OUESTIO XXXIV.
De prædictis actibus Angelorum, qualiter illis utuntur ad animas hominum ?
Deinde quaeritur, Qualiter his actibus utuntur ad animas hominum ? Et quaeruntur tria, quorum primum est, Utrum in nobis possint facere intellectum divinum ? Secundum, Per quem modum faciunt si faciunt ? Tertium, Per quem modum possunt nos perficere in affectu ?
hierarchia, quod « Archangeli Angelis communicant illuminationes, et Angeli nobis, secundum uniuscujusque illuminatorum analogiam 3. » Et ita videtur, quod dant nobis illuminationes, et ita faciunt in nobis intellectum divinum. 2. Item, Ibidem post aliquantum : « Prima quidem hierarchia manifestius : illa vero,quae est post ipsam, occultius. Principatuum autem et Archangelorum et Angelorum manifestativam disposi-
<--- Page Split --->
tiumem et humanis hierarchiis per consequentia praecipere, ut sit per ordinem ad Deum ascensus et conversio et communicatio et unitas.» Exhoc accipitur idem.
Item, Augustinus in libro XII super Genesim^ad litteram : « Sicut in ista luce corporea est cœlum, quod supra terram suspicimus, unde luminaria clarent et sidera, quae corpora longe sunt meliora terrestribus : sic in illo genere spirituali, in quo videntur corporum similitudines luce quadam incorporali ac sua, sunt quaedam excellentia et merito divina, quae demonstrant Angeli miris modis : utrum visa sua facili quadam et praepotenti conjunctione vel commixtione etiam nostra esse facientes, an scientes nescio quo modo nostram in spiritu nostro informare visionem, difficilis perceptu et difficilior dictu res est 1. » Ex hoc accipitur quod Angeli formant in nobis visa sua miris modis : et ita manifestant nobis suas illuminationes.
Item, Angelus illuminat Angelum : ergo multo fortius illuminat animas.
Praeterea, Sicut supra saepe habitum est, lex hierarchiarum est per prima secunda reducere. Cum igitur Angelus sit primus, et anima sit secunda, anima reducitur per Angelum : ergo multo fortius illuminat animas.
Item, Habitum est supra in auctoritatibus inductis, quod Propheta illuminati sunt per Angelos, sicut Zacharias qui ait : Angelus qui loquebatur in me 2. Et similiter antiqui patres, scilicet Abraham, Isaac, et Jacob, Moyses, et Josue, et alii qui docti sunt multa per Angelos. Ergo videtur, quod tradant nobis illuminationes.
8. Jeoutra. Contra :
- Dicit Augustinus, quod nihil est inter mentem nostram et Deum. Ergo videtur, quod sicut immediate descen-
dunt illuminationes a Deo in summam hierarchiam, quod immediate debeant descendere in nos.
Item, Hoc idem videtur dicere Psalmista : « Audiam quid loquatur in me Dominus Deus 3.
Item, Sicut a Jesu secundum Dionysium superiores immediate in mente recipiunt illuminationes, ita et nos recipimus ante resurrectionem per praedicationem, et post resurrectionem quando duobus discipulis euntibus in Emmaus interpretabatur de omnibus Scripturis, etc. 4.
SOLUTIO. Dicimus, quod animæ recipient illuminationes ab Angelis. Sed notandum, quod aliud est immittere cogitationem, et aliud incendere, et dare illuminationem. Immittere enim (ut dicit Beda 5) est intus creare et facere cognitionem : incendere autem est intus factam inflammare : et de his duobus erit sermo in quaestione de deceptionibus daemonum. Dare autem illuminationem est dare revelationem de aliquo intelligibili occulto.
Ad illud quod objicitur de Augustino, Ad object. dicendum quod quantum ad beatificatio- 4. nem et rationem imaginis nihil est inter nos et Deum : immediate enim creavit nos ad imaginem suam, etiam immediate similiter sic beatificabit nos per seipsum : sed nihil prohibet quantum ad modum percipiendi illuminationes aliquid esse medium inter nos et ipsum.
Ad aliud dicendum, quod licet DaAd object. vid dicat, quod Deus loquatur in ipso, ex hoc non sequitur, quin etiam per Angelum possint fieri tales illuminationes : quia dicit Dionysius in libro de Coelesti hierarchia : « Excellentes quidem ordines habent inferiorum ordinum illuminationes et virtutes, non autem partici-
<--- Page Split --->
pantes excellentium se sunt ultimi 1. » Unde quidquid inferior potest, et superior, sed non convertitur.
Ad object. Ad ultimum dicendum, quod Chri- 3. stus nobis tradidit immediate illuminationes : quia ipse supremus illuminator est, qui omnia potest quae possunt inferiores, sed non convertitur.
ARTICULUS II.
Per quem modum Angeli faciunt in nobis intellectum divinum ?
Secundo quaeritur, Per quem modum faciunt in nobis Angeli intellectum divinum?
Cum enim duo sunt in illuminatione, lumen scilicet, et scibile, quaeritur, Utrum utrumque possit fieri ab Angelo in anima, aut alterum tantum ?
Et videtur, quod u trumque : quia cum revelationes sint de occultis, quorum notitia neque par studium, neque per naturam est in anima, videtur quod utrumque oportet habere ab Angelo illuminante.
Item, Sic legitur de Prophetis, quod distincte praenuntiabant futura et illuminationem, et hoc non poterat esse nisi haberent illuminationem distinctam : et hanc illuminationem habuerunt per Angelos, ut dicunt Sancti : igitur Angeli distincte illuminant.
Similiter, Expresse legitur, quod quosdam illuminaverunt ad sensum, sicut Abraham, et Loth, et quosdam alios : quosdam autem ad imaginationem, sicut Danielem fecit intelligere visionem.
Quaeritur ergo, Utrum illuminationem immediate possunt imprimere in intellectu sine sensu et phantasia ?
Et videtur quod non : quia haec 1. altissima pars animae nostrae, inter quam et Deum nihil est medium (ut dicit Au gustinus 2) in qua sumus aequales Au gelis : aequalis autem non est aequale illuminare.
SED CONTRA : 1. Dicitur de Moyse in Exodo 3, quod Angelus qui in persona Domini dedit ei legem, loquebatur ei ore ad os, sicut homo loquitur ad amicum suum. Unde etiam cornuta est facies Moysi. Et dicunt Sancti, quod ore ad os loqui, et facie ad faciem, ad intellectum loqui est.
Item, Dicit Jacob, Genesis, xxxii, 30 : Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea.
Item, Intellectualis visio est magis conformis intelligentiae angelicae, quam imaginaria, vel sensibilis seu corporalis : ergo videtur, quod magis possunt Angeli secundum illam illuminare, quam secundum alias.
SOLUTIO. Dicimus, quod triplex est modus, quibus Angeli illuminant animas, scilicet ad sensum, et ad imaginationem, et intellectum, secundum triplex genus visionis distinctum ab Augustino in libro XII super Genesim ad litteram : illuminatio tamen perfecta non fit nisi secundum intellectum. Unde concedimus, quod Angeli in intellectum possunt imprimere lumen sub quo fit cognitio, et ipsa cognoscibilia secundum species suas. Dicimus enim, quod sicut obedit eis materia ad assumptionem corporum, sic obedit eis et ad abstractionem specierum. Unde sicut intellectus agens species abstrahit a phantasmatibus et unit eas intellectui possibili secundum ordinem ad scientiam et opus, sic intelligentia angelica lumine suo abstrahit species a phantasmatibus, et componit cum intellectu animae secundum
<--- Page Split --->
ordinem ad revelationem occultorum. Si autem quaeratur, Ubi sint phantasmata a quibus abstrahit? Dico, quod sunt in anima, et possunt fieri in anima utroque duorum modorum : potest enim Angelus facere in ea de novo per visionem sensibilem vel imaginativam. Potest etiam in ea facta naturaliter ordinare et componere et dividere secundum exigentiam revelationis secundum quam intendit illuminare. Et hos modos dicit Augustinus miros modos, quibus Angeli visa sua imprimunt in animas 4.
Qualiter autem hi modi conveniant visioni propheticae et visioni superiorum et aliis modis revelationis, alibi dicetur.
Ad OBJECTUM autem in contrarium, dicrendum quod quantum ad naturam in genere sumus aequales Angelis secundum intellectum : quantum vero ad potestatem comparatam ad actum sumus inaequales : quia ipsi intelligunt deiformis, nos humane, ut dicit Dionysius.
Ex his patet solutio ad totum.
ARTICULUS III.
Per quem modum Angeli possint nos perficere in affectu ?
Tertio quaeritur, Per quem modum possunt nos perficere in affectu ?
Quod enim hoc possunt, videtur per hoc quod triplex est actus eorum, scilicet purgare, perficere, illuminare : et licet se invicem non purgent a peccatis, quia non habent, tamen nos indigemus purgatione illa. Purgatio autem illa a peccato non fit nisi per gratiam, et ita perficiunt affectum nostrum secundum gratiam, ut videtur.
Item, Hoc expresse videtur in Isaia, ubi dicitur : Volavit ad me unus de Seraphim, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de allari : et tetigit os meum, et dixit : Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur 2.
Item, Dicit Beda, quod incendunt nostras cogitationes : et non possunt accendere nisi apponant ignem in affectum : ignis autem affectus non est nisi charitas.
Praeterea, Daemones possunt movere concupiscentiam in malum : ergo multo fortius Angeli boni possunt movere affectum in bonum.
SED CONTRA :
Isaïe, xlii, 25 : Ego sum, ego sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter me, et peccatorum tuorum non recordabor. Ergo videtur, quod nemo delet iniquitates nisi solus Deus.
Similiter, Sic crearent gratiam : creare autem non convenit Angelis.
Praeterea, Gratia non est ab homine Christo secundum quod homo est : igitur multo minus ab Angelis : quia etiam Angeli ab humanitate Christi recipiunt illuminationem.
Quod autem gratia non sit ab homine Christo secundum quod est homo, dicit beatus Bernardus in sermone 10 super Cantica, sic : « Procul dubio caput ungit qui gratias agit, quoniam Deum tangit, non hominem. Non quia non sit homo qui Deus est, siquidem Deus et homo unus est Christus : sed quia omne bonum a Deo, non ab homine est, etiam ipsum quod per hominem ministratur. Profecto enim spiritus est qui vivificat, caro autem non prodest quidquam. »
Praeterea, Maledictus qui ponit spem suam in homine : quoniam etsi spes nostra tota pendet ex homine Deo, non tamen quia homo, sed quia Deus est.
Item, Jacobi, 1, 17 : Omne datum op-
4 S. AUGUSTINUS, Lib. XII super Genesim ad litteram, cap. 30.
<--- Page Split --->
timum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum.
Solutio. Solutio. Concedimus, quod gratia non est ab Angelis, nec etiam remissio peccati, sed a solo Deo. Unde purgare Angelorum inest ex parte intellectus, non ex parte affectus. Purgant autem a tribus animae intellectum, scilicet ab ignorantia, et a nubilo phantasiarum, et a falsis opinionibus prohibitarum rationum quae contrariantur revelationi.
Ad hoc autem quod objicitur de Isaia, dicendum quod Angelus missus ad eum quicumque fuerit, purgationem illam operabatur in ministerio, sicut sacerdotes homines habent operationem gratiae in exhibitione sacramentorum. Et hoc notatur expresse in modo loquendi. Innucens
enim Angelus ministerium suum, dixi! Ecce tetigit hoc labia tua. Operationum autem gratiae retorquens ad alterum, di cit : Et auferetur iniquitas tua, etc.
Ad aliud dicendum, quod incendunt per modum admonitionis, non quod fa ciunt ignem : Angeli enim (ut prius ha bitum est) operantur in intellectu illumi nationem : et intellectus illuminatus per modum admonentis et consulentis se habet ad affectum.
Ad aliud dicendum, quod causa prima duplicem habet comparationem : unam ad voluntatem imperantem, et siin ea non potest ludificare dæmon : alteram comparationem habet ad carnem, et sic in ea ludificabilia facit. Unde damon immediate super voluntatem et affectum non operatur, sed ex parte carnis trahit eum.