virtute, et virtus in dominatione, sed non convertitur, secundum exigentiam partium totius potestativi. Et secundum quod dicit Dionysius, quod inferiorum dona, superiorum sunt excellenter, et non convertitur.

Per hoc patet solutio ad ultimum quæsitum.

Ad PRIMUM ergo dicendum, quod libertas non dicit officium potentiae alicujus : et ideo licet sit de dignitate personæ, non tamen penes ipsam debet suui ordo aliquis : quia sicut dicit Philosophus in primo Metaphysicae 2, dicimus hominem liberum, qui suiipsius causa est : officium autem est super causam aliorum.

Ad ALIUD dicendum, quod regnum et sanctitas et divinitas dicunt dona communia et non specialia. Regnum enim est (ut dicit Dionysius ibidem) omnis finis et ornatus et legis et ordinis distributio. Et bonum importatur per intentionem finis : ornatus autem importat decens secundum honestatem et rationem : quia sicut dicit Philosophus in fine Ethicae, omnia honesta rationi concordant. Lex autem dicit observantiam juris et mandatorum. Ordo vero dicit positionem uniuscujusque in gradu proprio et actu. Et patet, quod omnia ista communia sunt. Sanctitas autem est ab omni immunditia libera et perfecta et omnino immaculata munditia sive puritas. Cum enim sit triplex munditia, scilicet ex contagione terrenorum materiali, et ex corruptione peccati, et ex inquinatione reliquiarum peccati et terrestreitatis, erit sanctitas munditia libera ab omni hujusmodi inquinatione. Dicitur autem libera per remotionem materialium terrenorum. Et dicitur omnino immaculata in habitu et affectu et opere per remotionem peccatorum et reliquiarum peccati. Dicitur perfecta per contactum finis. Unde ex his patet, quod etiam illud commune est non perlinens ad officium speciale. Divinitas autem est, quæ omnia videt providentia et bonitate perfecta, omnia circumspiciens et continens et in seipsa implens, et excedens omnia providentia ipsa utentia. Primo enim providet Deus res per beneplactum, et consequenter bonitate perfecta, quæ est distensiva esse : circumspicit

<--- Page Split --->

quando ubique in natura rei terminos essentiales constituit, et continet in esse constituta et implet in seipsa quantum unicuique est possibile, scilicet per esse, vivere, sentire, et intelligere, non ita quod sit materiale esse uniuscujusque, sed causale et exemplar. Et hoc est quod dicit, quod excedit omnia providentia ipsa utentia. Ex his iterum patet, quod omnia haec communia sunt, licet Deus incommunicabilis sit: sicut etiam ea quae distribuuntur a rege, communia sunt, licet rex sit unus solus. Dominatio autem (ut supra dictum est) est non pejor excessus tantum, sed omnis et pulchrorum et bonorum perfecta et omnimoda possessio, et vera et cadere non valens fortitudo. Et omnia illa pertinent ad distinctionem gradus et officii.

  1. Ad aliud autem quod objicitur de Dio-

nysio, dicendum quod non intelligit primos et secundos secundum distinctionem ordinum in opere, sed potius in receptione donorum communium. Et ideo dicit, quod primi in unoquoque ordine dicuntur sancti, et reges, et domini, et dii : quia illi varietatem donorum horum in omnibus actibus eorum congregant simpliciter ad unum, hoc est, circa horum simplicitatem et unitatem. Secundi autem sunt, qui haec dona habent in parte, et non quoad omnes actus, sed unus ad unum, et alter ad alium : et ideo dicuntur illi multiplicare varietatem illorum donorum circa suas differentias. Et est simile de regno quod in rege est in uno congregatum, in iufcrioribus autem est multiplicatum secundum differentias eorum in quibus unusquisque subditur regi.