QUÆSTIO XXVII.
De libero arbitrio Angelorum.
Postea quaeritur de tertio attributo, quod est postestas liberi arbitrii.
Et quaeruntur duo, An insit Angelis liberum arbitrium? Et secundo, Secundum quem actum ?
- Item, Remigius : « Omnis creatura rationalis est arbitrio libera. » Damascenus idem et Augustinus. Ergo liberum arbitrium inest Angelis.
ARTICULUS I.
An Angelis insit liberum arbitrium 3 ?
- Item, Nullum opus laudabile vel vituperabile est, nisi sit liberi arbitrii : sed Angeli opus est laudile et vituperabile : ergo habet liberum arbitrium.
CONTRA :
Sed contra.
Ad primum proceditur sic :
Dicitur in libro II Sententiarum, quod « liberum arbitrium inest Angelis, quod est libera inclinandae voluntatis sive ad bonum sive ad malum facultas4. »
Liberum arbitrium cognoscitur ex inflexione ad bonum et malum : inflexio ad bonum et ad malum non est in Angelis : quia tantum volunt bonum vel tanfum malum : ergo non est in eis liberum arbitrium.
Item, Anselmus in libro de Libero arbitrio dicit, quod « liberum arbitrium inest Deo, et Angelo, et homini. »
Si forte dicatur, quod inflexio illa inest eis per naturam, licet per gratiam et malitiam sint confirmati. CONTRA :
<--- Page Split --->
Dicit Philosophus, quod intellectus semper est rectus 1. Cum igitur in Angelis non sit nisi intellectus, erit igitur semper rectus.
Solutio. Solutio. Dicendum, quod liberum Ad object. arbitrium est in Angelis, sicut primae 1. auctoritates probant, et secundum naturam potest inflecti ad oppositum : secundum dispositionem autem advenientem confirmatur et determinatur ad alterum, sed ad neutrum cogitur.
Et per hoc patet solutio ad primum.
Ad object. Ad aliud dicendum, quod intellectus semper est rectus quantum ad rationem ex qua movet : quia movet ex universalibus et his quae sunt simpliciter et ubique, et non ex particularibus quae sunt hic et nunc, in quibus est deceptio : sed non est necesse, quod electio sequatur intellectum : quia contingit hoc eligere quod non determinavit intellectus, si clientia deficiat ab immutabili bono.
ARTICULUS II.
Secundum quem actum insit Angelis liberum arbitrium 2 ?
Secundo quaeritur, Secundum quem actum insit Angelis liberum arbitrium ?
Et videtur, quod non secundum illum qui est posse eligere bonum et posse eligere malum : quia
Secundum hoc et bonus Angelus posset facere male, et malus bene : quod esset contra fidem et contra Sanctos.
Cum etiam quidam actus sit liberi arbitrii potestas faciendi quod vult, videtur quod nec secundum illum insit :
qui enim non potest facere nisi unum, non videtur posse facere quod vult : sed Angelus non potest facere nisi unum : ergo, etc. Si enim dicatur oppositum, quod possit facere plura : tunc sequitur id quod prius : quia illa plura non erunt nisi bonum et malum, et bonum et imlius, et malum et pejus.
- Praeterea, Videtur in Angelis esseliberum arbitrium coactum : ignis enim non dicitur habere libertatem in actu propter hoc quod actio ejus determinata est ad unum semper : ergo videtur, quod similiter in Angelis sit.
Solutio. Dicendum est, quod si attennamus naturam Angelorum, tunc est in eis liberum arbitrium secundum hunc actum qui est declinare ad bonum vel ad malum. Si vero attendamus dispositiones sequentes, scilicet confirmationem in bono, et confirmationem in malo, tunc non est in eis secundum actum illum, sed secundum illum qui est posse facere quod vult.
Ad id quod objicitur in contrarium primo, dicendum est, quod aliud est posse ex natura, et aliud est posse ex habitu confirmato : posse enim ex natura est ad opposita : posse autem ex habitu confirmato est ad unum : et illa non sunt contraria, sed possunt esse simul in eodem.
Ad aliud dicendum, quod secundum Anselmum: in omnibus in quibus est potestas faciendi aliquid et voluntas, potestas dependet ex voluntate : quod patet cum dicitur, possum ambulare, possum loqui, possum comedere : in omnibus enim talibus intelligitur, si volo. Sic dicimus in proposito, cum dicimus, liberum abitrium est potestas faciendi quod vult : licet enim non nisi unum velit, illud tamen libere vult sine necessitate coactionis alicujus.
Si autem objiciatur, quod secundum
1 III de Anima, tex. com. 51. 2 Cf. Opp. B. Alberti IIa Part. Summae theolo-
<--- Page Split --->
Philosophum, omnis potestas rationalis ut ad opposita : liberum arbitrium in Angelis est potentia rationalis : igitur est ad opposita. Dicendum, quod potentia rationalis est ad opposita, non propter duo, sed propter oppositum. Unde secundum quod potentia rationalis est inquisitiva finis sui, sive ille finis sit verum, sive sit bonum, ponit potentia rationalis considerationem in oppositis, per quam contingit venire ad finem : sed quando est in fine, tunc jam non considerat opposita : quia opposita non sunt finis. Similiter est in progressu ad finem omnium finium, scilicet ad sumnum et primum verum, et ad summum et primum bonum. Et ideo contingit, quod liberum arbitrium quamdiu est in progressu ad aliud, illud est ad utrumque oppositorum : quando autem est in fine, tunc constat in illo, non considerans bonum et melius, quia ultra finem non est melius. Similiter non considerat
bonum et malum : quia bonum et malum non sunt fines, sed bonum tantum. Quod autem non deflectitur a fine, hoc non est coactionis, sed bonitatis a fine procedentis et liberum arbitrium in ipsum confirmantis.
Ad ultimum dicendum, quod ignis est ad unum ex obligatione materiae : forma enim ignis est forma materiae, et actio ejus est secundum conditiones materiae. Sed liberum arbitrium non est potentia existens in materia. Et quod est ad unum in confirmatis, hoc non est ex obligatione materiae et actione ejus secundum conditiones materiae, sed ex hoc quod attingit finem et perfecte deflexum est ab ipso.
Utrum autem liberum arbitrium sit unius rationis in Deo, Angelo, et homine, et in quo sit liberius, inferius in quaestione de libero arbitrio determinabitur.