QUESTIO XXX.

De Angelo in comparatione ad animam.

Consequenter transeundum est ad quaestiones qua sunt de Angelo in comparatione ad animam.

Et primo quaeritur de convenientia Angeli ad animam rationalem, et consequenter de differentia ejus ab eadem.

ARTICULUS I.

De convenientia Angeli et anima t.

Circa primum proceditur sic :

Dicit beatus Dionysius in libro de Divinis nominibus : « Divinae mentes sunt super reliqua existentia, et vivunt super reliqua viventia, et intelligunt et cognoscunt super sensum et rationem, et plus quam omnia existentia pulchrum et bonum desiderant *. » Ex hoc accipitur, quod in Angelo est esse et vivere et sensibilium habere cognitionem et

intelligibilium : et ita videtur, quod in his conveniant ad animam rationalem.

Si forte aliquis diceret, quod anima habet cognitionem sensibilium per sensus, et Angelus non habet sensus. Hoc non videtur facere impedimentum : quia anima post mortem adhuc habebit cognitionem sensibilium. Unde hoc videtur esse per accidens, quod in corpore accipit cognitionem sensibilium per sensus.

Si dicatur, quod vita anima est actus vegetabilis, et distribuitur per nutritivam, augmentativam, et generativam : sic autem non est in Angelis. Hoc iterum non videtur impedire : eo quod haec omnia videntur accidere animae in quantum est in corpore. Et ideo reprehendit Dominus Sadducaeos querentes de muliere septem virorum, cujus in

1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. I, Art. 13. Tom. XXVIII novae editionis nostrae. Cf. etiam II™ Part. Summa theologiae, Quæst. 9. Tom. XXXII ejusdem edi-

tionis.

2 S. Dionysius, Lib. de Divinis nominibus, cap. 5.

<--- Page Split --->

resurrectione futura esset uxor. Et dixit ris, quod errarent nescientes Scripturas, urque virtutem Dei. In resurrectione enim, neque nubent, neque nubentur, sed erunt sicut Angeli Dei in cœlo 1.

Præterea, Dominus post resurrectionem ut probaret verilatem vitæ, comedit cum discipulis 2, ostendens in hoc secundum Augustinum, quod habuit potestatem comestivam, non tamen habens indigentiam comestionis : ergo videtur, quod habere vitam secundum potestatem, et habere eam secundum aliquos actus indigentiae non faciant differentiam nisi per accidens : et ita relinquitur convenientia Angeli et animæ in illis.

Præterea, Dicit Boetius, quod quidquid potest potentia inferior, potest et superior : et ita videtur, quod omnis potestas quæ est in anima, sit etiam in Angelo.

Item, Dionysius in libro de Divinis nominibus 3 facit objectionem : quia si non haberent Angeli nisi intellectum, tunc alia quæ habent esse, vivere, sentire, et ratiocinari, viderentur esse propinquiora Deo quam Angeli : quia plures bonitates pulchri et boni in se colligerent. Et dicit, quod iste sermo bene se haberet, si superiora non haberent bonitates inferiorum. Sed quia superiora habent ea quæ sunt inferiorum potenter et eminenter, ideo superiora magis appropinquant Deo.

Præterea, Dicit Philosophus 4, quod vegetativum est in sensitivo sicut trigonum in tetragono. Ergo similiter sensibile erit in rationali, et rationale in intellectuali.

Si forte dicatur, quod non est differentia in rationali, sensibili, et vegetabili, sed in virtutibus motivis : in Angelo autem non est synderesis, eo quod synderesis est data homini existenti in via ad beatitudinem, ut renurmurret

malo, et moveat ab bonum : Angelus autem non est in via, et ideo non indiget illo. Si, inquam, sic dicatur, hoc non videtur : in Angelis enim quoddam est naturale judicatorium boni et mali, et appetitus boni, et displicentia mali : aliter enim in dæmonibus non esset vermis conscientiæ : et ita videtur, quod in illa virtute quæ est synderesis, non differant.

Si dicatur, quod differant in ratione practica, quæ dividitur per virum et mulierem, ut dicit Augustinus in libro XII de Trinitate 5 : quia scilicet in Angelo non sit ratio quæ sit vir et mulier. Contra : Dicit Augustinus super epistolam I ad Corinthios, xi, 7, super illud : Vir non debet velare caput suum : « Vir est pars rationis eminens quæ se in id quod æternum est, extendit contemplando veritatem : mulier autem est pars inferior quæ se extendit ad actionem temporalium. » Cum igitur in Angelo sit visio matutina et vespertina, ut supra habitum est, et similiter sit in eis virtus assistrix et virtus ministratrix, videtur quod habeant conversionem ad temporalia et æterna, ista contemplando, et illa agendo et disponendo.

SOLUTIO. Dicendum, quod anima et Angelus non habent convenientiam propinquam tamquam ea quæ sunt ejusdem generis, sed remotam : vita enim in Angelis et in animabus non est ejusdem rationis. Similiter etiam cæteræ potestates : et hoc patet : quia cum potentiae differant per actus, in aliis actibus sunt potestates in Angelis et in animabus : quod patet in singulis potestatibus : in vegetando enim animæ semper est et erit potestas ad nutrire et augere et generare : et hæc potestas proportionata est organo corporali : et licet quandoque non sit in corpore, sicut post mortem, nihilominus tamen maneret proportio illarum pote-

<--- Page Split --->

statum ad corpus. In vita autem Angeli nihil est talium : quia non est in eo vegetativum, sed vivere tantum. Similiter in potestate sensitiva anima habet proportionem ad organa secundum partes sensitivas. Unde secundum unam partem accipit sensibile, quod non accipit secundum aliam. Sed in Angelo una potestas accipit omnia sensibilia, et haec etiam potestas non est proportionata alicui organo. Qualiter autem accipiat sensibilia, supra determinatum est. Similiter anima rationalis accipit rationabilia discernendo et conferendo unum cum alio : et potestas rationis suae secundum virtutem proportionata est ad talem actum. Angelus autem talia accipit simpliciter, et ex his quae habet apud se. Et sic patet, quod non est omnimoda convenientia in potestatibus illis Angeli et animae.

Ad hoc autem quod quaeritur de virtutibus appetitivis, dicendum quod synderesis bene est in Angelis, sed non est ejusdem omnino rationis cum illa quae est in anima : synderesis enim animae est de universalibus viribus determinabilibus per studium et inquisitionem et experimenta casuum ad hoc opus et illud. In Angelis autem synderesis est et universale et particulare simul et secundum similitudinem unam : utriusque enim, scilicet universalis et particularis, notitiam habet ex his formis quas habet apud se, ut supra determinatum est.

Ad hoc autem quod quaeritur de viro et muliere, dicendum quod non est in Angelis : non enim quae cumque conversio in aeterna dicitur vir ab Augustino, sed illa tantum quae fit propter regimen mulieris, ne decipiatur a serpente. Similiter non quae cumque conversio in inferiora agenda vel disponenda dicitur mulier, sed illa tantum quae persuasibilis

est a motu sensibili vel sensuali qui di citur serpens.

Patet autem, quod secundum istu rationes conversio in aeterna et tempuralia non est in Angelis.

ARTICULUS II.

De differentia Angeli et animae 1.

Secundo, Quaeritur de differentia animae rationalis et Angeli.

Videtur autem, quod nulla sit penes esse utriusque.

Si enim est differentia, illa erit penes aliquam causarum : aut ergo penes efficientem, aut formam, aut materiam, aut finem. Si penes efficientem : aut penes ipsum, aut penes actum ejus. Et videtur, quod neutro modo : quia efficiens utriusque est Deus, et per actum creationis. Si autem penes formam, hoc non videtur : esse enim utriusque est intellectuale.

Si autem dicatur, quod anima est actus corporis et unibilis corpori, Angelus autem non, hoc non videtur : nos enim hic loquimur de anima intellectuali, et Philosophus dicit de intellectu, quod nullius corporis est actus 2.

Item, Anaxagoras ponit intellectum solum, non permixtum, sed separatum et purum.

Item, Omnis forma quae est in materia, per operationem naturae ex ipsa educitur. Sed de intellectu et anima intellectuali aperte pronuntiat Philosophus in libro XVI de Animalibus 3, quod est ingrediens ab extrinseco, non eductus ex

<--- Page Split --->

materia per operationem naturae. Ergo in hoc non differt anima rationalis ab Angulo.

Si dicatur, quod in materia differunt, hoc nihil est, cum et anima et Angelus rreentur ex nihilo.

Si dicatur, quod differunt in fine, hoc non potest esse, nisi duobus modis, scilicet quod anima sit ad finem unum, et Angelus ad finem alium: vel quod Angelus secundum modum unum consequatur finem aliquem, et anima consequatur eumdem secundum alium. Utrumque autem falsum est: quia anima et Angelus sunt ad unum finem, scilicet ad fruiitonem bonitatis aeternae. Similiter secundum eumdem modum consequuntur finem illum: quia animae assumuntur secundum ordinem Angelorum: quaedam enim sunt in inferioribus ordinibus, quaedam in superioribus, quaedam autem in mediis cum Angelis bonis.

Ex his arguitur sic : Quaecumque penes nullam causarum habent differentiam, ipsa sunt eadem specie vel numero : anima rationalis et Angelus sic se habent : igitur sunt eadem specie vel numero.

Solutio. Dicendum, quod penes omnes causas differunt rationalis anima et Angelus: substantia enim efficientis est una, sicut et ad omnia creata: sed tamen Angelum et animam non creavit eadem ratione ideali. Unde sicut differunt arca et scamnum in comparatione ad artem me-

chanicam, eo quod ipse mechanicus alia ratione facit arcam, et alia scamnum : sic differunt anima et Angelus in comparatione ad rationes ideales quae sunt in mente creatis. Similiter, licet anima rationalis non sit educta de materia operatione naturae, tamen natura in materia aliquid operatur ad ipsam. Et praeterea, substantialis differentia animae est, quod ipsa est unibilis corpori, non ut forma tantum habens esse in materia, sed ut forma et substantia movens et regens corpus ut nauta navem. Nec ideo dicitur intellectus purus et immixtus, quia non habeat unionem cum corpore, sed potius ideo, quia in actu proprio qui est intelligere, non est obligatus alicui organo corporali. Et quod ita sit, scilicet quod anima dependentiam unibilitatis habeat ad corpus, patet ex hoc quod etiam creator non creat eam nisi in corpore. Et ideo condemnata est haeresis eorum qui dicebant, quod animae creatae sunt extra corpora, et postea immissae corporibus: quia Deus infundendo creat, et creando infundit eas.

Penes potentiam etiam materialem differentia est : quia alterius rationis est possibilis intellectus in anima et in Angelo, ut patet ex praedictis.

In fine etiam est differentia, non in fine ultimo, quia penes finem ultimum non distinguuntur res, sed in modo promerendi finem per scientias et virtutes.