QUÆSTIO XXV.

De voluntate Angelorum.

Deinde quaeritur de voluntate. Et quaeruntur duo, scilicet primo de voluntate Angeli. Et secundo, de actu ejus.

ARTICULUS I.

Utrum voluntas sit in Angelis secundum duas differentias, quæ sunt naturalis voluntas et electiva¹ ?

Ad primum proceditur sic: Damascenus in libro II de Fide ortho- doxa², dividit voluntatem in δελήσιν et βολήσιν, dicens quod ἐλήσις est appetitus rationalis et vitalis ex solis dependens naturalibus: βολήσις autem est appetitus cujusdam rei rationalis. Cum igitur om- nis voluntas in ratione sit, ut dicit Da- mascenus et Philosophus, videtur quod Angelus habeat utramque istarum vo- luntatum.

Mentra. Sed contra:

Damascenus vult, quod consilium præ- cedat voluntatem. Et similiter dicit Phi- losophus, quod voluntas est finis, et con- silium eorum quæ sunt ad finem: sed in quocumque non est præcedens, in eo-

dem non est consequens, sicut in quo non est sensus, non est ratio: ergo cum consilium non sit in .Angelo, etiam in ipso non est voluntas.

Quod autem non sit in eis consilium, probatur sic: Consilium est de dubiis, ut dicit Damascenus et Philosophus ³: et Angeli non habent dubium, ut patet ex prædictis: quia cognoscuntur sine inqui- sitione: ergo Angeli non videntur habe- re voluntatem.

Si forte⁴ dicitur, quod habent δελήσιν, hoc est, naturalem voluntatem. Contra: Dicit Damascenus, quod illa voluntas illorum est quæ adsunt et conservant et constituunt naturam: sed Angeli natura non indiget talibus, cum sint incorpora- les: ergo videtur, quod non habeant vo- luntatem talem.

SOLUTIO. Dicimus, quod Angeli habent utramque voluntatem: δελήσις enim natu- ralis voluntas est ad ea quæ sunt natu- ræ: et talia vult Angelus: quia vult esse, vivere, et intelligere. Unde et dicit Da- mascenus, quod ex naturalibus depen- dent quæ naturalia sunt objecta et fines voluntatis. Et similiter etiam vult ea

¹ Cf. Opp. B. Alberti. II« Parte Summae theo- logiae, Quæst. 14, membr. 4, art. 1. Tom. XXXII novæ editionis nostræ.

² S. JOANNES DAMASCENUS, Lib. II de Fide or- thodoxa, cap. 22. ³ ARISTOTELES, VI Ethicorum,

<--- Page Split --->

quæ determinantur ex ratione, quoniam sunt bona, et non tantum ex natura: et illorum est voluntas quæ dicitur βολάχισ.

Ad object. AD PRIMUM dicendum, quod licet consilium non sit in Angelis in quantum est de dubiis, est tamen in eis in quantum est dispositio vel ordinatio eorum quæ sunt ad finem.

Ad aliud dicendum, quod licet Angelus non indigeat aliquo conservante naturam propter corruptionem naturae, tamen habet voluntatem quæ dicitur θάχισ, ad ea quæ adsunt naturae, quæ sunt esse, vivere, et intelligere, et hujusmodi, sicut dictum est prius: et de his voluntatibus amplior erit disputatio in tractatu de anima hominis.

ARTICULUS II.

De dilectione Angeli1.

Secundo, Quæritur de actu voluntatis : et cum actus ejus sit diligere, quæritur, Utrum Angelus ex solis naturalibus possit diligere Deum propter se et super omnia?

Et videtur, quod non : quia

  1. Diligere Deum propter se et super omnia, est actus charitatis : et ubi est actus, ibi est habitus : ergo ex solis naturalibus esset charitas, quod falsum est.

  2. Item, Ad summum gratiae non pertingit natura : sed gratia non potest altius quam diligere Deum propter se et super omnia : ergo ad hoc non pertingit natura.

  3. Item, Actus dilectionis est perfuctior quam actus fidei : quia sicut vihabet habitus ad habitum, ita actus ad actum : et habitus dilectionis est major, sicut dicit Apostolus, I ad Corinthios, XIII, 13 : Major horum est charitas : ergo et actus.

Inde procedatur ulterius : Angelus ex solis naturalibus non potest credere in Deum propter se et super omnia : ergo nec diligere.

CONTRA :

  1. Potentior est voluntas in volendo, quam ratio in cognoscendo : voluntas enim impossibilium est, ratio autem non : sed ratio naturalis cognoscit Deum esse super omnia et propter se diligendum : ergo voluntas potest eum sic diligere.

  2. Item, Virtus politica fortitudinis gratia boni contemnit periculum vitæ, ut dicunt Philosophi*. Cum igitur Angelus in naturalibus suis melius sit dispositus quam homo existens in virtute consuetudinali, potest aliquid ipse in voluntate præponere sibi : ergo et potest ipse Deum diligere plus quam se et propter se.

  3. Præterea, Dicit Tullius in libro de Amicitia, quod triplex est amicitia : quædam enim fundatur super delectabile, et quædam super utile, et quædam super honestum. Illa autem amicitia quæ fundatur super honestum, diligit propter se amicum, et super omnia quæ sunt utilia et delectabilia : ergo multo magis videtur, quod Angelus sic potuèrit diligere Deum.

  4. Item, Philosophus in VIII Ethicorum, de amicitia : « Perfecta est quæ bonorum amicitia, et secundum virtutem similium 3. » Sed non est perfecta nisi diligat propter se et super omnia. Ergo

<--- Page Split --->

multo magis sic potuit Angelus diligere D.um.

  1. Item, In eodem : « Mali quidem amici erunt propter delectationis quasum, secundum hoc simile existens boni amici per se : secundum enim quod boni hi quidem simpliciter amici, hi autem secundum accidens1. » Et ex hoc sequitur idem.

i. Item, In Topics, « Amici diligendi sunt, etsi nihil nobis fieri debeat. »

SOLUTIO. Dicendum secundum prædirta, quod voluntas est duplex, scilicet dependens ex solis naturalibus, quam 6.1/2/3/4 Graeci vocant : et hujusmodi quidam dicunt esse delectationem concupiscentiae, et illa quidquid diligit, propter seipsam diligit et præ omnibus. Et est alia voluntas quae sequitur rationem, et cum ratio ratiocinetur de honestis et homis per se, et ratiocinetur etiam de utilibus et delectabilibus, potest voluntas sequens ipsum esse de omnibus his. Distinguemus tamen multipliciter naturale : est enim naturale primo modo dictum, quantum ad præsens pertinet, quod dependet ex solis naturalibus, hoc est, naturae adhaerentibus et constituentibus eam. Est iterum naturale, ad quod potest natura opere suo pertingere, ut ratio ratiocinando, et voluntas diligendo. Est iterum naturale, quod per assuetudinem inducitur sine gratia gratum faciente : et sic dicitur virtus politica naturalis.

Dicendum ergo, quod primo modo sumpto naturali, Angelus non potuit diligere Deum propter se et super omnia. Et talis adhuc locutio est duplex, scilicet quod propter potest notare causam efficientem et finalem simul : et sic adhuc non potest diligere Deum propter se et super omnia : quia tunc ratio efficit illam dilectionem et non

Deus. Vel, propter notare potest causam finalem tantum : et sic potest diligere, sed non erit dilectio charitatis.

Et si objiciatur, quod secundum primum modum diligit se propter se et super omnia, et sic fruitur se, et sic peccat, quia perversitas est, ut dicit Augustinus2, frui non fruendis, cum non sit fruendum, nisi incommutabili bono. Dicendum quod hoc non sequitur in rationali creatura : illa enim non dicitur frui re fruitione quae peccatum est propter concupiscentiam naturae, nisi sit tanta, quod deducat rationem ab incommutabili bono : et hoc non facit in Angelis.

Ad PRIMUM autem dicendum, quod non tota ratio actus charitatis est diligere Deum propter se et super omnia, sed diligere ex his quae ad meritum ab ipso accepit : creatura enim nihil potest facere gratum Deo, nisi ex hoc quod meritum accipit ab ipso.

Ad ALIUD dicendum, quod summum gratiae non est diligere Deum propter se et super omnia, sed secundum quod dictum est diligere ex his quae ad meritum ab ipso accipiunt.

Ad ALIUD dicendum, quod in hominibus actus charitatis sequitur actum fidei quantum ad naturam generationis actus ex actu. Similiter in Angelis actus charitatis sequitur ex actu cognitionis in Verbo. Sed in neutro ex actu cognitionis naturalis sequitur actus charitatis, sed sequitur actus dilectionis naturalis secundo vel tertio modo sumpto naturali. Unde non est simile de credere Deo super omnia, et diligere Deum super omnia. Sed bene conceditur, quod sicut actus fidei est super naturam, ita et actus charitatis : sed ille actus non est diligere Deum propter se et super omnia, nisi secundum distinctionem habitam.

<--- Page Split --->