ARTICULUS I.
De Thronis, quid sint 1 ?
Ad primum proceditur sic :
Dicit beatus Gregorius 2 : « Throni illa agmina vocata sunt, quibus ad exercendum judicia semper Deus omnipotens præsidet. Quia enim Thronos Latino eloquio sedes dicimus, Throni Dei sunt qui tanta deitatis gratia replentur, ut in eis Dominus sedeat, et per eos sua judicia decernat. Unde et per Psalmistam dicitur : Sedisti super Thronum, qui judicas justitiam 3. »
Sed cum ordines primae hierarchiae distinguantur penes conversionem in Deum, judicare autem non sit actus conversionis in Deum, judicare non videtur convenire Thronis qui sunt in prima hierarchia.
Præterea, Aut intelligitur de judicio ultimo, aut de judicio pertinente ad gubernationem hujus mundi. Si primo modo, cum illud judicium tantum semel futurum sit, Deus tantum semel præsideret illis Angelis, quod est inconveniens. Si autem secundo modo, hoc videtur magis esse Principatuum quam Thronorum. Et hoc videtur expresse dicere Gregorius sic : « Sunt nonnulli qui dum sibimetipsis vigilanti cura dominantur, dumque se sollicita intentione discutiunt, divino timori semper inhærentes, hoc in munere virtutis accipiunt, ut judicare recte et alios possint. Quorum profecto mentibus cum divina contemplatio præsto est, in his velut in throno suo Dominus præsidens, aliorum facta examinat, et cuncta mirabiliter de sua
Item, Dicit beatus Bernadus in Sermone 19 super Cantica : « In Thronis sedet Deus : et puto, quod his spiritibus super omnes alios qui memorati sunt, et justior causa et copiosior materia sit diligendi. Etenim si intres hominis regis cujusque palatium, nonne cum plenum sit cellis, scamnis, cathedrisque, regia sedes in eminenti posita cernitur ? Et non est necesse quaerere ubi rex sedere solitus sit, nimirum mox manifesta occurrit sedes ejus, cæteris altior ornatorique sedibus. Sic quoque omni decoris ornatu cunctis aliis præeminere spiritibus istos intellige, in quibus speciali quodam stupendæ digestionis munere divina eligit residere majestas. Quod si sessio significat magisterium : puto illum qui unus est nobis Magister in cælo et in terra, Dei sapientiam Christum, cum alias quidem ubique attingat propter munditiam suam, specialius tamen istos atque principalius tamquam propriam sedem sua illustrare præsentia, et inde tamquam de solemni adjutorio docere Angelum, docere hominem scientiam. Inde Angelis divinorum notitia judiciorum, inde consiliorum Archangelis : ibi Virtutes audiunt quando et ubi et qualia proferant signa. Ibidemque universi sive sint Potestates, sive Principatus, sive Dominationes discunt profecto quid ex officio debeant, quid ex dignitate præsumant, et (quod præcipue cautum est omnibus) accepta potestate ad propriam voluntatem vel gloriam non abuti. » Ex ista auctoritate sequuntur quatuor conclusiones, quarum prima est, quod Throni dicuntur a dignitate et ornatu regali, et non ab actu judicandi, quod est contra Gregorium. Secunda est, quod Throni dicuntur ab auctoritate magisterii, quod
<--- Page Split --->
duobus modis videtur esse inconveniens. Primo scilicet, quia auctoritas magisterii magis debet attribui plenitudini scientiæ, hoc est, Cherubim. Secundo autem, quia magisterium non est actus conversionis in Deum, sed potius conversionis ad inferiora. Tertia conclusio est, quod omnes inferiores ordines ex æquo videntur ordinari ad Thronos, quod est inconveniens : quia sic cessaret ratio mediae hierarchiæ et postremæ. Quarta conclusio est, quod Thronorum videtur esse immediata conversio super hominem, quod etiam convenit postremæ hierarchiæ.
- Item, Beatus Bernadus in eodem sermone : « Diligitur a Thronis Deus ob benevolentiam magistræ sapientiæ sine invidia sese communicantis, et ob unctionem quæ gratis docet de omnibus.» Ex hoc iterum accipitur, quod Throni dicuntur ab auctoritate magisterii.
Solutto . Dicimus cum beato Bernardo in libro V de Consideratione ad Eugenium Papam, quod « Throni dicuntur ex eo quod sedent, et ex eo sedent, quod Deus sedet in eis. Neque enim sedere in eis qui non sederent, posset. Quæris, Quid per illam sentiam sessionem ? Respondeo : Summam tranquillitatem, placidissimam serenitatem, pacem quæ exsuperat omnem intellectum. Talis est qui sedet in Thronis Dominus Sabaoth, judicans omnia cum tranquillitate, placidissimus, serenissimus, pacatissimus. Et tales sibi constituit Thronos simillimos sibi. » Et tria quæ tangit, omnem important quietem, vel tranquillitatem. Placidissimum enim dicit quietem voluntatis in volito in quo pascitur. Serenissimum autem dicit quietem intellectus in lumine divino : quia dicit Philosophus 1 : Serenitas est quies in aere, et hoc est quando aer non conturbatur nubibus nec ventis exagitarur : et sic est intellectus quiescens in lumine divino, qui non circumfertur omni vento doctrinæ, nec obscuratur
nube speculi et ænigmatis et phantasiarum. Pacatissimum autem dicit quietem utriusque ab impugnatione culpæ et miseriæ.
Dicendumergoadprimum , quodjudi - carenonestactuspropriusThronorum , sedestactuscommunis , scilicetinquan - tumproprietatesinferiorumsuntsupe - riorum . Velpossetdici , quodjudicarehabetduascomparationes , unamscilicetadeosquijudicantur , etaliamadaucto - ritatemjudicisquæcognosciturinThro - n o : etinistasecundacomparationeat - tribuiturThronisjudicare , etnoninprima .
Adaluddicendum , quodintelligiturdejudiciogubernationis : nechocestPrincipatuum , sedpotiusdispositioprin - cipatusuniusgentis .
AdndquodobjiciturexauctoritateBernardi , dicendumquodThronidicun - turadignitatesedisregalisutaproprie - tateprima , etabactujudiciiutaproprie - tatesequente .
Adaluddicendum , quodThroniha - bentdiversasproprietates , etnihilpro - hibetsecundumunamproprietatemessethronumregni , etsecundumaliamthro - nummagisterii . Magisteriumautemincomparationeadfacultatemdocendire - ferturadplenitudinemscientiæ . Sedincomparationeadauctoritatemquæco - gnosciturincathedra , estpropriumThronorum . Magisteriumautemilludconsistitinilluminationeinferiorum .
Adaluddicendum , quodinferioresordinesnonimmediateconvertunturadThronos : sedperhocintenditBernar - d u s , quodomniuminferiorumconversioestadsedenteminThronis , utadpri - mumilluminatorem : quodlicetsuperio - ribusetiamconveniat , tamennonabhocdenominantur , sedanobilioribusdonis , utinferiuspatebit .
Adaluddicendum , quoddeThronisDeusdocetomnemscientiam : sednonsequitur , quodscientiaimmediatede -
<--- Page Split --->
scendat de Thronis in hominem : imo unctio quæ docet de omnibus, fluit de capite in barbam, et de barba in oram vestimenti1.
Ad ultimum patet solutio per prædicta.
ARTICULUS II.
De proprietatibus Thronorum 2.
Secundo, Quæritur de proprietatibus Thronorum, quas tangit Dionysius in libro de Cælesti hierarchia, sic : « Ipsa altissimarum et compactarum sedium nominatio docet omni diligenter exaltari ab ignominia subjectionis, et ad summum supermundane sursum ferens, et ab omni extremitate ineffabiliter in sublimissimum et circa vere excelsum totis viribus immutabiliter et stabiliter collocatum, et divini superadventus in omni impassibilitate et immaterialitate acceptivum, et defierum, et familiariter in divinas susceptiones apertum. »
Quæritur ergo primo, Quomodo sedes illæ dicantur compactæ, cum compingi proprie sit materialium?
Item, Quid dicatur ignominia subjectionis a qua exaltantur? Si enim est vilitas conditionis vel potentie, hoc videtur convenire omnibus Angelis quod exaltantur ab illa.
Item, Ad summum sursum ferre potius videtur convenire altissimo ordinii, scilicet Seraphim, quam Thronis.
Præterea quæritur, Quid dicatur extremitas?
Item, Penes quid proprietates sumantur ?
Item, Cum Thronus ponatur regi et judici et magistro, quæritur quare non
assignavit diversas proprietates penes illa ?
SOLUTIO. Dicendum ad penultimum, quod sex proprietates assignatæ a Dionysio omnes accipiuntur a proprietatibus throni regalis : illi enim convenit collocari in alto, et ordinari, et semper parutum esse ad susceptionem sessionis regis, sicut patet in auctoritate Bernardi supra inducta. Unde tres istarum proprietatum pertinent ad collocationem Thronorum, et tres ad susceptionem sessionis regalis. Tres autem quæ pertinent ad collocationem prime, et duæ respiciunt terminum a quo removetur quando collocatur in alto : una vero respicit terminum circa quem collocatur in alto. Thronus enim regis primo quidem removetur a scabellari ignominia servorum, cui in spiritualibus respondet exaltatio ab his qui intendunt in infima materie et mutationis. Et hæc est illa quam vocat, Omnium diligenter exaltari ab ignominia subjectionis. Et secundum commentum dicitur ibi ignominia progressus tendens ad infima.
Et per hoc patet solutio ad secundum.
Alia vero respicit terminum qui dicitur extremitas, sicut thronus regis non exaltatur tantum super scabella servorum, sed super sedes potentum et principum, cui respondet in spiritualibus exaltatio super eos qui quiescunt quidem illuminationibus divinis, sed non recipiunt eas in sede prima, sed quasi in sede secunda, sicut inferiores Angeli et homines qui non accipiunt immediate a Deo : et hæc est proprietas tertia tacta a Dionysio, cui conveniunt quinque, scilicet quod locantur vere circa vere excelsum ineffabiliter in sublimissimum totis viribus incommutabiliter et stabiliter. Et dicitur ineffabiliter quantum ad immen-
<--- Page Split --->
sitatem divinae beatitudinis in qua collorantur. In sublimissimum autem dicitur quantum ad modum recipiendi illuminationes ab ipso Deo immediate et locari in illis. Totis autem viribus in quantum concurrunt omnes virtutes ad hoc quod sit locus Dei, scilicet intellectus et affectus, etc. Incommutabiliter propter confirmationem liberi arbitrii. Stabiliter autem proter invariabilitatem gratiae. Et haec quinque etiam sunt in throno regis materialiter. Thronus enim ille ineffabilis est quantum ad amplitudinem imperii et potestatis: et secundum habitudinem dignitatis et loci est in sublimissimum. Quantum autem ad fulcimenta principum concurrunt virtutes in ipso: et tunc exigitur incommutabilitas eorum super quos sedet, et stabilitas ex parte sua. Tertia vero proprietas accipitur penes id circa quod collocatur in alto: et haec est proprietas secundo tacta a Dionysio, scilicet ad summum supermundane sursum ferens: et licet haec conveniat Seraphim, tamen haec non manifestat nomen ejus sicut nomen Thronorum, nec est dignissima proprietas ejus.
Et per hoc patet solutio ad tria objecta.
Aliae tres proprietates sunt susceptionis sessionis Dei: qui modi aut sunt in aptitudine sellae ad sedentem: et sic est proprietas sexta, quae est familiariter in divinas susceptiones apertum. Aut sunt in ipsa sessione: et sic est proprietas quarta, quae est divini superadventus in omni impassibilitate et immaterialitate
acceptivum. Et dicit in omni immaterialitate: quia cum materia multipliciter inspiciatur, est uno modo materia quasi locus formae: et ideo dicit Isidorus, quod eadem esset determinatio potentiae in materia et loco; fulcitur enim esse formae per materiam: et ne sic intelligatur in divinis, quod Throni fulciant Deum, dicit in omni immaterialitate. Similiter secundum Philosophum 1, anima secundum potentias passivas et apprehensivas dicitur locus specierum cognoscibilium. Ne igitur credatur, quod Throni sic respiciant Deum per speciem, et non immediate per substantiam, dicit in omni impassibilitate. Tertio autem modo possunt considerari modi sessionis secundum actum sequentem susceptionem sedentis in sella, et ille actus sequens est ferri in Thronis: et sic est proprietas quinta, quae est deiferum.
Et sic patet solutio ad objecta praeter primum et ultimum.
DICENDUM ergo ad primum, quod compacta dicitur sedes propter consolidationem intellectus et voluntatis et liberi arbitrii in confirmatione, ad hoc quod per tranquillitatem sit locus Dei.
Ad ultimum dicendum, quod thronus proprie pertinet ad regem, tribunal vero ad judicem, cathedra ad magistrum. Et si thronus dicitur magistri vel judicis, hoc erit per adaptationem, sicut loquitur beatus Bernardus. Sed beatus Dionysius considerat thronum proprie,in quantum proprie regis est.
<--- Page Split --->