QUÆSTIO VI.

De æternitate, ævo, et tempore in communi.

Postquam expeditum est de his tribus, scilicet de æternitate, ævo, et tempore sigillatim per ordinem, agendum est de ipsis simul sumptis.

Et primo quærendum est, Utrum idem sit quando, et idem nunc horum trium ?

Secundo, In quo conveniunt, et in quo differunt, et quare sint tantum tria, et penes quid accipitur eorum numerus?

Tertio, Qualiter verba quæ consignant differentias temporales, dicantur de his tribus, et secundum quem modum unum verbum magis proprie dicatur de aliquo istorum quam aliud ?

Quarto, De significationibus quorumdam nominum, quæ ista exprimunt aliis vocabulis, ut est perpetuum, sempiternum, sæculum, et hujusmodi.

ARTICULUS I.

Utrum idem quando et idem nunc sit horum trium, scilicet æternitatis, ævi, et temporis 1 ?

Ad primum proceditur sic :

  1. Ad diversitatem causæ sequitur diversitas effectus : sed æternitas, ævum, et tempus sunt diversa, a quibus causatur quando : ergo quando tantum ab ipsis erit diversum.

  2. Item, Quando temporis secundum Philosophum dividitur 2, ut quando ex eo quod instat, et ex eo quod præteritum est, et ex eo quod futurum est : sed hæc divisio non convenit quando æternitatis et ævi, cum illa sin: tota simul : ergo quando horum trium non est idem.

  3. Item, In diffinitione, quando est quod ex adjacentia temporis relinquitur : ergo quando æternitatis est quod relinquitur ex adjacentia æternitatis, et quando ævi est quod ex adjacentia ævi relinquitur : cum ergo diffinitiones istae sint diversæ, ista quando erunt diversa.

SIMILITER objicitur de nunc, quod non sit idem nunc istorum trium :

<--- Page Split --->

  1. Successivum enim non est idem ei quod est totum simul et stans : ergo substantia successivi non est substantia manentis : sed nunc temporis est substantia successivi, et nunc aeternitatis est substantia manentis : ergo nunc temporis non est nunc aeternitatis et ævi.

  2. Item, Dicit Boetius in libro de Trinitate, quod nunc stans et non movens sese, semper aeternitatis facit : nunc autem fluens continue, semper temporis facit : ergo sunt diversa sicut fluens et non fluens.

  3. Item, Nullum secundum esse variabile existens in præteritum et futurum, est idem ei quod est invariabile omnino : sed nunc temporis secundum suum esse variatur in præteritum et futurum, nunc autem aeternitatis omnino est invariabile : ergo non sunt idem.

Sed contra. Contra :

Quando est Deus, est Angelus, et est motus : et in ista locutione non significatur nisi unum quando relictum circa rem aeternam et aeviternam et temporalem : ergo unum est quando.

Item, Deus est nunc, et Angelus est nunc, et id quod movetur est nunc : et ita videtur esse idem nunc.

sura adæquata, circa æviterna autem et temporalia sicut ex mensura excellente.

Sunt tamen qui dicunt, quod idem est quando et idem est nunc istorum trium. Dicunt enim, quod tempus substantiam non habet a motu, sed quod sit numerus : et ideo volunt, quod idem nunc est stans in comparatione ad æternum et æviternum, et numeratum in comparatione ad temporalia, et similiter idem quando. Sed hoc non videtur : quia cum tempus, æviternitas, et æternitas quædam sunt proprietates, judicium rectum de ipsis erit secundum principia suorum subjectorum : et ita cum tempus sit in primo mobili, ea quæ sunt in tempore, judicabuntur secundum ea quæ sunt in motu primi mobilis : in illo autem est accipere idem quod ferlur ante et post in situ, quibus tribus in tempore respondebunt nunc prius et posterius : et simile judicium est de æternitate in comparatione ad æternum, et de æviternitate in comparatione ad æviternum.

ARTICULUS II.

In quo conveniant et in quo differant æternitas, ævum, et tempus? et, Quare sint tantum tria ? et, Penes quid accipitur eorum numerus ?

Solutio. Solutio . Sinepræjudiciodicimus , quod non est idem quando, nec idem nunc istorum, ut probant præcedentes objectiones.

Et ad hoc quod contra est, dicimus, quod sicut supra habitum est, quorumcumque mensura est tempus, eorumdem erit mensura ævum et æternitas, sed non convertitur : sed æternitas est mensura excellens temporalium et æviternorum, et excellit temporalia secundum utramque partem, æviterna vero secundum alteram : et ideo in tali locutione cum dicitur, quod est quando æternitatis quod relinquitur circa æterna et æviterna et temporalia, accidit fallacia : quia circa æterna relinquitur sicut ex men-

Ad secundum proceditur sic, inquirendo in quo conveniunt et in quo differunt ista tria 1.

Videtur autem, quod sit convenientia generis inter ista : mensura enim prædicatur de eis sine conversione et in quid : ergo conveniunt in genere.

Item, Alia convenientia videtur in similitudine : Quia dicit Philosophus : Quod est æternum æterno, hoc est ævi-

<--- Page Split --->

tornum ævitemo, et tempus temporali 1 : et videtur unum esse exemplar, et alterum exemplatum, secundum quod etiam rumsuevit dici, quod tempus est imago ævi, et ævum est imago æternitatis.

Item, Ex locutione Boetii in libro de Trinitate, habetur tertia convenientia : quia quando quod relinquitur ex omnibus his, non prædicat aliquid quod sit in re, sed potius quod aliquo modo se res habet ad aliud, ut ad tempus, vel ævum, vel æternitatem.

Quarta convenientia est in hoc, quod substantia uniuscujusque istorum est indivisibilis, scilicet nunc.

Sed contra primam convenientiam objicitur :

  1. Convenientia generis ponit convenientiam rationis quae est secundum nomen generis : ratio enim animalis convenit speciebus animalis : ergo ista tria univocantur in hoc quod est mensura : ergo aliquid nomine et ratione commune est creato et increato, quod est inconveniens.

  2. Item, Dicit Philosophus, quod corruptibilia et incorruptibilia non sunt in eodem genere*. Cum ergo tempus sit corruptibile, ævum et æternum incorruptibile, non erunt in eodem genere.

PRÆTEREA , Videtur quod unum non sit simile alteri, vel exemplar : liber enim non diceretur exemplatus ab alio, si tantum haberet convenientiam in foliis, et non in scriptura : sed similiter est de tempore et ævo et æternitate : æternitas enim et ævum sunt tota simul, et hoc non convenit tempori : ergo unum non est exemplatum ab altero, et sic convenientia secunda non stat.

Similiter, Contra tertiam objicitur : Nihil est in Deo nisi Deus, ut supra probatum est. Æternitas est divina essentia. Ergo quod relinquitur ex æternitate,

etiam est divina essentia, scilicet quando : et ita cum dicitur, Deus est, semper dicet divinam essentiam : sed non similiter dicet essentiam æviterni vel temporalis cum dicitur : Angelus est semper, vel motus est semper : ergo non stat etiam illa convenientia.

Item quaeritur, In quo differant ista Quest. t. tria ?

Et videtur, quod æternitas differat ab aliis duobus, quia est idem illi quod mensurat, alia autem non sunt eadem illis quæ mensurant. Item, in hoc quod caret utroque termino. Item, in hoc quod est mensura increata non tendens in nihilum de natura sua, alia autem indigent quod contineantur manu Omnipotentis ne in nihilum decedant, sicut omnes creaturæ, ut dicit Gregorius. Æternitas autem et ævum simul differunt a tempore in hoc, quod utrumque istorum est mensura excellens temporalium : tempus autem non est mensura æviternorum et æternorum. Æternitas autem ab ævo differt in carentia principii, ævum autem a tempore in carentia finis.

Juxta hoc iterum quaeritur, Penes quid Quest. 2. accipitur numerus horum trium ?

Cum enim habeamus mensuram cum utroque termino, scilicet tempus, et mensuram sine utroque termino, scilicet æternitatem, videtur quod debeant esse duæ mensuræ mediæ, una quæ habet principium, et alia quæ habet finem et non principium, et illam non habemus. Si dicatur, quod non potest esse, quæratur quare.

SOLUTIO. Differentias assignatas conceSolutio. dimus. AD PRIMUM quod objicitur de conveAd 1. nientia in genere, dicimus quod mensura per prius et posterius prædicatum est de illis : et dicimus, quod mensura proprie

<--- Page Split --->

loquendo dicitur de tempore per posterius, per prius vero de æternitate, in quantum scilicet duratio ipsorum accipitur cum protensione indeficientiae, quae tamen est tota simul secundum quod simul opponitur successioni.

Ad alud dicimus, quod corruptibilia et incorruptibilia non sunt in eodem genere quod est subjectum et potentia, sed bene possunt convenire secundum proportionem in aliquo communi.

Ad aliud dicimus, quod quaecumque conveniunt, convenientia sufficit ad dicendum simile, ut dicit Aristoteles in Topicis : Quantulamcumque conveniehtiam assignavimus, assignantes erimus quoniam simile. Et ideo cum in modo praedicandi quantum ad rationem unumquodque istorum dicat ut extrinsecus adjacens, habebit convenientiam in hoc quod dicit Boetius, licet æternitas sit essentia divina secundum rem.

Ad aliud dicendum, quod tempus quantum potest imitatur æternitatem, et ævternitas æternitatem : sed necesse est in aliquo deficere : et ideo non tenet exemplum in omnibus, sed in quodam.

Ad quæst. Ad id quod juxta hoc quæritur, dicendum quod ideo non potest esse mensura quarta quæ careret principio et haberet finem : quia nihil carens principio potest habere finem : eo quod ipsum non est post non esse : quia hoc est omnibus creatis causa ad posse deficere nisi contineantur per virtutem divinam.

Ad, quæst. Numerus autem horum trium potest sic accipi. Aliquid est ens, cujus potentia activa non habet conjunctam potentiam passivam, eo quod in ipso indifferens est quod est et quo est : et illius mensura est æternitas. Sub illo est ens

habens potentiam activam et possibilem : sed possibilis ejus potentia semper est conjuncta actui, habens tamen diversitatem ab ipso propter differentiam quod est et quo est : et illius mensura est ævum. Et sub illo est ens habens potentiam activam et passivam, ita quod passiva recipit actum per motum, et non sibi semper est conjuncta, et hoc propter materiam et formam ex quibus componitur : et illius mensura propria est tempus. Sub illo autem non est ens quartum : et ideo non est quarta mensura.

ARTICULUS III.

Qualiter verba quæ consignant differentias temporales, dicantur de his tribus? et, Secundum quem modum unum verbum magis proprie dicatur de aliquo istorum quam aliud' ?

Tertio quæritur, Qualiter verba quæ consignant differentias temporales, dicantur de tempore et ævo et æternitate, et secundum quem modum unum verbum magis proprie diatur de aliquo istorum quam aliud?

Et videtur, quod differentiae temporales non dicantur de æternis : quia dicit Augustinus super Joannem 2, quod hoc verbum, est, cum dicitur de Deo, non sicut cætera verba temporales motus significat, sed substantiam solam : et ita videtur, quod nulla differentia temporalis dicatur de æternis.

PRAETEREA quæritur, Quæ differentia temporis magis convenit æternis? Et videtur, quod præsens : quia

<--- Page Split --->

  1. In æternitate nihil est nisi præsens : et similiter de tempore nihil est accipere nisi præsens.

ECONTRA videtur, quod præteritum : quia hoc solum est in necessitate stante semper : sicut æternitas est tota similiter et stans.

  1. Item, Anselmus dicit in libro de Concordia præscientiæ et libri arbitrii1, quod tempora præterita sunt ad similitudinem æterni præsentis omnino immutabilia. Ergo tempus præteritum magis proprie dicitur de eis quam præsens.

Item, Potentia ens magis convenit cum semper ente quam id quod nullo modo est ens : sed futurum potentia est ens, præteritum nullo modo ens : ergo videtur, quod magis conveniat æternis quam præteritum.

Solutio . Illaquædictasuntsupra , supponanturhis , scilicetqualiterdiffe - rentiætemporalesconveniantæternoetæviternoettemporali .Hicautemaddipotest , quoddifferentiætemporalesdi - ctædeæviternoetæterno , notantindefi - cientiamdurationis , utcumdicitur ,Deusfuit ,nonestsensus ,quodaliquidpræteriitinipso .Sedcumduosuntinrationepræteriti ,scilicetpræteritio ,etexistentiainpræterito ,idquodnobilita - tisest .debetattribuiDeo :etilludquodignobilitatis ,debetremoverisecundumverbumDamasceniquidicit ,q u o d « o p - timaquæqueDeoreponendasunt . »Undecumdicitur ,Deusfuit ,notaturexistentiaindeficienssecundumpræteri - tumsinepræteritione : tamenhocidemdicodepræsentiquodhabetduo ,scilicetsubstantiàmipsamnunc ,etfluxumse - cundumquemestmutabilitasinpræter - i t o : etcumdiciturdeDeo ,nonnotatnisiprimum .Similitercumdicitur ,Deuserit ,notanturduoinfuturo ,scili - cetprotensioesseultrapræsensnunc ,ethocestnobilitatis ,undesecundumhocdiciturdeDeoetexspectatioentisin

potentia, quod non est actu, et hoc est infirmitatis : et secundum hoc non dicitur de Deo : et ille videtur esse sensus Augustini cum dicit, quod non notat temporales motus, sed substantiam solam. Et similiter Hieronymus videtur hoc sentire qui sic exponit, fuit, id est, numquam defuit : et est, id est, numquam deest : erit, id est, numquam deerit. Et de æviternis idem potest dici sola inceptione eorum supposita.

Adaliuddiceadum ,quodpræsensAdquæst , secundumrationemquamponitobjectio , potestdicideæterno ,etsimiliterpræ - teritum : sedfuturumminoremhabetconvenientiam : quiahocestomninoinpolentiaetnoninactu : potentiaenimomninoremoveturaDeo : nectamenpræteritumrationepræteritionisdiciturdeæternis , sedrationenecessitatisexi - stentiæ : etsecundumhocestquoddicitAnselmusinlibrodeConcordiapræde - stinationisetliberiarbitrii : « Ethæcsiquidemmagissimiliasuntæternopræsentitemporaliterpræteritaquampræsentia : quoniamquæibisunt , n u m - quampossuntnonessepræsentia ,sicuttemporispræteritanonvalentnumquampræteritanonesse , præsentiaverotem - poreomniaquætranseunt , fiuntnonpræsentia . »

ARTICULUS IV.

De significationibus quorumdam nominum quæ ista exprimunt aliis vocabulis, ut est perpetuum, sempiternum, sæculum, et hujusmodi.

Quarto, Quæritur de significationibus vocabulorum, et de his recurrentum est ad antiquos qui determinaverunt de ipsis.

<--- Page Split --->

Dicit enim Boetius in libro de Trinitate: « Tantum inter naturalium rerum præsens quod est nunc, interest et divinarum, quod nostrum nunc currens tempus sempiternum facit, divinum vero nunc permanens et non movens sese atque consistens æternitatem facit : cui nomini si adjicias semper, facies ejus quod est nunc jugem indefessum, ac per hoc perpetuum cursum, quod est sempiternitas. »

Ex his accipitur, quod æternitas dicitur nunc proprie permanens, perpetuitas autem dicit collectionem multorum nunc ex parte temporis vel indeficiendam unius ex parte æternitatis : et ideo ipsum perpetuum est nomen ambiguum, et quandoque ponitur pro toto tempore, quandoque pro ævo, quandoque pro æternitate.

Sempiternitas autem secundum quod addit super æternitatem, dicit totum æternitatis sine principio et fine, quod perficitur ex nunc durante stante immobili : secundum autem quod respicit tempus, dicit totam durationem nunc fluentis, et collationem ipsius nunc in summam, gratia cujus collationis adjicitur ei hæc dictio, semper, cum dicitur sempiternitas. Et hoc est quod dicit Gilbertus in commento super Boetium : « Hoc nomine quod est perpetuitas, intelligitur sine collectione collatio : hoc quod est sempiternitas, cum collectione collatio : æternitatis autem nomine neutrum, id est, neque collectio neque collatio. » Per hanc autem videtur dici secundum quod refertur ad tempus durans per multos annos : secundum autem quod ad æternitatem, dicit durationem æternitatis distinguibilem ad ea quae sunt in multis annis : licet enim æternitas in se non distinguatur, distinguitur tamen in comparatione ad tempus, ut supra

habitum est in quaestione de diffinitione æternitatis. Unde Psalmita : Tu autem idem ipse es, et anni tui non defieient t.

Sæculi autem distinctio accipienda est a Damasceno, qui dicit : « Oportet scire, quoniam hoc nomen, sæculum, plura significat. Sæculum dicitur uniuscujusque hominum vita. Dicitur rursus sæculum universa præsens vita, et sæculum futura vita, quæ post resurrectionem infinita est. Dicitur rursus sæculum non tempus, neque temporis aliqua pars a solis motu et cursu mensurata, per dies videlicet, et noctes consistens, quod protenditur cum æternis velut quidam temporalis motus et spatium. » Ex hoc colliguntur diversi modi quibus accipitur sæculum, et omnes plani sunt præter ultimum : et ibi accipitur sæculum pro æternitate et ævo secundum quod protenditur cum tempore : et hoc est quod ipse dicit subdens in littera : « Quod enim est his quæ in tempore sunt tempus, hoc est æternis sæculum. » Postea autem in eodem aliam acceptiorem sæculi determinat dicens : « Diciturr quidem septem sæcula mundi hujus, scilicet a cæli et terræ creatione usque ad communem hominum consummationem. » Et idem vocant sæculum ibi quod nos dicimus ætates mundi.

Item, Anselmus determinans, quare dicitur sæcula sæculorum, et sæculum sæculi, dicit sic : « Dicitur autem, sæcula sæculorum, secundum hoc quod præsentis mundi septem sæcula, id est, ætates mundi : multa sæcula, id est, vitas continent hominum, et secundum quod unum omnium sæculorum est æternitas : et sæculum sæculi dicitur quod præsens et quod futurum.

Et hæc de tempore, secundo coæquævo, dicta sufficiant.

<--- Page Split --->