QUÆSTIO XII.

De cœlo crystallino sive aqueo.

Deinde, Quæritur de cœlo crystallino sive aqueo, et de ipso quæruntur tria.

Primo scilicet, Quid habeat pro materia et forma?

Et secundo, Utrum sit mobile vel immobile ?

Tertio, Qua necessitate ponatur esse?

<--- Page Split --->

alio corpore in frigiditate ipsum congelattum sit.

ARTICULUS I.

Quid coelum crystallinum habeat pro materia, et quid pro forma' ?

Si forte iterum dicatur, quod sunt ibi vaporabiliter, ut videtur dicere Beda, et convertuntur in pluvias et rores, hoc erit contra omnem veritatem : quia pluviae et rores generantur in medio interstitio aeris, sicut patet ad visum et probatum est in libro Meteororum, et non generantur in cœlo.

Ad primum proceditur sic :

  1. Augustinus super Genesim ad litteram dicit : « Hoc exigit aquarum pondus, quod super terram fluant, vel in aere vaporabiliter ferantur, et non ut sint supra firmamentum 2 : » ergo cum coelum aqueum ponatur de materia aquae, non est super firmamentum.

Si forte aliquis dicat, quod aquae sunt ibi miraculosae, ex quibus est coelum aqueum, obviat ei Augustinus dicens in eodem loco : « Nec quisquam dicat hoc omnipotentia Dei fieri : qualiter enim Deus naturas fecerit quaeritur, non quid in eis per miraculum potentiae suae operetur : » ergo non est reducendum ad miraculum, sed secundum naturam creaturarum causa est assignanda.

Item, Rabanus ubi distinguit coelos, aquae et terrae non ponit coelum, sed aeri et igni : ergo videtur, quod nullum coelum sit de materia aquae.

Si forte dicatur, quod aquae fluxibiles descendunt ad ima, sed congelatae ad modum crystalli sunt supra firmamentum. CONTRA : Crystallus est, ut dicit Philosophus 3, congelatio aquae remota penitus caliditate. Penitus autem removetur calidum, quando interius non potest dissolvere nec exterius ingredi propter constrictionem pororum. Si ergo talis est natura cœeli aquae, oportet quod cum

Si forte iterum dicatur, sicut dicit Basilius, quod aquas Deus disposuit supra firmamentum propter solis et aetheris calidissimum fervorem, ut scilicet fiat contemperatio calidi et frigidi et humidí et sicci ad conservationem et consistentiam inferiorum, CONTRA : Si aquae sunt ibi secundum naturam refrigerandi, tunc sunt ibi in natura gravis, et sic descenderent secundum Augustinum.

Si iterum dicatur, quod quando dicit Moyses, quod divisit Deus aquas qua erant sub firmamento, ab his quaerant super firmamentum 4 : et quando dicunt tres juvenes in Daniele : Benedictic, aqua omnes qua super coelos sunt, Domino 5 : aqua non sumitur ibi pro elemento frigido et humido, sed sumitur ibi sicut hic : Spiritus Dei ferebatur super aquas 6 : ubi aqua dicitur fluitans et confusa materia, aequaliter habens calidum et frigidum, humidum et siccum, tenebrosum et luminosum. CONTRA : Secundum hoc eadem ratione posset dicere Moyses : Divisit ignem ab igne, et aerem ab aere, sicut dixit : Divisit aquas ab aquis.

Si forte dicatur, quod aqua habet multos effectus, quorum unus est, quod ipsa est conglutinativa et conjunctiva, sicut dicit Philosophus, et secundum hunc effectum est superius. CONTRA : Aqua non conglutinat et conjungit nisi

<--- Page Split --->

mixta : si ergo conglutinat et conjungit vrum, oportet quod cœelum sit mixtum, quod supra improbatum est.

Præterea, Aqua non conglutinat nisi per actum humidì : aqua autem in actu humidì supereffluit ad siccum solidum : quia secundum actum illum non est terminabilis termino proprio, sed termino sicci : et ita descenderet secundum hoc ad terram.

Si propter istas rationes aliquis dicat, quod aquæ non sunt supra cœlum, hoc erit contra Scripturam sacram, cujus, ut dicit Augustinus, « major est auctoritas, quam omnis humani ingenii perspicacitas 1. »

  1. Item, In minori mundo qui est homo, frigidum et humidum est positum in summo super fontem caloris : quia cerebrum est positum super cor : ergo similiter in majori mundo est, quod aqua quæ est frigida et humida, sit super solem qui est fons caloris.

Solutio. Dicimus, quod aqua non sumitur pro elemento, sed pro materia confusa, quæ habet in se calidum et frigidum, et siccum et humidum, et tenebrosum et luminosum, et perspicuum et opacum. Et dicitur aqua : quia sicut aqua interminabilis est in se et terminatur ad siccum densum, ita materia illa indeterminata est in se et terminatur ad distinctam formam et distinctum locum, secundum quod patet in primo capite Genesis, ubi materia distinguitur in partibus, tum per formam, tum per locum. Per formam, sicut quando dicitur, quod fecit cœlum, et terram, et hominem, et animalia, et plantas. Per locum, sicut quando divisit lucem a tenebris, et aquas quæ sunt super firmamentum, ab his quæ sunt sub firmamento, et hujusmodi, ut patebit infra in quæstione de operibus sex dierum.

Et ex hoc patet solutio ad id quod

quæritur, Quare potius dixit Moyses : Divisit aquas ab aquis, quam ignem ab igne, vel aerem ab aere. Et secundum hunc modum haberent intelligi omnes Glossæ, secundum quod accipit aquam in illo loco ubi dicitur : Spiritus Dei ferebatur super aquas.

Cum igitur illa aqua in se habeat contrarias differentias sub confusione et mixtura, scilicet calidum, frigidum, siccum, et humidum, subtile, grossum, tenebrosum, et luminosum, perspicuum, et opacum in distinctione sui secundum locum per superiorem et inferiorem, secundum differentias nobiliores elevabitur sursum, et secundum ignobiliores descendet deorsum : nobilissimæ autem differentiæ sunt, quæ competunt quinto corpori non transmutabiliter, et illæ sunt tres, scilicet subtile, luminosum, perspicuum : ergo secundum has differentias cœlum aqueum erit in sublimi, habens subtile pro materia, perspicuum sive diaphanum pro dispositione materiali, et luminosum pro forma complente.

Et veritas hujus sententiæ patet ex eo quod nusquam legitur de distinctione ignis et aeris : quia ignis et aer superponuntur in parte aquæ quæ sortita est sphæram, scilicet inferiorem, scilicet activorum et passivorum. Et propter hoc cum postea distinguitur aqua a terra cum dicitur : Congregentur aquæ quæ sub cœlo sunt, in locum unum, et appa, eat arida 2 : dicunt Sancti, quod intelligitur distinctus ignis et aer, cum hæc duo elementa libera ab aquis descendentibus in locum proprium apparuerint. Et hac ratione quidam Sancti considerantes cœli hujusmodi indissolubilitatem et perspicuitatem et luminositatem, vocaverunt ipsum crystallinum, sicut Rabanus et quidam alii.

Quod autem quidam Sancti dicunt aquas ibi esse ad temperandum fervo-

<--- Page Split --->

rem solis et ætheris, ut Basilius, et quidam alii, intelligendum est, quod hoc intelligitur effective et non materialiter, hoc est, quod Deus fecit quasdam partes cæli frigidas et humidas, ne aliae partes quae factæ sunt calidae et siccæ, nimis incenderent inferiora : et hoc plenius habebitur infra in quaestione de stellis.

Similiter quod quidam Sancti dicunt, quod inde descendunt pluviae et rores et hujusmodi, intelligendum est similiter effective. Et de hac sententia est Beda, et quidam alii.

Ad 2. Ad aliuo dicendum, quod non est simile de minori mundo et majori mundo : homo enim compositus est ex contrariis : et quod cerebrum ejus sit frigidum, in quo possint esse spiritus lucidi, in quibus operantur virtutes animales, necesse est : cor autem propter spiritum vitalem necesse est habere calorem. Talis autem distinctio spirituum non est in superioribus : et ideo patet, quod non est simile.

Et per hoc patet solutio ad omnia quaesita.

ARTICULUS II.

Utrum coelum crystallinum sit mobile 1 ?

Secundo quaeritur, Utrum sit mobile vel immobile ?

Videtur, quod immobile : quia

  1. Dicit Anevalpetras, quod istud nonum coelum est uniforme, plenum lumine, cujus lumen tante simplicitatis est, quod non subjicitur visibus : nullum autem corpus omnino uniforme est mobile, quia non habet dextrum et si-

nistrum : ergo hoc coelum est immobile.

  1. Item, Omnes Philosophi ponunt, quod primum mobile sit sphæra stellata : cum ergo coelum aqueum sit super sphæram stellatam, coelum aqueum est immobile.

CONTRA :

  1. Anevalpetras in Astrologia dicit, quod coelum uniforme movetur : et celum uniforme est coelum aqueum : ergo coelum aqueum movetur.

  2. Item, Primus motor simplex et unus movet uno motu simplici : si ergo aliquid movetur pluribus motibus, hoc non movetur a primo motore simplici immediate : sed sphæra stellata movetur pluribus motibus : ergo non movetur immediate a motore simplici : et ita oportet, quod coelum aqueum quod est ante sphæram stellatam, moveatur primo motu simplici a primo motore. Quod autem sphæra stellata habeat plures motus, dicitur a Ptolemeo in Almagesto, et ab Alnographa in Judiciis astrorum, et ab Aristotele in libro de Causis proprietatum elementorum : habet enim motum diurnum super polos æquinociales, et super circulos æque distantes, quorum maximus est æquinoctialis : et hic motus est ab Oriente in Occidentem et completur viginti quatuor horis : et habet alium motum super polos zodiaci ab Occidente in Orientem, quem sequuntur quædam stelle, et moventur in centum annis uno gradu secundum motum illum, ita quod complet rotationem unam in triginta sex millibus annis secundum Albategni, tamen citius transit circulum. Secundum Thebith autem est secundum motum capitis Arietis et Libræ super circulum, cujus diameter est octo graduum accedendo, et recedendo, secundum quod etiam compositæ sunt tabulæ accessus et recessus octavæ sphære.

1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum, Dist. XIV, Art. 3. Tom. XXVII nove editionis nostre. Cf. etiam Ilam Part. Summe

<--- Page Split --->

  1. Item, Uno motu simplici et primo, et uno motore simplici et primo non ordinatur mobile multiforme : sed octava sphæra est mobile multiforme : ergo non immediate ordinatur ad prinum motorem.

Et istae sunt rationes Arabum ponentium octo sphæras mobiles.

► Quibus consentientes dicimus cœlum aqueum moveri.

  1. Respondentes ad primum, quod ipsum non est sic uniforme, quin habeat dextrum et sinistrum : sed est uniforme sic, quod non habet unam partem stellatam et aliam partem non stellatam sicut sphæra octava.

  2. Ad aliud dicendum, quod sphæra stellata est prima inter eas quæ subjiciuntur visui, et quarum motum perpendere possumus per visum : sed secundum rationem non est primum, ut dicit Anevalpetras, qui dicit antiquos non percepisse hoc cœlum, eo quod magis sequebantur sensum quam rationem in dispositione superiorum.

ARTICULUS III.

Qua necessitate ponatur cœlum aqueum 1 ?

Tertio quæritur, Qua necessitate ponatur cœlum aqueum ?

Et videtur, quod nulla. Motus enim octo sphærarum causant sufficienter generationem et corruptionem in inferioribus et continuitatem illorum.

Molutio. Ad hoc dicendum quod quadruplici necessitate ponitur cœlum nonum, scili-

cei aqueum, quarum una jam dicta est in praecedentibus, et est illa quam assignat Anevalpetras in Astrologia sua : quia ab uno motore simplici non potest esse nisi motus unus in mobili et simplici : et haec est necessitas ex parte motoris.

Alia est, quod cum sit una sphæra quae habet bonitatem proportionatam corpori mobili circulari sine motu, sicut cœlum empyreum, et sint quædam sphæræ quæ recipiunt bonitatem illam per motus multos, oportet quod una recipiat illam per motum unum, quæ est ignobilior superiore, et nobilior inferioribus. Et hæc necessitas sumitur ex parte motus, et innuitur a Philosopho in II de Cælo et Mundo.

Tertia est : quia cum sit quædam sphæra recta et quædam declivis in sphæra stellata : dico autem sphæram rectam circulum æquinoctialem cum suis polis : sphæra vero declivis est illa quæ declinat ab æquinoctiali sicut zodiacus : oportet, quod secundum utrumque sit motus proprius et mobile proprium. Cum igitur in sphæra stellata inveniuntur ambo motus, non ambo potuerunt esse proprii. Ergo oportet, quod sit nonum mobile, cui motus ille sit proprius, qui est super polos et circulum æquinoctialem. Et istae omnes rationes sunt Anevalpetræ ponentis nonum cælum.

Quarta necessitas est ex parte finis : quia in inferioribus non est tantum diversitas in generatione et corruptione particularium, sed etiam uniformitas in esse specifico et in ordine naturae : et ideo oportet esse in superioribus corpus uniforme, quod esset causa hujusmodi ordinis et hujusmodi permanentiae.

Et per hoc etiam patet solutio ad objectum.

4 Cf. Opp. B. Alberti. IIa Part. Summa theologia, Quæt. 52, membr. 3. Tom. XXXII nova

<--- Page Split --->