QUÆSTIO XXVIII.

De discretione personali Angelorum.

Deinde quaeritur de quarto attributo quod est discretio personalis. Et quaeruntur duo, scilicet quid discernat personas Angelorum? Et secundo, Utrum personae differant ab invicem numero, vel genere, vel specie?

<--- Page Split --->

ARTICULUS I.

Quid discernat personas Angelorum !?

Ad primum proceditur sic :

  1. Dicit Richardus de sancto Victore in libro de Trinitate, quod « personae distinguuntur tribus modis, scilicet origine tantum, et proprietate tantum, et utroque. Origine tantum, sicut in Deo : proprietate tantum, sicut in Angelis : utroque, sicut in homine. » Sed videtur, quod hoc sit falsum : quæcumque tantum sola proprietate differunt, illa sunt indifferentia secundum substantiam : ergo si Angeli distinguuntur sola proprietate, ipsorum substantia erit una : quod falsum est : quod probatur per hoc, quod proprietas est de genere accidentium, ut dicit Boetius.

  2. Præterea, Videtur quod distinguuntur origine : quia dicitur in libro Ducis neutrorum, quod in separatis a materia non est numerus nisi per causam et causatum tantum : sed Angeli sunt separati a materia : ergo si differunt numero, hoc erit secundum rationem causæ et causati : sed ratio causæ et causati est ratio originis : ergo distinguuntur origine.

  3. Præterea, Dicit Boelius in libro de Duabus naturis in una persona Christi, quod persona est rationalis naturae individua substantia : individuum autem est (sicut dicit Porphyrius) collectione accidentium, quæ non possunt in alio inveniri, et hæc sunt patria, parentela, locus, et hujusmodi, quæ non conveniunt Angelis : ergo videtur, quod non sunt individuæ substantiæ : et per consequens non erunt personæ.

CONTRA : Persona est hypostasis rationalis naturae per se : quilibet Angulorum est hypostasis rationalis naturaper se una : ergo est persona : ergo convenit eis discretio personalis.

SOLUTIO. Dicimus, quod accidit Angelis discretio personalis, et est unum attributorum, et bene concedimus, quod discernuntur proprietatibus personæ angelicæ. Et ad hoc intelligendum, notandum, quod quoddam facit personam, et aliquid ostendit eam esse discretam. Hoc autem facit personam, quod facit eam esse per se unam : nihil autem facit eam per se unam nisi particulatio formasuper hanc materiam. Cum igitur in Angelis sit esse et quod est, esse distinctum super quod est, facit Angelum per se unum esse in angelica natura : et sic facit eam esse per se unam. Individuantia autem ostendunt personam distinctam esse, et in materialibus quidem materialiter sunt individuantia, in intellectualibus spiritualiter. Et si quæratur, Quæ sunt illa in Angelis ? Dicatur, quod a tribus sumuntur, scilicet a distinctione operationum, officiorum, et præmiorum : hæc enim in Angelis sunt distincta, et quod invenitur in uno, non invenitur in alio : et hæc vocat proprietates.

DICENDUM igitur ad primum, quod quando dicitur, quod sola proprietate distinguuntur personæ in Angelis, intelligitur de discretione qua cognoscitur persona, et non de illa qua constituitur. Nos enim substantias angelicas cognoscimus esse distinctas per discretionem operum, officiorum, et præmiorum.

Ad ALIUD dicendum, quod in libro Ducis neutrorum, cap. de uno Deo, separata dicuntur omnino simplicia, et hæc simplicia non distinguuntur proprietatibus absolutis : quia proprietas quæ absoluta est in uno, est et in altero.

<--- Page Split --->

Sed secundum hunc numerum et discretiuum quae non causatur nisi a relatione causae et causati, et principii et principiuti, et taliter simplicia non sunt Ankeli, ut patet ex praedictis in primo attributo.

A0 TERTIUM dicendum, quod individuantia non sunt materialiter in Angelis, sed spiritualiter, sicut diximus superius.

ARTICULUS II.

Secundum quem modum differunt ab invicem personae angelicae 1 ?

Secundo quaeritur, Secundum quem modum differunt ab invicem personae angelicae?

Et videtur, quod numero solo differunt.

  1. Quaecumque enim plura recipiunt praedicationem alicujus ejusdem rationis non distincti secundum differentias substantiales, illa sub illo solo numero differunt : sed personae angelicae sic sunt : ergo solo numero differunt. Probatio mediae est, quod intellectualis natura non invenitur distingui per differentias nisi per creatum et increatum, et corporeum et incorporeum : et angelica natura est creata incorporea praedicta de omnibus Angelis : igitur videtur, quod multitudo Angelorum sub ipsa non differt nisi numero.

  2. Hoc idem habetur per hoc quod Sancti dicunt, quod tantum est triplex natura intellectualis. Si autem differunt Angeli specie inter se, tunc esset quadruplex natura intellectualis, et quadruplex est sub alio numero.

CONTRA :

  1. Dicit Philosophus 2, quod ea quae differunt solo numero, differunt sola materia : sed Angeli non habent materiam : ergo non differunt numero tantum, sed specie et genere.

  2. Item, Quaecumque differunt solo numero, differunt per divisionem materia, et exeunt ab uno, sicut homines ab homine, equi ab equo, et sic de aliis : sed in Angelis non est sic : ergo non differunt numero solo. Probatio prime. Dicit Philosophus in III Physicorum 3, quod discretum causatur a divisione continuì : ergo videtur similitudo discreta etiam in natura angelica vel unius naturae, quod illa sit per divisionem ab aliquo uno in natura illa.

  3. Hem, Multiplicatio individuorum in natura una est per actum unum illi natura convenientem, sicut est multitudo hominum per generationem humanam, et similiter multiplicatio equorum, et similiter multiplicatio ignis : ergo videtur, quod si Angelorum est multiplicatio in una natura, est per actum unum, et per aliquem actum illi natura convenientem : sed ille non est creatio : quia non actus est Angeli, sed Dei.

Praeterea, Si propter creationem essent ejusdem naturae, tunc omnino essent unius naturae, quod falsum est. Cum igitur per unum actum non multiplicentur ex uno, non essent unius naturae in specie.

JUXTA hoc quaeritur, Quid causet multitudinem Angelorum?

  1. Non enim causatur a divisione alicujus continui sicut est in aliis, nec etiam causatur a nihilo. Si dicatur, quod a Deo creante, hoc non videtur : quia unum in quantum unum non est causa multorum.

1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. IX, Art. 7. Tom. XXVII nova editionis nostrae. Cf. etiam IIam Part. Summa theologia, Quast. 7 et 8. Tom. XXII ejusdem

editionis.

2 VII Metaphys., tex. et com. 28, et V Metaphys., tex. com. 12.

3 III Physicorum, tex. com 69.

<--- Page Split --->

  1. Præterea, Si concedatur, quod unum sit causa multorum, cum non causat multa vane, ergo oportet, quod aliquid sit ex parte naturae quod exigit multitudinem illam : sed duo sunt tantum in natura propter quae est multitudo eorum quae sunt in natura eadem, scilicet corrupio, et potentia materiae. Corruptio, quia forma naturalis non poterit salvari in uno semper : et propter hoc multiplicat se in simili in quo per successionem salvetur. Potentia autem materia : quia, sicut dicit Philosophus 1, materia desiderat formam sicut femina masculum et turpe bonum : et non tantum desiderat formam unam : quia aliter habita illa quiesceret a transmutatione : et potentia non est perfectibilis secundum omnes partes suas ab una forma numero, et ideo desiderat multas propter diversas sui partes. Neutrum autem horum est in angelica natura. Ergo videtur, quod ibi non sit multiplicatio solo numero.

rius attribuitur illis tribus : natura enim divina intellectualis est primo et pnr scipsam, et angelica natura et humana dicuntur intellectuales per analogiam sive proportionem ad ipsam.

Ad hoc autem quod quaeritur, Quid sit A» 1 causa multitudinis, alias, multiplicitatis? Dicimus, quod Deus creans. Et si obijciatur, quod ut unum non est causa multitudinis. Dicendum, quod hoc verum est : sed Deus creans licet unum ut unum sit in substantia et in se, tamen quodammodo est ut multa in ideis et rationibus creatorum : quia sicut dici Augustinus in libro LXXXIII Quæstionum 2, alia ratione creat hominem, et asinum, et sic de aliis. Sic ergo Deus potest esse causa multorum per creationem.

Siquis tamen vellet sustinere, quod differrent solo numero, diceret quod causa multiplicationis vel multitudinis numeri eorum est multitudo officiorum et operationum.

Solutio. Solutio. Sine præjudicio dicimus cum ultimis rationibus, quod Angeli non differunt solo numero, sed etiam quilibet ab alio differt forma et specie : sunt tamen sub eadem natura generis.

Ad 1. Dicimus ergo ad primum, quod non idem prædicatur de Angelis nisi prædicatum generis : specificæ autem differentia quibus contrahitur genus illud, sunt occulte nobis.

Ad 2. Ad aliud dicendum, quod quando dividitur natura intellectualis per tria, non est divisio generis in species : quia natura divina non est in eodem genere cum angelica et humana, et angelica non est in eodem genere cum humana : sed est divisio ejus quod per prius et poste-

Secundum quem autem modum differant animæ rationales, inferius disputabitur in quæstione de anima hominis.

Si autem quaeratur, Quot numero sint Angeli? Solvendum est per auctoritatem Dionysii in libro de Cælesti hierarchia, ubi sic dicit: « Eloquiorum de Angelis traditio millies millia esse ait, et decem millia decies millia secundum nos sublimissimos numerorum in seipsam revolvens et multiplicans, et per hos aperte significans innumerabiles cœlestium essentiarum ordinationes. Multæ enim sunt beatae militiae supermundalium intellectuum infirmam et coarctatam superantes materialium secundum nos numerorum commensurationem 3. »

<--- Page Split --->