QUÆSTIO IX.

De figura cœli.

ARTICULUS UNICUS

Utrum figura cœli sit circularis 1 ?

Deinde redeundum est ad secundum superioris divisionis, et quaerendum est de figura cœli, Utrum sit circularis ?

Et videtur, quod non.

Dicit enim Damascenus 1, quod cœlum quidam hemisphaerium, id est, semicirculum esse imaginati sunt : quia divinorum annuntiator David dicit : Extendens cœlum sicut pellem 2 : quo ostendit tabernaculum. Et beatus Isaias : « Qui statuit cœlum sicut cameram 4, » id est, arcum. Ergo videtur, quod figuratum sit ut semicirculus.

1 Cf. Opp. B. Alberti, II de Cœlo et Mundo, Tract. II, cap. 1 et seq. Tom. IV novæ editionis nostræ. Cf. etiam II™ Part. Summæ theologiae, Quest. 33, membr. 2. Tom. XXXII ejusdem editionis.

2 S. J. DAMASCENUS, Lib. II de Fide orthodoxa,

cap. 6.

3 Psal. ciii. 2.

4 Vulgata habet, Isa. xi, 22: Qui extendit velut nihilum cœlos, et expandit eos sicut tabernaculum ad inhabitandum.

<--- Page Split --->

Si contra dicatur, quod in hac parte magis credendum est Philosophis, videtur quod non, cum dicat Augustinus, quod « non est credendum de cœlo his qui de Patre cœlesti alieni sunt. »

  1. CONTRA : Si cœlum est semicirculus, aut moventur astra in ipso quiescente crulo : aut movetur cœlum, et motu ipsius astra moventur. Si primo modo, tunc superius astra moventur in semicirculo et subtus in diametro. Cum igitur punctum ultimum sit actu finis semicirculi, et actu principium diametri, astra quae moventur in ipso, ut duobus utentur uno : ergo quiescere accidit, ut probatum est in IV Physicorum 1 : ergo est aliquod tempus in quo quiescunt astra, et similiter motus eorum non erit continuus, quod est contra positionem.

Si autem dicatur, quod cœlum ipsum movetur : tunc aut est extra ipsum locus, aut non. Si non, cum igitur arcus diametri minus distet a semicirculi centro quam anguli diametri, oportet quod anguli ejus moveantur in nihilo. Similiter arcus semicirculi plus distat a centro quam diameter, et ita semicirculus subtus erit in nihilo. Similiter oportet, quod aliquando videremus formam cœli super

nos rectam secundum lineam diametri, et aliquando acutam secundum dispositionem anguli : quae omnia sunt praeter rationem.

Si autem dicatur, quod extra sit locus : tunc ille locus aut est ut plenum, aut ut vacuum. Si ut plenum, tunc extra erit locus, et de illius figura similis est quaestio, et sic in infinitum. Si autem ut vacuum, tunc vacuum erit in natura, et quod aliquid moveatur in vacuo, quod totum est praeter rationem 2.

PROPTER hoc dicimus, quod cœlum est solutio. rotundum tribus de causis. Primo, propter motum suum, quem oportet esse continuum et inquietum : et hoc non potest esse nisi in circulo. Secundo, propter naturam ipsius cœli : quia aliter haberet contrarium, et esset corruptibile. Tertio, quia figura illa sola simplex est, et capacissima omnium, et prior omnibus, et ideo competit corpori simplicissimo primo continenti omnia corpora.

Ad hoc autem quod objicitur de David, dicendum quod ipse loquitur vulgariter de hemisphaerio, quod est super versus polum arcticum, et similiter Isaias.