QUÆSTIO VII.
De natura corporis cœlestis.
Deinde quæritur de tertio coæquævo, quod secundum Glossam est cœlum empyreum.
Gratia cujus quæritur de natura corporis cœlestis.
Et quæratur primo, De natura ejus in se.
Secundo, De partibus ejus.
Tertio, De motore ipsius.
Quarto, De motibus.
Quinto, De effectu motus ejus in inferioribus.
Circa primum quæruntur quatuor.
Primo enim quæritur, Utrum ipsum cum elementis sit ejusdem naturæ? et, Utrum cœlum sit essentia quinta distincta ab essentiis quatuor elementorum ?
Secundo, Utruin sit generabile vel corruptibile?
Tertio, Utrum sit simplex vel compositum?
Quarto, Quid sit secundum diffinitionem?
<--- Page Split --->
ARTICULUS I.
Utrum cælum cum elementis sit ejusdem naturae, vel sit essentia distincta ab essentis quatuor elementorum 1 ?
Ad primum proceditur sic :
- Dicit Basilius in Hexameron, quod « cœlum est naturae ignea : » et ita videtur, quod sit ejusdem naturae cum quatuor elementis. Idem dicit Plato et Macrobius.
Item, Marcianus : « Mundus ex quatuor elementis constat, his denique totis. »
Item, Per rationem hoc idem videtur : quia videmus in ipso proprietates ignis, scilicet calidum et lucidum : ubi enim proprietas, ibi etiam est subjectum : ergo videtur, quod cœlum est de natura ignis. Hoc videtur etiam sensisse Empedocles, quando dixit, quod « sol est res alba calida. »
Si forte dicatur, quod ignis habet motum rectum : cœlum autem est circulare : et ita cœlum non est ignis. CONTRA : Probatur in libro II de Cælo et mundo », quod unumquodque elementum sphaericum est : ergo ignis sphaericus est in loco proprio. Hoc idem dicit Plato, quod ignis movetur circulariter in loco proprio.
Præterea, Dicitur in II de Cælo et Mundo 3, quod quædam stelle moventur in aere superius : conjungi autem superius aeri proprium est ignis : ergo videtur, quod stelle sint ignea : et cœlum est ejusdem naturae cum stellis : ergo cœlum est igneum.
Item, Aristoteles in II de Cælo et Mundo : « Stellæ quæ acuuntur et igniuntur, ex motu ignitur aer qui est in circuitu earum necessario, et non igniuntur stellæ ipsæ nisi quando ipsæ incendunt aerem, et aer quandoque movetur, quod ex motu stellarum fit ignis 4. » Ex ista auctoritate habetur, quod stellæ igniuntur, et quod locatæ sunt super aerem immediate : ex quorum utroque sequitur, quod stellæ sint de natura ignis, et per consequens totum cœlum est igneum. Quod autem istud sequatur de toto cœlo, patet per hoc quod dicit Philosophus, quod antiqui qui dixerunt, quod stellæ sunt ignea, non dixerunt quod stellæ sint ignea, nisi quoniam ipsi posuerunt corpus superius esse ignem, et dixerunt, quod necessarium est, quod unumquodque superiorum corporum sit ex natura corporis in quo est, vel sicut suum fixum.
Item, Dicit Philosophus ex eis quæ contraveniunt nobis et quæ sunt necessaria, quod id quod diximus, quæ præterita sunt, est: hoc enim ponamus omnem stellam ex stellis esse de illo corpore in quo incedit. Ex quo patet, quod si stellæ sint ignea, totum corpus cœleste est igneum.
Sed contra :
Dicit Philosophus, - quod omne corpus motum proprium habet : motus autem sunt tres, ut dicit in primo de Cælo et Mundo 5, scilicet ad medium, a medio, et circa medium. Ad medium autem et a medio sunt motus elementorum, circa medium motus cœli. Cum igitur secundum differentiam motus sit differens natura mobilis, cœlum non erit de natura quatuor elementorum.
Præterea, Dicit Philosophus sæpe, quod cœlum nec est grave, nec leve. Cum igitur sint ista propriæ potentia
<--- Page Split --->
«lmentorum et non inveniantur in cœlo, «lulum non erit de natura elementorum.
- Item, Ex complexione qualitatum «lmentorum probantur elementa esse qualior in secundo libro de Generatione et l'urruptione 1. Calidum enim cum frigido in eodem simplici esse non potest : similiter nec humidum cum sicco : quia contraria insunt eidem actu : ergo erit frigidum cum humido, et frigidum cum sicco constituens duo inferiora elementa. Similiter calidum cum humido et calidum cum sicco constituens duo superiora. Et cum non sint plures qualitates, non erunt plura elementa : et ita cœlum non erit de natura elementi.
Si forte diceretur, quod sunt aliae qualitates elementares quibus constituitur cœlum in natura elementi, quemadmodum dicit Empedocles, quod infinitæ sunt qualitates elementorum, puta calidum, siccum, album, nigrum, frigidum, humidum, molle, durum, et unumquodque aliorum. CONTRA : Corporum enim primorum qualitates sunt prime : prime autem qualitates active et passive non extenduntur ultra quatuor, ut probatur in II de Generatione et Corruptione 2.
- Item, Indirecte probatur idem. Si enim cœlum est elementum, ab unoquoque elementorum distingueretur per unam qualitatem, vel per duas, sicut videmus, quod ignis ab aere distinguitur sicco, et a terra calido, et ab aqua calido et sicco, et similiter est in unoquoque aliorum, quemadmodum dicit Bocctius 3 :
Tu numeris elementa ligas, ut frigora flammis, Arida conveniant liquidis, ne purior ignis Evolet, ac mersas deducant pondera terras.
Si igitur cœlum est elementum, oportet quod cum aliis talem habeat conve-
nientiam et differentiam. Aut ergo convenit in istis quatuor qualitatibus, aut in aliis. Si in istis, aut est frigidum et siccum, et sic est terra : aut frigidum et humidum, et sic est aqua : aut calidum et humidum, et sic est aer : aut calidum et siccum, et sic est ignis. Et quodcumque detur, erit unum elementum bis in natura. Hoc est autem est vanum et superfluum : et hoc est contra naturam : quia dicitur in III de Anima 4, quod natura non abundat in superfluis, nec deficit in necessariis. Si autem in aliis qualitatibus habet convenientiam et differentiam, oportebit ad minus ponere octo elementa : convenientia enim et differentia non erunt nisi in qualitatibus activis et passivis habentibus contrarium, quarum duæ, scilicet una activa et una passiva, sunt in uno elemento : et si tales duæ sunt in cœlo, erunt duæ aliae contrariae illis. Sint crgo illæ quæ sunt in cœlo A et B : ergo erunt aliqua contraria ad A, et sit c : et aliqua ad B, et sit D : tunc erunt sex complexiones, scilicet A cum B, et A cum c, et A cum D. Similiter B cum c, D cum c, et D cum B : et cum duæ sint impossibiles, quia contraria non sunt in eodem, et illæ sunt A cum c, et B cum D : ergo erunt quatuor, scilicet A cum B, A cum D, C cum D C cum B : et ista quatuor erunt elementa quæ cum istis quatuor faciunt octo. Et similiter oportet, quod sit aliqua convenientia et differentia per alias qualitates inter ista octo : et ita illæ qualitates iterum faciunt nova elementa : et ita erunt infinita elementa, quod est inconveniens : ergo cœlum non est elementum.
- Item, Patet per diffinitionem elementi quam ponit Philosophus in III de Cœlo et Mundo 5 : « Elementum est, quod est in compositione primum, et quod non resolvitur secundum formam
<--- Page Split --->
in formam aliam. » Per utramque partem diffinitionis patet, quod cœlum non est elementum : non enim est in compositione primum : quia ipsum non est miscibile cum aliis, ut dicunt Philosophi: si enim esset miscibile, esset alterabile a sua specie, quod non contingit, ut probatur infra. Similiter ipsum non resolvitur in formam aliam : si enim resolvatur, resolvitur in partes : quaedam enim pars est stella quaedam orbis, quaedam dextra, quaedam sinistra, et quaedam erratica, et quaedam fixa.
Item, Quæcumque sunt ejusdem naturæ, aut conveniunt in forma, aut in materia. Si conveniunt in forma, sic sunt ejusdem rationis : quod non convenit cœlo et alicui elementorum. Si autem sunt ejus demmateriæ, tunc transmutantur ad se invicem, ut dicit Philosophus : et ita ex cœlo fierent elementa, et ex elementis cœlum, quod iterum n n contingit. Ergo cœlum non est de natura elementorum.
Solutio. Quod concedimus dicentes, quod cum cœlum nec habeat motum, nec potentias, nec qualitates elementorum, ipsum non potest esse de natura elementorum.
Ad 1. Ad auctoritates Basilii et Macrobii et Marciani dicendum, quod ignis duobus modis dicitur, scilicet ab inflammatione activa, vel passiva, vel utraque. Si ab activa tantum, tunc cœlum est ignis hoc modo, quia inflammat. Si a passiva tantum, sic carbo est ignis. Si ab utraque, sic dicitur ignis proprie. Et sic large sumunt ignem auctoritates dicentes, quod cœlum est igneum. Et hoc patet per quamdam Glossam super Genesim in principio, quæ dicit, quod « empyreum cœlum dicitur igneum, non ab ardore, sed ab illuminatione. »
Ad 2. Ad id quod primo objicitur per rationem, dicendum quod proprietates ignis
et cœli non sunt univoce convenientes utrique : lumen enim quod est in cœlo et calidum sunt vivificativa per motum corporis cœlestis, sicut dicitur in principio octavi Physicorum 1, quod motus cœli est ut vita quaedam natura existentibus omnibus : calidum autem quod est cum radio ignis secundum Philosophum in III de Cœlo et Mundo 2, et II de Generatione et Corruptione 3, per se congregativum est homogeniorum supra, hoc est, subtilium ascendentium sursum, et per consequens consumptivum sive disgregativum sive separativum homogeniorum sibi propinquorum, hoc est, grossorum descendentium deorsum. Cum igitur proprietates non univoce conveniant eis, subjecta non erunt ejusdem nature.
Ad hoc autem quod dicit Empedocles, dicendum, quod intelligit per albedinem claritatem luminis calcati in corpore solis : calorem autem intelligit effective : sol enim excitat calorem ex reverberatione et motu radiorum ad corpus solidum. Et hoc patet per hoc quod dicit Philosophus in II de Cœlo et Mundo : Caliditas quæ provenit ex stellis, et lumen, sunt propter percussionem et fricationem aeris factam ex motu earum : de aptitudine enim motus est ut calefaciat et igniat ligna et ferrum et lapides 4.
Ad aliud dicendum, quod ignis non movetur circulariter nisi per accidens, scilicet motu corporis continentis ipsum : et ideo per motum illum non determinatur natura sua.
Ad aliud dicendum, quod Philosophus loquitur ibi de quibusdam stellis quæ secundum aliquod accidens suum sunt in aere, sicut comete et assub : vapor enim directe oppositus stella facilius inflammatur propter fortitudinem luminis et multiplicationem caloris, et præ-
<--- Page Split --->
ripue si fuerit in via solis : stella ergo mendum hoc accidens sui ignitur et calcit, sed non per se. Quidam autem aliter solvunt auctoritatem Philosophi dicentes, quod natura quinti corporis dicitur ibi aer propter diaphaneitatem, et quod ignitur et calefit non passive, sed active. Sed hoc non est secundum sententiam Aristotelis. Et hoc patet per hoc quod dicit ibidem : Stelle quae sunt in orbe superiore, vadunt in orbe suo. Propter illud ergo non igniuntur stelle assub, nisi quando est aer sub orbe propinquiore : ergo cum incedit in isto orbe, calefit aer et ignitur, et praecipue aer qui est prope viam solis.
Ad hoc autem quod objicitur, quod stelle sunt ejusdem nature cum orbibus, bene concedimus : quia haec est positio omnium antiquorum.
ARTICULUS II.
Utrum cœlum sit generabile et corruptibile 1 ?
Ad secundum proceditur sic :
- Dicitur in Genesi : In principio creavit Deus cœlum et terram 2 . Et in symbolo : « Credo in Deum Patrem, etc. » Ergo cœlum incepit secundum sui substantiam : quidquid autem incepit secundum sui substantiam, ingreditur in esse substantiale : cum ergo generatio secundum Boetium in Topics, nihil sit quam ingressus in esse substantiale, cœlum erit generatum.
Præterea, Primum opus naturae in eodem subjecto est generatio : si ergo cœlum est opus naturae, est per generationem : sed cœlum est opus naturae.
Quod probatur : dicit enim Philosophus in libro I Cælo et Mundo : Res sempiterna fixa est in tempore infinito, et non est absque faciente eam omnino 3. Si ergo illud est, secundum hoc est natura faciens res sempiternas necessario : et ipsa facit res una ut sit existens, et ut sit non existens in hora, et ut sint quaedam res semper existentes, et quaedam res semper non existentes in tempore infinito. Ex hoc accipitur, quod cœlum quod dicitur hic res semper existens, est opus naturae, et est generatum.
- Præterea, Quidquid est susceptibile alterationis, illius materia aliter se potest habere ad formas diversas : cujuscumque materia est in potentia ad formas diversas, illud est transmutabile secundum generationem et corruptionem. Probatio : Omnis forma contenta in materia per dispositiones aliquas, mutatis dispositionibus illis, non manebit forma substantialis. Hæc propositio probatur per inductionem omnium generatorum et corruptorum, sive sint simplicia, sive composita sint. Constat autem, quod dispositionum mutatio non sit nisi per alterationem. Ergo omne quod alteratur, mutatur per generationem et corruptionem : cœlum alteratur : ergo est generabile et corruptibile. Quod cœlum alteretur, patet in luna : quandoque enim est monoidos, quandoque dicotomos, quandoque amphitricos, et quandoque plena, quandoque etiam tota tenebrosa, secundum conjunctionem et propinquitatem et distantiam ejus a sole. Similiter patet in eclipsi luna, quando obscuratur ex interpositione terræ inter eam et solem.
Si forte dicatur, quod non est simile de luna et de natura orbis : sola enim luna sic alteratur. Contra hoc est, quod dicit Philosophus, quod eadem est natura glebæ et totius terræ 1. Ergo a simili
<--- Page Split --->
eadem est natura luna et totius orbis. Praeterea sic non solvitur inconveniens. Nihilominus adhuc sequitur, quod luna sit generabilis et corruptibilis :
Item, Dicit Gregorius 1, quod omnia simul creata sunt in materia confusa : et ita videntur omnia esse ejusdem materiae : ergo et ejusdem transmutationis : cum ergo quaedam sunt generabilia, cœelum erit generabile.
Item, Ponit Plato dicens cœlum esse generatum ex hyle, et per voluntattem opificis manere indissolubile, et non ex propria natura.
Sed contra: SED CONTRA :
Quod est generatum, est transmutabile per actionem et passionem contrariorum : sed cœlum non est tale : ergo non est generatum.
Item, Nihil est generabile et corruptibile, quod non habet causam generationis et corruptionis : causa autem generationis et corruptionis contrarietas est mutans et alterans subjectum : et hoc est in illis tantum quae habent materiam communem cum generabilibus et corruptibilibus : cum igitur cœlum non habeat materiam talem, ipsum non est generabile et corruptibile.
Item, Dicit Philosophus in libro de Substantia orbis, sic : Si aliqua corpora simplicia sunt, quorum forma caret contrariis, conlingit quod ista forma sint neque generabiles, neque corruptibiles, neque habentes substantiam communem cum generabilibus et corruptibilibus 4. Cum igitur sit talis forma cœli, non erit generabile vel corruptibile.
Item, In XI Metaphysicae 3 dicitur, quod cœlum est in potentia ad ubi tantum, et non ad substantialem vel accidentalem formam : ergo non est generabile neque corruptibile.
Item, Sumantur rationes Philosophi in fine primi de Cœlo et mundo 1, scilicet cujus motus non est contrarium, ipsum etiam in subjecto non habet contrarium : sed motui cœli non est contrarium : ergo cœlo non est contrarium : et ita neque corrumpitur, neque generatur.
Item, Cujus motus est perpetuus, ipsum est perpetuum : sed motus cœli est perpetuus, ut probatur in VIII Physicorum 5 : ergo cœlum est perpetuum. 7. Item, Omne quod per transmutationem generatur, transmutatur ab aliquo corpore quod est prius ipso : sed nullum corpus est prius cœlo : ergo non est generatum.
Item, Omne quod generatur, secundum formam substantialem erit de potentia in actum per aliquod existens actu simile in specie. Hoc patet in generatione simplicium et compositorum. Ergo si cœlum est generatum, oportet quod sit aliud cœlum ante ipsum, et sic infinitum.
Item, Omne generabile corruptibile est : ergo si cœlum est generabile, est corruptibile : omne autem corruptibile corrumpitur terminato tempore : ergo si cœlum est corruptibile, corrumpitur, et generatur aliud cœlum per successionem, sicut animalia. et homines, et elementa.
Et istae sunt rationes Philosophi.
CONTRA hoc objicit Joannes Philosophus quidam 6, sic : Quidquid est perpetuum, habet potentiam infinitam ad esse : potentia autem infinita non est nisi corporis infiniti, ut probat Philosophus : sed cœlum non est infinitum, ut probatur in libris de Cœlo et Mundo : ergo potentia ejus non est infinita, et ita non est perpetuum.
<--- Page Split --->
Solutio . Dicendum, quod generatio duobus modis dicitur: est enim generatio inceptio esse post non esse quoquo modo: et sic creatio est generatio, et sic crulum est generatum. Dicitur etiam generatio transmutatio materiae ad formam substantialem per actionem et passionem contrariarum qualitatum alternantium materiam: et hoc modo cœelum non est generatum. Similiter corruptio duobus modis dicitur, scilicet cessatio ab esse quoquo modo: et sic omnia creata sunt corruptibilia voluntate divina: tamen quaedam eorum non corrumpuntur, sicut cœelum, et Angeli, et quaedam alia de quibus habebitur infra in quaestione de mundi innovatione. Dicitur etiam corruptio transmutatio ab esse per actionem et passionem contrariarum qualitatum alterantium substantiam, remanente materia eadem numero sub esse et non esse ipsius formae: et hac ratione non est cœelum corruptibile: et secundum hunc modum loquuntur Philosophi dicentes cœelum esse perpetuum vel aeternum, nihil aliud intelligentes per perpetuitatem illam vel aeternitatem nisi intransmutabilitatem secundum formas substantiales et accidentales causatam ex privatione contrariarum qualitatum agentium et patientium in ipso.
contrarietate, habent omnes tres causas corruptionis, ut generabilia et corruptibilia. Et ista distinctio stat in primo et ultimo membro, sed non in medio : quia quantitas non est causa corruptionis, ut patet in mathematica : mathematici enim abstrahunt a transmutatione et tempore, et tamen considerant quantitatem divisibilem. Praeterea, Si divisio est in quantitate cœeli, illa non est secundum scissionem partium corporis, sed secundum figurationem totius divisionis per numerum graduum, hoc modo quo significatur quantitas totius panni per numerum ulnarum. Unde Boetius in libro de Trinitate, cœelestia dicit esse corpora immortalia.
DICENDUM ergo ad primum, quod si accipiatur ingressus in esse secundum primam significationem generationis, tunc est generalis diffinitio Boetii omnibus creatis. Si autem secundum secundam, tunc non convenit cœelo, sed generabilibus et corruptibilibus. Concedimus tamen, quod duplex habet opus, scilicet influxionis, et generationis : quod patet : quia post generationem adhuc influit esse. Unde intelligitur, quod opus influxionis diversum est ab opere generationis. Et secundum hoc necessaria sunt opera naturae.
Sunt tamen qui dicunt, quod triplex est causa corruptionis, scilicet voluntas Dei, quantitas, et contrarietas: et illa quae sunt sine quantitate et contrarietate, ut spiritus creati, habent unam causam corruptionis tantum, scilicet voluntatem Dei. Illa autem quae habent materiam determinatam per quantitatem, solum habent duas: eo quod quanlum divisibile est: et quod dividitur, corrumpitur a figura propria, praecipue circulare et pyramidale: quia sicut dicit Philosophus in fine tertii de Ccelo et Mundo 1, circulus non dividitur in circulos, neque pyramidis in pyramides. Quae autem habent materiam distinctam quantitate et
Si quaeritur, Quae sit illa natura ? Dico, quod hoc est forma cœeli influens cœelo esse et permanere et moveri per potentiam vivificandi et movendi caetera : et de hac natura intelligitur quod dicit Philosophus in VIII Physicorum, quod natura est causa vitae in omnibus 2. Utrum autem haec natura sit anima cœeli et motor ejus, infra determinabitur: quia forte eadem est natura agens causans esse cœeli et motum ejus, sicut videtur Philosophus Averroes velle in libro de Substantia orbis, ubi dicit sic : « Corpus cœeleste non indiget virtute manente in loco semper tantum, sed etiam virtute largiente in se et in sua substantia permanentiam aeter-
<--- Page Split --->
nam : quoniam etsi sit simplex, et ideo non habet potentiam ad corruptionem, tamen est finita actionis necessario, quia est finitarum dimensionum, et determinatum a superficie continente ipsum : et omne tale cum intellectus posuerit ipsum existens per se absque eo quod aliquid largiatur ipsi permanentiam et aeternitatem, necesse est ut sit ita diffinita permanentia sicut est diffinita actionis : et ideo necesse est in intellectu potentiam esse largiente ipsi permanentiam aeternam, quemadmodum ipsi largitur motum aeternum : et non hoc tantum, sed necesse est hic esse virtulem qua largitur ei motum proprium sua actionis qua est aeternitas inter caeteros motus, scilicet motum localem in circuitu, et figuram propriam ipsi motui, scilicet sphæricam, et mensuram propriam unicuique istorum corporum, id est, corporum inferiorum,et convenientiam inter ea ad invicem in ordine et quantitate, ita ut ex omnibus perficiatur unus actus, scilicet totus mundus 4. » Ex istis verbis habetur, quod forma cœli quaecumque sit illa, influit cœlo esse, et permanere, et figuram, et moveri, et aliis per ipsum cœlum : et hac ratione dicitur cœlum opus naturae, et non ratione generationis. Sunt tamen qui dicunt, quod est natura naturans, et natura naturata. Natura naturans est Deus, et illius opus est cœlum : et est natura naturata, et illius opus sunt generabilia et corruptibilia.
Ad 2. Ad aliud dicendum, quod duplex est alteratio: quaedam enim est alteratio qua exigit praeparationem ipsius subjecti per qualitates sensibiles secundum tactum : et haec praecedit generationem. Quaedam est sine praeparatione subjecti, sicut est immutatio diaphani a lucido vel tenebroso praesente : et haec non praecedit generationem de necessitate : et haec est alteratio orbis et luna : luna enim propter inferioritatem sui orbis ignobilior
est caeteris stellis, et ideo talem recipit immutationem, nihilominus tamen orbis in qualibet parte non stellata secundum hujusmodi alterationem alteratur.
Ad aliud dicendum, quod non sequitur hoc, si omnia habent materiam creationis communem, quod habeant materiam communem absolute : et de hoc dictum est in quaestione de materia prima supra.
Ad auctoritatem Platonis dicendum, quod Plato loquitur per quamdam rationem similitudinis ad opificem mechanicum, qui proponit sibi materiam, et inducendo formam artificialem super diversas partes materiae constituit opus unum : unde in aliqua parte fundamentum, et in aliqua parte parietem Similiter Deus in aliqua parte materiae facit cœlum et in aliqua terram, etc. : tamen illa pars materiae quaest in cœlo, non est eadem specie vel genere cum materia quaest in generabilibus et corruptibilibus.
Utrum autem materia sit ante vel non, infra determinabitur in quaestione, Utrum omnia simul facta sunt ?
Ad obiectum Joannis dicendum, quod virtus infinita simpliciter est ejus quod est infinitum simpliciter, sicut increati : sed virtus infinita ab alio, scilicet a Deo continente, bene potest esse corporis infiniti et creati. Aliter posset dici et melius, quod virtus duobus modis dicitur infinita, scilicet in se, et in comparatione ad tempus. Illa quaest infinita in se, non potest esse nisi in subjecto infinito : et cum non sit corpus infinitum, virtus non potest esse infinita sic. Virtus autem infinita in respectu temporis, id est, quaest continet in esse in infinito tempore, non exigit subjectum infinitum. Sed haec solutio videtur esse contra Aristotelem in fine octavi Physicorum 2, ubi probat, quod virtus corporis finita non est in tempore infinito. Unde secundum
<--- Page Split --->
ipsum est distinguendum, quod duplex est virtus : quaedam in corpore, scilicet quae determinat corpus secundum sui quantitatem, ita quod major est in toto quam in sui parte, et major in magna quam in parva, sicut virtus gravis et levis et calidi et frigidi et hujusmodi : et de tali virtute tenet ratio Joannis. Est etiam virtus quae nec est corpus, nec in corpore secundum hunc modum, sicut illa quae non est major in toto quam in parte : eo quod ipsa non determinat corpus secundum sui quantitatem, sed est completiva substantiae materiae secundum quod hujusmodi : et quia substantia materiae secundum se non habet divisionem, ut dicit Philosophus in I Physicorum 1, ideo illa est indivisibilis, sicut formae substantiales sunt, et anima rationalis, et talis est virtus cœeli : et ideo probat de ipsa Aristoteles, quod est indivisibilis, impartibilis, nullam habens magnitudinem. Et haec solutio est secundum Aristotelem in fine octavi Physicorum 2 et in III Metaphysicae 3.
Levius posset dici, quod ad hoc quod non sit transmutatio vel motus aliquis in aliquo, non exigitur virtus aliqua, neque finita, neque infinita. Si enim quaeratur, Quare cœelum non moveatur motu processivo ? Sufficit dicere, quod non habet virtutem affixam organis ordinatis ad motum processivum, sicut sunt alae, et pedes, et hujusmodi. Similiter cum cœelum non transmutetur secundum generationem et corruptionem, non exigitur virtus determinata, sed potius virtutis privatio ordinatae ad generationem et corruptionem.
ARTICULUS III.
Utrum cælum sit compositum vel simplex 4 ?
Tertio quaeritur, Utrum cœlum sit compositum vel simplex ?
Et videtur, quod sit simplex : quia dicit Philosophus in principio de Cælo et Mundo 5, quod cœlum sermone absoluto est forma : quoniam absolute est forma sola. Cum igitur forma sit sola, et forma sola non habeat compositionem, videtur quod cœlum sit simplex.
Item, In quocumque non est compositio prima, in illo non est compositio consequens : sed in cœlo non est compositio prima : ergo nec consequens. PROBATIOPRIME . Prima compositio est ex materia et forma, secunda vel consequens ex subjecto et accidente : sed prima potentia materiae est ad formam substantialem, secunda autem ad recepitionem accidentis, cum jam est in composito : unde sicut substantia subjecto et causa est ante accidens, sic prima compositio est ante consequentem.
Praeterea, Si detur, quod natura recipit prius accidens, tunc praecipue recipit accidens primum quod est quantitas : quod patet ex hoc, quod omnes qualitates sensibiles, calidum, frigidum, album, nigrum, etc., sunt in corpore secundum sui quantitatem, ita quod major est qualitas in magna parte quam in parva. Unde patet, quod non adveniunt substantiae materiae tantum, sed materiae prout est sub quantitate. Si
<--- Page Split --->
ergo sic advenit forma substantialis materiae quantae, etiam forma substantialis divisibilis esset secundum quantitatem : quod patet esse falsum : ergo compositio materiae cum forma substantiali de necessitate praecedit compositionem subjecti cum accidentalibus formis : et sic patet veritas primae. Veritas minoris habetur in libro de Substantia orbis 1, ubi dicit Philosophus, quod cœelum non est ex materia et forma.
- Praeterea, Saepe habetur a Philosopho in lib. de Cælo et mundo, quod cælum est corpus simplex.
Sed contra. CONTRA :
Rabbi Moyses in libro de Uno Deo dicit, quod propositio per se nota est, quod omne corpus est compositum.
Item, In libro de Substantia orbis 2 dicitur, quod omne quod movetur, est corpus et compositum.
Item, In primo libro de Cælo et Mundo : Cum dico cælum, dico formam : cum dico hoc cælum, dico materiam 3. Cum ergo in cælo sit cælum, et hoc cælum, cælum est compositum ex materia et forma.
Item, Ibidem dicit Philosophus 4, quod cælum est ex materia sua tota : ergo habet materiam : et constat quod etiam formam, cum sit perfectum : ergo est compositum.
Quæst.
GRATIA hujus quaeritur, Utrum per divisionem suæ materia sit multiplicabile ?
Et sumantur rationes Philosophi in primo de Cælo et Mundo 5 , quarum prima est hæc :
Omne quod habet materiam et formam, aut est multa, aut potest esse multa : cælum habet materiam et formam : et hoc supponatur : ergo est multa, vel potest esse multa : et non nisi per divisionem materiae : ergo cælum est multplicabile per divisionem materiae suæ.
Ad idem est ratio Platonis, quam ibidem inducit : quia cœlum est ad ideam, et ad eamdem ideam plures possunt fieri cœli.
SOLUTIO. Dicendum, quod cœlum est Solum compositum ex materia et forma : sed materia sua non determinatur nec cognoscitur nisi per potentiam ad ubi tantum : sicut enim dicit Philosophus in fine primi Physicorum 6, subjecta natura scibilis est secundum analogiam : et in hoc differt a materia generabilium et corruptibilium, quæ determinatur et cognoscitur per potentiam ad esse et ad dispositiones accidentales et ad quantitatem ad ubi. Potentia autem ad esse, non est in materia cœli : et propter hoc non est separabilis a forma sua : nec e converso forma separatur ab ipsa : et hoc innuit Philosophus quando dicit : Cum dico, cælum, dico formam : et cum dico, hoc cælum, dico materiam : materia enim in cœlo individuat et particularizat formam, et separatur ab ipsa : eo quod non est in potentia ad formam aliam : et propter hoc ipsa supponitur nomine suppositi naturae cœlestis, sicut hoc cælum. Similiter forma non dicitur celeritas sive rotunditas ad movendum, quod forma illa non est separabilis : sed semper est actus materiae illius : et ideo significatur per nomen prædicabile de composito sicut cælum : et hoc est quod dicit Boetius in libro de Hebdomadibus, quod « in omni eo quod est citra primum, est hoc et hoc. »
AD PRIMUM dicendum, quod objectio illa provenit ex prava intelligentia littere : quia sermo absolutus dicitur ibi sermo non determinatus per demonstrativum et nulum ad suppositum particularis cœli : sed dicitur cælum sermo absolutus, et hoc cælum sermo determinatus.
<--- Page Split --->
Ad ALIUD dicendum, quod compositio prima per modum prius dictum est in culo. Hoc autem quod dicitur in libro de Substantia orbis, quod cœelum non est ex materia et forma, intelligitur de materia quae proprie materia est, scilicet quae est in potentia ad esse, et de forma quae acquiritur per transmutationem subjecti : et hoc enim modo cœelum non est ex materia et forma.
Ad ALIUD dicendum, quod corpus multipliciter dicitur simplex : est enim simplex quod dividitur divisione continui tantum : et sic corpora mathematica sunt simplicia. Item, dicitur simplex quod non habet qualitates agentes et patientes. Sic cœelum dicitur simplex. Tertio modo dicitur simplex, in quo stat resolutio corporum, et non resolvitur in formam aliam : et elementa sunt simplicia. Quarto modo dicitur simplex, cujus partes sunt ejusdem rationis cum toto : et sic caro et os sunt simplicia, et manus et pes sunt composita. Et his modis dicitur simplex in corpore. Quinto modo dicitur simplex, quod non habet partes, tamen habet positionem in continuo : et hoc modo punctum dicitur simplex. Sexto modo dicitur simplex indivisibile habens ordinem in discreto : et hoc modo dicitur simplex unitas. Septimo modo dicitur simplex indivisibile per se, divisibile tamen alterius divisione, et componibile cum altero : et hoc modo forma accidentalis dicitur simplex, quemadmodum dicitur in Sex principiis, quod forma est compositioni contingens, simplici et invariabili essentia consistens. Octavo modo dicitur simplex indivisibile per se, et indivisibile divisione subjecti, tamen componibile cum altero cujus ipsum esse est actus et perfectio : et hoc modo forma substantialis est simplex, et etiam anima vegetabilis, et sensibilis. Nono modo dicitur simplex indivisibile per se et indivisibile divisione subjecti, componibile tamen alii cujus non est actus : et hoc modo dicitur simplex intellectus et anima ratio-
nalis. Decimo modo dicitur simplex indivisibile omnino in se, et divisione alterius non componibile cum aliquo, habens tamen hoc et hoc : et hoc modo intelligentia angelica dicitur simplex. Undecimo modo dicitur simplex indivisibile omnino divisione sui et alterius, non componibile cum alio, non habens hoc et hoc : et hoc modo Deus dicitur simplex. Et his omnibus modis dicitur simplex ex parte rei.
Secundum relationem autem ad animam dicitur simplex tribus modis. Primo modo quod non habet compositionem cum materia neque cum dispositionibus materia, quae sunt figura, et hic et nunc : et sic universale dicitur simplex. Secundus est, secundum quod non diffinibile dicitur simplex, et diffinitum compositum : et secundum hoc genus et differentia dicuntur simplicia, species autem composita. Tertius est, secundum quod simplex dicitur, quod non est resolvere ulterius secundum rationem, et ad ipsum resolvuntur omnia alia : et sic ens dicitur simplex.
Ad ID quod quaeritur juxta hoc, Utrum Ad quest. cœelum sit multiplicabile per divisionem suae materia?
Dicendum, quod non : quia talis multiplicatio non fit nisi per divisionem materiae factam per generationem. Ccelum autem est ingenerabile et incorruptibile, sicut probatum est.
Ad id quod objicitur in contrarium, dicendum quod, sicut dicit Philosophus, cœelum est ex materia sua tota totalitate potentiae et actus : et hoc est, quia materia ejus est in nulla sui parte, nec potest esse sub alio actu. Hoc autem quod dicit Philosophus, quod omne quod habet materiam et formam, est vel potest esse multa, intelligitur de materia divisibili per generationem et non de tali materia cœeli.
Ad ALIUD dicendum, quod de potentia creatoris est facere multos cœelos ad ideam unam : sed non est de convenien-
<--- Page Split --->
tia creaturae : quia si essent multi cœli, essent multi mundi ; quod licet posset facere creator quantum est de potentia sua, tamen hoc non potest esse secundum convenientiam et potentiam creaturarum, ut infra probabitur cum disputabitur, utrum plures possunt esse quam unus mundus : hoc enim non habet hic disputari : reservetur ergo in futurum.
ARTICULUS IV.
Quid sit cælum secundum diffinitionem?
Quarto quæritur, Quid sit cœlum ?
Et sumatur diffinitio Damasceni in libro II de Fide orthodoxa, ubi dicit, quod cœlum est continentia visibilium et invisibilium creaturarum 4.
Videtur autem, quod hæc diffinitio non omni cœlo conveniat : quia
- Invisibiles creaturae dicuntur hic intelligentiae et animae sanctae : et illae non continentur in cœlis inferioribus planetarum.
Praeterea, Non videtur hæc diffinitio dari de natura cœli : quia per illam non cognoscitur utrum sit ignitum vel alterius naturae : cum tamen hoc per diffinitionem realem deberet intelligi.
- Item, Continentia respectu visibilium et invisibilium non videtur esse ejusdem rationis : quia visibilia continentur circumscriptive, invisibilia diffinitive tantum.
Si forte dicatur, quod continentia sumitur hic pro virtute salvativa et continentia in esse, patet quod falsum est : quia talem virtutem 'non habet cœlum respectu invisibilium.
Praeterea, Hoc videtur esse contra Damascenum : quia explicans diffinitio-
nem dicit : « Intra ipsum enim intellectuales Angelorum virtutes et omnia sensibilia concluduntur et circumterminantur. » Solus autem Deus incircumscriptibilis est, omnia implens, et omnia continens, et omnia circumterminans ut super omnia ens et omnia condens.
Praeterea, Videtur quod non possit dari ratio una conveniens omni naturae cœlesti : quorum enim est una ratio secundum naturam, illorum est propagatio ab uno secundum naturam, sicut patet in hominibus et animalibus : sed stellarum et cœlorum propagatio non est ab uno secundum naturam : ergo non est ipsorum ratio una.
Si forte dicatur, quod ipsorum est propagatio una ab alio per divisionem : substantia enim dividitur per corpoream et incorpoream, et corporea ulterius per generabilem et ingenerabilem, et motam circulariter et secundum rectum, et ita cœlum esset substantia corporea, ingenerabilis, mota circulariter. CONTRA : Dicit Philosophus in X Metaphysicae 5, quod corruptibilia et incorruptibilia non sunt ejusdem generis. Similiter in libro de Substantia orbis 3 dicit Philosophus, quod corporeitas non dicitur univoce in cœlo et in elementis : ergo nulla est divisio quando dicitur, corporum aliud generabile, aliud ingenerabile.
Praeterea, Dicit Philosophus in VI Topicorum, quod vita non secundum unam speciem videtur dici de animalibus et plantis : sed altera quidem animalibus, altera plantis inest : ergo similiter corporeitas non secundum unam speciem inest corruptibilibus et incorruptibilibus.
SOLUTIO. Dicendum, quod prima diffinitio datur per actum cœli et non per naturam propriam ipsius, quemadmodum objectum est : et nomina formalia dicta per abstractionem habent resolvi in
<--- Page Split --->
materialia concretive dicta sic : cœlum est continentia visibilium et invisibilium creaturarum, hoc est, cœlum est continens visibiles et invisibiles creaturas. Et dicit creaturas ad differentiam creatoris qui a nullo continetur, sed omnia continet, ut patet in auctoritate prius dicta.
Et sic patet solutio ad primum. Ad aliud dicendum quod continentia non est æquivoce dicta ad circumscriptitionem et diffinitionem : diffinitio enim prius est natura quam circumscriptio. Quod patet : quia ab ipsa non convertitur consequentia : quæcumque enim loco circumscribuntur, etiam loco diffinientur : sed non convertitur : et ita illa objectio supponit falsum.
Ad m quod quaeritur, Utrum omnium superiorum sit ratio una? est duplex responsio. Quidam enim dicunt, quod omnia superiora penitus sunt unius naturae, nec differunt per formas substantiales, sed per proprietates, quae sunt habere plus de lumine vel minus in diversis partibus, sicut differt pars stellata a non stellata, et sicut differt sol a cæteris stellis. Vel differunt per habere stellam unam vel plures, sicut differunt or-
bes inferiores planetarum ab octava sphæra. Vel per habere lumen a se vel ab aliis, sicut differt luna ab aliis stellis. Et isti solvunt rationem objectam per hoc quod duobus modis plura reducuntur ad unum in natura, scilicet secundum rationem originis et propagando, vel secundum virtutem influentem esse et posse et moveri. Et hæc videtur esse sententia Averrois 1. Melius tamen dici debet, scilicet quod non habent rationem unam in specie, cum nec 'omnia habeant unum motorem, nec sint omnia ejusdem effectus, nec omnia ejusdem motus : et ideo unumquodque ab alio differt specie et circulus a circulo, et stella a stella.
Ad hoc quod objicitur de diffinitione per divisionem collecta, concedendum est, quod corporeitas non est unius rationis secundum unam naturam in corruptibilibus et in incorruptibilibus. Si tamen abstrahatur ab utroque, et loquatur aliquis logice, tunc est unius intentionis : nihilominus tamen diffinitio potest stare, licet divisio non stet secundum naturam : quia in diffinitione non ponitur corporeitas tantum, sed incorruptibilitas.