QUÆSTIO XL.

De his tribus ordinibus, Penes quid accipiantur, et qualiter ordinentur 1 ?

Deinde, Quæritur de istis tribus ordi- nibus prime hierarchiae in communi, et quæritur, Penes quid accipiantur, et qualiter ordinentur ?

Videtur enim, quod possint esse plu- res : sicut enim penes charitatem est ordo unus, sic penes alias virtutes vi- dentur debere accipi alii ordines.

Si forte dicatur, quod non omnes vir- tutes dicunt immediatam conversionem in Deum, tunc ad minus penes fidem et spem et sapientiam et intellectum debent sumi alii ordines.

Solutio. Solutio. Ad hoc dicendum, quod or- dines isti non accipiuntur penes vir- tutes, sed penes modum conversionis in Deum immediate. Hic autem modus non est nisi triplex, scilicet penes aptitudi- nem, et penes actum duplicem. Aptitudo autem susceptionis divinae notatur in Thronis. Actus autem est unus secun- dum intellectum qui convenit Cherubim, et alter secundum affectum qui convenit Seraphim.

Vel, dicatur melius, quod tres ordines

accipiuntur secundum tres modos perci- piendi substantiam divinam, scilicet per inesse tantum per præsentiam, qualiter est Deus in omnibus rationalibus. Et per inesse et cognosci, et per affici circa ipsum, qualiter est in omnibus sanctis : et solum in ordinibus prime hierarchiae unusquisque horum modorum reducitur in suum summum.

Et ex hoc patet etiam ordo. Prima enim hierarchia totum potestativum est ad tres ordines contentos in prima, ut supra declaratum est per divisionem boni et potentiarum animæ et ordinis : et ideo summus ordo est qui colligit hæc tria, et ille est Seraphim : quia ubicum- que est plenitudo amoris, cum nihil diligatur nisi cognitum, ibi etiam erit plenitudo cognitionis et plenitudo ha- bendi, sed non convertitur. Similiter ubicumque est plenitudo cognitionis, ibi cognoscibile locatum est in cognoscente, et habetur ab ipso, sed non convertitur. Et hæc est etiam ratio, quod Dionysius dicit, quod inferiorum dona sunt supe- riorum excellenter, sed non convertitur.

XXXII hijusce novæ editionis.

<--- Page Split --->