QUÆSTIO XIV.
De coelis quos enumerat Rabanus.
ARTICULUS UNICUS.
Qui sunt isti coeli ?
Deinde, Quæritur de coelis quos enumerat Rabanus, qui sunt empyreum, aqueum, firmamentum, igneum, olym-pium, æthereum, et aereum.
Et videtur, quod sua enumeratio sit diminuta, cum taceat omnes coelos pla-netarum.
Præterea, Si est aereum coelum, tunc similiter aqua et terra et inferiora habent coelum, et illos non tangit.
Ad hoc dicendum, quod duo exiguntur ad esse coeli secundum Rabanum, scilicet quod contineat aliquid circulariter per totum, et quod sit perspicuum luminosum: et ideo inferiora duo elementa quæ sunt grossa et obscura contenta ab aliis et non continentia alia, non dicuntur coelum: coelos autem planetarum comprehendit sub firmamento.
Si autem quæritur de ratione numeri coelorum secundum Rabanum, dicendum, quod natura communis omnibus coelis secundum eum est duplex, scilicet natura continenti circulariter, et natura perspicui. Unde quot modis contingit
multiplicari perspicuum continens circulariter, tot erunt coeli: perspicuum autem tale aut erit receptivum luminis, aut dativum. Si dativum, aut est dativum uniforme, aut non uniforme. Item, aut motum, aut non motum. Si est dativum uniforme non motum, tunc est coelum empyreum. Si autem dativum uniforme motum, tunc est crystallinum sive aqueum. Si vero dativum non uniforme motum, tunc erit firmamentum. Quarta vero combinatio non potest esse, scilicet non uniforme non motum: quia supra probatum est, quod omne non uniforme movetur: et ita in quinta essentia secundum Rabanum non sunt nisi tres coeli. Si autem est receptivum luminis, aut separabiliter, aut inseparabiliter. Si inseparabiliter, aut secundum circulum superioris superficiei, aut inferioris. Si primum, tunc est igneum: quia ignis est elementum receptivum luminis inseparabiliter. Si autem secundum superficiem inferiorem, tunc est olympium. Si vero est receptivum luminis separabiliter, sicut aer qui illuminatur ex præsentia luminosi, et obtenebratur absentia ejusdem, aut secundum superius, vel inferius. Si secundum superius, tunc est æthereum: quia Rabanus superiorem regionem aeris vocat ætherem. Si autem secundum inferius, tunc est aereum.
Si forte quæratur de tribus coelis, de quibus facit mentionem Apostolus, quia dicit se raptum ad tertium coelum 2.
<--- Page Split --->
Dicendum, quod tres cœli dicuntur ibi tres modi visionis secundum Augustinum 1, scilicet sensibilis, imaginariae, et intellectualis: et dicuntur cœli, quia celant aliquid, et de illis erit alibi quaestio. Vel, dicuntur ibi tres cœli tres hierarchiae Angelorum, de quibus etiam alibi dicetur. Si autem ibi dicuntur cœli corpora, tunc accipiuntur secundum distin-
ctionem naturarum in quibus invenitur proprietas cœli, scilicet perspicuum luminosum, et tunc primum est aéreum, secundum igneum, et tertium de natura quinta essentia.
Et ex hoc patet solutio ad omnia qua e theologice possunt quaeri de cœlis in communi.