QUÆSTIO X.
De cœlo Trinitatis.
Consequenter transeundum ad quaestionem de partibus coeli quae sunt orbes.
Sed quia coeli multi enumerantur a Scriptura et a Sanctis, coelum Trinitatis, empyreum, crystallinum, firmamentum. Et Joannes Damascenus tangit septem coelos planetarum. Et Rabanus super Deuteronomium tangit
<--- Page Split --->
septem cœlos, scilicet empyreum, crystallinum, firmamentum, igneum, olympium, æthereum, aereum. Ideo quærendum est primo de singulis horum cœlorum, et postea in communi de eisdem.
Quæratur ergo primo de cœlo Trinitatis, et quæruntur quatuor.
Primo, An sit corpus ?
Secundo, Si non est corpus, utrum sit idem quod Deus?
Tertio, Quæ contineri habeant in cœlo Trinitatis ?
Quarto et ultimo, Secundum quem modum exaltationis sit elevatum super alios cœlos ?
ARTICULUS I.
Utrum cœlum Trinitatis sit corpus 1 ?
Ad primum proceditur sic :
- Quæcumque sunt est ejusdem divisionis, sunt ejusdem naturae : cœlum Trinitatis cum aliis cœlis ejusdem divisionis : creo est ejusdem naturae. PRORATIO PRIMAE est : quia diversum manet in dividentibus ut una natura generis. MINOR autem probatur ex hoc quod non veniunt ad eumdem numerum nisi res discretae convenientes in aliquo communi. Patet ex hoc quod latrabile et marinum non dicuntur duo canes, sed dua significationes canis. Similiter homo mortuus et homo vivus non sunt duo homines, sed dua significationes hominis. Cum igitur dicatur, Cœlum Trinitattis, et empyreum, et firmamentum, sunt tres cœli, est in eis communis natura cœli. Et ista ratio est Augustini in libro de Trinitate 2, ubi per eamdem rationem probat, quod Patri et Filio et
Spiritui sancto commune est, quod persona est.
- Item, Omne quod est supra et infra, determinabile est secundum locum vel situm ad minus : cœlum Trinitatis est supra empyreum : ergo determinabile est secundum situm. MAJOR patet ex hoc quod supra et infra sunt differentiae situs et loci. MINOR accipitur ex Isaia, XIV, 13, ubi Lucifer existens in cœlo empyreo, dixit : In cœlum conscendam. Quod non dixisset, nisi cœlum Trinitatis esset super empyreum.
AD OPPOSITUM arguitur sic :
Deus est in cœlo Trinitatis, sicut dicunt Sancti : et fides Catholica ponit hoc quod dicit Damascenus 3, quod Deus incircumscriptibilis est loco et tempore et intellectu creato : ergo non est in cœlo Trinitatis sicut in loco : et ita cœlum Trinitatis non potest esse corpus.
Item, Lucifer per hoc quod voluit ascendere in cœlum Trinitatis, voluit esse similis Altissimo, et esse super Angelos : sed per nullius corporis ascensum posset hoc consequi : ergo cœlum Trinitatis non potest esse corpus.
Quod concedimus respondentes ad prinum, quod cœlum quando dividitur per
1 Cf. Opp. B. Alberti. Comment. in II Sententiarum. Dist. II, Art. 7 et 8. Tom. XXVII nova editionis nostrae. Cf. etiam IIam Part. Summae theologiae, Quaest. 13, membr. 4. Tom. XXXII ejusdem editionis.
2 S. AUGUSTINUS, Lib. VII de Trinitate, cap. 4 et seq., et Lib. V, cap. 9. 3 S. J. DAMASCENUS, Lib. I de Fide orthodoxa, cap. 16.
<--- Page Split --->
cælum Trinitatis, et alios cælos, dividitur sicut commune per proportionem, et non sicut commune ut genus : est autem comnitas proportionis, ut dicit Boetius, in similitudine habendi se ad aliquid, et hi cæli similiter se habent ad unum actum, qui est continere et salvare contenta : et per hunc modum numeratur cum aliis cælis, sicut dicitur, quod rector civitatis et rector navis sunt duo eligibilia non sorte, sed arte : et secundum hunc modum cælum Trinitatis, et cælum empyreum, et firmamentum, sunt tres cæli quantum ad convenientiam continendi et salvandi inferiora contenta.
Ad ALIUD dicendum, quod supra et infra dicuntur multipliciter, sicut et prius et posterius. Dicitur enim supra ordine et loco et dignitate : et secundum ultinum modum sumitur in Isaia.
ARTICULUS II.
An cælum Trinitatis sit idem quod Deus ?
Secundo quaeritur, Utrum sit idem quod Deus ?
Et videtur, quod non : quia
Dicit Philosophus in IV Physicorum, quod « nihil est in seipso per se 1. » Cum ergo Deus sit in cælo Trinitatis, et non sit in aliquo per accidens, quia nec aliquod accidens ei convenit, cælum Trinitatis non erit idem Deo.
Item, Dicitur in Isaia, LXV1, 1 : Cælum mea sedes, terra autem scabellum pedum meorum. Constat autem, quod Deus est in cælo illo quod est sedes ejus. Cum ergo dividatur contra terram, et terra sit creata, necesse est cælum esse creatum.
Item, Dicit Philosophus in libro I de
Cælo et mundo », quod omnes primi conveuiunt in hoc quod Deus est in cælo. Et constat, quod loquitur de cælo creato, et illud est cælum Trinitatis in quo est Deus. Ergo cælum Trinitatis est creatum : et nihil creatum est Deus : ergo cælum Trinitatis non est Deus.
CONTRA : Sed contra. Deus est in cælo Trinitatis : et cælum Trinitatis non est corpus, ut habitum est : ergo Deus est in ipso tamquam in substantia, vel accidente spirituali. Si tamquam in substantia diversa ab eo, sequitur quod sit substantia diversa a Deo continens Deum, quod est hæreticum. Si tamquam in accidente, tunc aliqua forma accidentalis continebit eum, quod est magis hæreticum.
SOLUTIO. Dicendum, quod cælum Trinitatis est idem Deo secundum rem, differens secundum rationem : est enim cælum Trinitatis nihil aliud quam excellentia virtutis ejus, quæ continet et ambit omnia creata.
Ad PLUMUM ergo dicendum, quod esse Ad 1. in seipso duobus modis dicitur, scilicet per affirmationem, et negationem. Per affirmationem nihil est in seipso : quia oporteret, quod idem esset continens et contentum, quod non potest esse. Per negationem vero aliquid est in seipso, id est, non in alio, sicut omnia prima quæ non continentur, sed continent alia : et sic Deus est in seipso. Vel, potest dici melius, quod nihil est in seipso idem secundum rem et secundum rationem : sed aliquid est in seipso idem secundum rem, et differens secundum rationem : et sic Deus est in cælo Trinitatis. Sicut enim sapientia et virtus Dei idem sunt secundum rem, sed differunt ratione : sic Deus et cælum Trinitatis idem sunt secundum rem, sed differunt secundum rationem. Quæ autem sit illa ratio, determinari habet in quaestione de attributis.
Ad ALIUD dicendum, quod cælum dici-
<--- Page Split --->
tur ibi cœlum empyreum, et dicitur esse sedes Dei ratione contentorum : quia quiescit in cœlis, scilicet in beatis. Terra autem dicuntur ibi terreni, quos Deus conculcabit pedibus suis tamquam se indignos, ne sedeant cum principibus et gloriæ solium teneant.
Ad aliiud dicendum, quod antiqui attendunt quamdam congruentiam : in minimo enim corpore simplicissimum cœlum secundum substantiam est eodem modo se habens : et ideo dederunt ipsum locum Deo, qui idem ipse est, et anni sui non deficiunt 1 : non quia sit proprius locus ejus, sed quia in genere corporum magis habitationi suæ convenit.
erunt in ipso secundum quod ipse est culum.
SED CONTRA :
Lucifer per hoc quod voluit conscendere in cœlum Trinitatis, voluit esse æqualis Deo 3 : ergo esse in cœlo Trinitatis est esse æqualem Deo : et nullus Angelus potest esse æqualis Deo : ergo nullus Angelus potest esse in cœlo Trinitatis.
JUXTA hoc quæritur, Utrum beata Viruest go sit esse in cœlo Trinitatis ?
Videtur, quod sic : quia dicitur, quod exaltata sit super choros Angelorum ad cœlestia regna : et nihil est super choros Angelorum nisi cœlum Trinitatis : ergo ipsa est in cœlo Trinitatis.
ARTICULUS III.
Quæ sint contenta in cœlo Trinitatis ? ?
Tertio quæritur, Quæ sunt contenta in cœlo Trinitatis ?
Et videtur, quod Angeli continentur in ipso.
Dicit enim Beda, quod intra Deum currunt quocumque mittantur. Constat autem, quod hoc nomen, Deus, secundum quod hujusmodi non importat rationem continentiae : importat autem cœlum Trinitatis : ergo videtur, quod Angeli sunt in Deo secundum quod ipse est cœlum Trinitatis.
Item, Locus est salvativus et contentivus locati : salvationem autem et continentiam Angeli non habent ab aliquo corpore, neque a spiritu creato, sed a spiritu increato, et non secundum quod est spiritus increatus : quia sic non importat rationem continentiae : ergo
JUXTA hoc item quæritur, Utrum ChriQuæ stus secundum quod homo sit in cœlo Trinitatis ?
Videtur, quod sic.
- Ita dicitur in symbolo : « Ascendit ad cœlos, sedet ad dexteram Patris. » Dextera autem Dei Patris est in cœlo Trinitatis.
Item, In Actibus, vi, 36, dicit Stephanus : Ecce video cœlos apertos, et Filium hominis stantem a dextris Dei.
Item, In Psalmo xvii, 7 et 8 : A summo cœlo egressio ejus, et occursus ejus usque ad summum ejus. Occursus autem ille fuit filii hominis.
Item, Super illud Joannis, xvii, 1 : Pater, venit hora, clarifica Filium tuum, dicit Glossa Hilarii : « Petit quod caro « fiat apud Patrem, quemadmodum Fi- « lius fuit apud Patrem : » sed Filius fuit ab æterno in cœlo Trinitatis, et in omnibus exauditus est pro sua reverentia, ut dicit Apostolus 4 : ergo caro exaltata est in cœlo Trinitatis.
Item, I ad Corinthios, xv, 26 et seq.,
1 Psal. cii, 28 : Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. 2 Cf. Opp. B. Alberti. II° Part. Summe theologie, Quæst. 12, membr. 4. Tom. XXXII novæ
editionis nostræ. 3 Cf. Isa, xiv, 13. 4 Ad Hebr. v, 7.
<--- Page Split --->
nic arguit Apostolus : Omnia subjecisti sub pedibus ejus 1 : in eo quod subjecti ei omnia, nihil dimisit non subjectum ei. Ut respondet postea, quod ipse Filius subjectus est ei qui subjecti ei omnia : Filius autem secundum divinam naturam non est subjectus Patri, sed æqualis : ergo ille cui subjecti omnia, est homo in quantum homo : ergo cœlum empyreum cum omnibus contentis suis erit sub ipso : et non potest esse sub ipso nisi ipse sit altior : ergo ipse esse in cœlo Trinitatis.
CONTRA : Esse in cœlo Trinitatis est esse in æqualitate Dei, ut dicunt Sancti. Christistus homo in quantum homo non est in æqualitate Dei Patris, cum dicat : Pater major me est 2 . Ergo Christus homo in quantum homo non est in cœlo Trinitatitis.
Ad m quod objicitur de beata Virgine Ad dicendum quod ipsa non est in cœlo Trinitatis : et quod dicitur : Exaltata est super choros Angelorum, hoc est dignitate, sicut patet in quaestione de Ascensione.
Ad m quod objicitur de Christo secundum quod homo, dicendum quod ipse secundum quod homo non est in cœlo Trinitatis : tamen ipse homo est in cœlo Trinitatis.
Quod autem dicitur in symbolo, dicitur de persona in duabus naturis, et illa bene est in cœlo Trinitatis.
Similiter intelligendum est illud de Actibus, et illud de Psalmo.
Ad m quod objicitur de Hilario, dicendum quod caro dicitur ibi Christus homo, et Christus homo in persona est in æqualitate Patris.
SOLUTIO. Dicimus, quod nihil est in cœlo Trinitatis nisi Pater et Filius et Spiritus sanctus : quia esse in cœlo Trinitatis est esse in æqualitate virtutis Dei continentis et salvantis omnia sub ipsa virtute contenta.
- AD PRIMUM ergo quod objicitur, quod Angeli intra Deum currunt, dicendum quod hoc est intelligendum quantum ad præsentiam contemplationis proportionabilis : quia superiores plus, inferiores minus contemplantur : et non sequitur si sunt in Deo, et Deus est cœlum Trinitattis, quod sint in cœlo Trinitatis : et est ibi fallacia accidentis propter diversam rationem Dei et cœli Trinitatis.
Ad hoc quod objicitur de ratione Apostoli, dicendum quod ipse loquitur de Christo homine in quantum homo cui subjiciuntur omnia dignitate et non loco : diffinitive enim corpus Christi et Christus homo in quantum homo continetur in cœlo empyreo : sacramentaliter autem continetur in altari : dignitate non continetur ab aliquo loco, sed est super omnem locum, et super omnia quae diffinitive et circumscriptive continentur in loco.
Ad ALIUD dicendum, quod Deus continet et salvat ut principium efficiens, non relinquens id quod efficit per præsentiam essentiae et potentiae, secundum quem modum Deus est in omnibus creatis. Et si hoc modo dicatur Deus locus Angelorum, sicut videtur dicere Beda : non tamen erit locus proprius commensuratus locato per æqualitatem : quod importat cœlum Trinitatis.
ARTICULUS IV.
Secundum quem modum exaltetur super alios cœlos cœlum Trinitatis ?
Quarto quæritur, Secundum quem modum exaltetur super alios cœlos cœlum Trinitatis ?
Et videtur, quod sola dignitate : quia 1. In non corpore non est ratio distan-
1 Psal. VIII, 8.
<--- Page Split --->
tia corporis : sed cœlum Trinitatis est non corpus : ergo non invenitur in eo distantia corporalis qua elevetur super alios cœlos.
- Item, Dicit Philosophus 1, quod extra cœlum non est tempus, nec locus : et constat, quod loquitur de cœlo corporeo : ergo cœlum Trinitatis non est secundum distantiam corporalem supra cœlum empyreum.
Sed contra. Contra :
Cœlum in quo est Deus si non sit supra empyreum, sed secundum essentiam inclusum, ita quod non sit extra, sic fini-
retur aliquo creato essentia ejus, quod est haereticum : ergo est extra essentialiter cœlum Trinitatis in quo est Deus : ergo cœlum Trinitatis est extra cœlum empyreum.
SOLUTIO. Dicimus, quod cœlum Trinitatis est extra cœlum empyreum essentia et dignitate, non sicut loco corporeo, vel ratione distantiae secundum situm corporeum, sed ratione infinitatis substantiae divinae.
Et per hoc patet solutio ad quaesita omnia.