QUÆSTIO XXXI.

De statu Angelorum ante confirmationem.

Consequenter quaerendum est de statibus Angelorum. Et quaeruntur duo, scilicet de statu ante confirmationem, et de statu in confirmatione.

<--- Page Split --->

Circa primum quaeruntur tria.

Primo scilicet, Utrum in gratia creatus sit, vel non?

Secundo, Si in gratia creatus est, quis fuerit actus illius gratiae in ipso ?

Tertio, De modo confirmationis eorum.

ARTICULUS I.

Utrum Angelus in gratia creatus sit'?

Ad primum proceditur sic : 1. Dicit Augustinus in primo libro super Genesis ad litteram, super illud : In principio creavit Deus caelum et terram 2 : « Exordium creaturae insinuatur adhuc in informitate imperfectionis. Fit autem Filii commemoratio, quod Verbum est, eo quod scriptum est : Dizit Deus : Fiat, ut per id quod principium est, insinuet exordium creaturae existentis ab illo adhuc in imperfectione : per illud autem quod Verbum est, insinuet perfectionem creaturae angelicae revocatae ad Deum, ut formaretur inhaerendo creatori. » Ex hoc accipitur, quod Angeli imperfecti primo creati sunt, et sine gratia.

  1. Item, Ibidem, « Creatura quamquam spiritualis et intellectualis et rationalis, quae videtur illi Verbo esse propinquior, potest habere informem vitam : quia sicut non hoc est ei esse quod vivere, ita nec hoc est ei vivere quod sapienter et beate vivere. » Per hoc etiam innuitur, quod prius Angeli habebant vitam, et postea sapienter ac beate vixerunt : et sic primo creati sunt sine gratia, et postea eam habuerunt.

  2. Item, Ibidem, « A quo existit creatura spiritualis ut vivat, ad illum convertitur ut sapienter ac beate vivat. »

  3. Item, Ostenditur per rationem liberi arbitrii : quia procedit ad beatitudinem prius secundum statum viae, quam secundum statum patriae : sed secundum statum viae est indeterminatum : igitur in Angelis non confirmatis quando erant adhuc in via ad confirmationem, primo fuit indeterminatum : ergo fuit aequaliter flexibile in utramque partem : sed non esset aequaliter flexibile si habuissent gratiam : quia gratia determinat ad alteram partem : ergo Angeli creati fuerunt sine gratia.

  4. Item, Eodem ordine quo se habet gratia ad gloriam, habet se natura ad gratiam : sed gratia et gloria non sunt simul : igitur natura et gratia non sunt simul, et ita creati sunt sine gratia.

  5. Praeterea, Illa quae dantur cum natura, dantur aequaliter, cum non sit ratio quare magis detur uni quam alteri : sed gratia in Angelis non est aequalis : igitur non est eis concreata.

  6. Item, Ad acceptionem gratiae exigitur ad minus consensus in illam : ergo oportet, quod consentiens sit ante gratiam.

  7. Item, In naturis informitas est ante formam : igitur videtur, quod in spiritualibus similiter sit.

  8. Praeterea, Prius est res in se, quam

1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. III, Art. 12. Tom. XXVII hujusce nova editionis. Cf. etiam II™ Part. Sum-

<--- Page Split --->

rest conversio ejus ad finem : sed sine gratia esse Angelum est esse in se, cum gratia autem est esse ad finem : ergo prius fuit sine gratia quam cum gratia.

 CONTRA :

  1. Anselmus in libro de•Casu diaboli dicit sic : « Illi Angeli qui maluerunt illud plus quod nondum Deus illis dare volebat, quam stare in justitia in qua facti erant, eadem justitia judicante, et illud propter quod illam contempserunt, nequaquam obtinuerunt, et quod tenehant bonum, amiserunt1. » Ex hoc accipitur, quod facti sunt in justitia.

  2. Item, In libro, Cur Deus homo, in principio secundi : « Ad hoc itaque factam esse rationalem creaturam certum est, ut super omnia summum bonum diligeret et amaret, non propter aliud, sed propter seipsum. Si enim propter aliud, non ipsum, sed aliud amaret et ad hoc nisi justa facere nequit. Ut igitur frustra non sit rationalis, simul ad hoc justa et rationalis facta est. »

  3. Item, Ibidem, « Quamdiu eligendo et amando summum bonum justa faciet, ad quod facta est misera erit, quia indigens erit contra voluntatem non habendo quod desiderat, quod nimis absurdum est. » Quapropter rationalis natura justa facta est, ut summo bono fruendo beata esset, id est, Deo.

  4. Item, Augustinus in libro XIII Confessionum : « Beata creatura quae non novit aliud, cum non esset ipsa aliud, nisi nisi de dono tuo quod superfertur super omne mutable, mox ut facta est, attolleretur nullo intervallo temporis in ea vocatione qua dixisti : Fiat lux. Et facta est lux2. In nobis enim distinguitur tempore quo tenebrae fuimus, et lux efficimur. In illa vero dictum est quid esset nisi illuminaretur : et ita dictum est quasi prius fuerit fluxa

et tenebrosa ut appareret causa qua dictum est, ut aliter esset, id est, ut ad lumen indeficiens conversa lux esset. Qui potest intelligat, et qui non potest a te petat3. » Ex hoc accipiuntur duo, scilicet quod sine intervallo temporis Angeli ab initio habuerunt gratiam, et quod dicuntur prius coelum, et postea lux, id est, informes et formati, non propter distantiam temporis, sed ut cognoscatur, quod formationis eorum causa est Deus.

  1. Item, In libro XII Confessionum : « Doctor famuli tui, cum te commemorat in principio fecisse coelum et terram, tacet de temporibus, silet de diebus. Nimirum enim coelum coeli quod in principio fecisti, creatura est aliqua intellectualis, quamquam nequaquam tibi Trinitati coaeterna, particeps tamen aeternitatis tuae, valde mutabilitatem suam prae dulcedine felicissimae contemplationis tuae cohibet, et sine ullo lapsu ex quo facta est inhaerendo tibi, excedit omnem volubilem vicissitudinem temporum4. » Ex hoc habetur, quod Angeli ex quo facti sunt inhaerent Deo per contemplationem.

  2. Item, Augustinus Super Genesim ad litteram : « Non superioris lucis abscessu, sed inferioris cognitionis distinctione fit vespera5. » Ergo videtur quod simul sit cognitio creaturae in se, et cognitio ejus in Verbo. Cum igitur una sit informitas et altera forma, simul sunt informitas et forma. Quod etiam probat Augustinus multis rationibus in libro IV super Genesim, et post multam disputationem dicit haec verba : « Semper est dies in contemplatione incommutabilis veritatis, semper vespera in cognitione creaturae in seipsa, semper mane ex assurancetione ex hac cognitione in laudem creatoris. »

<--- Page Split --->

  1. Item, Augustinus in libro de Civitate Dei : « Deus creavit Angelos cum voluntate bona, id est, casto amore, simul in eis condens naturam, et largiens gratiam1. »

Per rationem ostenditur idem.

  1. Nihil enim medium est inter bonum et malum circa creaturam rationalem : indifferens enim quod posset esse medium, pro vano condemnatur a Domino2. Otiosum enim vanum. Otiosum autem est, ut dicit Gregorius, quod caret ratione justae necessitatis aut piae utilitatis. Ergo oportet quod creatura rationalis creata sit in bono, vel in malo : sed non in malo : ergo in bono.

  2. Item, Quæ esset ratio, quod non apponeretur eis gratia in aliquo tempore quando obstaculum non esset.

  3. Item, Dicit beatus Dionysius3, quod divina bonitas expandit se per omnes intellectuales vultus secundum uniuscujusque analogiam. Igitur cum Angeli a principio creationis suæ possibiles fuissent ad gratiam, a principio infudit eis Deus gratiam.

  4. Item, Ab omnibus sanctis supponitur hoc, quod homo creatus sit in gratia : et non est magis ratio de homine quam de Angelo : ergo et Angeli creati sunt in gratia.

Solutio. Solutio. In quaestione ista sententiae Ad 1, 2 et 3. modernorum diversificantur a se invicem. Quidam enim dicunt, quod in solis naturalibus creati sunt Angeli. Alii vero dicunt, quod in gratia gratis data creati sunt, et non in gratia gratum faciente. Alii autem, quod in gratia gratum faciente creati sunt. Et istis videntur consentire omnia originalia Sanctorum, si quis bene ea inspexerit.

Unde auctoritates inductae ad oppositum, sic possunt solvi, quod cum Au-

gustinus dicit primo informem et pnst formatam esse naturam angelicam, non dicit hoc propter distinctionem temporis, sed propter distinctionem naturae et ra tionis, ut scilicet intelligant, quod aliud est vivere illius naturae in se, et aliud beate et bene vivere in contemplatione creatoris : et sic seipsum videtur glossaru in libro IV super Genesim, ubi dicit, quod distinctio dierum enumerata per Moysen non est secundum distinctionem temporis, sed secundum distinctionem rerum et rationis.

Et ex hoc patet solutio ad omnes auctoritates Augustini inductas.

Ad PRIMUM quod objicitur per rationem, dicendum quod divinae bonitatis est non derelinquere liberum arbitrium in se, sed statim apponere gratiam ut ordinetur ad finem, eo quod ipsum principaliter sit ad finem bonum : potest tamen deflecti ab illo ex defectu propriæ voluntatis.

Ad ALIUD dicendum, quod non est Ad : necesse, quod sicut antecedit gratia gloriam confirmatam, ita antecedat natura gratiam : quia gloria non datur nisi merenti, sed gratia datur omni ei ubi non invenitur obstaculum : et hoc est ideo, quia gratia nullo merito praecedente datur : aliter enim gratia non esset gratia, ut dicit Apostolus4.

Ad ALIUD dicendum, quod haec est falsa, gratia semper exigit consensum actualem praecedentem : quia aliter parvulis non daretur gratia, sed sufficit ei non invenire obicem per dissensum.

Ad ALIUD dicendum, quod in naturis Ad 1 materia est ante formam : quia indiget transmutatione per alterationes quae inducunt formam : sed in creatura spirituali non fit hujusmodi alteratio per merita praecedentia ut inducatur gratia : non enim datur gratia nisi ex mera bonitate et a liberalitate Dei.

<--- Page Split --->

Ad ultimum dicendum, quod ex hoc non probatur, quod natura non praecedit gratiam tempore, sed ratione : et hoc bene conceditur, ut patet ex praedictis verbis Augustini.

ARTICULUS II.

Quis fuerit actus illius gratiae 1 ?

Secundo quaeritur, Quis fuerit actus illius gratiae ?

Aut enim fuit actus meriti, aut actus praemii : non actus praemii : quia meritum praeedit praemium : ergo actus ille fuit actus meriti.

Sed tunc videtur, quod viderunt Deum in forma deitatis : quia dicit Augustinus super Joannem : « Tolletur impius ut non videat claritatem Dei quae Deus est, quam solum mundi corde videbunt, quod erit eis vita æterna 2. » Similiter Dominus in Joanne dicit, quod cognoscere solum Deum et Jesum Christum est vita æterna 3. Et Augustinus super Psalmum dicit, quod visio est tota merces 4 : ergo videtur, quod Angeli in primo statu non viderunt Deum.

CONTRA : Aut per creaturas videbant Deum, aut in se, aut neutro modo.

Si per creaturas. CONTRA : Dicit Augustinus in libro II super Genesim ad litteram : « Non sicut nos ad percipiendam sapientiam proficiebant Angeli, ut invisibilia Dei per ea quae facta sunt intellecta, conspicerent, qui ex quo creati

sunt, ipsa Verbi æternitate sancta et pia contemplatione perfruuntur 5. ». Et ex ista auctoritate sequuntur duo. Unum scilicet, quod facti sunt in gratia : quia aliter ex quo facti sunt, non perfruerentur Verbi æternitate sancta et pia contemplatione. Alterum, quod non profecerunt in cognitione Dei ex creaturis.

Si autem diceretur, quod neutro modo Deum viderunt, essent deterioris conditionis quam homines. Et præterea nulla esset visio matutina et vespertina, quas in eis distinxit Augustinus secundum primum statum. Ergo relinquitur, quod Deum in se viderunt, et sic redit primum, quod actus illius gratiae fuit actus glorie, et non actus meriti.

Ad hoc dicunt quidam, quod Angelus in primo statu non vidit Deum ut Deum, sed Deum vidit ut speciem rerum. Unde potius vidit per Deum, quam vidit Deum. Et dant similitudinem de specie rei visibilis in cœlo, quæ non videtur, sed per illam videtur alia res cujus ipsa est species. Sed hæc solutio est contra originalia omnium Sanctorum : hoc enim non est perfrui sancta et pia contemplatione Verbi, sicut dicit Augustinus.

Praeterea, Dicit Augustinus 6, quod semper dies fuit in Angelis in contemplatione incommutabilis veritatis, semper vespera in cognitione creaturæ in seipsa, semper mane ex assurrectione ex hac cognitione in laudem creatoris : quia non superioris lucis abscessu, sed inferioris cognitionis distinctione fit vespera.

Praeterea, Secundum hoc falsum esset quod dicit Augustinus, quod visione matutina formarentur Angeli.

<--- Page Split --->

Solutio . Dicimus , quodactusgratiæilliusfuitactusmeriti : sedmeritumineisestaliterquaminnobis : AngelienimnonhabentfidemutperspeculumetænigmaveniantinDeum : sedcogni - tioeorumincipitinVerbo , etexillacognitionedescenduntincognitionemcreaturæ . DicitenimAugustinusinli - broIIsuperGenesimadlitteram 1 : « NonmirumestquodsanctisAngelissuisinprimalucisconditioneformatispriusDeusostendebatquoderatdein - cepscreaturus . NequeenimintellectumDeinossent , nisiquantumipsemon - strasset : QuisenimcognovitsensumDomini ? autquisconsiliariusejusfuit 2 ? ExipsoigiturdiscebantAngeliquæforentcreaturædeincepsfaciendæ , acdeindeingenereproprio . » Undedi - cimus , quodmeritumeorumestinhocsolo , quodVerboadhæserunt , cumpos - sentabipsodeflecti .

Et si quæratur, Utrum hoc ipsum fuit eis actus gloriæ ?

Dicendum , quodgloriavitææternæetbeatitudodicunturperconfirmatio - nemcumperfruitioneVerbi , etillamconfirmationemnondumhabueruntAn - g e l i . Undesialiquandoinveniturbeati - tudoetvitaæternadictadeAngelisinprimostatu , intelligiturdebeatitudinesecundumquid , scilicetquænonhabetconfirmationemconjunctamsibi . EthocvidentursentireAugustinusetAnselmusquidicunt , quodAngelusinprimostatuhabuitundeproficeretadconfirmatio - nemetbeatitudinem .

Exhisigiturpatetsolutioadto - t u m .

ARTICULUS III.

De modo confirmations Angelorum.

Tertio , Quæriturdemodoconfirma - tioniseorum .

Autenimillaconfirmatioestpercoa - ctionem , autpervoluntatem . Sipercoactionem , tuncnoneritparsbeatitu - dinis , sedpotiusmiseriæ : coactioenimestquandoaliquidviolenterteneturinhocquodestcontrariumnaturæetvo - luntati . Siautemestexvoluntate , tuncnoneritsubnecessitate : quiadicitAu - gustinusinlibrodeCivitateDeicontraTullium , quodquidquidestexvolun - t a t e , nonestexnecessitate 4 . Siautemnonestexnecessitate , tuncpotestessealiter : etitaAngeliadhucpossentpec - c a r e , quodfalsumest .

Sifortedicatur , quodpræsentiaDeifacitvoluntatemeorumimmobilem : s e - cundumhoceliamvidetur , quoddæ - monesdebueruntetiamhaberevolunta - temimmobilem : quiaetipsipræsen - tialiterDeumvidebantantequamca - derent .

Solutio . Dicimus , quodconfirmatioAngelorumestexduobus , scilicetexdonoperseverantiædatoeissecundumactumaDeo , etimmobilitatehonesta - tissecundumvoluntatemeorum . Hæcautemimmobilitascausaturexhocquodvoluntaseorumestconjunctafiniulti - m o : etpropterhocinhisquæsuntadfinemmobilibusetmutabilibus , nonpatieturampliusmutabilitatem . U n d e

<--- Page Split --->

hoc necessitas non est coactionis, sed immobilis honestatis ex consecutione finis ultimi cum additione doni perseverantiae in illo.

rium non est necessarium, intelligitur de voluntate progrediente ad finem per mu- tabilia ad finem illum ordinata.

Ex his patet solutio.

Illud autem Augustini, quod volunta-