QUÆSTIO XXVI.

De memoria, intelligentia, et voluntate Angelorum in communi.

ARTICULUS UNICUS.

Utrum in his tribus Angeli sint ad imaginem Dei 1 ?

Deinde, Quæritur de his tribus in communi. Et quia de his principalius pertinet ad tractatum de anima, propter hoc hic quæritur tantum, Utrum in his tribus sint ad imaginem Dei ?

Et videtur, quod sic.

  1. Per rationes Augustini positas in libro X de Trinitate 2. Ista tria sunt una substantia et una mens et una vita, et differunt a se invicem relatione et proprietate : intelligentia secundum actum est ex memoria, et voluntas secundum actum ex intelligentia et memoria, sicut ex Patre est Filius, et Spiritus sancus ex Patre et Filio.

  2. Item, Tota memoria est in tota inintelligentia, et e converso : quia omnia memoria sua intelligunt Angeli et memorantur omnia intelligibilia. Et similiter hæc duo tota sunt in tota voluntate, et e converso : quia quidquid memorantur et intelligunt, volunt, et e converso. Ergo videntur esse ad imaginem Dei in ipsis, scilicet tribus, videlicet intelligentia, memoria, et voluntate.

SED CONTRA :

Non legitur in Genesi, quod creatura aliqua sit facta ad imaginem Dei nisi homo.

Item, Licet Spiritus per omnia similis sit Patri, tamen ipse non dicitur imago Patris sicut Filius : igitur licet angelica natura sit similis Trinitati in aliquo, pari ratione non debet dici imago ipsius.

Solutio . Adhocdicendum , quodinimagine secundum Richardum de Sancto Victore, duo attendenda sunt, scilicet convenientia interiorum et exteriorum : et ideo licet Spiritus sanctus convenientiam habet cum Patre in substantialibus, tamen quia non habet convenientiam in proprietate principii, qua ab ipso sit aliqua persona, non dicitur imago Patris, sed Filius qui convenit cum Patre in utroque. Similiter dicimus de Angelo qui est ad imaginem Dei secundum interiora imaginis tantum : et hoc est esse ad imaginem secundum quid. Sed in exterioribus non convenit : exteriora enim sunt duo, scilicet quod homo est principium eorum quæ sunt secum in eadem natura, sicut Deus est principium omnium, et homo constituitur prælatus et natalilibus et volatilibus et gressibilibus, quæ sunt secum in eadem habitatione, quorum neutrum convenit Angelis. Et fit de his sermo in quæstione de imagine.

<--- Page Split --->

Et si invenitur, quod quidam Sancti dicunt quod Angeli sunt ad imaginem Dei, hoc intelligitur secundum quid. Dicunt tamen quidam, quod Angelus habet expressiorem similitudinem quam imago sit : et propter hoc non dicitur

imago, sed signaculum, sicut in Ezechiele dicitur : Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore : in deliciis paradisi Dei fuisti1. Et haec est sententia beati Gregorii in quadam homilia2.