QUÆSTIO XXIX.
De simplicitate, perspicacitate, libero arbitrio, et discretione personali Angelorum.
- Item quaeritur, Penes quid sumuntur ista attributa?
SOLUTIO. Dicendum ad primum, quod Ad 1. aliter et aliter ad substantiam reducitur natura simplex et persona. Persona enim est substantia prima, quae est suppositum naturae angelicae: natura autem simplex sive essentia convenit ei secundum esse ipsius naturae sive essentiae.
De solutione quorumdam dubiorum circa hæc quatuor attributa.
Deinde quaeritur de his attributis in communi.
Et quaeritur de quodam verbo quod dicitur in Sententiis 1, ubi dicitur, quod prima consideratio debet esse de substantia, secunda de forma, tertia de potestate. Cum enim ibidem dicat, quod persona pertinet ad substantiam, et ad substantiam pertinet esse naturae subtilitas, videtur quod hæc duo sunt unum attributum.
Præterea, Illud intellectum quod appellavit per rationem insitam naturaliter memoriam, intelligentiam, et voluntatem, hoc postea appellat Magister sapientiam rationalem, et deinde formam, et quaeritur ratio horum nominum.
Item, Quæritur de hoc, quomodo memoria, intelligentia, et voluntas sit sapientia rationalis ?
- Præterea, Cum perspicacitas intelligentiae sit potestas quaedam, quomodo solum liberum arbitrium dicitur potcstas ?
Ad ALIUD dicendum, quod memoria, intelligentia, et voluntas dicuntur sapientia rationalis : quia sapientia rationalis perficitur in illis secundum quod dicitur a sapere et sapore : ad sapere enim exigitur memoria et intelligentia, ad saporem autem voluntas. Hæc eadem dicuntur forma : quia maxime secundum sapientiam in Verbo formantur Angeli ad sapientiam formantem, ut dicit Augustinus.
Ad ALIUD dicendum, quod potestas maxime sancta et perfecta est potestas libera, et ideo antonomasice potestas attribuitur libero arbitrio.
Ad ULTIMUM dicendum, quod natura angelica dupliciter potest considerari, scilicet in principiis esse, et in proximis consequentibus illa. Si primo modo consideratur, tunc aut considerabitur ex parte quod est, aut ex parte esse sive quo est. Et si primo modo, tunc attributum principiatum ex illo est discretio personalis. Si secundo modo, tunc ab illo principiatur attributum quod dicitur
<--- Page Split --->
essentia simplex sive simplicitas essentia. Et quia illa duo attributa causantur a principiis esse, ideo dicit Magister in Sententiis, quod utrumque istorum pertineat ad substantiam. Si autem fiat consideratio ex parte proximorum con-
sequentium esse, tunc in illis ordinatur natura Angeli aut ad verum, aut ad lunum. Si autem ad verum, est perspiracitas intelligentia. Si autem ad bonum, tunc est liberi arbitrii potestas.