QUÆSTIO XV.
De stellis.
Deinde quaeritur de stellis. Et quaeruntur tria, scilicet primo de lumine et figura stellarum. Secundo, De motu earum. Et tertio, De qualitatibus earum.
ARTICULUS I.
De lumine et figura stellarum 2.
Ad primum proceditur sic :
- Corporis simplicis non habentis compositionem ex corpore alieno, est esse uniforme in partibus : corpus quintum est tale : ergo ipsius est esse uniforme in partibus. Veritas PRIMÆ accipitur ex hoc quod diversorum in forma causa diversa est : et una et simplex natura non habet diversitatem. MINOR autem scribitur in libro I de Cælo et mundo 3 fre-
quenter. Inde ulterius : Quidquid est uniforme in partibus, non est in una parte luminosum, et in alia non : cœlum est uniforme in partibus, ut probatum est : ergo non est luminosum in una parte, et in altera non, et sic non habet stellas, quod est contra sensum.
- Praeterea, Cum corpus quintum nobilius sit quam ignis, et ignis sit ubique lucere, videtur quod multo fortius deberet hoc convenire corpori quinto.
JUXTA hoc quaeritur de stella quae est Quest. 1. luna, quae sit causa illuminationis ejus?
Si enim dicitur, quod illustratur a sole : tunc videtur, quod cum alia partes orbis consimiliter illustrentur, deberent si crecipere lumen.
<--- Page Split --->
Quest. 2. PRÆTEREA quæritur, Utrum recipiat lumen, vel ut speculum, vel aliter?
Si ut speculum, tunc non haberet radios nisi super illud quod est perpendiculariter oppositum ei : hoc autem non videmus : quia luna illuminat circumquaque sicut et sol.
Quest. 3. ITEM juxta hoc quæritur, Cum corpus quintum sit perspicuum, qualiter accidit eclipsis, quando subjicitur ei luna ?
Solutio. Ad 1.
AD PRIMUM dicendum, quod corpus quintum simplex est, nec habet diversitatem in partibus, nec permixtionem alterius naturae secum : sed tamen in aliqua parte plus consertas et constantes habet partes, et in aliqua parte minus : et ideo dicitur in libro de Substantia orbis 1, quod cœlum non habet aliquam communem qualitatem cum elementis, nisi rarum et densum : sed tamen rarum et densum non causantur ab eisdem in cœlo et in elementis : in elementis enim causantur a frigido vel calido dissolvente vel constringente partes materiae, in cœlo autem causantur a natura cœli quae influit cœlo esse et figuram et motum et diversitatem stellarum, ut habetur in libro de Substantia orbis.
Item, Materia elementi non est possibilis secundum naturam ad majorem extensionem quam est extensio ignis : et ideo non potest fieri cœlum ex ipsa.
Si autem quæritur, Quare cœlum habet rarum et densum potius quam alias qualitates, elementares ?
Dicendum, quod rarum et densum nihil adjiciunt super substantiam materiae, nisi tantum situm partium ipsius : quod patet per diffinitiones eorum : quia densum est, cujus partes sunt propinquae : et rarum, cujus partes sunt sparsae et remotae : et ideo rarum et densum prioritate naturae antecedunt qualitates illas quibus distinguuntur elementa, scilicet calidum, frigidum, humidum, et
siccum. Dicendum ergo, quod lumen non est nisi in partibus magis condensatis et constantibus, sicut est in stellis : et ex hoc non est compositio in orbe, sed tantum diversitas in situ in partibus materiae orbis secundum quod situs est ordinatio partium in toto.
Ad ALIUD dicendum, quod sicut dicit Philosophus, ignis in propria sphæra non habet lucem : et si lucet, hoc erit in superiori ubi magis condensatur ex multis partibus conscendentibus sursum : et ideo videtur lumen ejus ibi in galaxia. Et ideo dicit Alexander, quod accidit igni lucere, sicut aquæ congelari egredienti extra proprium locum, ubi admisectur cum natura densi inspissanti : et ideo lucet in materia terrae, ut in carbone, et in materia vaporis, ut in flamma, et in materia aeris, ut in aere. Hujus signum est quod vapor elevatus ad ignem et succensus ibi videtur, sicut assub et cometae : et tamen ignis non videtur. Unde patet, quod ad hoc ut aliquid luceat actu, oportet quod ipsum sit condensatarum partium.
Ad ID quod quæritur de luna, dicenAd quæ 1. dum quod causa illuminationis ejus est sol, et quod non habet lumen a se : cujus signum est, quod accensio ejus non est nisi versus solem. Nec regugnat hoc quod dicitur in Genesi, 1, 16, quod fecit Deus duo luminaria magna : luminare majus, ut praesset diei : et luminare minus, ut praesset nocti : quia, sicut dicit Damascenus, aliud est luminare, aliud lumen, et aliud lux. Luminare enim est receptaculum luminis transfundens ipsum super alia corpora, lux autem est ipsa natura in se, lumen vero est ipsius diffusio in aliquo quod recipit lumen. Unde luna bene luminare est, licet non habeat lumen a se. Nec est simile de aliis partibus orbis quae non sunt sic condensatae.
Ad ALIUD dicendum, quod non illumiiAd quam
<--- Page Split --->
natur ut speculum, scilicet in superficie tantum : sed illuminatur in superficie et in profundo sui, sicut aer : et ideo etiam proficit lumen ubique sicut sol. Quod autem lumen habet ut globum, hoc est ex condensatione partium in luna.
*1. Ad aliud dicendum, quod luna propter hoc quod ipsa est infima in orbe, est magis ignobilis, quam aliae partes orbis : et ideo Philosophus in libro de Animalibus dicit, quod est homogenia terrae in tantum quod etiam quando est pansilenos, id est, plena, non potest omnino tegi obscuritas ejus, sed adhuc apparet ipsa, et maxime in medio ejus, ubi partes obscure magis condensatae sunt : et ideo etiam non est illuminabilis nisi in una superficie, scilicet in inferiori, quam vertit ad nos : in superiori autem ex densitate circuli in quo est, et ex densitate sui obscurat solem, quando interponitur inter nos et ipsum.
ARTICULUS II.
De motu stellarum 1.
Secundo, Quæritur de motu earum. Et istam quæstionem disputat Philosophus in II de Cælo et Mundo, faciens talem divisionem, scilicet quod aut stella moventur similiter et orbes, aut moventur orbibus stantibus, aut moventur motu orbium non motu proprio.
Si moventur ambo, scilicet stella et orbis, aut hoc est a natura, aut a casu. Item, aut moventur circulariter, aut motu tropico sive conversivo, aut motu involutionis sive titubationis, aut motu processivo. Si moventur ambo circulari-
ter et a natura. Contra : Velocitas motus simplicis corporis est secundum quantitatem ipsius, ita quod majus corpus movetur velocius et minus velociter. Veritas hujus propositionis patet in elementis et cœlis : magnus enim ignis velocius ascendit quam parvus, et magna terra velocius descendit quam parva, et superior circulus velocius revolvitur quam inferior : ergo cum major sit circulus quam stella quae est in ipso, velocius revolvitur quam stella. Et ex hoc sequuntur duo inconvenientia : quorum unum est, quod quando circulus revolutus est de puncto ad punctum, stella adhuc non est revoluta, quod est inconveniens : quia, sicut dicit Alfraganus, cœlum non cognoscimus nisi per stellas : nec revolutio circulorum significatur nisi per revolutionem stellarum. Aliud inconveniens est, quod secundum hoc stella scindet circulum, cum velocius transeat circulus quam stella.
Si forte dicatur, quod ambo moventur circulariter, sed circulus movetur natura et stella casu, aut quod ambo casu : aut circulus casu, et stella natura. Contra : Casualia in paucis sunt et non in multis, et cum sunt, parum durant : sed motus iste ponitur in omnibus stellis et circulis et perpetuo : ergo non potest esse casu aliquo dictorum modorum. Praeterea, dicitur in II Physicorum 2, quod in superioribus nihil fit casu et fortuna.
Si propter hoc dicatur, quod stelle moventur stantibus circulis, sicut dixerunt quidam mathematici, sequitur idem inconveniens ut supra, scilicet quod scinduntur circuli, et corpus minus movetur velociter, et quod corpus majus ejusdem naturae quiescit : quod est contra rationem : ergo relinquitur tertium membrum, scilicet quod si moventur circulariter, quod moventur motu or-
<--- Page Split --->
bium, et non motu proprio et natura, sicut pars in toto.
Si autem dicatur, quod moventur motu tropico sive conversivo, aut hoc erit ita quod conversio illa est ab equinoctiali secundum obliquitatem circuli signorum, aut ita erit quod moventur in Occidentem et revertantur in Orientem motu æquali. Si primo modo, tunc stellæ non sunt semper æque distantes, quod est contra visum. Si secundo modo, tunc puncto semicirculi in quo fit conversio, ut duobus uterentur uno : et sic quiescere accideret, quod est impossibile.
Si dicitur, quod moventur motu involutionis, id est, quod in eodem loco manentes vertant et revertant se, sicut dixerunt quidam hoc esse causam scintillationis, et sic videtur moveri sol tempore eclipsationis. Contra : Si ita moverentur stellæ motu proprio, tunc aliquando videremus aliam superficiem earum quam illam quæ est versus nos, et oporteret, quod aliquando videremus aliam superficiem solis, quod non contingit. Unde causa scintillationis non est involutio sive titubatio stellarum, sed potius radius oculi nostri currentis ex longinquitate distantiae ad stellas fixas, et in extensione luminis ad solem. Cujus signum est, quod planetæ non videntur scintillare, nisi tantum sol propter immensitatem luminis quod est in ipso. Unde dicit Philosophus in libro de Causis proprietatum elementorum, quod orbis est elementum sphæricum, quando discernimus inter ipsum et ignem et aerem et aquam et terram. Si autem consideramus ipsum in se, sunt in eo tria elementa, scilicet tres substantiae : quia substantia stellarum et lunæ est alia a substantia solis et orbis, et substantia orbis est alia a substantia solis et stellarum et lunæ : sol enim illustrat et non illustratur, stellæ autem illustrantur et illustrant : orbis autem illustratur quidem, sed non
recipit lumen calcatum in partibus condensatis ut stellæ et luna.
Si forte dicatur, quod stellæ moventur motu processivo proprio. Contra : Omni enim quod habet motum processivum, ordinavit natura organa ad motum illum, ut pedes, alas, et hujusmodi : stellis non ordinavit talium aliquid : ergo non moventur motu processivo.
Relinquitur ergo, quod nullo modo motus moveantur motu proprio, sed motu suorum orbium, ut partes in toto. Et hoc concedendum est secundum naturam, licet quidam antiqui mathematicorum aliud senserint.
Sed tunc quæritur de stella quæ antecedebat Magos in nativitate Domini nostri Jesu Christi : illa enim veniens ab Oriente stabat supra, ubi erat puer1.
Et dicendum est ad hoc, quod, ut dicunt Sancti, stella non fuit in cœlo, sed in superiori parte aeris, et fuit miraculum, ad ostensionem scilicet illius miraculi, quod Christus de cœlis descendit ad ima.
ARTICULUS III.
De qualitatibus stellarum 1.
Tertio, Quæritur de qualitatibus stellarum.
Dicuntur enim quædam stellæ calidæ et siccæ, sicut Sol : et quædam frigidæ et siccæ, sicut Saturnus : quædam frigidæ et humidæ, sicut Luna : quædam calidæ et humidæ, sicut Jupiter.
Et videtur hoc multipliciter inconveniens. Primo : quia tales complexiones qualitatum activarum et passivarum non sunt nisi in materia generabili et corruptibili : stellæ autem hujusmodi non sunt,
<--- Page Split --->
ut probatum est superius. Secundo : quia si tales complexiones sunt in stellis, tunc videtur, quod sufficiant quatuor stellae, siut sufficiunt quatuor elementa : cum tamen videamus innumerabiles stellas in orbe.
Si forte dicatur, quod istas qualitates habent secundum effectum in inferioribus, et non afficiuntur eis in seipsis. CONTRA : Nullum agens agit ultra suam speciem : ergo agens quod non est calidum, non agit actione calidi nisi per acridens. Unde cum stellae habeant istas actiones per se, ut determinant Philosoplii, videtur quod afficiicantur eis.
iretur in infinitum, si omne movens secundum aliquam formam, esset mobile secundum eamdem.
Tertia solutio est, quod sicut in motu locali venitur ad unum movens immobile, ita in motu alterationis secundum qualitates primas necesse est venire ad unum alterans non alterabile secundum easdem qualitates : tamen qualitates prime sunt proprietates quae habent elementa a stellis moventibus non alterabilibus secundum qualitates illas, sicut et motus primus est proprietas quam habet primum mobile a motore primo secundum motum illum immobili.
Praeterea, Videtur quod omnes stellae sint calidae : de proprietate enim luminis est ex motu radiorum et reverberatione excitare calorem.
Ad hoc sunt tres responsiones scriptae in libro de Substantia orbis 1.
Prima, quod istae qualitates aequivoc sunt in stellis et elementis, sicut etiam diaphanum, et illae quae sunt in elementis, sequuntur actionem et passionem. Sed ista solutio non videtur stare : quia si aequivocus esset calor superior, similiter frigus, etc., tunc alterius rationis calorem deberet efficere in inferioribus quam istum, et sic de caeteris.
Et per hoc patet solutio ad omnia praeterquam ad ultimum, ad quod dicendum, quod stellae movent per radios et per proportionem situs eorum quae causantur ex motu : et hoc cum de ratione luminis sit inducere calorem, tamen quia lumen illud non est unius naturae in omnibus stellis, nec proportio situs est una in omni tempore motus, ideo non semper faciunt in inferioribus idem.
Ad hoc autem quod potest quæri, Quare sunt plures stellæ quam quatuor, cum tamen accipiantur qualitates stellarum secundum complexionem qualitatum elementorum ?
Alia solutio est, quod stellae habent istas qualitates, et tamen non afficiuntur eis. Et non sequitur, si faciunt eas in inferioribus, quod habent eas in seipsis : quia non sequitur, quod alterans secundum aliquam qualitatem, disponatur secundum eamdem : id enim quod movet localiter, calefacit, et tamen non de necessitate est calidum. Similiter calidum quandoque nigrificat, et tamen non de necessitate est nigrum : aliter enim
Dicendum, quod stellae sunt moventes elementa ad generationes et corruptiones rerum, et sicut est multiplex generatio, ita necesse est esse multiplicem motum : et ideo multa sunt moventia quae sunt stellae : et multipliciter movent secundum conjunctiones et praventiones et alios respectus stellarum in se et in imaginibus et spatiis cœli, ut dicit Albranazar in libro Judiciorum.
<--- Page Split --->