QUÆSTIO XXXIII.

De actibus communibus Angelorum, qui sunt purgare, illuminare, et perficere, qualiter illis utuntur inter se ?

Deinde quæritur de actibus communibus Angelorum, qui sunt purgare, illuminare, et perficere.

Et quæruntur duo, scilicet qualiter his actibus utuntur inter se? Et, qualiter utuntur eis ad animas hominum ?

Circa primum quæruntur quatuor, quorum primum est, Utrum conveniat Angelis illuminare, perficere, et purgare ?

Secundum, Secundum quid conveniat eis ?

Tertium, Utrum conveniat eis secundum distinctionem hierarchiarum vel ordinum vel personarum ?

Quartum, Cui conveniat per prius, et cui per posterius ?

<--- Page Split --->

ARTICULUS 1.

l'trum conveniat Angelis purgare, illuminare, et perficere 1 ?

Ad primum proceditur sic :

  1. Dicit beatus Dionysius in libro de Catelsti hierarchia : « Ordo hierarchiae est quosdam quidem purgari, quosdam vero purgare : et quosdam quidem illumminari, et quosdam illuminare : et quosdam quidem perfici, quosdam quidem perficere, unicuique ad deitormen admirationem qualicumque modo 2. » Igitur ista conveniunt Angelis.

  2. Præterea hoc videtur ex auctoritatibus Bibliae. Sic enim dicitur in Daniele, vn, 13 et 16 : Factum est autem cum viderem, ergo Daniel, visionem, et quærerem intelligentiam, ecce stetit in conspectu meo quasi species viri. Et audivi vocem viri inter Ulai : et clamavit, et ait : Gabriel, fac intelligere istam visionem. Ex hoc enim manifeste accipitur, quod Angelus mittit alium Angelum ad hominem illuminandum : non autem mitteret nisi prius †luminasset, ut dicit Dionysius.

  3. Item, Danielis, x, 13 et 14 : Ecce Michael, unus de principibus primis, venit in adjutorium meum, et ego remansi ibi juxta regem Persarium. Veni autem ut docerem te, ait, quae ventura sunt. Istud adjutorium (sicut dicit Dionysius) non est nisi per illuminationem et purgationem.

  4. Item, Zachariæ, 1, 10 et 11 : Respondit vir qui stabat inter myrtea, et dixit : Isti sunt quos misit Dominus ut perambulent terram. Et responderunt

Angelo Domini, qui stabant inter myrtela, et dixerunt: Perambulavimus terram, et ecce omnis terra habilitur, et quiescit. Ex hoc expresse accipitur, quod Angelus qui stabat inter myrtea, illuminabatur ab his qui perambulaverunt terram, et ille ulterius illuminavit Zachariam.

  1. Item, Isaiæ, vi, 3, dicitur, quod clamabant alter ad alterum, et dicebant: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus exercituum : plena est omnis terra gloria ejus. Quod beatus Dionysius exponit, quod clamare alterum ad alterum, nihil aliud est quam dare sibi illuminationem.

  2. Item, In Ezechiele, ix, 3 et seq. : Gloria Domini Israel assumpta est de Cherub, quæ erat super eum ad limen domus : et vocavit virum qui indutus erat lineis, et atramentarium scriptoris habebat in lumbis suis, et dixit Dominus ad eum : Transi per mediam civitatem, in medio Jerusalem, et signa Thau super frontes virorum gentemium et dolentium super cunctis abominationibus quæ fiunt in medio ejus. Et illis, scilicet sex viris quorum unusquisque habebat vas interitus in manu sua, dixit, audiente me : Transite per civitatem sequentes eum, et percutite : non parcat oculus vester, neque misereamini : senem, adolescentulum et virginem, parvulum et mulieres, interficite usque ad internecionem : omnem autem super quem videritis Thau, ne occidatis, et a sanctuario meo incipite. Ex hoc, ut dicit Dionysius, patet quod sequentes erudiebantur a primo divinum judicium.

  3. Item, Ezechielis, x, 1 et 2 : Et vidi: et ecce in firmamento quod erat super caput cherubim, quasi lapis sapphirus, quasi species similitudinis solii, apparuit super ea. Et dixit ad virum qui indutus erat lineis, et ait : Ingredere in

<--- Page Split --->

medio rotarum quæ sunt subtus cherubim, et imple manum tuam prunis ignis quæ sunt inter cherubim, et effunde super civitatem. Hoc etiam dixit Dionysius, quod ille vir erudiebatur a Cherubim : quod notatur in hoc quod mittitur ut accipiat prunas sub rotas Cherubim.

  1. Item,Omnes auctoritates inducuntur et exponuntur per intellectum dictum a beato Dionysio in libro de Caelesti hicrarchia 1.

  2. Item, In Apocalypsi, vii, 2 et 3: Vidi alterum Angelum ascendentem ab ortu solis, habentem signum Dei vivi: et clamavit voce magna quatuor Angelis, quibus datum est nocere terræ et mari, dicens : Nolite nocere terræ et mari, neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum. Et ex hoc accipitur, quod quidam illuminantur ab ipso sole, ut iste qui ascendit ab ortu solis: quidam autem ab ipsis Angelis, ut illi quatuor quibus clamavit.

PRETEREA , Videtur , quodindigeantpurgatione .

  1. Ita habetur in Job, iv, 18 : Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in Angelis suis reperit pravitatem. Igitur cum Angeli habent pravitatem, indigent purgatione,

  2. Item, Job, x x v , 5 : Ecce luna non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus. Et ex hoc sequitur idem quon prius. Per lunam enim intelliguntur Angeli ab ipso sole, scilicet Deo illuminati, et per stellas minores et inferiores.

  3. Item, Job, x x i , 1 6 : Cum sublatus fuerit, scilicet leviatham, timebunt Angeli, et territi purgabuntur.

Item, Dicit Dionysius in libro de Celesti hierarchia 2, quod oportet purgandos quidem puros effici omnino, et omni liberari dissimilitudinis confusione. Si igitur habeant confusionem dissi-

militudinis, tunc videtur quod egeant purgatione.

SEDCONTRA :

  1. Si purgantur, aut purgantur a peccato, aut ab ignorantia, aut a phantasii s. Non a peccato: quia non habent peccatum. Ab ignorantia etiam non : quia ignorantia vel peccatum est vel conjunctum habet peccatum, ut dicit Augustinus in libro de Libero arbitrio. Item, non a phantasiis : quia dicit Augustinus super epistolam II ad Corinth. xii, 3, super illud : Scio hujusmodi hominem, etc., quod Angeli sunt in regione intelligibilium, ut videant perpicuam veritatem nullis opinionum vel phantasiarum nebulis fuscatam.

  2. Præterea, Dicit Augustinus, quod « intelligentia est de incorporeis substantiis pura certaque cognitio. » Cum igitur Angeli habeant intelligentiam, videtur quod de omnibus talibus puram et certam habeant cognitionem : et ita purgatione non indigent.

Si forte dicatur, quod ignorantia relinquit debitum ad discendum, et propter illud est peccatum : sed nescientia nihil ponit, et est negatio scientiae et ab illa purgantur Angeli. CONTRA : Quod nihil ponit, omnino nihil est : et quod omnino nihil est, non purgatur. Igitur videtur, et quod talis nescientia non possit purgari.

  1. Præterea, Dicit Gregorius : « Quid est quod non videant, qui videntem omnia vident 3. » Ergo nihil ignorant : igitur ab ignorantia purgari non possunt.

  2. Si forte propter hoc dicatur, quod purgantur a materialitate quadam quae est obtusio perspicacitatis intelligentiae. CONTRA : Quæratur de causa illius obtusionis, et non potest assignari nisi minor simplicitas essentiae. Cum igitur causa non possit amoveri, effectus etiam stabit, et non purgabitur.

Præterea, Secundum hoc in purga-

<--- Page Split --->

tione Angeli forma aliqua actu ens removeretur, et aliqua adveniret : et sic esset ibi motus alterationis, quod falsum est.

Item, Obtusio illa naturalis habitus est : et ita erit ex principiis naturalibus : igitur erit immobilis, cum non possit moveri nisi per mutationem principiorum naturae.

SOLUTIO. Dicimus cum Dionysio in libro de Cælesti hierarchia 1, quod purgantur ab ignorantia : dicit enim Dionysius sic : « Ignorantiam quidem utpote purgans secundum ordinem indita scientia perfectarum doctrinarum. »

Concedimus igitur secundum primas auctoritates, quod quidam purgant et quidam illuminant, et quidam purgantur et quidam illuminantur, et quidam perliciunt et quidam perficiuntur.

Ad hoc autem quod quaeritur de indigentia purgationis, dicimus quod indigentia purgationis est ignorantia, sicut dictum est. Sed ignorantia est duplex, scilicet negationis, et privationis. Ignorantia negationis est nescientia quae nihil ponit, sicut dicimus lignum nesciens, hoc est, non sciens : et haec improprie dicitur ignorantia. Est etiam ignorantia privationis, et haec est duplex, scilicet malae dispositionis, et haec quia aliquid ponit de habitu, proprie dicitur error, et improprie ignorantia. Alia est ignorantia privationis habitus, et haec est duplex, scilicet illa quae privat habitum, et relinquit substantiam cum debito procedendi ad habitum : et haec tradenda est in moralibus questionibus, ubi agitur de peccatis. Et est etiam ignorantia quae privat habitum, et relinquit subjectum cum potestate recipiendi habitum, praeterquam quod sit debitum ad illum, et illa est ignorantia de qua loquitur Dionysius, quod ab ipsa purgantur Angeli.

DICENDUM igitur ad primum quod obji-

citu r de Job, iv, 18, quod pravitas inventa in Angelis est pravitas casus quae non est purgabilis, de qua non loquitur Dionysius.

Ad aliam auctoritatem Job, xxv, 5, dicendum quod ibi dicitur luna non splendere in comparatione, et non simpliciter. Quod autem dicitur, quod stellæ non sunt mundæ, non sequitur ex hoc quod sint immundæ, eo quod non absolute dicuntur esse immundæ, sed non mundæ in conspectu ejus : unde munditiem Dei quantum possibile est, consequuntur per purgationem.

Ad TERTIAM auctoritatem Job, xli, 16, dicendum, quod etiam ibi loquitur de casu diaboli, quando scilicet leviathan sublatus est de medio Angelorum : tunc enim Angeli alii per dissensus malitiae diaboli fugerunt a similitudine voluntatis diaboli : et haec fuga dicitur timor, eo quod subito resilierunt a peccato diaboli per dissensusm in adhaesionem Dei. Et in isto timore dicuntur esse purgati a flexibilitate liberi arbitrii in confirmatione beatitudinis suae.

Ad 10 quod objicitur per rationes, patet solutio : quia dicimus, quod purgantur ab ignorantia de qua dictum est, et licet illa sit privatio habitus, non est tamen simpliciter nihil, eo quod relinquit substantiam cum potestate recipiendi habitum. Unde, sicut dicit Philosophus in fine primi Physicorum 2, quod sufficit formæ absentia et præsentia facere mutationem, ita dicimus hic, quod illuminationis absentia facit privationem, et præsentia facit purgationem : nec tamen in Angelis dicimus esse motum vel mutationem : non enim est ibi contrarietas formarum, nec mutatio subjecti prius ad medium quam ad extremum : quia per receptionem potius illuminationum perficitur et immutabilis fit Angelus, et accedit ad unum, sicut supra ostensum est.

<--- Page Split --->

Ad auctoritatem Augustini dicendum, quod Angeli vident perspicuam veritatem, sed non vident eam secundum omnes rationes quibus revelari potest. Sic enim eam non vident nisi Deus trinitas et homo Christus Jesus. Unde secundum rationes illas. Angeli accipiunt illuminationes spirituales, et purgantur ab ignorantiiis scibilium illorum de quibus accipiunt revelationem.

ARTICULUS II.

Secundum quid conveniat Angelis purgare, illuminare, et perficere1?

Ad object. Ad aliam auctoritatem Augustini similiter dicendum, quod intelligentia certam habet cognitionem de spiritualibus, sed non oportet, quod omnia specialia secundum quamlibet rationem cognoscat. Concedimus tamen quod non purgantur Angeli a fuco nebularum falsæ opinionis.

Ad object. Ad auctoritatem Gregorii dicendum, 3. quod omnia vident Angeli in Verbo pertinentia ab beatitudinem eorum. Sed quaedam sunt super beatitudinem, secundum quae efficiuntur agalmata divina, ut supra dictum est : et non est necesse, quod omnia illa videant similiter, et secundum hoc purgantur ab ignorantia quae a Dionysio dicitur confusio dissimilitudinis, non ideo quod relinquat confusionem peccati, sed dicitur ibi confusio minor in divina ordinatio, secundum quod hierarchia dicitur divinior ordo divinus : dissimilitudo autem dicitur minor participatio illuminationum secundum quas est ascendere in divinam similitudinem, secundum quod dicit Dionysius, quod « hierarchia deiforme quantum potest simiat, et in Dei similitudinem proportionaliter ascendit1. »

Secundo quaeritur, Secundum quid conveniat Angelis purgare, illuminare, et perficere ?

Et videtur, quod secundum idem : quia

  1. In justificatione impii ad infusionem graliæ sequitur purgatio a culpa et perfectio secundum virtutes, sicut habetur in Glossa super epistolam ad Romanos, viii, 30, super illud : Quos prædestinavit, hos et vocavit : et quos vocavit, hos et justificavit : quos autem justificavit, illos et glorificavit. Eadem enim est gratia vocans et justificans et magnificans. Igitur a simili videtur, quod idem sit purgans et illuminans et perficiens : et ideo non videntur esse tres actus.

  2. Item, Quidquid consequitur aliquid semper in subjecto, hoc videtur esse indivisum ab ipso : sed purgatio semper sequitur illuminationem in subjecto purgato : igitur videtur esse indivisa.purgatio ab illuminatione : et ita non sunt duo actus, sed unus.

Si forte dicatur, quod hic est unus actus differens secundum terminos, sicut etiam in naturis est unus terminus a quo, et ad quem.

Ad object. Ad id quod objicitur de obtusione et 4. materialitate, videtur concedendum esse.

CONTRA :

  1. Quia secundum hoc cum non sit nisi duplex terminus in actu, scilicet a quo, et ad quem, non debent hic esse nisi illa duo, scilicet purgare, et illuminare : et sic supervacuum erit perficere.

  2. Praeterea, Quorum diffinitiones sunt diversæ, ipsa sunt diversa. PROBA-

<--- Page Split --->

TIO MEDDE. Dicit Dionysius in libro de 'Cristia hierarchia : « Oportet itaque,ut astrimo, purgandos quidem puros perfici omnino, et omni liberari dissimilitudinis confusione : illuminandos vero repleri divino lumine ad contemplativam habitudinem et virtutem, castissimis mentis oculis reducendos, et imperfectos restaurandos participes fieri exploratorum sacrorum perfectivae scientiae 1. » Ex his patet, quod diffinitiones horum ex parte passivorum sunt diversae, scilicet purgari, illuminari, et perfici.

  1. Si forte dicatur, quod ista sunt eadem ex parte agentis, hoc iterum videtur esse contra Dionysium : dicit enim, quod « oportet purgatores magnitudine purgationis aliis tradere propria castitate : illuminatores autem ut luculentiores animos ad participationem luminis et distributionem proprie habentes, et ditissime sanctae repleti claritatis, omnino suum superexcellens lumen in eos qui digni sunt lumine supervehere. Perfectores vero tamquam praeceptores perfectivae traditionis perficere perficiendos sacratissima doctrina per inspectorum sacrorum scientiam. » Ex his videtur, quod purgatores purgant castitate, et illuminatores illuminant lumine, et perfectores perficiunt praecepto perfectissimae traditionis. Cum ergo ista tria non sunt eadem, non erit idem purgare, perficere, et illuminare.

JUXTA hoc quaeritur de ordine illorum trium. Et videtur, quod primum sit purgare : quia antequam inducatur forma, oportet removere a subjecto privationem et dispositionem contrariam.

Sed videtur e converso, quod perficere sit primum : quia perficere est secundum actum, et actus prior est potentia, ut dicit Philosophus in IX Metaphysicae2, tempore, et ratione, et substantia.

Item, Videtur quod illuminare sit prius : quia per illuminationem fit purgatio et perfectio.

SOLUTIO istius quaestionis determinatur a Dionysio in libro de Calesti hierarchia, ubi sic dicit : « Comprehendens autem et hoc dixerim fortassis non immerito : quia purgatio est illuminatio, et perfectio, divinae scientiae assumptio. Ignorantiam quidem utpote purgans secundum ordinem indita scientia perfectiorum doctrinarum : illuminans autem ipsa divina cognitione, per quam et purgat non prius contemplantem quam manifestat per altiorem illuminationem : et perficiens iterum ipso lumine secundum habitum scientia lucidissimarum doctrinarum, hoc est, quod per illuminationem unam solam fiunt ista tria, scilicet purgatio, illuminatio, et perfecti o: sed quantum ad remotionem privationis quae est ignorantia, dicitur purgatio : et quantum ad immissionem luminis quod non prius contemplatur nisi manifestetur ei altior illuminatio, dicitur illuminatio : in quantum autem explorat sacra in ipso scibili cujus accipit illuminationem, dicitur perfectio3. » Et ad hoc intelligendum revocandum est ad memoriam quod supra dictum est, in theophaniis esse duo, scilicet lumen elevans intellectum, et scibile distinguens eumdem. Et quando accipitur scientia de ipso scibili divino, dicit Dionysius Angelos participes fieri exploratorum sacrorum perfectae scientiae, et per hoc reduci et restaurari ad perfectum. Secundum hoc igitur bene concedimus, quod ista tria fiunt una sola illuminatione : sed sicut in motu tria sunt, scilicet terminus a quo, et in quem, et finis motus : ita hic sunt tria, et penes terminum a quo dicitur purgatio, et penes terminum ad quem dicitur illuminatio, penes

<--- Page Split --->

finem autem propter quem est totum, dicitur perfectio : hic autem finis nihil aliud est nisi ut fiat exploratio divinae scientiae illuminatione percepta.

Ad in igitur quod objicitur de Dionysio, quod ipse videtur dare diversas diffinitiones, dicendum quod ipse considerat ista tria penes differentiam terminorum et finis, et penes differentiam ejus quod est ad finem, non penes substantiam illuminationis qua omnia ista fiunt : omnia enim ista tria sunt idem in substantia, sed differunt penes esse et rationes.

Ad in quod objicitur de castitate, etc., dicendum quod castitas dicitur ibi appropinquatio intellectus ad unum : quanto enim magis appropinquat ad unum primum, tanto magis perficitur in multis, et variatur lux in illis. Hoc autem contingit, quia finis est unus : ea autem quae sunt ad finem, sunt multa et parlita.

Ad in autem quod dicitur de praecepto traditionis, dicendum quod praeceptum dicitur ibi principium et regula reductionis ad finem : sicut etiam dicitur ars collectio praeceptorum ad eundem finem tendentium. Unde praeceptum ibi traditionis non est nisi illuminatio per quam anagogice reducuntur et in explorationem et inspectionem sacrorum quae sunt doctrina et scientia illuminationis.

AdquestAdilludquodquæriturdeordine , dicendumquodtriplicitercosinderandotreshabentordinesistatria . Sienimconsideranturistatriaexpartesubjecti , tuncestprimumpurgatio , secundumilluminatio , tertiumestperfectio : etistordoestsecundumrationemgeneratio - niseoruminsubjecto . Siautemconsi - derenturexparteagentis , tuncprimumestilluminatio , secundumpurgatio , t e r - tiumestperfectio : quiaagensprimo

formam secundum quam est actus, communicat, quae consequenter removet a subjecto privationem oppositam et ultimo inducit finem. Si vero considerentur secundum rationem perfecti et optimi, sic perfectio est primum, illuminatio secundum, et purgatio tertium.

Ad hoc autem quod objicitur, quod Philosophus dicit, quod actus est prior tempore, dicendum quod hoc verum est in diversis, sed non in uno : in uno enim et eodem potentia prior est actu tempore, sed substantia et ratione posterior.

ARTICULUS III.

Utrum purgare, illuminare, et perficere, conveniant Angelis secundum distinctionem hierarchiarum, vel ordinum, vel personarum 1 ?

Tertio quaeritur, Utrum conveniant eis secundum distinctionem hierarchiarum, vel ordinum, vel personarum ?

Et videtur, quod ratione hierarchiarum : quia dicit beatus Dionysius de prima hierarchia quae est Seraphim et Cherubim et Thronorum, sic : « In primis essentiiis quae post substantificam earum divinitatem collocatae sunt, et veluti in vestibulis ipsius ordinatae, omnem sunt invisibilem et visibilem superexcellentes factam virtutem propriam aestimandum est esse et omnino aequiformem hierarchiam 2. » Littera sic ordinatur : propriam et omnino aequiformem hierarchiam aestimandum est esse in primis essentiiis. Ex hoc accipitur, quod cum prima hierarchia tota sit aequiformis, non illuminat in ea ordo ordinem, vel

<--- Page Split --->

prsona personam. Igitur cum Angelis runveniat purgare et purgari, etc., videtur, quod hoc conveniat eis ratione diversarum hierarchiarum, et non ratione unius hierarchiae.

Item, Habetur ex hoc quod vocat eam propriam hierarchiam : quod enim aliunde est, non videtur esse proprium.

SED CONTRA :

  1. Dionysius dicit in libro de Caelesti hierarchia : « Et in æque potentibus ipsa lex diffinitur ex superessentiali omnium ordinationis principio, hoc est, per unamquamque hierarchiam primas et medias et ultimas esse et ordinationes et virtutes et minorum esse diviniores doctores et manuductores in divinam adductionem et illuminationem et communicationem 1. » Ex hoc accipitur, quod in hierarchia æquipotente unus illuminat alium et perficit alium.

  2. Item, Videtur, quod unaquæque persona habeat alios actus ad seipsam, et ad aliam : quia ita dicit Dionysius in libro de Cælesti hierarchia : « Secundum seipsum unusquisque et cælestis et humanus animus speciales habet et primas et medias et ultimas ordinationes et virtutes ad dictas per unumquemque hierarchicarum illuminationum proprias anagogas. Hierarchicarum illuminationum anagogas dico dictas per unumquemque Angelum 2. » Ex hoc habetur, quod quilibet Angelus potest seipsum illuminare ex anagoga illuminationis superioris, et potest illuminare etiam alium Angelum secundum illuminationinem inferioris anagogæ.

Solutio. Dicendum, quod hierarchia hierarchiam potest illuminare, et ordo ordinem, et persona personam, sed non persona seipsam.

ad primum autem dicendum, quod tres ordines in prima hierarchia dicuntur

æquiformes quantum ad actum proprium hierarchiæ, de quo dicetur inferius : sed non sunt æquiformes quantum ad illuminationes speciales.

Ad aliud dicendum, quod hierarchiæ dicuntur propriæ, quæ sunt in primis tribus ordinibus : eo quod non habentur nisi a solo Deo. Aliaæ autem inferiorum habentur etiam ab Angelis secundum quemdam modum.

Ad ultimum dicendum, quod non in- 2. tendit Dionysius, quod Angelus seipsum illuminet : sed in quolibet Angelorum sunt triformes illuminationes appropriabiles tribus hierarchiis, quod planum erit in sequentibus.

ARTICULUS IV.

Quibus Angelis per prius et quibus per posterius conveniat purgare. illumí- nare, et perficere 3 ?

Quarto, Quæritur cui convenit per prius, et cui per posterius? In natura enim unum est movens primum quod nullo modo movetur, et unum est motum ultimum quod nullo modo movet, et sunt media inter hæc quæ movent et moventur.

Et si quæratur, Cui per se convenit movere? Respondetur, quod illi moventi quod nullo modo movetur. Similiter, motum convenit ei per se primo, quod nullo modo movet : maxime enim movetur, quod ab omnibus motoribus movetur : et maxime movet, quod omnes alios motores et mobilia movet. Igitur similiter cum Deus sic illuminet, quod nullo modo illuminetur, et omnia illuminata illuminantia illuminet, sibi

<--- Page Split --->

illuminare erit proprium : et quod sic illuminatur quod nullum aliud illuminet post se, et illuminatur a quolibet illumina nante, quia a Deo et Angelo, sibi maxime erit proprium illuminari. Et hoc videtur dicere Dionysius in libro de Cælesti hierarchia 1, ubi dicit de superioribus essentiiis, quod primo in se educunt divinam illuminationem, et in nos per se deferunt quae supra nos sunt manifestationes.

Et hoc videtur esse concedendum : 1 quia quanto superior est intellectualis animus, tanto magis est ei proprium illuminare : eo quod plures illuminat, et a paucioribus vel a nullis illuminatur. Et quanto inferior est, tanto convenit magis ei per se illuminari, et non illuminare : quia a pluribus illuminatur, et pauciores vel nullos illuminat.