QUÆSTIO XXIII.

De memoria Angelorum.

ARTICULUS I.

Utrum insit Angelis memoria 1 ?

Consequenter quaeritur de memoria. Et quaeruntur duo, scilicet utrum insit Angelis memoria, et secundum quam proprietatem et actum inest si inest ?

Videtur autem, quod non insit Angelis : quia

  1. Dicit Damascenus : « Memorativum est memoriae et rememorationis promptuarium et causa 2. » Et vocat memoriam memoriae : unde etiam subjungit : « Memoria est phantasia derelicta ab aliquo sensu secundum actum apparente, vel coacervatio 3 sensus et intelligentiae. » Sed nullo istorum modorum potest esse in Angelis memoria. Ergo videtur, quod non sit in Angelis memoria.

  2. Item, Dicit Philo-ophus 4, quod memoria non est nisi facli. Dicit enim sic : « In ipso nunc non est memoria, sed præsentis quidem sensus est, futuri autem spes, facti autem memoria. » Sed in Angelis non est præteritio, vel præsentialitas, vel futuritio secundum intelligi-

bilia. Ergo videtur, quod in eis non sit memoria.

  1. Item, Avicenna : « Recordatio est resolutio ad aliquid quod habuit esse in anima in præterito 5. » Constat autem, quod talia non sunt in intelligentiis Angelorum : ergo non erit in eis memoria.

  2. Præterea, Memoria et oblivio videntur esse contraria quæ habent esse circa idem : et oblivio non accidit Angelis : ergo nec memoria.

  3. Item, Augustinus in libro XII de Trinitate in principio dicit, quod quando memoramur et reminiscimur, quod hoc pertinet ad hominem exteriorem : quia adhuc id in nobis agitur quod commune habemus cum brutis. Et ex hoc patet, quod memoria non est in Angelis.

SOLUTIO. Dicimus, quod duplex est solutio. memoria. Una quae est pars animae sensibilis, et illa est thesaurus sive theca formarum sensibilium secundum Avicennam : et de hac ut frequenter loquuntur Philosophi, et verum est quod illa semper est facti et præteriti, et est motus a sensu secundum actum factus, ut dic t Damascenus. Alia est memoria quae est animae intellectualis pars, et haec est coacervatio intelligibilium specierum : et haec duplex est. Una est sub ratione præteriti, et altera non : sed iudifferunt er

1 Cf. Opp. B. Alberti. IIa Part. Summa theologiae, Quæst. 14, membr. 2. Tom. XXXII novæ editionis nostræ.

  • S. J. DAMASCENUS, Lib. II de Fide orthodoxa,

cap. 20. 3 Alias, confirmatio. 4 In libro de Memoria et Reminiscentia. 5 AVICENNA, In VI de Naturalibus.

<--- Page Split --->

est sub ratione præteriti, præsentis, et futuri : et secundum hoc memoria nihil aliud est quam potentia notitiam rei tenens apud se sine consideratione temporis. Illa vero quæ est cum ratione præteriti, est duplex : quædam enim est acquisita per inventionem et studium et doctrinam, et quædam est de illis quorum scientiam habemus cum natura, sicut habituum naturalium.

Dicatur ergo, quod memoria secundum duplicem rationem inest Angelis, scilicet illam quæ est respectu præteriti et præsentis et futuri æqualiter, et illam quæ est cum ratione præteriti sine inventione, studio, et doctrina acquisita : licet enim intelligentiis Angelorum non sit præsens, præteritum, et futurum, tamen recordationem pro tanto dicuntur habere a Sanctis : quia accipiunt aliquid sub ratione prius habiti et scii : et hoc secundum unam rationem memorie : secundum vero aliam rationem, notitiam rei tenent semper apud se : et hoc est memorari secundum Augustinum.

Et ex his patet solutio ad omnia objecta : tamen hoc quod dictum est, memoriam quamdam esse rationalis animæ quæ sit cum ratione præteriti temporis, dubium est : eo quod tempus sit de appendiciis materie et sic pertineat tantum ad animam sensibilem : sed infra tractatu de Anima, quaestione de memoria rationalis animæ determinabitur.

ARTICULUS II.

Secundum quam proprietatem et actum memoria insit Angelis ?

Secundo quæritur, Secundum quam proprietatem et actum insit ?

Sunt enim proprietates memoriae, ut dicunt Philosophi, quædam ex subjecto, quædam ex memorabilibus. Ex subjecto secundum quod dicimus siccos melioris

esse memoriae et pejoris recordationis, et humidos e contrario pejoris memoria et melioris recordationis. Cujus causa est, quia in sicco formæ impressæ deletio difficilis est : et ideo memoria bona sunt tales. Similiter sicca materia difficulter obedit animæ agenti et moventi eam : et ideo tales sunt malæ recordationis : in humidis autem propter contrarias causas fit e contrario. Similiter dicimus bene discentes male memorantes, et e converso. Et dicimus eos esse bona memoriae qui occupantur circa pauca, et malæ memoriae qui occupantur circa multa, secundum quod dicimus senes, quamvis sint sicciores, pejoris esse memoriae quam pueros, quamvis sint humidiores : quia eorum cogitatus est occupatus in paucis, et illorum in multis.

Quæritur ergo, Utrum secundum hujusmodi proprietates memoria sit in Angelis, ita scilicet quod unus sit melioris memoriae quam alter ?

Item, Sunt proprietates memoriae in actu, secundum quod dicunt Philosophi, quod memoria de uno in aliud procedit ex quibusdam signis, vel per modum quorumdam signorum : disciplina autem ex necessariis, sicut dicit Avicenna, quod videntes librum recordantur Magistri qui fecit aut docuit illum : et videntes Dionem recordantur Diarii, qui similis vel dissimilis fuit Dioni : et tamen non est necessarium nos recordari.

Quæritur de actu. Si enim recordatio est, ut dicit Avicenna, ingenium per quod revocentur oblita, tunc non videtur recordatio convenire Angelis. Similiter, si reminiscentia est super partem obliti, tunc iterum non convenit Angelis. Quem ergo actum habet memoria ?

Item, Dicit Philosophus, quod recordatio est ad habendum aliquid in futuro ex eo quod habitum est in præterito. Secundum hoc autem iterum non videtur convenire Angelis : quia secundum illum modum procedit ex his quæ sunt per modum signorum et non necessitatis.

<--- Page Split --->

SOLUTIO. Dicimus, quod memoria et recordatio non differunt in Angelis per facile et difficile, sed per nobile et per minus nobile : et hoc causatur ex majori vel minori nobilitate naturae.

Si autem quaeritur, In quo cognoscitur illa nobilitas ? Dicendum, quod sicut in hominibus propter diversas complexiones causatur difficultas et facilitas memorandi, ita in Angelis ex diversitate naturae causatur diversitas memorie et intelligentiae ex nobilitate naturae majori vel minori : et hoc cognoscitur in formis quae sunt in memoria et intelligentia, quae in quibusdam sunt magis simplices, et in quibusdam minus, sicut dicit Philosophus in libro de Causis. Sed in hoc est dissimilitudo, quod in hominibus qui melioris sunt memoriae, pejor est recordatio et minus perspicacitatis intelligen-

tiae : in Angelis autem bonitas unius sequitur bonitatem alterius.

Anioquodquaeriturdeactumemo - r i a e , dicendumquodillamemoriaquaeaqualiterestrespectupraesentiumetpraeteritorumetfulurorum , nonhabetactumnisinotitiamreiapudsetenere . Illaveroquaestpriusintellecti , accipithocquodpriusviditcumrationepriusvisi , etutraqueillarumbenepotestesseinAngelis . Sedrecordatioetremini - scentiaquaesuntadrenovandumobli - t u m , nonsuntinAngelissecundumquodPhilosophiloquunturdeeis : licetnonconveniantnisihominibus , etnonbrutisquaehabentmemoriam , tamenponuntsensibiliapermodumsignorum , utobjectumestprius : ettalisoperationonconvenitmemoriisAngelorum .