QUESTIO XVI.

De motoribus orbium.

Deinde quæritur de motoribus. Et quæritur primo, Utrum motor primus sit Deus? Secundo, Si non est Deus, utrum sit anima coeli, vel naturalia? Tertio, De comparatione ipsius ad motores inferiores orbium.

ARTICULUS I.

Utrum motor primus sit Deus1 ?

Ad primum proceditur sic:

t. Dicit Philosophus in II de Cælo et mundo 2, quod causa prima movet causatum primum : sed causa prima est Deus, et causatum primum est cœlum primum : ergo Deus est primus motor cœli.

  1. Item, Probatur in VIII Physicorum3, quod primus motor est penitus immobilis et immutabilis : nihil autem est penitus immobile et immutabile nisi Deus: ergo primus motor est Deus.

  2. Item, In XI Metaphysicae dicit Philosophus : « Primum principium entium non movetur, neque accidentaliter, neque essentialiter, et movet et facit

primum motum æternum. Cum igitur motum sit, necesse est ut moveatur per aliquid. Primus autem motor non per se movetur, et motus æternus fit per motorem æternum, et unus per unum 4. » Et ex hoc accipitur, quod primus motor neque per se movetur, neque per accidens, et est æternus : et nihil tale est nisi solus Deus : ergo primus motor est Deus.

  1. Item, Ibidem 5, Deus est vita : quia actio et intellectus ejus est vita : et illud est intellectus per se, et habet vitam immobilem, et semper æternam : Deus igitur æternus est in fine mobilitatis : ergo est vita continuum æternum : et constat, quod ibi loquitur de primo motore : ergo primus motor est Deus.

  2. Item, Commentator super XI Metaphysicae dicit 6, quod finis prosperitatis animae rationalis est ut continuetur primo motori et sit cum ipso : sed hoc non esset nisi Deus esset primus motor : ergo primus motor est Deus.

  3. Item, Hoc videtur velle Boetius in

1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. XIV. Art. 6. Tom. XXVII nove editionis nostræ. Cf. etiam II™ Part. Summæ theologiæ, Quæst. 53, membr. 3. Tom XXXII ejusdem editionis.

2 II de Cælo et Mundo, tex. com. 71. 3 VIII Physicorum, tex. com. 79 et infra. 4 XI Metaphys. tex. com. 5 et 37. 5 Ibidem, tex. com. 39 et 51. 6 Commentator super XI Metaphys. com. 38.

<--- Page Split --->

libro III de Consolatione Philosophiae1, dicens :

1 qui perpetua mundum ratione gubernas, Terrarum coelique sator, qui tempus ab aevo Iur jubes, stabilisque manens das cuncta mo- [veri :

Quum non externae pepulerunt fingere causae Materiae fluitantis opus : verum insita summi Forma boni livore carens : tu cuncta superno Ducis ab exemplo, pulchrum pulcherrimus ipse Mundum mente gerens, similique imagine for- [mans, Perfectasque jubes perfectum absolvere partes.

Ex istis versibus habetur, quod Deus non pulsus ex creatis causis perpetua ratione movet mundum. Cum igitur primus motor sit, qui non alia causa motus, immobilis per se et per accidens, ut habitum est, movet coelum, et mundum, primus motor est Deus.

1. CONTRA :

  1. Omne movens in natura proportionatum est mobili : ergo si Deus est movens in natura, vis movens erit proportionata potentiae alicujus mobilis : ergo Deus non est motor coeli primi secundum naturam, ita scilicet quod sit motor intrinsecus.

  2. Præterea, Sumantur rationes Rabbi Moysis in libro Ducis neutrorum, cap. de uno Deo : quarum prima est, quod motor cæli aut est intrinsecus, aut extrinsecus. Si intrinsecus, aut est forma divisibilis secundum corpus, aut est indivisibilis. Si divisibilis sicut est calidum et leve secundum quantitatem ignis, cum potentia illa sit finita, non movebit motum continuum durantem dum ipse est : quia probatur in VIII Physicorum 2, quod potentia finita non movet motum infinitum in tempore infinito. Si autem est indivisibibilis, sicut est anima et intellectus, talis motor movetur aliquando per accidens : quia moto mobili movetur quod est in mobili, sicut moventibus nobis, moventur ea quae in nobis sunt :

ergo si talis est motor cæli, movebitur ipse per accidens, quia motu illo quo cœlum movetur per se : Deus autem nullo modo movetur, nec per accidens, nec etiam per se.

Si dicatur, quod ille motor est extrinsecus : tunc aut erit corpus, aut non corpus. Si corpus, iterum non erit Deus, et propterea non erit motor primus : quia motor primus non potest esse corpus, cum omne corpus sit mobile. Si dicatur, quod ille motor sit separatus et non corpus, tunc videtur non esse movens in natura : omne enim movens naturaliter est conjunctum mobili.

Præterea, Dicit Philosophus in VIII Physicorum, quod si invenitur aliquid quod est movens et motum, et aliquid quod est motum nullo modo movens, erit invenire aliquid movens nullo modo motum, nec per se, nec per accidens : omne autem movens intra, movetur per accidens motu ejus quod movet : sed Deus non movetur per accidens, ut prædictum est : ergo non erit movens intra.

Si forte dicatur, quod non est necessarium, quod movens naturaliter sit intra : quia ignis movet aerem, et aer alteratur naturaliter, cum tamen ignis alterans sit extra ipsum, apparet quod non est instantia : quia non loquimur de motu locali, qui si est naturalis, semper habet motorem intra, sicut patet in diffinitione naturae posita in II Physicorum 3, quod natura est principium et causa movendi et quiescendi ejus in quo est per se primo et non secundum accidens : ergo patet, quod motor naturalis in motu locali est intra.

Si forte iterum dicatur, quod cœlum secundum totum non mutat locum, sed secundum partes rcnovat situm tantum : et ita motor ipsius existens in ipso non mutatur per accidens, cum ipse non sit actus alicujus partis. CONTRA : De in-

<--- Page Split --->

tellectu dicit Philosophus 1, quod nullius corporis est actus, et tamen mutatur per accidens moto corpore : ergo similiter erit de motore primo : et ita Deus non potest esse motor primus.

Præterea, Secundum hoc si Deus non moveretur per accidens, hoc haberet a mobili, quia illud non mutat locum : ergo in se posset moveri per accidens : hoc autem est falsum, cum ipse per se habeat, quod nec naturaliter, nec per accidens possit moveri.

Item, Id quod omnino est simplex, non habet aliquam causam suæ essentia : dico autem simpliciter secundum privationem potentiae compositionis et actus, scilicet quod nec fit compositum, nec componibile cum aliquo : omnis autem motor existens in mobili mobile, habet causam ut subjectum et materia : ergo ille motor non est simplex in fine simplicitatis, et ita non potest esse Deus.

Si forte aliquis diceret, quod motor primus non componitur cum mobili, hoc est contra Philosophum in libro de Substantia orbis 2, qui dicit, quod cœlum est compositum ex motore et mobili.

Solutio. Solutio. Dicendum, quod si velimus loqui secundum Philosophos, ponemus in cœlo triplicem motorem, scilicet Deum qui est motor extra, non proportionatus mobili : et hoc attendit Ptolemæus qui dicit, quod nihil movet cœlum nisi solus Deus, et Rabbi Moyses qui probat multis rationibus, quod motor cœli est extrinsecus extra ipsum, neque corpus, neque virtus in corpore existens, neque divisibilis, neque indivisibilis secundum corpus. Et ille motor videtur etiam innui in XI Metaphysicae 3, de quo dicitur ibi, quod actio ejus et vita ejus et essentia ejus sunt idem. Unde etiam Rabbi Moyses probat, quod tales substantiae non possunt esse plures :

substantiae enim simplices non conjunclu corpori non numerantur, sicut ipse dicit, nisi per causam et causatum : et idem primæ non possunt esse multæ, sed una sola : et isti soli motori convenit, quod non moveatur per se, neque per accidens : et de hoc etiam intelligitur dictum Boetii in libro de Consolatione philosuphiae.

Secundus motor est forma conjuncta cœlo non divisibilis divisione cœli : et isti motori convenit, quod sit mobili per accidens, quemadmodum probat Rabbi Moyses 4, et convenit ei, quod virtus sua proportionatur mobili : et hor dicit Commentator super librum de Cœlo et Mundo : et convenit ei iterum, quod virtus sua fortior est in mobili immediato, quam in mobili mediato. Et hoc tangit Anevalpetras in Astrologia sua. Utrum autem motor iste sit anima vel non, inferius erit quaestio.

Tertius motor est forma materialis divisibilis secundum divisionem cœli. Sicut enim est grave in terra, et leve in igne, quæ sunt potentiae ad motum sursum et ad motum deorsum, ita est quædam forma in cœlo que est potentia ad motum circularem, et illa potentia proportionatur illi loco qui est circa medium, sicut potentia gravis proportionatur loco deorsum, et potentia levis loco sursum. Et quod hujusmodi motor sit in cœlo, patet demonstrationibus Philosophi positis in II de Cœlo et Mundo 5, in quibus supponit, quod magnus orbis citius circumvolvitur quam parvus, sicut magnus ignis velocius ascendit quam parvus : quod non esset verum, si non esset motor in cœlo divisibilis secundum quantitatem mobilis. Hoc etiam patet ex dicto Averrois in libro de Substantia orbis 4, qui dicit, quod cœlum non lassatur in motu : eo quod motor movet ipsum secundum convenientiam formæ

<--- Page Split --->

mobilis ipsius, qualiter non movet anima corpus animatum elementatum : et ideo animalia in motu corporis lassantur.

Ex ista diffinitione patet responsio ad omnia objecta praeter hoc quod est primum, ad quod dicendum, quod causa prima dicitur duobus modis, scilicet in genere naturae, et extra genus. In genere naturae motor cœli intra dicitur prima causa, et primum mobile dicitur causatum primum, habens ordinem ad generationem et corruptionem : et hoc dico propter cœlum empyreum, quod est supra ipsum, et non habet ordinem ad generationem et corruptionem, sed ad statum contemplationis, ut habitum est. Sed prima causa extra genus naturae est Deus, cujus causata sunt omnia creata.

Si autem objicitur, quod motus unus simplex non habet nisi motorem unum, et ita cum primum mobile habeat motum unum simplicem, non videtur habere nisi unum motorem. Dicendum est ad hoc, quod hoc est verum, si illi tres motores ordinarentur ex æquo ad motum illum, ita quod unus non esset in alio : sed Deus qui est motor absolute primus, movet in motore qui est primus in natura, sicut causa prima movet in causa secunda : motor autem ille qui est primus in natura, movet secundam potentiam mobilis circularis, sicut forma ignis substantialis movet ignem sursum secundum potentiam levis. Nec exiguntur diversi motus propter formam substantialem ignis et potentiam levis.

ARTICULUS II.

Utrum motor ille qui est intra, et non est divisibilis secundum quantitatem mobilis, sit anima cœli, vel non 1 ?

Secundo quaeritur, Utrum motor ille qui est intra, et non est divisibilis secundum quantitatem mobilis, sit anima cœli, vel non ?

Et videtur, quod sic : quia

  1. Hoc expresse haberi potest, prout videtur in II de Cœlo et Mundo 2, ubi dicit Philosophus, quod si cœlum habet animam, et est in ipso principium motus, tunc procul dubio sunt ei sursum et deorsum, dextrum et sinistrum. Ex quo patet, quod Philosophus ponit pro causa dextri et sinistri cœlum habere animam.

  2. Item, In primo Cœli et mundi : « Vita est in cœlo fixa et sempiterna in sæcula seculorum, quæ non finitur, neque deficit, et est melior vita 3. » Vita autem est actus animæ. Ergo anima cœli est motor cœli.

  3. Praeterea, Omnis substantia spiritualis separabilis a materia conjuncta corpori, est anima: et omnes ista differentia probantur de motoribus sphærarum in XI Metaphysicae 4, scilicet quod sunt substantiae separatae conjunctae mobilibus: ergo sunt animæ.

  4. Praeterea, Hoc expresse dicit Commentator super II de Cœlo et Mundo in principio 5, ubi dicit, quod cœlum habet intellectum qui est forma indivisibilis secundum quantitatem cœli, et ille est anima.

  5. Item, In libro de Substantia orbis

<--- Page Split --->

dicit Philosophus : Manifestum est, quod forma movens cœlum, natura ejus est et natura animæ 1. Et plura talia continentur ibidem, sicut est istud, Corpus cœleste movetur ex se et anima. Ergo habet animam tantum, et non habet aliud principium sui motus : et quia movetur circulariter, scimus quod principium hujus animæ secundum quod est anima, est moveri circulariter.

  1. Item, In eodem loco dicitur, quod corpus cœleste non est necessarium in suo esse, sicut est dispositio in corporibus animalium quæ sunt hic : animalia enim quæ sunt hic, apparet quod animæ eorum sunt necessariæ in esse corporum suorum, et quod non salvarentur nisi per sensibilem animam et imaginavam. Corpus autem cœleste, quia est simplex et intransmutabile ab aliquo extrinseco, non indiget in suo esse anima sensibili, nec imaginativa, sed tantum indiget anima spiritum moveute in cœlo, et virtute quæ non sit corpus neque sit in corpore secundum divisionem ipsius ad largiendum ipsi permanentiam æternam et motum æternum, qui non habet principium neque finem. Ex quo accipitur, quod cœlum habet animam, et quod hæc anima non est sensibilis, sed motiva secundum locum, quæ largitur ei permanentiam et motum, quæ non habet principium et finem per generationem in tempore, licet per creationem habeat principium, ut supra habitum est.

  2. Item, In Sex principiis habetur de anima mundi, et hæc ponitur esse motor primi mobilis : ergo primum mobile habet animam.

  3. Si forte dicatur, quod hoc hæreticum est et non consentiendum in hoc Philosophis, quid respondebitur Augustino super Genesim ad litteram 2, qui relinquit pro dubio, Utrum stelle sint ani-

malia, vel non? Nam si esset hæresis, videtur quod ipse determinare deberet.

  1. Item, Hieronymus super Ecclesiastem, super illud : Lustrans universa in circuitu pergit spiritus 3 : dicit sic : « Ipsum solem spiritum nominavit, eo quod animal sit et spirét et vigeat et omnes orbes cursu suo expleat. »

  2. Item, Rabbi Moyses : Cœli sunt animalia rationalia, scilicet apprehensores creatoris. Hæc autem est veritas probata etiam ex parte legis, et non secundum corpora motiva sicut ignis et terra, sicut putant insipientes, sed sicut dixerunt Philosophi, animalia obedientia creatori, et laudant ipsum, et cantant ei canticum et laudem sublimem. Et hæc auctoritas jacet in secunda collatione libri Ducis neutrorum.

  3. Item, Avicenna in VI de Naturalibus, et in suo libro de Cœlo et mundo, expresse dicit, quod cœlum habet animam et phantasiam, cui obedit universa materia mundi, sicut corpus animalis obedit animæ animalis : et sicut corpus animalis .immutatur secundum imagines delectabilis vel tristis apprehensas ab anima animalis, ita materia elementorum mutatur ad imaginationem motorum cœli : et ideo fiunt quandoque terræmotus et scissuræ terræ in inferioribus.

SED CONTRA :

  1. Probatur in libro de Anima 4, quod nullum corpus simplex potest esse animatum : et ratio est : quia cum anima diversas habeat potentias, oportet diversitatem esse aliquam in organis quæ perficit secundum distinctionem suarum potentiarum : habitum est autem supra, quod cœlum est corpus simplex : ergo non potest esse animatum.

  2. Item, In libro de Anima 5 probatur, quod ubicunque est intellectus, ibi est sensus et vegetatio, sed non convertitur : et ubicumque est sensus, ibi est vege-

<--- Page Split --->

tatio, sed non convertitur. Si ergo in crulo est anima quae est intellectus, ut supponitur a quibusdam, tunc erit ibi invisibilie et vegetabile: et ita ibi ad minus erit tactus inter sensus, et nutritiva inter potentias vegetabiles: omne autem quod nutritur, corruptibile est: ergo cœelum est corruptibile. Similiter non videmus ibi organa sensuum: ergo non habet animam sensibilem.

  1. Si forte dicatur, quod habet animam intellectualem praeter sensibilem et vegetabilem, et illa non indiget organis, neque in se, neque in suis operationibus. CONTRA : Intellectuals non efficitur in actu nisi per abstractionem a phantasmatibus : si igitur habet intellectum, aut ille intellectus numquam erit in actu, et sic erit sicut dormiens : aut oportet, quod habeat phantasiam et sensibilem animam, et hoc absurdum est ponere in cœelo.

  2. Si forte dicatur, quod intelligit universalia, sicut dicit Isaac in libro de Diffinitionibus. CONTRA : Scientia rei in universali non est nisi scientia rei in potentia : quia inferiora in suis superioribus non sunt nisi in potentia. Cum ergo non habeat potentias per quas descenditur ad particularia, numquam videtur scire rem in propria natura.

Praeterea, Cum intellectus cœeli sit directivus operis sui, videtur quod semper erret in particulari : cum intellectus praedeterminans opus, nulla ratione possit descendere ab universalibus ad particulare hoc vel illud, nisi cum hic et nunc et aliis dispositionibus particularibus. Secundum hoc ergo deficeret intellectus illius corporis nobilis ab intellectu humano in duobus : ex parte enim speculativi intellectus deficeret : quia scientia ejus esset in potentia, cum esset in universali tantum : vel esset imperfecta, quia numquam cognosceret propter quid. Ex parte autem practici intellectus qui praedeterminat opus, etiam deficeret per

errorem operis : quia opus non est circa universalia, sed circa particularia.

  1. Si propter istas rationes aliquis dicat, quod quatuor sunt differentiae animae, scilicet vegetativum, et sensitivum, intellectivum, et motivum secundum locum, sicut dicit Aristoteles in II de Anima 1, quod multipliciter ipso vivere dicto, si unum eorum aliquod insit solum, vivere ipsum dicimus, ut intellectus, et sensus, et motus, et status secundum locum.

Adhuc autem, Motus secundum alimentum et augmentum et detrimentum vita est : et sicut ibidem dicit, animatum ab inanimato determinatur in vivendo. Si, inquam, sic dicatur, et quod in cœelo est tantum motivum secundum locum, et non aliae differentiae animae : et propter hoc ipsum dicitur animatum et habere animam. CONTRA : Aut igitur principium est motivum motu locali, aut secundum naturam. Si hoc ultimo modo dicatur, tunc omne quod movetur secundum naturam sursum vel deorsum, haberet animam, cum haberet principium motus secundum locum in ipso per se et non secundum accidens.

Si autem primo modo dicatur, sequuntur multa inconvenientia, quorum primum est, quod hoc est contra Philosophum : quia ipse in II de Ccelo et mundo 2, loquens de stellis et orbe, probat ipsa non habere motum processivum sic dicens : « Ut natura posuerit stellas mobiles motu processivo, extra rationem est, et non praeparaverit eis instrumentum motus : et natura quidem non posuit aliud aliquid vacuum absque causa. » Quasi diceret : Cum in rebus inferioribus non inveniatur vanum aliquod, multo minus in rebus superioribus. Et quia aliquis posset dicere, quod natura ingeniavit instrumenta motus aliis animalibus, sed non cœelo, obviat Philosophus dicens : « Impossibile est ut natura ingeniet animalibus, et intendat in eis, et

<--- Page Split --->

recedat ab istis corporibus sublimibus mobilibus habentibus proprietates in naturas ultimas, et ut exspoliet rebus quibus possibile est ut incedant per se, et elonget ea a rebus quæ habent instrumentum motionis suæ. » Et hoc quidem dicit Philosophus de stellis : sed eadem ratio de sphæris est, in quibus moventur stellæ : quia neutrum illorum videmus habere alas, vel pedes, vel aliquid hujusmodi.

Aliud inconveniens est: quia, sicut dicit Philosophus in libro III de Anima 4, motus processivus est ad omnem partem, scilicet ante, retro, dextrum, sinistrorsum, sursum, et deorsum: principium autem motus cœli non movet nisi in uno circa medium.

Tertium inconveniens est: quia, sicut dicitur in VIII Physicorum 5, illa moventur a seipsis motu processivo, quæ quiescunt quando volunt, et moventur quando volunt: cœlum autem 6 semper uniformiter movetur.

Quartum inconveniens est: quia nihil est dictum, cœlum habere tantum principium motus processivi, et non intellectum et sensibilem animam: quia probatur in libro de Anima 7, quod nihil movet motu processivo nisi intellectus et phantasia. Cujus signum est, quod plantas quæ non habent intellectum vel phantasiam, videmus immobiles per locum.

Quintum inconveniens est, quod motus processivus est propter distantiam delectabilis convenientis : in cœlo autem non est distantia talis delectabilis convenientis.

  1. Si forte dicatur, quod animæ cœli non est eadem ratio cum animabus animalium quæ sunt actus physici et organici corporis potentia vitam habentis. Adhuc objicitur in contrarium aliter : in omni enim motu animato motus corporis contrariatur motui animæ. Hujus probatio est per inductionem et syllogismum :

quia inductio quidem est in omnibus animalibus natantibus, et volantibus, et repentibus: horum enim omnium corpora gravia sunt, et tendunt deorsum ex natura corporis, cum tamen ab anima fcrantur sursum et retrorsum, et dextrorsum et sinistrorsum. Per syllogismum sic: Nullum corpus lassatum et corruptum multitudine motus alicujus, movetur motu illo secundum naturam suam, sed extra naturam: omne corpus motum multitudine motus processivi est lassatum et corruptum: ergo nullum corpus motum motu processivo, est motum motu illo secundum naturam suam.

Ad hoc respondet quidam Philosophus in libro de Substantia orbis 4, quod motus circularis in cœlo est animæ secundum quod est anima, et quod in cœlo non est nisi motus animæ et non corporis : et ideo non inducitur ibi lassitudo ex contrarietate motorum, scilicet animalis et naturalis. Sed contra : Quidquid est animæ secundum quod est anima, est omnis animæ : si ergo motus circularis est animæ secundum quod est anima, est omnis animæ : quod ad oculum patet esse falsum. Si dicatur, quod est animæ intellectualis, adhuc patet esse falsum : quia homo non movetur circulariter. Si dicatur, quod anima cœli et anima hominis intellectualis non sunt unius rationis: et ideo aliquid convenit animæ cœli, quod non convenit animæ hominis : sed sic motor cœli non erit anima nisi secundum convenientiam in nomine tantum. Præterea, Hoc erit contra Philosophos, qui utramque animam, scilicet cœli et hominis, diffiniunt duobus, scilicet per intelligere, et movere secundum locum. Si forte dicatur, quod ille motus dicitur animæ secundum quod est anima : quia est animæ præter conjunctionem ad corpus illud : hoc erit contra Aristoteles in libro I de Cœlo et Mundo 5 : quia ipse

<--- Page Split --->

vult, quod omne corpus habeat naturalvm motum, vel a medio, vel ad medium, vel circa medium.

  1. Si propter hoc dicatur, quod motus animae cœli non est diversus a motu corporis ejus, scilicet quod cœlum de natura sui fertur circulariter, et anima cœli movet motu ejusdem : et ideo, dicit Philosophus quod non est ibi alius motus nisi motus animæ tantum. CONTRA: Quicumque motores in uno et eodem mobili efficiunt unum motum numero, ipsi sunt unius naturae. Veritas hujus propositionis habetur ex XI Metaphysicae1, ubi numerus motorum probatur per numerum motuum, et perpetuitas motorum ex perpetuitate moluum. Prima ratio est ad hoc quod potentiae activæ et motivæ diffiniuntur per actus et operationes suas. Si igitur anima cœli et natura corporis cœli movetur motu eodem numero, ipsa erit ejusdem naturae et ejusdem essentiae numero.

Hanc quaestionem totam determinat Damascenus in libro II de Fide orthodoxa2, per interpretationem unius partis sic dicens : « Nullus autem animatos cœlos vel luminaria existimet : inanimati enim sunt et insensibiles. Quia etsi dicat divina Scriptura : Lætantur cœli, et exultet terra3, eos qui in cœlis sunt Angelos, et qui in terra homines, ad lætitiam vocat : novit enim Scriptura et prosopopœia, id est, personarum fictione uti, et ut de animatis de inanimatis loqui, sicut illud : « Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Jordanis, etc. 4. » Et ita videtur, quod cœlum non habeat animam.

dicemus quod quaedam intelligentiae sunt in orbibus deservientes primo in motu orbium, et intelligentiae illae dicuntur animæ orbium, et non univoce cum intelligentiis hominum, eo quod non egrediuntur in actum per abstractionem a phantasmatibus, sed ipsæ revertuntur super essentiam suam, et per essentiam super aliud reditione completa : sicut enim dicitur in libro de Causis, in propositione 12 : « Omnis enim intelligentia intelligit essentiam suam. » Et iterum in propositione 13 : « Omnis sciens qui scit essentiam suam, est rediens ad essentiam suam reditione completa. » Et ideo illæ intelligentiæ non habent nisi duas potentias, scilicet intellectum et appetitum moventem secundum locum : nec habent comparationem ad orbes secundum istam rationem animæ, qua dicitur, quod anima est endelechia corporis organici physici potentia vitam habentis : quia ista ratio per prius et posterius convenit intellectui, et sensibili, et vegetabili : intellectus enim nullius corporis est actus : quia non utitur organo corporis, nec in se, nec in suis operationibus : alioquin non haberet aliquam operationem extra corpus, et oporteret ipsum destrui destructo corpore, sicut destruitur vegetabile et sensibile in brutis. Operatur autem ad corpus ut natura ad navem, hoc est, secundum rationem movendi ipsum et regendi, sicut dicitur in libro de Anima5, et in propositione 2 libri de Causis : « Omnis intelligentia divina scit res per hoc quod est intelligentia, et regit eas per hoc quod est divina. » Et dicitur divina intelligentia ibi participans omnes bonitates divinas a primo motore qui est Deus. Quod autem hæc sit sententia Philosophorum, patet ex verbis eorum : sic enim Rabbi Moyses in secunda collatione libri Ducis neutrorum : Nullus sic dicit cito, quod cœ-

Solutio. Solutio. Nos cum Sanctis confitemur cœlos non habere animas, nec esse animalia, si anima secundum propriam rationem sumatur. Sed si vellemus Philosophos ad idem reducere cum Sanctis,

<--- Page Split --->

lum habeat animam : hoc autem comprehendit labore intellectus. Auditor autem putat, quod illud longe sit a scientia, quando ascendit in cor ejus, cum dicimus, quod habet animam, quod illa anima est sicut hominis vel asini : sed non est ista ratio dicti : est autem ratio ejus, quod motus ipsius localis ostendit, quia in ipso est principium a quo movetur sine dubio, et illa virtus prima dicitur anima. Eamdem sententiam dicunt Averroes et Avicenna et fere omnes Philosophi.

Ad object. Ad PRIMUM ergo quod objicitur de libro Anima, patet solutio : quia non per hunc modum determinatur anima in libro de Anima, per quem dicitur intelligentia movens orbem anima : quia non est de speculatione naturalis, cum sit substantia separata a materia commixta contrariis, sed potius determinatur in XI Metaphysicae.

Per hoc etiam patet solutio ad secundum.

Ad object. Ad TERTIUM dicendum, quod intelligentia movens orbem, intellectum non habet abstrahentem a phantasmatibus1.

Et si objicitur quod Avicenna dicit, quod habet phantasiam et imaginationem. Respondendum est, quod ipse vocat phantasiam et imaginationem applicationem intellectus ad particularia naturae.

Ad object. Ad HOC autem quod quaeritur, Utrum sua scientia sit universalis * ? Dicendum est, quod nec est universalis, nec particularis, nec univoca nostra scientiae. Universalis non est propter rationem inductam. Particularis non est, quia illorum non est disciplina, ut dicit Plato. Univoca nostra scientiae non est, quia non oritur ab ente per abstractionem ut nostra scientia. Qualiter autem sit intelligendum, accipitur ex hoc quod omnis causa cognoscens se in quantum causa est, cognoscit causatum suum :

omne causatum cognoscens in quantum causatum est, cognoscit causam suam.

Unde dicimus, quod motores sphærarum per motum causarum causant omnem diversitatem quæ est in inferioribus secundum naturam : et ideo cognoscentes se in quantum causæ sunt, cognoscunt naturalia omnia. Similiter inferiores motores sphærarum cognoscunt superiores per hoc quod sunt moti ab eis ut desideratum movet desiderium. Et ita patet, quod hæc scientia non est in universali, nec in particulari : per hoc enim quod cognoscunt se, cognoscunt universalia et particularia causata a motoribus suis. Et hoc est quod dicit Philosophus in propositione septima libri de Causis : « Omnis intelligentia scit quod est supra se, et quod est sub se. Et scit quod est sub se, quoniam est ei causa : et scit quod est supra se, quoniam acquirit ab eo bonitates. » Per hoc etiam patet, quod intellectus motorum completior est intellectu humano, et habent scientiam propter quid : et intellectus eorum est motus secundum prædeterminationem determinati operis, et non erroneus, sicut videtur probare objectio, et semper est rectificatus in opere, eo quod numquam accipit rem, nisi per illud quod est vere causa secundum naturam.

Ad hoc autem quod objicitur de Isaac, dicimus, quod ipse appellat universale speciem et rationem per quam intelligunt motores : hæc enim est ratio substantiae motorum secundum quod est causa : etiam ipsi sunt causæ universales in tota natura, quæ causæ determinantur ad hoc et illud secundum portiones causatas ex diverso situ stellarum et diverso motu orbium.

Ad id quod objicitur, quod in cœlo tantum sit principium motus secundum locum, dicimus quod hoc non est verum : imo est in cœlo secundum Philo-

<--- Page Split --->

nophos intellectus et motivum secundum locum.

Ad hoc autem quod quaeritur, Utrum moveat secundum naturam, vel motu processivo ? Dicimus secundum Philosophum in libro de Substantia orbis, quod secundum naturam. Et non est simile de levi et gravi in elementis : quia substantia levis et gravis non diversificantur in eodem corpore secundum ante et retro, et dextrum et sinistrum, et superius et inferius : et ideo motus iste non est motus intelligentiae : sed talis diversitas non est in corpore cœli : et ideo motus ejus est motus intelligentiae. Omnia autem quae ostendunt, quod non est motus processivus, concedimus de plano : et ideo quia processivus motus est ad salutem subjecti, quae salus diffusa est in locis diversis, ad quae movetur animal, et tali salute non indigent corpora cœlestia, ut dicitur in libro de Substantia orbis.

e. CONCEDIMUSautem, quod intelligentia quae dicitur anima et motor orbis, non secundum eamdem rationem dicitur anima cum intellectu hominum, sed per prius et posterius : licet enim utraque determinentur per intelligere et movere, non sunt unius rationis hinc inde, ut patet ex prædictis.

Ad hoc autem quod objicitur de contrarietate motus corporis ad motum animæ, dicendum quod hoc est verum in his quae moventur processive : sed in his in quibus anima movet secundum naturam corporis, non accidit lassitudo vel labor ex motu animæ.

Ad hoc quod dicit Philosophus, quod est ibi motus animæ tantum, dicendum, quod hoc intelligitur, quod anima non movet alio motu, quam secundum naturam illius corporis. Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod hoc non convenit omni animæ : movere enim non est unius rationis in motore superiori et in motore animalium. Ad aliud dicendum, quod motor qui est intelligentia, et motor qui est ex parle naturae corporis,

sunt diversi : quia licet comparentur ad unum motum, non tamen eadem ratione : in cœlo enim motum est considerare dupliciter, scilicet secundum circulum simplicem : et sic ordinatur motus ad motorem qui est natura et forma substantialis corporis cœlestis, et dispositiones naturales ad ipsum sunt lumen et figura. Item, invenitur in motu ratio dextræ unde incipit motus, et ratio sinistræ per quam est regyratio motus, et ratio ante et retro secundum quam est obligatio motus, et ratio supra et ratio infra secundum quarum immobilitatem mobile non egreditur de loco suo : et secundum has rationes comparatur motus ad intelligentiam quæ dicitur anima et motor cœli : ad motorem autem primum absolute qui est Deus, habet comparationem ut ad movens non proportionatum motui et mobili.

Ista omnia diximus secundum Philosophos qui non contradicunt quibusdam Sanctis negantibus cœlum animam habere, nisi in nomine solo, qui abhorrent nomen animæ, et tamen bene concedunt, quod intelligentiæ quædam sive Angeli movent cœlum jussu Dei. Sicut ponimus secundum Catholicam fidem quosdam Angelos miraculosa facere, et legibus naturae concurrere : ita non est contrarium fidei quosdam Angelos juvare naturam in movendo et gubernando sphæras cœlorum, quos Angelos moventes sive intelligentias Philosophi dicunt animas. Sancti vero timentes ne forte dicere cogantur cœlos esse animalia, si concedunt ipsos habere animas, negant motores cœlorum esse animas. Et ita patet, quod non est contradictio inter eos : antiqui enim Deos et Angelos dicebant animas mundi. Et hoc est quod dicit Augustinus in fine libri IV de Civitate Dei : « Hi soli videntur advertisse quid esset Deus, qui crediderunt eum esse animam molu ac ratione mundum gubernantem : ac per hoc etsi nondum tenebant quod veritas habet (Deus enim verus non anima, sed animæ quoque

<--- Page Split --->

effector et conditor) tamen si contra praejudicia consuetudinis liberi essent, unum Deum colendum faterentur atque suaderent, motu ac ratione mundum gubernantem : ut ea cum illis de hac re quaestio remaneret, quod Deum dicerent animam, non potius animæ creatorem 1. »

Alibi in questionibus de anima redibimus ad hanc questionem.

ARTICULUS III.

De comparatione motoris primi ad motores inferiores.

Tertio, Quæritur de comparatione motoris primi ad motores inferiores.

Et videtur, quod comparantur per æque : quia

  1. Omnes movent motu durante per totum tempus : cum igitur motus illi sint æquales, motores æquales esse videntur.

  2. Item, Videtur quod possunt esse contrarii : quia in nobis sunt duo motores, scilicet intellectus, et phantasia : et phantasia quandoque contrariatur intellectui : ergo videtur, quod similiter in superioribus inferior possit contrariari superiori.

Item, Videtur quod inferiores possunt errare in motu, et non superior : quia phantasia potest esse recta et non recta, intellectus semper rectus, ut dicit Philosophus : igitur similiter in superioribus inferiores possunt errare superiore non errante.

Solutio. Ad 1.

SOLUTIO. Dicendum sicut prius objectum est, quod motores comparantur secundum æque quantum ad durationem

motus : sed in aliis quatuor comparantur non secundum æque : quorum primum est, quod primus motor movet non motus, et movet inferiores ut desideratum movet desiderium : inferiores autem movent moti. Hujus signum est, quod omnes inferiores sequuntur motum superioris : et ideo dicitur in libro de Causis, quod primum est dives in se et dives in aliis. Secundum. est simplicitas in movendo : primus enim movet uno motu simplici : inferiores autem movent pluribus motibus. Tertium est in vigore movendi : primus enim motor circulum multo majorem et corpus multo majus circumvolvit in eodem tempore, in quo motor inferior circulum inferiorem circumvolvit. Quartum est in fine motus : primus enim motor secundum allationem continuam movet et uniformem, quæ est causa uniformitatis et continuitatis in natura : inferiores autem movent secundum allationem continuam et non uniformem : quia obliquatur a Meridie versus Aquilonem, et sunt causa differmitatis quæ est in generatione et corruptione.

Per hoc patet solutio ad primum.

Ad aliud dicitur, quod non est simile de phantasia ad motores inferiores : quia phantasia movet cum apprehensione hic et nvnc et particularium, in quibus accidit error et contrarietas ad intellectum, eo quod frequenter sequitur bonum simpliciter.

Utrum autem numerus illorum motorum sit secundum numerum mobilium vel stellarum vel motuum, hic quaerere relinquimus : et hoc ideo, quia una sphæra plures habet motus, et dubium est, utrum illi motus sint a motore uno vel a diversis. Videtur enim Aristoteles velle, quod sint a diversis in XI Metaphysice 1 : quia ibi ipse probat numerum motorum esse numerum motuum, et tangit plures esse motus in sole et

<--- Page Split --->

huma et aliis. Sed alii quidam Philosophi dicunt unum motorem esse de una «phara, et ex stelle natura quae est in «phara, dicunt illum motorem influere diversos motus ipsi sphære vel unum. Tertia autem secta vult, quod sit numerum motorum secundum numerum stel-

larum in cœlo. Quarta autem vult, quod sit unus motor omnium sphærarum et extra omnes eas, ut hic est Deus : et hoc credimus esse verius. In quæstionibus tamen de anima quædam iterum de hac materia dicentur.