QUESTIO XXXV.
De hierarchiis Angelorum.
Consequenter quæritur de hierarchiis Angelorum.
Et quæruntur sex, quorum primum est, Quid sit hierarchia in communi?
Secundum, De divisione hierarchiae per partes ipsius.
Tertium, De ordinibus hierarchiarum.
Quartum, Utrum ordines manebunt post diem judicii, vel non?
Quintum, Quare omnes ordines dicuntur Angeli et virtutes?
Sextum, De connexione et synagoga Angelorum.
<--- Page Split --->
ordo in diffinitione hierarchiae : quia non omnes Angeli in quibus est hierarchia, conveniunt in munere gratiae alicujus vel dono naturae.
ARTICULUS I.
De prima definitione hierarchiae 1.
Redeamus ergo ad primum quaerentes, Quid sit hierarchia in communi ?
Et ponantur diffinitiones Dionysii.
Dicit enim Dionysius in libro de Cælesti hierarchia : « Est quidem hierarchia secundum me ordo divinus, et scientia, et actio, deiforme quantum possibile est similans, et ad inditas ei divinitus illuminationes proportionalter in Dei similitudinem ascendens 2. »
Item, infra in eodem capite « : Hierarchiae nomen sacram quamdam universaliter declarat dispositionem, imaginem divinae speciositatis in ordinibus et scientiis hierarchicis propriae illuminationis sacrificantem mysteria, et ad proprium principium (ut licet) assimilatam. »
Item, Diffinitur a quibusdam sic : « Hierarchia est sacrorum et rationabilium ordinata potestas in subditis retinens dominatum. »
OBJICITUR autem contra primam diffinitionem :
De hoc quod dicitur, Ordo. Ordo enim est pars hierarchiae, et ideo non dehet cadere in diffinitione totius.
Præterea, Dicitur in Sententiis 3, quod ordo est multitudo ecclestium spirituum, qui inter se in aliquo munere gratiae similantur, sicut et in naturalium donorum munere conveniunt. Secundum hunc modum constat, quod non ponitur
Præterea, Omnis ordo secundum prius et posterius determinatur : sed dicit Dionysius, quod illi qui sunt unius hierrarchiae, sunt uniformes et æquipotentes in illa : ergo hierarchia per ordinem non debet determinari, sed potius per æquipotentiam.
Item, Divinus ordo aut dicitur ordo qui est in Deo, aut qui est a Deo, aut qui est secundum gratiam Dei, aut qui est secundum distributionem officiorum Dei. Si primo modo. CONTRA : Dicit Augustinus 4, quod in Deo non est ordo nisi naturae ordo, non quo altera personarum sit prior altera, sed quo altera sit ex altera. Ergo si talis ordo esset in hierarchiis, oporteret quod una hierarchia esset ex altera, et unus Angelus ex altero, et non prior eo : et hoc est inconveniens : quia hoc non posset esse nisi essent idem in essentia, et diversi in persona. Si secundo modo, tunc omnia essent in hierarchiis disposita : quia (sicut dicit Augustinus 5) Deus omnia creavit in modo, specie, et ordine. Si tertio modo, tunc omnes ordines distinguerentur secundum dignitatem et speciem virtutum : quod non est verum, cum non sint nisi septem virtutes. Et præterea multi ordinum a nulla septem virtutum denominantur, sicut Throni, Dominationes, Principatus, Potestates, Angeli, Archangeli. Si quarto modo dicatur, cum secundum Apostolum 6, unusquisque ordinetur ad Deum in proprio officio, sicut qui docet in docrina, et qui præest in sollicitudine, etc., oporteret, quod hierarchia multiplicaretur secundum talia officia, et sic essent
1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment, in II Sententiarum, Dist. IX, Art. 1. Tom. XXVII novæ editionis nostrae. Cf. etiam II™ Part. Summae theologiae, Quæst. 37, membr. 1. Tom. XXXII ejusdem editionis.
2 S. DIONYSIUS, Lib. de Celesti hierarchia,
3 Lib. II Sententiarum, Distinct. IX. 4 S. AUGUSTINUS, Lib. III contra Maximinum, cap. 14. 5 Idem, Lib. de Natura boni, cap. 3. 6 Cf. Ad Roman. xii, 6 et seq.
<--- Page Split --->
multo plures hierarchiæ quam tres, quod non est verum.
- Praeterea, Cum ordo determinetur secundum prius et posterius, et prius et posterius sint eorum quae multipliciter dicuntur, quaeritur, Per quem modum dicitur prius et posterius in ordine hierarcliæ ? Et non potest dici nisi secundum illum modum quo prius dicitur id quod dignius est : et sic cum secundum beatum Dionysium, in uno ordine sit dignius et indignius, etiam in uno solo agmine esset hierarchia, quod falsum est, cum hierarchia una spiritualis consistat ad minus in tribus ordinibus.
Si vero dicatur, quod ordo sumitur ibi, sicut dicit commentum, pro ordinata potestate. Hoc non videtur : quia secundum hoc duo sequentia, scilicet scientia et actio, oblique deberent cadere in diffinitione : non enim ordinata potestas est scientia et actio, sed scienliæ et actionis, vel secundum scientiam et actionem : et ita deberet dici, hierarchia est ordo divinus scientiæ et actionis, vel secundum scientiam et actionem.
mate, et per speciem, et aperte. Et si esset primo modo, tunc fides esset par hierarchiæ et conveniret fides Angelis, quod falsum est. Et si secundo modo, hoc videtur falsum : eo quod illa est objectum beatitudinis et vitæ æternæ, secundum quam ordinantur omnes immindiate ad Deum : et ita secundum illam non descendunt illuminationes ab una hierarchia in aliam.
- Item, Hierarchia quantum est de vi nominis, non dicit nisi sacrum principatum, et de perfectione illius non est scientia : igitur superflue ponitur in diffinitione.
Ulterius quaeritur de hoc quod dicitur, Actio.
Cum enim status patriæ magis sit determinatus quieti contemplationis, quam actioni, videtur quod incongruo ponitur actio in diffinitione hierarchiæ.
Item, Non videtur, quod omni hicrarchiæ conveniat actio : quia quaecumque ultima est inter hierarchias, illa nihil agit.
Deinde quaeritur de hac parte, Scientia, et quaeritur, Secundum quem modum ponatur in diffinitione scientia ?
Cum enim unus solus ordo dicatur a plenitudine scientiæ, scilicet Cherubim, videtur, quod non in diffinitione claudente omnes ordines debet poni scientia.
Item, Aut sumitur ibi scientia pro illa quæ est de scibili creato, aut pro illa quæ est de scibili increato. Si primo modo, tunc non videtur esse pars hierarchiæ : quia scientia quæ est de scibili creato, est de perfectione cognitionis naturalis, et est vespera (ut dicit Augustinus) potius quam sit lumen et illuminatio secundum quam distingui habent hierarchiæ. Præterea, Illam habent etiam dæmones, qui tamen non habent ordinem sacrum sive hierarchiam. Si autem secundo modo, tunc non est nisi duobus modis, scilicet per speculum et in ænig-
Præterea, Videtur, quod ista tria, ordo, scientia, et actio, non sint de essentia hierarchiæ, sed potius actus tres communes, de quibus supra determinatum est : cum illa omni hierarchiæ conveniunt, ut dicit Dionysius.
Deinde quaeritur de hoc quod dicitur, Deiforme quantum possibile est similans.
- Deiforme enim dicit aut creatum, aut increatum. Si creatum, tunc similare hoc non erit gloriosum : quia similitudo ad creaturam in quantum hujusmodi non est gloriæ ratio.
Præterea, Dicit Joannes in I canonitca, iii, 2 : Cum apparuerit, similes ei erimus. Et non dicit, Similes erimus alicui creato. Si autem dicit increatum, tunc non videtur esse deiforme, quia deiforme videtur esse formatum ad Deum, et ita diversum a Deo.
<--- Page Split --->
Item, Similitudo est (ut dicit Anselmus) ex aliquo uno existente in pluribus : sed nihil unum est in Deo et Angelis : ergo videtur, quod hierarchia non sit similans deiforme.
Item, In eodem capitulo post, ita dicit, quod interpretatio est, quantum possibile est, similitudo ad Deum et unitas. Quæritur ergo, Quo modo similitudo, et quo modo unitas ? Et si forte dicatur, quod est unitas spiritus, sicut dicit Apostolus, II ad Corinth. vi, 17 : Qui adhæret Domino, unus spiritus est. Hoc videtur esse parum : quia ista unio spiritus non est nisi in concordia et consonantia voluntatum : qualiter etiam hic quidam uniuntur Deo per charitatem.
Præterea, Dicit Hilarius in libro de Essentia Patris et Filii 1 : « Voluntatis tantum inter Patrem et Filium unitatem hæretici mentientes, unitatis nostræ ad Deum utebantur exemplo, tamquam nobis ad Filium et per F.lium ad Patrem obsequio tantum ac voluntate religionis unitis, nulla per sacramentum carnis et sanguinis naturalis nobis proprietas communionis indulgeretur : cum et per honorem nobis datum Dei Filii, et per manentem in nobis carnaliter Filium, et in eo nobis corporaliter et inseparabiliter unitis, mysterium veræ ac naturalis unitatis sit prædicandum. » Et ita videtur, quod per sumptionem Eucharistiæ naturaliter sit in nobis Christus, et simus naturaliter secum unum, sicut dicitur in Evangelio Joannis, vi, 37 : Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo. Et ulterius videtur, quod sicut Christus est unum cum Patre, ita et nos efficiamur unum, sicut dicitur in Evangelio Joannis, xvii, 21, ubi dicit ad Patrem de Apostolis : Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint.
Deinde quæritur de ultima parte, hac scilicet, Et ad inditas ei illuminationes in Dei similitudinem proportionaliter ascendens.
Ascensus enim ille non est secundum locum, sed secundum dignitatem et quantitatem gloriae : secundum hoc ergo quælibet hierarchia fit et potest fieri altior : ergo videtur, quod media potest exaltari ad primam, et cum primæ proprium sit (ut dicit Dionysius) illum inationes immediate a Deo accipere, media exaltata accipiet etiam immediate a Deo, et ita de media fit prima : quoniam cui convenit actus proprius hierarchiae alicujus, illi etiam hierarchia illa altr. buitur.
Præterea, Secundum hoc videntur hierarchiæ mutari : quia continue data uni ascensio, diversitatem inducit per participationem illuminationum.
Item, Quæritur de hoc quod dicit, Proportionaliter : aut enim proportio accipitur ad naturam, aut ad conatum naturae, aut ad meritum. Et si primo modo, tunc Lucifer qui secundum aliquos sanctos meliora omnibus habuit naturalia, deberet habere a'tissimas illuminationes et similitudnes divinas, quod non est verum, cum ipse cum suis ad fundamenta laci sit depressus 2. Si autem secundo modo, tunc cum aliquis de inferioribus possit magis conari quam aliquis de superioribus, potest aliquis de inferioribus fieri superior, et e converso. Idem sequitur si tertio modo dicatur : quia nihil prohibet inferiorem plura habere merita quam superiorem, cum meritum sit in voluntate et libero arbitrio, gratia adjuvante quæ nulli negatur.
Præterea, Contra totam diffinitionem simul obiicitur : quia
- Non videtur hierarchia esse ordo divinus, et scientia, et actio, etc., sed potius substantialiter videtur esse similitudo ad Deum, cum et unitas agens et
<--- Page Split --->
sciens in modum ipsius Dei: quia, sicut Dionysius in libro de Cælesti hierarchia: « Interpretatio hierarchiae est ad Deum, quantum possibile est, similiudo et unitas, ipsum habens omnis sanctæ et scientiæ et actionis ducem, ad suum divinissimum decorem immutabiliter quidem diffinies, quantum vero est possibile reformat, et suos laudatores agalmata divina perficit, specula clarissima et munda receptiva pincipalis luminis1.»
Item, D.cit Magister Hugo de sancto Victore, quod « in eo quod illumiinantur Angeli, fiunt gratiae participes : in eo vero quod illuminant, efficiuntur potestatis consortes. » Et constat his duobus modis hierarchia, et perficitur gratia ex officio et virtute et ministerio. Sed in diffinitione prædicta nulla fit mentio potestatis in hoc quod illuminant, nec fit mentio gratiae et officii et virtutis et ministerii. Ergo videtur, quod omnino sit imperfecta.
Item, Dicit Dionysius in libro de Cælesti hierarchia, quod « hierarchia inditæ quidem claritatis est repleta, eamque iterum copiose in ea quæ sequuntur, est declarans secundum divinas leges 2. » Ergo videtur, quod per illumiinationem superiorum deberet difiniri 3.
ARTICULUS II.
De secunda definitione hierarchiae 4.
Deinde, Quæritur de secunda definitione hierarchiae 5 ?
Et quæritur primo de hoc quod dicit, Nonnen hierarchiae sacram quamdum universaliter declarat dispositionem.
Per istum enim modum loquendi ista sacra dispositio remanet infinita et indeterminata : et ita non erit diffinienes nomen hierarchiae.
Præterea, Omnis dispositio vel est secundum situm, vel secundum qualitatem. Dicit enim Philosophus, quod situs est quædam dispositio partium. Et similiter dicimus, quod natura per qualitates disponitur ad formam. Quæratur ergo, Quo istorum modorum sumatur dispositio? Et constat, quod non secundum situm : quia situs in spiritualibus non est. Si vero dicatur, quod secundum qualitatem, tunc hierarchia erit aliquod imperfectum, quod disponitur ad perfectionem ulteriorem, quod est inconveniens.
Præterea quæritur, Quare dicatur, Universaliter sacram ? Cum ea quæ sunt in diffinitione hierarchiæ, non sunt ut multa, sed ut unum.
Item, Non deberet dicere, Declarat, cum potius nomen declaratur per diffintilionem, quam e contra.
Postea, Objicitur de hoc quod dicit, Imaginem divinae speciositatis in ordinibbus et scientiis hierarchicis.
- D.cit enim Augustinus in sermone de imagine, quod ubi imago est, continue et similitudo : sed non ubi similitudo, continue imago : quia imago dicit convenientiam expressam et plenam, similitudo autem non. Cum igitur Angeli convenientiam expressam et plenam non habent cum divina speciosi-
<--- Page Split --->
tate, non videtur hierarchia eorum esse iungo speciositatis divinae.
Præterea quæritur, Quare potius dicatur divinae speciositatis, quam divinae bonitatis, vel potentie, vel veritatis?
Item, Cum in diflinitione prima posuerit ordinem et scientiam et actionem, quæritur, Quare hic tantum facit mentionem de ordinibus et scientiis et potentiis hierarchicis, et tacet de actione?
Adhuc quæritur de hoc quod dicit, Propriæ illuminationis sacrificantem mysteria.
Videtur enim inconvenienter dicere propriæ, cum supra in diffinitione præcedenti dixerit, quod illuminationes sunt inditæ divinitus.
Item, Cum tria sint in hierarchia, scilicet illuminationi, purgatio, et perfec tio, quare dicit potius, Propriæ illum inationis, quam perfectionis, et purgationis? Videtur enim, quod potius debet dici, Perfectionis, cum penes perfectionem sit complementum.
Item, Mysteriasuntocculta , etillanonvidenturconvenireilluminationi , sedpotiusaperta .
Præterea, Visioni faciei ad faciem non videntur convenire mysteria et mystica. Cum igitur Angelis in hierarchia existentibus conveniat videre facie ad faciem, incongrue videtur dicere, quod sacrificet mysteria. Hoc etiam videtur haberi per auctoritalem inductam prius, in qua dicitur, quod hierarchia suos laudatores, sive phiasota, id est, subditos, agalmata divina perficit, specula clarissima et munda, receptiva principalis luminis et divini radii.
- Item quæritur, Per quem modum sacrificii sacrilicat mysteria ipsa hierarchia? Si enim intentio sacrificii sumatur
ex lege, tunc res sacrificatur, quando res offertur Deo ad templum, et propter hoc de non sacro sacrum efficitur. Sic autem non videtur esse in hierarchiis. Illuminationes enim potius videntur sacrificare ex hoc quod sunt a Deo, quam ex hoc quod sibi offerantur ex non sacro.
Ulterius quæritur de hoc quod dicit, Ad proprium principium, ut licet, assimilatam.
Et quæritur, Quid supponat proprium principium? Et si dicatur, quod supponit Deum, hoc non videtur: quia Deus non est proprium principium, sed commune creationi et hierarchiæ et omnibus aliis quæ sunt a Deo. Si autem supponit aliquid creatum, huic esse assimilatum non est gloriosum.
Item, quæritur de hoc quod dicit, Ut licet. Quia dicit Augustinus super epistolam ad Corinthios, quod « licitum est, quod nullo præcepto prohibetur. » Sed nullo modo prohibetur quantumcumque assimilari. Ergo videtur nihil esse dictum quod dicit, ut licet1.
ARTICULUS III.
De tertia diffinitione 2.
Deinde quæritur de tertia diffinitione hierarchiae quæ ponitur a quibusdam 3.
Et objicitur de hoc quod dicit, Ordinata potestas, et non facit mentionem de actione et scientia.
Item de hoc quod dicit, Rerum sacrarum et rationabilium. Potest enim esse ecclesiastica hierarchia in rebus rationabilibus non sacris ordinata pote-
<--- Page Split --->
stas, etc. Prælati enim Ecclesiæ, ut in pluribus mali sunt, tamen dicuntur hierrarchiæ, et hierarchia est in eis.
Præterea, Cum hierarchiæ sit recipere illuminationes et dare inferioribus, hæc diflinitio non tangit nisi comparationem ad inferiores tantum.
Præterea, Cum Jesus Christus prohìbet suis hierarchicis, hoc est, Apostolis, dominatum super inferiores, ubi dicit : Reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent, exercent in eos 1. Vos autem non sic 2 : quo modo dicitur in hac diffinitione, quod hierarchia in subdiìis habet dominatum ?
Item, Cum multa sint dona divina a quibus denominantur ordines Angelorum, quare potius attribuitur hierarchiæ, quod in subditis habet donum Dominationum, quam Virtutum et Principatuum vel alicujus aliorum ?
Item, Cum sint diffinitiones tres, quaeritur, Penes quid sumantur, et utrum omnes sint communes hierarchiæ divinæ et cœlesti et humanæ ?
Solutio. Solutio. Ad ultimum primo respon- Ad 6. dentes dicimus, quod iste diffinitiones sunt de hierarchia in communi ad ange- licam et humanam, sed non conveniunt divinæ, ut patet in terminis in ipsis diffi- tionibus positis, quæ omnes dicunt vel assimilationem, vel unionem ad divi- nam, quod non convenit divinæ hierar- chiae, quæ ad nihil ulterius assimilatur.
Ad 5. Ad penultimum igitur dicimus, quod prima diffinitio datur per ea quæ sunt essentialia hierarchiæ, et per effectum illorum in substantiis illis quæ secundum hierarchiam disponuntur : ordo enim et scientia et actio essentialia sunt hierarchiæ, et ex his efficitur similitio deiformis, et ascensio ad inditas illuminationes in Deum. Secunda autem datur per comparationem exempli ad exem-
plar, quod magis patebit inferius. Terti vero propriam substantiam hierarchi considerat.
Ad solutioem igitur argumentorum prænotandum, quod hierarchia est quod dam totum potestativum, et est quædam potestas : et ideo essentialia ipsius ha bent naturam potestatis. In potestatibus autem ordinatis sic est, quod semper se quens supponit præcedentem et hab i plus. Et hoc probatur tam in potestati bus nature, quam officiorum et gratia. Id potestatibus enim naturæ vegetativum est in sensitivo, et sensitivum in rationali, sed non convertitur, ut vult beatus Dionysius in libro de Divinis numinibus 3. In officiis autem potestas decani est in potestate centurionis, et potestas centurionis in potestate tetrarchæ, sed non convertitur. In gratiis etiam potestas subdiaconi est in potestate diaconi, et potestas diaconi in potestate presbyteri, sed non convertitur. Undpartes totius potestativi secundum ordinem constituunt ipsum totum, et prima constituit secundum quid, secunda autem secundum plus, et ultima perfecte, sicut dicimus etiam de divisione boni in delectabile et utile et honestum. Delectabile est bonum secundum quid, et utile est bonum plus, honestum autem est bonum simpliciter. Item, Honestas ponit utile et delectabile, sed non convertitur.
Eod-m modo dicimus de partibus essentialibus hierarchiarum, quæ sunt ordo, scientia, et actio, quod ordo ponit hierarchiam secundum quid, et scientia plus, et actio perfecte : et hoc patebit in solutione singularum rationum.
Ad primum igitur dicendum, quod orAd 1 do dicitur duobus modis, scilicet ratio sive proprietas sive ordinans forma, et res ordinata. Et secundum quod est res
<--- Page Split --->
ordinatae, sic diffinitur in Sententiis, et sic non sumitur hic. Secundum autem quod sumitur pro ratione ordinante, sic sumitur duobus modis, scilicet secundum rationem generalem, vel secundum rationem specialem. Secundum rationem specialem est pars distincta sub hierarchia, secundum quod dicitur Cherubim, et Seraphim, et Throni, etc. Secundum autem rationem generalem est pars essentialis hierarchiae, quae ponitur in diffinitione ejus. Et ad hoc intelligendum, sciendum quod in duobus consistunt hierarchiae convenienter ordinatis, ut dicit Magister Ilugo de sancto Victore in commento, scilicet in participatione gratiae illuminationis, et in effusione ipsius super inferiores. Ad participationem autem illumiinationis exiguntur tria, scilicet conversio ad principium illuminationis : et hanc conversionem ponit ordo : nisi enim ordinetur ad lumen, non accipiet illuminationem. Consequenter est receptio luminis : et hanc ponit scientia. Et tertium est perfectio secundum illuminationem perceptam, et haec perfectio est secundum esse et agere, et hanc ponit actio. Et quod hoc verum sit, ex duabus auctoritalibus Dionysii accipitur in libro de Coelesti hierarchia 1. Quarum prima est haec : « Unicuique hierarchiam sortientium est perfectio, hoc est, secundum propriam analogiam in Dei imitationem ascendere, et omnium divinius, ut eloquia aiunt, Dei cooperatorem fieri, et ostendere divinam in seipso actionem, secundum quod possibile est, relucentem, utpote quoniam ordo hierarchiae et quosdam quidem purgari, quosdam vero purgare : et quosdam illuminari, et quosdam illuminare : et quosdam perfici, et quosdam perficere. » Ex hoc accipitur, quod ordo in diffinitione hierarchiae positus dicit rationem ordinationis et conversionis ad primum principium illuminationis, et consequenter ad illuminabilia inferiora. Actio autem dicit perfectionem secundum
suam illuminationem perceptam : et haec est actio acta, et consequenter dicit perfectionem secundum agere, secundum quam est cooperatorem Dei fieri ipsum illuminantem, ut scilicet illuminet inferiores sicut illuminatus est a principio primo. Et hoc expressius habetur ex altera auctoritate, quae continetur in fine ejusdem capituli : dicit enim sic : « Unusquisque hierarchiae dispositionis ordo secundum propriam analogiam reducitur ad divinam cooperationem, illa perficiens gratia et Deo data virtute, quae divinitati naturaliter et supernaturaliter insunt, et ab ea superessentialiter acta, et ad possibilem Deum diligentium animorum imitationem hierarchiae manifestata. » Sensus est, quod ordo hierarchiae est, quod illuminati a Deo reducuntur ad Dei cooperationem in hoc quod illuminant alios, sicut sunt illuminati, et perficiunt alios per gratiam et virtutem datam eis a Deo. Illa vero quae divinitati naturaliter insunt, quae ab ipso Deo sunt acta superessentialiter in eis, et quae sunt manifestata hierarchiae eorum ad possibilem imitationem animorum Deum diligentium.
Ad aliud dicendum, quod iste ordo habet rationem prioris et posterioris respectu diversorum : secundum conversionem enim ad principium illuminationnum habet rationem secundam, et secundum conversionem ulteriorem ad consequentia habet rationem priorem. Quod autem dicit Dionysius, quod æquipotentes sunt illi qui sunt in una hierarchia, non intelligitur de hierarchiis, sed de Angelis agentibus in una hierarchia existentibus, qui æquipotentes sunt in actu illius hierarchiae, et non in aliis, ut patebit inferius.
Ad aliud dicendum, quod ordo divinus dicitur ratio ordinationis ad Deum, assimilans Deo, hoc est, his quae naturaliter insunt Deo in scientia et actione. Et in scientia quidem assiniulant in partici-
<--- Page Split --->
patione illuminationis. In actione autem assimilant secundum duplicem perfectionem, scilicet in esse, et in agere. Et in esse quidem secundum quod ipsa hierarchia est actu ad complementum deiformis illuminationis. In agere vero secundum quod efficitur cooperator Dei agens, in aliam quod a Deo actum est in se. Et iste ordo est divinus a Deo et ad Deum et secundum gratiam Dei quae est illumiinatio, et secundum officium divinum, quod est quosdam illuminare et quosdam illuminari, etc. : sed non est secundum gratias spiritualium virtutum, neque secundum quodcumque officium, sed secundum supra dictum tantum.
Ad 5. Ad aliud dicendum, quod Commentator magis attendit substantiam hierarchiae tolam in se quam partes essentiales ipsius. Et ideo dicit, quod ordo ibi est ordinata potestas : nihilominus tamen scientia et actio non praedicabuntur oblique, cum sint formalia respectu potestatis, quia perfectiva : esse enim potestatis illius est in scientia et actione sicut in partibus essentialibus, per hunc modum scilicet, quod in scientia illuminativum sit secundum minus perfectum, et in actione secundum perfectionem in esse, et agere sit in completione ultima.
Ad 1. Ad primum quod objicitur in contrarium de scientia, dicendum quod aliter sumitur scientia hio, et aliter in ordine Cherubim. Hic enim scientia dititur communis modus participandi illuminationem, sive a Deo, sive ab Angelo : ibi autem sumitur scientia secundum modum coarctatum ad altiores illuminationes et ad participationem a Deo tantum.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod (sicut supra dictum est in quaestione de theophanis) scientia haec de scibili increato non tantum ut est objeclum beatitudinis, sed secundum rationes quibus revelantur spiritualia quaedam quae abscondita sunt a saeculis in Deo : et secundum istas rationes non omnium est immediata ordinatio in Deum.
Ad aliud dicendum, quod vis nominis dupliciter potest attendit. scilicet secundum compositionem, et secundum significatum. Et primo modo sumitur interpretatio nominis quae est sacer principatus. Secundo autem oportet habere plenam diffinitionem ipsius rei quae significatur per nomen, et sic dantur diffinitiones supra positae.
Ad hoc quod objicitur de hoc quod est actio, dicendum quod actio illa quae ponitur in diffinitione hierarchiae, competit quieti contemplationis : ista enim actio nihil est aliud quam transfusio illuminationis perceptae in alterum sine labore doctrinae, sicut majus lumen illustrat super minus : et in hoc est gloria per hoc quod conformantur divino per hoc quod sunt cooperatores Dei, sicut supra dictum est in auctoritatibus a Dionysio inductis.
Ad aliud dicendum, quod infima hierarchia est humana, quae non agit in aliam illuminationem in se actam : sed existentes in parte superiori agunt illuminationes in inferiores. Nec hoc est inconveniens : cum enim in eadem persona possint esse triplices illuminationes, scilicet supremae, mediae, et postremae, secundum quod in una persona potest esse appropriatio triplicis hierarchiae. Unde actio non de necessitate ponit, quod agat in aliam hierarchiam, sed perfectionem secundum facultatem agendi in aliam hierarchiam vel personam ejusdem hierarchiae inferiorem. Et haec facultas est in omnibus in potestate sacra constitutis. Infimi autem non agunt in alios, eo quod ipsi non habent rationem nisi subditorum tantum, quorum proprium est reduci in divina, et non reducere alios.
Ad aliud dicendum, quod tres actus supra dicti consequentes sunt ista tria quae ponuntur in diffinitione ista. Ex hoc enim quod Angelus habet ordinem, scientiam, et actionem secundum complementum et bene esse, relinquitur ex consequenti, quod ipse sit purgatus, illuminae-
<--- Page Split --->
tus, et perfectus. Secundum autem quod habet ista secundum complementum in agere, consequenter efficitur ipse cooperator Dei in purgare, illuminare, et perlicere inferiores. Unde hierarchia per iHos tres actus determinatur sicut per consequentia, per ordinem autem et scientiam et actionem sicut per partes essentiales.
- Ad in quod objicitur de illa parte quae est, Deiforme quantum possibile est similans. Dicendum, quod deiforme quantum possibile duobus modis potest attendi, scilicet ex parte participantis Deum, vel ex parte participati. Ex parte participantis nihil aliud est deiforme quam substantia beata informata secundum lucem quae est Deus : et ex illa parte supponit creatum, quod tamen est ratio gloria, non secundum quod creatum, sed secundum quod participationi subest lux increata resultans in ipso, sicut supra diximus in quaestione de theophanis, et in quaestione de aeternitate, et dicitur in quaestione de visione Dei, et in quaestione de vita aeterna. Si autem consideratur ex parte participati, cum participatum sit Deus et lux divina, tunc supponit creatum, quod nihilominus dicitur convenienter deiforme : quia non est nisi unum solum, sed duo. Unde participatum in participante in quantum possibile est, simile est Deo in se secundum quod non est participans.
Ad ALIUD dicendum, quod similitudo attenditur hic in uno quod est lumen, et est unum in duobus, scilicet in increato et creato, non per numerum vel speciem vel per genus, sed per analogiam sive proportionem sic : quia lumen quod est in Angelo, est a lumine divino, et ad ipsum quod imitatur ipsum in forma quantum potest : supra enim diximus in quaestione de theophanis, quod in theophaniis sunt duo, scilicet unum creatum, et alterum increatum. Et quantum ad
unum eorum est similitudo, quantum ad aliud unitas, non sic quod liat una persona vel una natura de creato et increato, sed sit unum per modum participantis et participati.
Et per hoc patet solutio ad sequentem auctoritatem Dionysii.
Ad ALIUD dicendum, quod tripliciter unimur Christo, scilicet per naturam, et illa unio est in specie : et per consensum voluntatis, et illa unio est in volito et in forma volendi : quia volumus hoc quod ipse vult, et ex eadem charitate. Terlio modo, per conjunctionem naturae ad nostram naturam in sacramento : et haec est unio per participationem : quia veram naturam ejus participamus : et hoc appellat Hilarius naturalem unionem.
Ad ALIUD quod objicitur contra ultimam partem, dicendum quod ascensus ille est secundum dignitatem : sed attenditur secundum numerum illuminationum, et non quantum ad diversum modum participandi, unde non mutantur hierarchie propter hoc.
Ad ALIUD dicendum, quod ex participatione multarum illuminationum non generatur diversitas, sed potius perfectio ex conjunctione ad unum, sicut saepius supra dictum est.
Ad ALIUD dicendum, quod proportio dicit comparationem ad duo simul, scilicet ad naturam, et ad conatum : sic enim dicit Magister in Sententiis : « Qui natura magis subtiles et sapientia amplius perspicaces creati sunt, hi etiam majoribus gratiae muneribus praediti sunt, et dignitate excellentiores aliis constituti. Qui vero natura minus subtiles et sapientia minus perspicaces conditi sunt, minora dona gratiae habuerunt inferioresque constituti sunt, sapientia Dei æquo moderamine cuncta ordinantis 1. »
Ad hoc autem quod objicitur de diabolo, dicendum quod secundum quosdam sanctos ipse fuit de majoribus, sed
Ad 1.
Ad 2.
Ad 3.
<--- Page Split --->
aversus est propria voluntate antequam confirmaretur,
Ad 1. Ad n quod contra totam diffinitionem objicitur, dicendum quod Dionysius considerat ibi hierarchiam secundum quod refertur ad Deum ut ad efficientem et exemplar et finem. Unde tangens finem dicit, quod est ad Deum similitudo et unitas. Tangens autem exemplar et efficientem dicit, quod habet Deum omnis sanctae et scientiae et actionis ducem : et ideo loquitur de scientia et actione oblique : quia non considerat hierarchiam secundum essentiam, sed potius secundum comparationem praedictam.
Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod transuisio in alios supponitur per actionem, ut patet ex supra dictis.
Quod autem dicit Magister Hugo, quod in eo quod illuminant alios, efficiuntur potestatis consortes, intelligendum est de potestate in actu : licet enim potestatem in se habeant quantum ad facultatem ipsam, tamen actu habent eam quando efficiuntur cooperatores Dei in hoc quod illuminant alios sicut ipsi illuminantur : gratia autem est in participatione illuminationis, virtus autem in perfectione potestatis secundum habitum, officium vero in ordine potestatis ad actum, ministerium autem in hoc quod in officio et actu dicto non sunt ex propria potestate, sed ut ministri obsequentes Deo.
Ad 3. Et ex hoc etiam patet solutio ad ultimum.
Ad n quod objicitur contra diffinitionem secundam, dicendum quod haec dicrio, Quamdam, infinita est in se et indeterminata, sed per adjunctum finitur et determinatur.
Ad 2. Ad ALIUD dicendum, quod dispositio hic dicit ordinem : quia hoc quod in naturalibus et quantitativis est situs, hoc est in spiritualibus ordo.
Ad 3 et 4. Ad ALIUD dicendum, quod diffinitum
uno et simplici nomine dec'arat diffinitio nem, secundum quod dicit Philosophus : « Qui dicit unum, quodammodo dicit multa, simpliciter tamen declarat diffinitio diffinitum. »
Ad ALIUD dicendum, quod imago dicitur hic similitudo non in uno tantum, sed in pluribus. Est enim similitudo hierarchiae ad Deum in habitu gratiae et officio potestatis secundum actum : non tamen sumitur hic imago sicut in Genesi, ubi dicitur homo factus ad imaginem Dei 1 : et sic loquitur Augustinus in sermone suo.
Ad ALIUD dicendum, quod speciosum in spiritualibus dicit fulgens et pulchrum in intellectu : et hoc tangit per propriae illuminationis, secundum causam : bonita autem et potentia dicuntur attributa divina secundum opera creationis vel gubernationis mundi : ad opus enim exigitur primo posse, secundo scire, tertio voluntatem ad opus habere.
Ad ALIUD dicendum, quod ista diffinitio (ut prius dictum est) datur in comparatione ad exemplar. Actio autem dicit comparationem hierarchiae ad inferiora : et ideo tacetur hic actio, et fit mentio de ordinibus et scientiis.
Si autem objicitur, quod dispositio dicit hic ordinem, et praeterea fit mentio de ordinibus in diffinitione : et ita mera nugatio est in oratione. Dicendum, quod dispositio dicit hic ordinem completum in tota potestate et actione et scientia : sed ordines de quibus facit mentionem in diffinitione, specialem dicunt conversionem ad principium illuminationum, et ad inferiores secundum hanc illuminationem et illam. Et isti ordines sunt partes dispositionis quas nominat in principio diffinitionis.
Ad ALIUD dicendum, quod proprium dicitur ibi quod est proportionatum et non ex propriis habitum.
<--- Page Split --->
Ad aliud dicendum, quod (sicut patuit supra) illuminationis assumptio est purgatio et perfectio : sed dicitur illuminatio secundum comparationem ad ipsum agentem et formam agentis. Et cum ista difiinitio detur in comparatione tali, potius tangit illuminationem quam purgationem et perfectionem.
Ad aliud dicendum, quod secundum commentum supra inducum illuminatione ex intimis et occultis Dei procedunt : et quantum ad hoc dicuntur mystica et mysteria, et non secundum quod sunt participata.
- Ad aliud dicendum, quod sacrificium sumitur in illa similitudine ut procedit objectio : licet enim illuminationi sacra sit, eo quod a sacro procedit, tamen Angeli illuminationi non est sacra, nisi iterum offerret eam Deo per relationem ad ipsum in laudem et gloriam.
Ad aliud dicendum, quod proprium principium dicitur ibi proprium principium illuminationis superioris hierarchia : et haec non aeque proxime habent se ad omnes hierarchias, et per consequens non aeque proprie.
Ad aliud dicendum, quod, ut licet, tangit duo, scilicet proportionem possibilitatis naturaliter, et debitum modum acquirendi illuminationes, scilicet quod non praesumat ex propria potestate et viribus propriis, sed devotione exspectet a liberalitate et bonitate Dei illuminationes. Sic enim dicit Anselmus : « Lucifer propter hoc cecidit, quia praeter ordinem ex propriis viribus voluit habere ad quod venisset si stetisset 1. »
Ad id quod objicitur contra tertiam Solutio dillinitionem, dicendum (ut dictum est arti. 3. supra) quod haec difinitio tangit substantiam hierarchiae secundum totum, et non secundum partes : et ideo dicit eam potestatem ordinatam esse, quae ordinatio attenditur in modo participandi illuminationes et transfundendi super alios : et quia scientia et actio dicuntur partes essentiales hierarchiae, ideo non facit mentionem de eis.
Ad aliud dicendum, quod rerum sacarum non dicitur ideo quia per se sunt sacrae, sed quia potestas earum secundum sacra distinguitur.
Ad aliud dicendum, quod comparatio ad principium illuminationum supponitur in ordine cum dicitur ordinata potestas.
Ad aliud dicendum, quod est quoddam dominium tyranni secundum oppressionem et arrogantiam fastus et superbiae : et est dominium superpositionis propter providentiam et gubernationem subditorum, de quo dicit Christus : Vos vocatis me Magister, et Domine : et bene dicitis, sum etenim, etc. 2. Primum dominium intenditur a pluribus. Secundum dominium est de perfectione hierarchiae.
Ad idem dicendum, quod est dominium speciale in appetitu exaltationis super immutativam servitutem materiae, et hoc est speciale donum de perfectione Dominationum. Est etiam dominium generale in providentia et gubernatione inferiorum, et hoc ingreditur diffinitionem hierarchiae.
<--- Page Split --->