QUÆSTIO VIII.

De partibus coeli.

Deinde, Quæritur de partibus cœli.

Et quæruntur quatuor.

Quædam enim sunt partes communiter determinantes omnes orbes, et de illis quæritur primo.

<--- Page Split --->

Similiter, Quædam est pars ut terminus et figura, et de illis quæritur secundo.

Quædam etiam est pars quæ dicitur orbis superior vel inferior, sicut cœlum empyreum et aqueum et cæteræ sphæræ, et de illis quæritur tertio.

Quarta quæstio erit de partibus quæ sunt stelle.

ARTICULUS I.

De dextro et sinistro cæli1.

Primo ergo quæritur de partibus orbis, quæ sunt principia dimensionis suæ in omnibus orbibus, scilicet longitudinis orbis, et latitudinis, et profunditatis, quæ sunt sursum et deorsum, et dextrum et sinistrum, et ante et retro.

Quæratur ergo de istis primo : eo quod Pythagoras istas partes esse dixit in cœlo.

Dicit autem Philosophus1, quod dextrum est, unde motus localis incipit: et sinistrum est, per quam resolvitur in dextrum.

Videtur autem, quod ista non sint in cœlo :

  1. Quidquid enim principium et finem et medium motus sui non habet in se, sed extra, hoc non habet in se unde incipiat motus et per quem resolvatur : circulus in se non habet principium et medium et finem motus sui, ut dicitur in VIII Physicorum3 : ergo non habet dextrum et sinistrum : cum ergo cœlum sit circulare, non habebit dextrum et sinistrum.

  2. Item, Cœlum non distinguitur in

duos semicirculos divisos per diametrum ab Oriente in Occidentem per centrum terræ. Cum ergo cœlum moveatur ab Oriente in Occidentem, et de puncto diametri ad punctum, non sistit motus si regyrat ab Occidente in Orientem : ergo qua ratione dicitur incipere gratia superioris semicirculi in Oriente, eadem ratione dicetur incipere in Occidente gratia inferioris semicirculi : ergo qua ratione dicitur Oriens dextrum, eadem ratione dicetur Occidens dextrum.

  1. Item, Mota una parte cœli moventur omnes : ergo qua ratione incipit motus in una parte, eadem ratione in omnibus : ego ubique est dextrum, et ubique sinistrum.

  2. Præterea, Sumatur ratio Commentatoris, quam ponit in commento de Cœlo et Mundo aliquantulum post principium secundi libri4, quæ est hæc, quod dextrum et sinistrum causantur a virtutibus activis et passivis, scilicet ab abundantia caloris naturalis procedentis a corde et spirituum plus in dextrum quam in sinistrum : et cum tales virtutes non sint in cœlo, cœlum non videtur habere dextrum et sinistrum.

SED CONTRA :

Nihil est vanum in natura : ergo nec hoc erit vanum, quod in quadam parte oriuntur stelle, et in quadam occidunt, sicut dicit ipse Aristoteles in littera : et ita oportet, quod in loco Orientis sit aliqua ratio principii ortus.

<--- Page Split --->

JUXTA hoc quaeritur, Utrum idem sit dextrum omnium orbium?

Et videtur, quod non : non enim idem ubi est unde incipit motus : quidam enim orbes moventur ab Oriente motu diurno, et quidam ab Occidente motu proprio, sicut orbes planetarum.

Præterea, Isti dicunt, quod si quis sciret discernere subiliter, quod videret aliter figurari folia arboris in sinistra, et aliter in dextra. Et hoc est contra Aristotelem, qui dicit in II de Cælo et Mundo, quod dextrum et sinistum non est in aliqua plantarum.

SED-CONTRA HOC EST,

  1. Id quod fere ab omnibus imponitur Aristoteli, id est, quod dixerit, quod omnes orbes moventur ab Oriente in Occidentem.

Ad idem est ratio Anevalpetræ in Astrologia sua, qui dicit, quod corpus unius naturæ secundum naturalem motum movetur ab eodem loco in eumdem. Cum ergo omnes sphæræ sint unius naturæ, omnes moventur ab Oriente per Occidentem in Orientem uniformi motu secundum naturam.

  1. Item, Alia est ratio : quia quando duo circuli, unus extra et unus intra, moventur contra se invicem, unus sistit alterum, vel scindet eum si non fuerint æque fortes : ergo si cælum movetur ab Oriente in Occidentem, et inferiores e converso, vel sistent se invincem, vel unus scindet alterum : quorum utrumque falsum est : ergo omnes moventur ab eodem loco et in eumdem.

Præterea, Ratio dictat hoc, quod si dextrum et sinistrum sunt principia motus localis, et planetæ non habent motum localem processivum, superfluerent in eis dextrum et sinistrum : et sic aliquid esset vanum in natura.

Propter hoc dicunt alii, quod ante et retro causantur a qualitatibus contrariis, et similiter sursum et deorsum : et ideo illa non possunt esse in eodem corpore, sicut sursum est in loco ignis, et deorsum est in loco terræ : sed dextrum et sinistrum non causantur a contrariis, sed ab abundantia majori et minori ejusdem. Similiter in cœlo dextrum est, ubi est abundantia luminis disponentis ad motum : sinistrum autem, ubi minus de lumine. SED CONTRA hoc est, quod quandoque secundum hoc dextrum esset in Occidente : quia illa pars ubi abundat lumen, revolvitur circulariter sicut et alia : hoc autem est contra Aristotelem dicentem in littera libri II de Cælo et Mundo 1, quod dextrum est, ubi videmus eas occidere.

SOLUTIO. Dicimus, quod quidam distinguunt, quod dextrum et sinistrum diversimode sunt in diversis. In quibusdam enim differunt figura et virtute, ut dicunt, sicut in hominibus, et animalibus, et plantis : in quibusdam autem sola virtute differunt, sicut in cœlo : et isti dupliciter falsum dicunt. Primo, quia dicit Aristoteles in libro de Cælo et Mundo, quod dextrum et sinistrum non differunt figura, sed ante et retro, et sursum et deorsum : et hoc videmus expresse : quia dexter pes figuratur sicut sinister,et manus sinistra sicut dextra : sed membra superiora non figurantur sicut inferiora, nec anteriora sicut posteriora.

Item, Dicit Commentator 2, quod Aristoteles loquitur ibi per quamdam similitudinem, et hominis imaginem ponit, cujus pedes sunt in polo arctico et caput in antarctico, et facies est versa ad nostrum hemisphærium : illius enim dextrum est in Oriente, et sinistrum in Occidente, et ante ejus esset in Meridie, et retro in Aquilone. Et hoc videtur Aristoteles tangere in littera, ubi dicit : « Ex eis quidem oportet nos existimare, est homo habens dextram et sinistram consimiles in figura, deinde continet super se orbem. » Et quidam libri habent : « Ex eis quidem oportet nos

<--- Page Split --->

existimare, est homo habens dexteram et sinistram non diversas in figura, deinde, etc. » Et gratia hujus litteræ quidam dicunt, quod super orbem est alius orbis : sed littera est falsa, et non exponitur ab aliquo Commentatore. Contra opinionem autem Commentatoris videtur esse littera, quia immediate sequitur : « Et est illi orbi iterum virtus diversa procul dubio, scilicet dextrum et sinistrum : quoniam sunt ei loca inceptionis et status ex opere factionis suæ. Et similiter oportet, ut existimemus utrumque in principio motus orbis : nam si motus ejus non est in tempore infinito, sed motus ejus est finitus, necessario oportet, quod motui ejus sit locus ubi incipit. » Ex hoc accipitur, quod dextrum et sinistrum sunt secundum vim motorum et secundum dispositionem mobilis : una enim revolutio cœli non est infinita, cum cœlum sit finita quantitatis. Unde oportet, quod incipiat in aliqua parte, et in quacumque parte incipit, in illa habet rationem inceptionis quæ dicitur dextrum.

Unde dicimus, quod istae opiniones omnes falsae sunt, dicentes cœlum habere dextrum et sinistrum in veritate, differentia in virtute, convenientia in figura, supponentes quod cœlum movetur a conjuncto sibi, et non a Deo tantum.

Item, Supponimus quod cœlum duobus modis consideratur, scilicet ut est locus infirmorum, et secundum naturam propriam; secundum quam distinguitur ab aliis corporibus, et ideo habet quasdam virtutes secundum quod est locus, et quasdam secundum quod est cœlum. Dico ergo, quod dextrum cœli est in Oriente quantum ad virtutem loci sive situs. Et hoc patet ex hoc quod motor cœli movendo cœlum movet omnia naturalia, et cum motus sit semper ab immobili aliquo primo, sicut probatum est in physica, oportet quod motor ille sit immobilis, et locus immobilis unde

movetur primo. Dico autem locum sicut determinatum in parte Orientis : eo quod ibi abundet vis motoris primi, et inde per motum cœli affluit virtus ejus in totam naturam.

AD PRIMUM autem dicimus 1, quod licet circulus in quantum circulus principium et medium et finem habeat in centro, et non in circumferentia : tamen circulus in materia naturali et habens positionem secundum situm mundi, non est ejusdem rationis in omnibus partibus suis : et ideo est ratio quare in quadam parte incipiat motus ejus, et per quamdam regvretur.

Ad aliud dicendum, quod distractio circuli per diametrum non sistit motum : et ideo non de necessitate est Oriens in utroque puncto diametri, nisi forte quoad nos, et non secundum naturam.

Ad aliud dicendum, quod mota una parte circuli moventur omnes, sed non est in omnibus ratio inceptionis motus.

Ad OBJECTUM Commentatoris dicendum, quod dextrum et sinistrum et compositum ex contrariis sic causantur ut dicit, sed in superioribus ex natura situs et ordinis eorum ad alia, scilicet inferiora qua moventur motibus eorum.

Ad hoc quod quaeritur, utrum omnes Ad q\ orbes habeant eumdem Orientem? Solvitur diversimode a diversis. Secundum Aristotelem enim non est idem Oriens, sed Oriens planetarium est in Occidente orbis stellarum fixarum : et ideo dicens, quod omnes orbes moventur ab Oriente in Occidentem increpat Pythagoram, qui dixit illos qui habitant sub sphæra occulta, qui occultantur visibus nostris, esse immediate orbis inferioris in parte sinistra, hoc est, illos antipodes qui sunt versus polum antarcticum versus Orientem : nos autem dixit habitare in medietate orbis superioris in parte dextra, et hoc secundum motum sphæra stellatae. Et patet, quod

<--- Page Split --->

fulsum dixit : quia si dextrum sit in Oriente, ut dixit Pythagoras, ponens hominem secundum quod supra posuimus eum, tunc antipodes habitant in parte superiori orbis in parte sinistra : quia sub motu habitant regyrationis : mos autem qui sumus versus polum arcticum, habitamus in coeli dextera in inferiori parte orbis : quia habitamus sub accessu inceptionis motus coeli. Sed secundum orbes planetarum verum dixit Pythagoras : quia dextra planetarum est in sinistra orbis stellarum fixarum : et ideo secundum orbes illos nos sumus in parte superiori in sinistra : quia motus regyrationis planetarum est super nos : et illi qui habitant in alio hemisphaerio, sunt in parte inferiori in dextra : et hoc secundum motum proprium planetarum, et non secundum diurnum : quia secundum illum motus accessus planetarum ex inceptionibus eorum est super eos : et hoc contingit ideo, quia variantur poli a polis orbis stellarum fixarum, et Orientes et Occidentes ipsorum ab Oriente et Occidente. Et ex hoc patet, quod omnes falsum dicunt, qui imponunt Aristoteli, quod dixit planetas moveri ab Oriente primi orbis in Occidentem ipsius.

subject. Secundum ergo hoc solvendae sunt rationes quas inducit Anevalpctras, et dicendum quod corpora superiora non habent in se contrarietatem, et ideo non movenitur ad loca contraria : quia sicut unus locus est qui dicitur medium, ad quem movetur terra, et unus locus est a medio sursum, ad quem movetur ignis : ita unus locus est qui dicitur circa medium, ad quem nullum corpus movetur : quia omne corpus quod movetur ad aliquem locum secundum naturam, quiescit quando est in illo : sed superiora moventur in ipso circulariter : et partes illius loci sive situs non sunt contrariae ad invicem, sicut contraria sursum et

deorsum : sed tantum habent diversitatem in eadem natura situs et loci : et ideo diversi orbes in diversis partibus suis possunt incipere motus, ratione diversarum dispositionum quae sunt in motoribus et mobilibus.

Ad aliud dicendum, quod cum circuAd object. lus movetur contra circulum, dicere 2. oportet, quod moveantur in eisdem polis et in eodem axe : quod non faciunt orbes planetarum cum primo orbe. Vel dicatur melius, quod motores inferiores non sunt contrarii motori superiori, imo intendunt et appetunt sibi similari : et ideo etiam movent motu suo, scilicet motu diurno, et insuper habent proprium, ut dicetur infra, qui non est contrarius motui primo, sed habet ordinem sub ipso ad consistentiam naturae : quia propter diversitatem inferiorum necesse est esse diversos motus in superioribus, ut probatur in II de Generatione et Corrupzione', et in II de Cabo et Mundo '.

Tamen Anavelpetras concedit rationes illas, et ponit, quod omnes orbes moventur a motore uno primo, cujus virtus fortior est in orbe immediato, quam secundo, vel tertio : et in primo facit motum diurnum revolvens ipsum de puncto ad punctum, in secundo autem et in inferioribus in tempore motus diurni non facit perfectam revolutionem, sed pars manet, et iterum in alio die pars : et secundum hujusmodi remanentias dicitur, quod planetæ videntur moveri ab Occidente in Orientem, cum tamen non moveantur. Quod autem diversimode moveantur, hoc dicit contingere propter diversitatem polorum et circulorum.

Notandum autem, quod dextrum et sinistrum dicitur multis modis, scilicet absolute, et in comparatione ad nos. Absolute dicitur duobus modis, scilicet secundum similitudinem, et secundum virtutem. Secundum similitudinem in

<--- Page Split --->

existimare, est homo habens dexteram et sinistram non diversas in figura, deinde, etc. » Et gratia hujus litteræ quidam dicunt, quod super orbem est alius orbis : sed littera est falsa, et non exponitur ab aliquo Commentatore. Contra opinionem autem Commentatoris videtur esse littera, quia immediate sequitur : « Et est illi orbi iterum virtus diversa procul dubio, scilicet dextrum et sinistrum : quoniam sunt ei loca inceptionis et status ex opere factionis suæ. Et similiter oportet, ut existimemus utrumque in principio motus orbis : nam si motus ejus non est in tempore infinito, sed motus ejus est finitus, necessario oportet, quod motui ejus sit locus ubi incipit. » Ex hoc accipitur, quod dextrum et sinistrum sunt secundum vim motorum et secundum dispositionem mobilis : una enim revolutio cœli non est infinita, cum cœlum sit finita quantitatis. Unde oportet, quod incipiat in aliqua parte, et in quacumque parte incipit, in illa habet rationem inceptionis quæ dicitur dextrum.

Unde dicimus, quod istae opiniones omnes falsae sunt, dicentes cœlum habere dextrum et sinistrum iu veritate, differentia in virtute, convenientia in figura, supponentes quod cœlum movetur a conjuncto sibi, et non a Deo tantum.

Item, Supponimus quod cœlum duobus modis consideratur, scilicet ut est locus infirmorum, et secundum naturam propriam; secundum quam distinguitur ab aliis corporibus, et ideo habet quasdam virtutes secundum quod est locus, et quasdam secundum quod est cœlum. Dico ergo, quod dextrum cœli est in Oriente quantum ad virtutem loci sive situs. Et hoc patet ex hoc quod motor cœli movendo cœlum movet omnia naturalia, et cum motus sit semper ab immobili aliquo primo, sicut probatum est in physica, oportet quod motor ille sit immobilis, et locus immobilis unde

movetur primo. Dico autem locum sicut determinatum in parte Orienti s : eo quod ibi abundet vis motoris primi, et inde per motum cœli affluit virtus ejus in totam naturam.

Ad PRIMUM autem dicimus 1, quod licet circulus in quantum circulus principium et medium et finem habeat in centro, et non in circumferentia : tamen circulus in materia naturali et habens positionem secundum situm mundi, non est ejusdem rationis in omnibus partibus suis : et ideo est ratio quare in quadam parte incipiat motus ejus, et per quamdam regyretur.

Ad ALIUD dicendum, quod distractio circuli per diametrum non sistit motum : et ideo non de necessitate est Oriens in utroque puncto diametri, nisi forte quoad nos, et non secundum naturam.

Ad ALIUD dicendum, quod mota una parte circuli moventur omnes, sed non est in omnibus ratio inceptionis motus.

Ad OBJECTUM Commentatoris dicendum, quod dextrum et sinistrum et compositum ex contrariis sic causantur ut dicit, sed in superioribus ex natura situs et ordinis eorum ad alia, scilicet inferiora quæ moventur motibus eorum.

Ad HOC quod quaeritur, utrum omnes Ad q\ orbes habeant eumdem Orientem ? Solvitur diversimode a diversis. Secundum Aristotelem enim non est idem Oriens, sed Oriens planetarium est in Occidente orbis stellarum fixarum : et ideo dicens, quod omnes orbes moventur ab Oriente in Occidentem increpat Pythagoram, qui dixit illos qui habitant sub sphæra occulta, qui occultantur visibus nostris, esse immediate orbis inferioris in parte sinistra, hoc est, illos antipodes qui sunt versus polum antarcticum versus Orientem : nos autem dixit habitare in medietate orbis superioris in parte dextra, et hoc secundum motum sphære stellatae. Et patet, quod

<--- Page Split --->

falsum dixit : quia si dextrum sit in Oriente, ut dixit Pythagoras, ponens hominem secundum quod supra posuinus eum, tunc antipodes habitant in parte superiori orbis in parte sinistra : quia sub motu habitant regyrationis : nos autem qui sumus versus polum arcticum, habitamus in cœeli dextera in interiori parte orbis : quia habitamus sub accessu inceptionis motus cœeli. Sed secundum orbes planetarum verum dixit Pythagoras : quia dextra planetarum est in sinistra orbis stellarum fixarum : et ideo secundum orbes illos nos sumus in parte superiori in sinistra : quia motus regyrationis planetarum est super nos : et illi qui habitant in alio hemisphaerio, sunt in parte inferiori in dextra : et hoc secundum motum proprium planetarum, et non secundum diurnum : quia secundum illum motus accessus planetarum ex inceptionibus eorum est super eos : et hoc contingit ideo, quia variantur poli a polis orbis stellarum fixarum, et Orientes et Occidentes ipsorum ab Oriente et Occidente. Et ex hoc patet, quod omnes falsum dicunt, qui imponunt Aristoteli, quod dixit planetas moveri ab Oriente primi orbis in Occidentem ipsius.

■ abrct. Secundum ergo hoc solvendae sunt rationes quas inducit Anevalpctras, et dicendum quod corpora superiora non habent in se contrarietatem, et ideo non moventur ad loca contraria : quia sicut unus locus est qui dicitur medium, ad quem movetur terra, et unus locus est a medio sursum, ad quem movetur ignis : ita unus locus est qui dicitur circa medium, ad quem nullum corpus movetur : quia omne corpus quod movetur ad aliquem locum secundum naturam, quiescit quando est in illo : sed superiora moventur in ipso circulariter : et partes illius loci sive situs non sunt contrariae ad invicem, sicut contraria sursum et

deorsum : sed tantum habent diversitatem in eadem natura situs et loci : et ideo diversi orbes in diversis partibus suis possunt incipere motus, ratione diversarum dispositionum quae sunt in motoribus et mobilibus.

Ad aliud dicendum, quod cum circuAd object. 2. lus movetur contra circulum, dicere 2. oportet, quod moveantur in eisdem polis et in eodem axe : quod non faciunt orbes planetarum cum primo orbe. Vel dicatur melius, quod motores inferiores non sunt contrarii motori superiori, imo intendunt et appetunt sibi similari : et ideo etiam movent motu suo, scilicet motu diurno, et insuper habent proprium, ut dicetur infra, qui non est contrarius motui primo, sed habet ordinem sub ipso ad consistentiam naturae : quia propter diversitatem inferiorum necesse est esse diversos motus in superioribus, ut probatur in II de Generatione et Corrupzione', et in II de Cælo et Mundo 3.

Tamen Anavelpetras concedit rationes illas, et ponit, quod omnes orbes moventur a motore uno primo, cujus virtus fortior est in orbe immediato, quam secundo, vel tertio : et in primo facit motum diurnum revolvens ipsum de puncto ad punctum, in secundo autem et in inferioribus in tempore motus diurni non facit perfectam revolutionem, sed pars manet, et iterum in alio die pars : et secundum hujusmodi remanentias dicitur, quod planetæ videntur moveri ab Occidente in Orientem, cum tamen non moveantur. Quod autem diversimode moveantur, hoc dicit contingere propter diversitatem polorum et circulorum.

Notandum autem, quod dextrum et sinistrum dicitur multis modis, scilicet absolute, et in comparatione ad nos. Absolute dicitur duobus modis, scilicet secundum similitudinem, et secundum virtutem. Secundum similitudinem in

<--- Page Split --->

statu, secundum virtutem in illis in quibus sunt motus diversi, sicut in animalibus principium motus est in dextrum, et alteram partem, scilicet sinistrum trahunt post se : et propter hoc animalia quando incipiunt ambulare, dextrum pedem ponunt prius, et deinde sinistrum : quia facilior est sic ambulatio : et in cœlo ubi principium motus est ab Oriente, et regyratio ab Occidente. Dico autem motus diversi, propter gravia et levia, quae non habent nisi motum unum a medio, vel ad medium, et ideo non habent motum dextrum. Quoad nos etiam dicuntur duobus modis, scilicet per solam relationem, sicut illa quae sunt versus dextrum vel sinistrum in comparatione ad nos. Vel per relationem ad fatum, sicut observant augures avem sedentem a dextris et a sinistris. Hoc tamen ideo non dicimus, quod credamus fatum habere vim : sed quia haec distinctio est antiquorum.

ARTICULUS II.

De ante et retro cæli 1.

Secundo, Quæritur de ante et retro cæli, quæ secundum Philosophum sunt principia motus alterationis.

Et quæritur : quia

  1. Alteratio non est in cœlo, ut supra probatum est.

  2. Item, Ante est ubi sunt sensus, ut dicit Philosophus. Cum igitur in cœlo non est sensus, in cœlo non est ante.

  3. Item, Ante et retro differunt in figura et virtute : sed in cœlo non invenitur differentia secundum figuram, quia

ubique cœlum est rotundum : ergo ante et retro non sunt in cœlo.

CONTRA :

  1. Dicit Philosophus 2, quod ista sex, ante et retro, sursum et deorsum, dextrum et sinistrum, sunt omnis corporis completi : cum ergo cœlum sit completum, completissime ante et retro sunt in cœlo.

  2. Item, Ante et retro sunt principium profunditatis, et cum profunditas sit in omni corpore, videtur quod ante et retro sint in omni corpore.

  3. Item, Reprehenditur Pythagoras qui loquebatur de dextro et sinistro, et non de ante et retro, et sursum et deorsum, cum tam illa in pluribus corporibus inveniantur quam dextrum et sinistrum : ergo si dextrum et sinistrum sunt in cœlo, multo magis ante et retro.

SOLUTIO. Dicimus, quod ante et retro sunt in cœlo secundum dispositionem circuli signorum, sub quo movetur sol, si declinat ab Aquilone versus Meridiem, et motores planetarum habent declinationem secundum partem illam, et præcipue sol.

Ad id quod quæritur, Qualiter sit principium alterationis in cœlo ?

Dicendum, quod est principium alterationis in ipso effective, id est, quia efficit alterationem : ex motu enim solis ad ante versus Aquilonem et declinationem ejus retro versus Meridiem continua fit alteratio in inferioribus, et consequenter continua fit generatio et corruptio : et hoc est quod dicit Philosophus in II de Generatione et Corruptione 3 : Continuitatis generationis et corruptionis, totius scilicet cœli allatio, causa est præsentiae et absentiae : contingit enim quandoque fieri longe, quandoque prope : inæqualì vero distantia ente, inæqualis erit motus. Quocirca, si in ad-

<--- Page Split --->

vrniendo et prope esse generat, et in reredendo et longe fieri ad ipsum corrumpit. Similiter etiam in animalibus non fit alteratio nisi secundum qualitates sensibiles proprie, ut probatur in VII Physicorum 1 : cum igitur ante sit ubi sunt sensus, taliter ante et retro principium sunt alterationis in animalibus.

Ad m quod secundo objicitur, dicimus quod Philosophus loquitur ibi de ante in animalibus : quia in animalibus ante est ubi sunt sensus : ista enim maxime determinantur in corpore spirante, quod est animatum anima sensibili, ut ipse dicit.

Ad ALIUD dicendum, quod etiam illud non tenet nisi in animalibus et non in celo.

t. Ad m quod videtur dicere Philosoplus, quod in omni corpore completo sunt istae sex differentiae. Dicendum, quod appellat corpus completum perfectum secundum principia motus, quae habet in seipso, scilicet principium motus localis habentis diversitatem, sicut est motus animalis, et principium motus alterationis per sensus, et principium augmenti per sursum et deorsum.

Ad m quod objicitur, quod ante et retro sunt principia profunditatis quae est in omni corpore. Dicendum, quod intelligitur de profunditate animatorum, cujus termini sunt ante et retro, et quoad hoc dicuntur esse principia.

ARTICULUS III.

De sursum et deorsum cæli 2.

Tertio, Quæritur de sursum et deorsum quae sunt principia longitudinis in cælo, ut dicit Philosophus.

  1. Si enim sursum est secundum

maximam distantiam a medio, videtur, quod circumferentia cœli ubique est sursum, et numquam deorsum.

  1. Item, Dicit Philosophus, quod sursum et deorsum sunt principia motus augmenti : sed augmentum non est in cœlo : ergo nec sursum nec deorsum.

  2. Præterea, Sursum et deorsum sunt ad quae moventur grave et leve.

  3. Ad hoc dicunt quidam, quod sursum est ubique juxta cœlum et in cœlo, deorsum autem in centro terræ : et quod unum istorum est in cœlo, et non reliquum. Sed hæc solutio non habet rationem. Præterea, est contra Philosophum, qui dicit, quod longitudo orbis est spatium in quo sunt orbes, et quod ex orbibus sunt quidam qui sunt sursum, et ex eis sunt qui sunt deorsum : et iste locus, scilicet spatium orbium ex omnibus medietatibus orbium, est diversos.

SOLUTIO. Cui nos consentientes dicimus, quod sursum et deor-um sunt in cœlo, et est longitudo orbis de polo in polum, ita quod polus antarcticus sit sursum, et polus arcticus deorsum sit secundum divisionem primi orbis. Secundum divisiones autem aliorum orbium in quibus sunt planetæ, polus qui est in nostro hemisphærio, est sursum : et polus qui est in inferiori hemisphærio est deorsum. Et hoc est quod intendit dicere Philosophus, quod ex orbibus sunt, qui sunt sursum, et quidam qui sunt deorsum. quia una medietas orbis est deorsum, et altera est sursum, secundum quod distinguuntur orbes occulti et orbes subjecti visibus nostris. Quod autem dicit Philosophus, quod iste locus est ex omnibus medietatibus diversis, intelligit quod orbes qui sunt citra primum orbem, diversificantur in polis et Orientibus et Occidentibus, et per consequens diversificantur in sursum et deorsum, et in dextro et sinistro.

1 VII Physicorum, tex. com. 14 et infra. 2 Cf. Opp. B. Alberti. II de Cœlo et Mundo,

Tract. I, cap. 3. Tom. IV hujusce novæ editionis.

<--- Page Split --->

Ad 1, 3 et 4. Ad id ergo quod primo objicitur de sursum et deorsum, dicendum, quod duobus modis dicuntur, id est, secundum quod sunt principia motus localis recti : et secundum hoc sunt contraria, et secundum hoc moventur ad ipsa grave et leve. Dicuntur etiam secundum quod sunt principia et termini motus augmenti, et principia et termini longitudinis, et sic non sunt contraria. Unde dicit Philosophus in libro de Animalibus, quod in pueris membra superiora majora sunt propter abundantiam caloris impellentis alimentum sursum, postea autem fit e converso.

Per hoc patet solutio ad primum, et tertium, et quartum.

Ad 2. Ad SECUNDUM dicendum, quod sursum et deorsum non sunt in cœlo prout sunt principia augmenti, sed in animalibus : sed prout sunt in cœlo, sunt principia longitudinis tantum.

Et nota, quod istae sex differentiae prout

sunt in cœlo et in animalibus, duobus modis accipiuntur, scilicet prout sunt principia dimensionum, et prout sunt principia motuum. Primo modo est prius sursum et deorsum, et consequenter dextrum et sinistrum, ultimo ante et retro : sicut primo est longitudo, et postea latitudo, et ultimo profunditas : et hunc ordinem attendit Aristoteles quando reprehendit Pythagoram qui prius loquebatur de dextro et sinistro, quam de sursum et deorsum. Si autem considerentur secundum quod sunt principia motuum, sic prius est dextrum et sinistrum, et consequenter ante et retro, et ultimo sursum et deorsum : quia prior in mundo est motus localis, consequenter alteratio ad generationem et corruptionem in inferioribus, et ultimo augmentum post generationem : et hunc ordinem consideravit Pythagoras, quem et nos cepimus in disputatione.