QUÆSTIO XXXVIII.

De Cherubim.

Deinde quaeritur de Cherubim.

Et quaeruntur duo, scilicet quid sint, et de proprietatibus eorum.

ARTICULUS I.

Quid sint Cherubim 1 ?

Ad primum proceditur sic :

Dicit beatus Dionysius in libro de Calesti hierarchia, quod « nominatio Cherubim manifestat multitudinem scientie, aut fusionem sapientiae 2. »

  1. Sed videtur esse inconveniens, quod

dicit, Multitudinem : quia multitudo consistit in pluribus discretis : et haec est scientia quae causatur ab ente, cujus principia et differentiae et passiones sunt multe. Scientia autem a qua dicitur Cherubim, est scientia de Deo tantum : et sic ipsa non videtur esse in multitudine, sed potius in unitate.

  1. Item, Scientia est (ut dicit Augustinus in libro XII super Genesim ad litteram) de humanis : et penes hanc non est gloria : igitur videtur, quod nullus ordo et maxime in suprema hierarchia debet distingui penes scientiam. 3. Item, Cum sapientia et intellectus

1 Cf. Opp. B. Alberti. IIa Part. Summa theologiae, Quest. 39, memb. 1, art. 1, partic 2, quaestiuncula 1. Tom. XXXII nova editionis

nostrae.

2 S. DIONYSIUS, Lib. de Coelesti hierarchiae, cap. 7.

<--- Page Split --->

rst habitus intelligentiae, est duplex, scilicet universalis, et particularis : et dicitur universalis quae est de ente : particularis autem quae est de particularibus entibus, sicut geometria.

Similiter sapientia dicitur multis modis. Dicitur enim sapientia quae est cum affectu, et quae est speculativa tantum : et illa quae est cum affectu, diffinitur ab Augustino secundum quod est cognitio de divinis. Illa autem quae est speculativa tantum, dicitur tripliciter. Et hoc accipitur ex triplici diffinitione sapientis, quae ponitur in primo Metaphysicae1. Prima est haec : « Arbitramur itaque primum scire omnia sapientem sicut convenit, non secundum unumquodque habentem scientiam ipsorum, hoc est, quod sapiens est, qui scit per causam, quia, sic convenit scire, et non habet scientiam scibilium tantum secundum unumquodque, id est, secundum singularia : quia hoc magis experientiae est. » Alia est quae innuitur cum dicit : « Postea cui est difficilia et non levia homini cognoscere, hunc sapientem scilicet arbitramur. » Tertia est cum dicit : « Adhuc certiorem et doctissimum causarum sapientiorem esse circa omnem scientiam, supple, arbitramur. » Prima datur quoad scita universaliter : naturalia enim et metaphysica et mathematica sciuntur sicut convenit. Secunda autem datur penes modum abstractionis, secundum quod mathematica magis sunt abstracta in naturalibus et metaphysica utrisque. Et ideo in naturalia potest homo de facili : quia ad illa homo juvatur a sensu, et imaginatione, et intellectu. In mathematica autem non habet tantam facilitatem : quia ad illa non juvatur nisi imaginatione et intellectu. In metaphysica autem est difficile venire homini : quia ad illa non venit nisi per admirari, eo quod solus intellectus vertitur ad illa : qui tamen etiam intellectus involutus est phantasiiis et sensibus. Pro-

pter quod et dicit Philosophus in II Metaphysicae : « Sicut noctuarum lumina ad lumen quod est secundum diem, sic animae nostrae intellectus ad naturae manifestissima omnium 2. » Tertia vero datur penes medium per quod est scientia, et hoc est medium demonstrationis et syllogismi, quod est causa potissima, secundum quod dicit etiam ibidem : Scientiarum illa quae suiipsius causa est et sciendi gratia, cujus intellectus finis, magis est sapientia, quam quae advenientium causa, hoc est, quod quaedam scientia est propter aliquid, sive scibile, sive commodum : et quaedam est propter seipsam, secundum quod dicit Philosophus in Topicis in primo, quod quaedam problematum utile est scire tantum ad eligendum vel fugiendum, ut utrum voluptas sit eligenda vel non. Quaedam autem ad sciendum ipsa non propter aliud, ut utrum mundus sit aeternus aut non. Quaedam vero ipsa quidem per se neutrum horum, adminiculantia autem sunt ad aliquid horum, ut sunt problemata dialectica.

Dicitur igitur scientia suiipsius causa, quando non quaeritur propter aliud, sed propter se, et quando est sciendi gratia, non aliquid faciendi, et praecipue cujus finis intellectus est, hoc est, quando ipsum scibile est finis scientiae. Et hoc maxime convenit scientiae quam habet Deus. Unde etiam illa dea scientiarum dicitur, et ab illa dicimus denominari Cherubim : et propter hoc Cherubim non interpretatur scientia, sed scientiae plenitudo, scilicet propter scientiam divinam, quae suiipsius causa est et sciendi gratia, non aliquid faciendi, cujus finis est intellectus. Unde propter hoc quod finis ejus ultimus intellectus est, impossibile est eam separari ab effectu.

DICENDUM igitur ad primum, quod multitudo scientiae dicitur quantum ad multitudinem illuminationum. Et ex hoc non fit partibilis scientia Cherubim, sed

<--- Page Split --->

nibus Angelis, qui vident faciem Patris qui in cœlis est.

  1. Item quaeritur, Quid sit hoc, Altissinæ luminum dationis acceptivum ? Aut enim dicitur altissimæ in comparatione ad omnes ordines : et hoc patet esse falsum ex prædictis propter ipsa Seraphim. Aut dicitur altissimæ quantum ad id a quo accipiuntur, quod scilicet est Deus : et sic non erit proprium : quia omnes accipiunt illuminationes a Deo, et principaliter illi de prima hierarchia.

  2. Adhuc quaeritur de hoc quod dicit, Contemplativum in prima operatrice virtute. Prima enim virtus operatrix est virtus creatrix : et contemplari in illa facit visionem matutinam, ut supra habitum est : hoc autem omnibus convenit.

  3. Præterea quaeritur, In quo differt proprietas prima a secunda, quæ est, Deividum.

  4. Item, Quæritur de hoc quod dicit, Divinæ pulchritudinis repletum. Sicut enim dicit Dionysius in libro de Divinis nominibus : « Supersubstantiale pulchrum pulchritudo quidem dicitur propter traditam ab ipsa omnibus existentibus juxta proprietatem uniuscujusque pulchritudinem et sicut universorum consonantiæ et claritatis causa ad similitudinem luminis cum fulgore immittens universis pulchrificas fontani radii ipsius traditiones '. » Ex hoc accipitur, quod de intentione pulchri duo sunt, scilicet fulgor consonantiæ, et quod propter se appetatur : aliter enim non vocaret ad se : quia, sicut ipse dicit ibidem, « bonum et pulchrum secundum omnem causam cuncta desiderant : » unde et xàlç c dicitur quasi tota in totis congregans : et ita videtur, quod proprietas hæc potius conveniat Seraphim quam Cherubim : quia amoris est converti in id quod per se appetitur.

  5. Item, Ex auctoritate jam dicta videtur, quod hæc proprietas eadem sit cum sexta : quia pulchrificæ fontani radii tra-

ditiones, eadem sunt cum sapientificis traditionibus.

  1. Item, Dicit Philosophus in primo Metaphysica : « Non sapientem oportet ordinari, sed ordinare, neque hunc ab illo suaderi, sed ab hoc sapientem minus. » Ex hoc videtur, quod sapientificæ traditionis sit ordinare alia et suadere aliis et repleri. Hoc quidem videtur esse contemplationis inspicientis ordinem universi. Et ita videtur, quod iste ordo non tantum convertatur in dicta, sed super contemplationes creaturarum.

JUXTA hoc iterum quaeritur de hoc quod dicit Dionysius, Sedere super Cherubim. Potius enim hoc videtur altribui Thronis quam Cherubim.

Et si forte dicatur, quod super notat ibi excellentiam in altitudine, et ponitur pro ultra : tunc videtur, quod potius deberet dici sedere super Seraphim.

PRETEREAquæritur , Quomodospecia - literfecitimaginesCherubimintemplopotius , quamaliorumordinum ?

SOLUTIO. Dicendum, quod sex proprietates tactæ a Dionysio accipiuntur secundum proprietates scientiæ plenæ et perfectæ. Ad illam autem exiguntur quatuor, scilicet perspicacitas cognoscendi, et cognoscibile altissimum, et medium per quod fit cognitio, et adaptatio medii et cognoscibilis ad ea quæ virtute sciuntur in ipsis : aliter enim sciretur in universali et non in propria natura, et in potentia et non in actu, quod esset imperfecte scire. Prima ergo proprietas quæ est cognoscibile eorum, accipitur penes perspicacitatem intelligentiæ, et ponitur cognoscibile pro cognoscitivo.

Et per hoc patet solutio ad objectum primum.

Penes objectum autem altissimum accipitur proprietas secunda quæ est Dei adspectivum. Licet enim omnes Angeli

Quæst. t.

Quæst. 2.

Solutio.

Ad 1.

Ad 2.

<--- Page Split --->

sine medio videant secundum quod est objectum beatitudinis, et etiam secundum theophanias : tamen secundum quemdam modum in distinctione officiorum quidam convertuntur ad ipsum in se Angelis, et quidam convertuntur ad ipsum in se, et sic dicuntur Cherubim inspectivi Dei. Et quomodo est hoc, patet supra in quaestione de theophaniiis.

Et per hot patet solutio ad secundum. Penes medium autem cognoscendi accipitur proprietas tertia, quae est altissimae luminum dationis acceptivum. Dico autem medium, non quod sit inter Cherubim et Deum, sed sub quo videtur Deus a Cherubim, secundum quod supra diximus duo esse in theophaniiis, scilicet lumen elevans intellectum, et cognoscibile distinguens ipsum. Et dicitur datio luminis materialiter lumen datum : et dicitur altissimae propter modum accipiendi a Deo immediate tantum, et non ab Angelo : quod licet conveniat etiam Seraphim, tamen non ab illo determinatur, quia non est ultimum ejus. Et licet etiam conveniat Thronis, tamen non ab illo determinantur, quia non convenit eis eminenter, sicut convenit Cherubim. Et est simile de natura intellectuali, quae convenit homini et Angelo et Deo : tamen Deus ab illa non determinatur, quia aliquid convenit ei eminentius quod est supra intellectuale esse : et homo etiam ab illa non determinatur, quia non convenit ei adeo eminenter sicut Angelis : Angelus autem determinatur ab illa.

Et per hoc patet solutio ad id quod objicitur contra proprietatem istam.

Ad 4,5,et6. Penes quartum accipiuntur tres proprietates sequentes. Creatum enim quod cognoscitur in prima causa, aut accipitur in comparatione ad efficientem, et sic est illa proprietas quam vocat contemplativum in prima operatrice virtute.

Ad hoc autem quod objicitur contra, dicendum quod prima operatrix virtus

est operatrix creaturarum mundi : et sucontemplatio in ipso facit visionem matutinam, et contemplatio rerum faclarium in se facit visionem vespertinam, sicut supra habitum est. Est etiam contemplari in prima operatrice virtute prout operatur illuminationes ad distinctionem ordinum et Angelorum officiorum pertinentes : et sic Cherubim contemplatur in prima operatrice virtute. Aut accipitur in comparatione ad causam idealem et exemplarem : et sic est proprietas quinta quaest divinae pulchritudinis repletivum. Dicit enim Augustinus : « Rationes omnium fulgent in mente divina, et omnia sunt in ipsa lux. » Et hoc appellatur hic putchritudo, sicut dicit Boetius in libro de Consolatione Philosophiae :

Mundum mente gerens pulchrum pulcherri- [mus ipse 1.

Ad hoc quod objicitur, quod pulchritudo videtur dicere consonantiam et appetibile per se. Dicendum, quod est consonantia in bono, et hoc est secundum conjunctionem ad finem : et est consonantia in vero, et hoc est secundum adaequationem ad exemplar, quando scilicet res est sic secundum quod est in mente divina exemplari, et distorquetur per pravitatem ab illo, sicut dicit Anselmus in libro de Veritate, quod « veritas est « rectitudo sola mente perceptibilis 2. » Dicit enim ibidem 3, quod « quidquid est, vere est hoc quod est in summa veritate. » Dicimus ergo, quod bonum dicit consonantiam ad finem, et pulchrum dicit consonantiam ad formam exemplarem.

Similiter dupliciter est aliquid appetibile propter se, scilicet secundum quod est finis ultimus voluntatis, vel finis ultimus intellectus. Et horum unum dicit bonum, et alterum pulchrum dicit : pulchrum e nim est fulgens in intellectu.

Et per hoc patet solutio ad id quod

<--- Page Split --->

sede dispensat. » Ex hoc patet, quod iste actus principaliter videtur esse Principatuum.