QUÆSTIO XLIII.
De Virtutibus.
Deinde quaeritur de Virtutibus. Et quaeruntur duo, scilicet quid sint, et quae earum proprietates?
ARTICULUS 1. Quid sint Virtutes'?
Ad primum proceditur sic : Dicit Gregorius, quod « Virtutes dicun-
tur illi nimirum spiritus, per quos signa et miracula frequentius fiunt 2. »
Sed cum miracula facere sit actus circa inferiora mundana, videtur quod Virtutes pertineant ad inferiorem hierarchiam.
Item, Dicit Apostolus, quod signa non sunt data fidelibus, sed infidelibus 3. Ex hoc accipitur, quod signa sunt ad illuminationem hominum ad fidem. In-
<--- Page Split --->
ferioris autem hierarchiæ est illuminare homines, ut dicit Dionysius. Ergo Virtutes sunt de inferiori hierarchia.
Item, Gregorius : « Sunt qui mira faciunt, signa valenter operantur. Quo ergo isti nisi ad supernarum Virtutum sortem et numerum congruunt? » Sed signa facere non est gratiæ gratum facientis. Ergo videtur, quod iste ordo denominatur a gratia gratis data, et non a gratia gratum faciente : hæc autem non est pars beatitudinis : ergo videtur, quod ab illa non debeat denominari ordo.
Item, Dicit beatus Bernardus in sermone 19 super Cantica, quod « illæ beatitudines quæ Virtutes dicuntur, ex eo appellatæ sunt, quod virtutum atque prodigiorum occultas perpetuasque causas felici curiositate rimari ac mirari divinitus ordinatæ, signa quæ et quando volunt, in omnibus elementis terræ potenter exhibeant. » Ex hoc accipitur, quod non tantum dicuntur Virtutes ab operatione signorum, sed etiam a contemplatione immediata in Verbo perpetuarum causarum, quibus fiunt miracula. Et cum primæ hierarchiæ sit immediate converti ad Verbum, videtur quod iste ordo sit de prima hierarchia. Hoc etiam videtur expressius dicere sic : « Plenum quippe est suavitatis et gratiæ, incerta et occulta sapientiæ in ipsa sapientia intueri : plenum nihilominus honoris et gloriæ, causarum in Dei Verbo absconditarum mundo spectandas mirandasque in manus Virtutum dirigi efficientias. » Sed contra. Sed contra hoc videtur id quod infra in eodem sermone dicit : « A Virtutibus diligitur Deus ob benignissimam exhibitionem miraculorum, per quæ incredulos dignantissime trahit ad fidem. » Ex hoc enim videtur, quod sint de inferiori hierarchia, ut supra habitum est. Hoc expresse dicit beatus Bernardus ad Eugenium 1, ubi dicit Archangelis præ-
esse Virtutes, et illis Potestates, et Potestatibus Principatus.
Sed contra videtur esse Dionysius qui ordinat hunc ordinem ante Potestates et Principatus.
Hoc etiam videtur esse per rationem :
Dicit enim Philosophus in I de Cælo et mundo, quod virtus est ultimum quod est in re de potentia 2. Cum igitur Principatus dicat potestatem quamdam, Potestates autem potestatem simpliciter, et Vitutes addunt ultimum super potentiam, essent Potestates ante Principatus, et Virtutes ante Potestates.
Item, Dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus, quod « Deus laudatur, eo quod ineffabilis et ignota et incognoscibilis est cuncta egrediens ipsius virtus, quæ propter abundantiam possibilis, id est, potestatis, infirmitatem firmat, et ultimas resonantiarum ipsius continet et fortiter tenet 3. » Ex hoc accipitur, quod Virtus determinatur per abundantiam potestatis ultimam, omnia firmantem et continentem in esse, virtute, et opere : et cum hoc sit plus quam Potestas et Principatus.
Si forte dicat aliquis, quod non est vis in nominibus, hoc nihil est : quia diffinitio propria rei est de nomine speciei.
Præterea, Distinctiones officiorum Angelorum non possumus cognoscere, nisi per manifestas rationes nominum.
Sed tunc quæritur, Quare determinantur Virtutes per miracula facere?
SOLUTIO. Supponatur, quod media Soluti hierarchia distinguitur secundum perfectam potestatem pertinentem ad gubernationem et continentiam mundi. Tunc dicimus, quod Virtus accipitur hic prout est ultimum quod est in re de potentia, et hæc determinatur duobus modis, scilicet simpliciter, et quoad nos.
<--- Page Split --->
Simpliciter determinatur a beato Dionymo per ultimam abundantiam potentiae, in quantum suimet imbecillitate non relinquit deformem motum quin possit in illum. Quoad nos autem per ultimum potentiae determinatur a Gregorio et Bernardo in comparatione ad potentiam manifestam nobis, quae est potentia naturae, scilicet quia praeter et supra et contra naturam : et sic determinatur per signa et miracula facere.
Item, Notandum, quod ordines mediae et ultimae hierarchiae Angelorum duobus modis possunt attendi, scilicet penes actus simpliciter, vel penes actus comparatos ad linem. Si penes actus simpliciter, summus actus est dominari, et post illum abundantiam potentiae habere in omnem deiformem motum, et postea habere potestatem ordinatam attestandi malum et promovendi bonum : et sequitur illa hierarchia, cujus dignitas ponitur distincte super hanc provinciam et illam : et hunc ordinem considerat beatus Dionysius. Si autem attenduntur penes actus comparatos ad finem, qui finis est perfectio et illumination, tunc primum est cura et providentia Angelorum, et consequens revelatio secretorum pertinentium ad salutem, et tertium exhibitio miraculorum quae sunt argumenta fidei extrinsecus : quartum autem est arcere daemonem ne obnubilet illuminationes sic acceptas et probatas. Et ista quatuor pertinent ad unumquemque hominem : unde ista quatuor sequitur Principatus, cujus est curare de gente distincta secundum provincias et principatus. Et hunc ordinem tenet Gregorius et Bernardus, et praecipue propter Apostolum qui enumerat sic : Sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates, sive Virtutes 1. Sed in hoc ordine non est magna vis : quia licet ita dicat Aposto-
lus ad Colossenses, tamen ad Ephesios enumerat aliter sic dicens : Supra omnem Principatum, et Potestatem, et Virtulem, et Dominationem 2 : cum tamen secundum omnes Doctores non sequantur Dominationes, sed praecedant. Unde dicimus, quod Apostolus in illis verbis non attendit nisi numerum officiorum, et non ordinem.
Ex his etiam patet solutio ad omnia quaesita, praeter hoc quod objicitur de Bernardo, quod Virtutes sunt in prima hierarchia, Et dicendum, quod ex hoc non sequitur : quidquid enim potest inferior, potest et superior, sed non convertitur : et ideo licet media hierarchia accipiat illuminationem a suprema, tamen secundum eumdem modum illuminationis potest illuminari a Deo, sicut est etiam in hierarchia nostra, in qua quicumque illuminantur ab inferiori, possunt illuminari a superiori, sed non convertitur.
ARTICULUS II.
De proprietatibus Virtutum 3.
Secundo, Quæritur de proprietatibus Virtutum, quas tangit Dionysius in libro de Celesti hierarchia, sic dicens : « Ipsam vero sanctarum Virtutum nominationem æstimo declarare fortem quamdam et immutabilem virilitatem in omnes secundum earum deiformitatem operationes, ad nullam susceptionem inditarum ei divinarum illuminationum imbecilliter infirmatam, potenter in imitationem Dei reductam, non relinquentem suimet imbeecillitate deiformem motum, sed firmi-
<--- Page Split --->
ter ferentem in superseen't'alem et poten'ili'am virtutem et ipsius imaginem virtuli similem, juxta quod licet, factam, et ad ipsam quidem ut principalem virtutem potenter conversam, ad secunda vero virtutem dans, et deiformiter pervenientem 1. »
Quæritur ergo, Quæ dicantur operationes secundum earum deiformitatem ?
Operationes enim illæ videntur esse omnia pertinentia ad meritum : et ista non tantum pertinent ad virtutes, sed etiam ad Angelos alios.
Præterea quæritur, Quare dicat, Fortem et incommutabilem virilitatem, cum per unum videatur intelligi reliquum?
Præterea quæritur, Quæ dicantur illuminatiores indita e i ? Si enim sunt indita, tunc non videntur suscipi, sed potius interius haberi.
Præterea, Reduci in imitationem Dei convenit omnibus ordinibus : et ita non videtur esse proprium isti. Si autem vis fiat in hoc quod dicit, Potenter reductam : tunc magis videtur esse proprium Potestatibus, quam Virtutibus.
Item quæritur, Quid sit deiformis motus ? Si enim ille est purgatio, perfectio, et illuminatio : tunc non videtur esse de actibus appropriatis, sed communibus.
Item, Cum dicit, Ipsius imaginem virtuti similem, juxta quod licet, factam, videtur esse nugatio : quia per imaginem importatur similitudo virtutis.
Solutio.
Solutio. Dicendum, quod quaedam istarum proprietatum sunt in communicando, et quaedam in accipiendo illuminationem. Et cum Virtus hic dicatur ultimum quod est in re de potentia, multiplicanlur istae proprietates secundum diversas determinationes et comparationes illius virtutis. Ultimum autem hic habet comparationes ad opus, et subjectum potentiae cujus est ult.mum,
et ad virtutem primam, quae est principium et exemplar et finis ipsius. Si autem comparatur ad opus, hoc potest essetribus modis, secundum quod triplex est ultimum operis. Et primum est in numero : et sic ultimum potentiae est proprio robore posse in omnes operationes sibi proprias, et sic est proprietas prima. Et dicuntur operationes secundum earum deiformitatem, operationes ardua fortitudinis, et virtutis quae consistit in transmutatione inferiorum ad cooperationes signorum secundum causas occultas in Deo exhibitorum : deiformitas enim signorum est deiformitas virtutum. Item dicit, Fortem, propter habitum ipsius virtutis : incommutabilem vero propter subjectum operans, quod non mutatur exsequendo opus fortitudinis.
Secundo, ultimum in operatione est penes rationem operis. Aliquod enim opus fit ratione debili, et aliquod ratione alta et forti. Et penes hoc accipitur secunda proprietas, quae est, Ad nullam susceptionem inditarum ejus divinarum illuminationum imbecilliter infirmatam : illuminatio enim pertinet ad rationem operis, et ad intellectum. Et dicuntur illuminationes ei indite illae ad quas habet ordinationem ex munere a quo denominatur ordo : nihilominus tamen sunt susceptae secundum speciales revelationes, quae fiunt a superioribus.
Tertium quod est in opere, est ex parte arduitatis operis, et penes hoc accipitur proprietas quarta, quae est, Non relinquentem suimet imbecillitate deiformem motum. Et dicitur deiformis motus a proprietate non quilibet, sed qui manifestat virtutem et robur, sicut est firmare res in esse, virtute, et opere, et transmutare eas transmutatione supernaturali et supermundana, sicut fit in operibus miraculorum. In utraque etiam istarum proprietatum, scilicet in secunda, et quarta fit comparatio ultime virtutis ad subjecum potentiae quod patet :
<--- Page Split --->
per hoc quod facit menlionem de imbecillitate quam removet vitiis.
Si vero ullimum comparatur ad virtutem, quae est principium et exemplar et linis, hoc potest esse duobus modis, scilicet secundum conversionem ad ipsam, vel secundum perfectionem ex illa conversione consequentem. Si primo modo, tunc est proprietas septima, quae est, Ad ipsam quidem ut principalem virtutem potenter conversam. Si vero secundo modo, hoc erit tribus modis secundum quod virtus illa tripliciter consideratur, scilicet ut principium operans, et sic accipitur proprietas tertia, quae est, Potenter in imitationem Dei reductam. Et dicitur potenter, quia reductio hujus ordinis est secundum rationem potentiae et virtutis. Et dicitur, Imitationem, propter operationem quam habet sub prima virtute. Consideratur etiam virtus prima ut finis : et sic accipitur proprietas quinta,
quae est, Firmiter ferentem in superessentialem et potentificam virtutem : omnia enim quae habet et operatur, sunt in prima virute ut in fine. Consideratur etiam prima virtus ut paradigma et exemplar virtutis creatae : et sic accipitur proprietas sexta, quae est, Ipsius imaginem virtuti similem, juxta quod licet, factam. Et dicit, Virtuti similem, ut determinetur ratio imaginis : quia non est in quolibet dono imago ad hunc ordinem, sed in similitudinem virtutis.
Si autem considerentur proprietates in communicando, adhuc potest esse duobus modis, scilicet in modo illuminandi, et in recepto per illuminationem. Et primo modo est illa quam dicit, Deiformiter pervenientem ad secunda. Si secundo modo, tunc est illa quam dicit, Dans virtutem ad secunda.
Et per hoc patet solutio ad omnia quaesita.